장음표시 사용
171쪽
tos produxissent. At Barnabas in Tritianam arcem ab se aedificatam deductus,septimo carceris mese, quum regnasset annos triginta, ViXisset sexaginta sex, vene no sesellis indit, ut fama tum fuit extinguitur Deo quidem aequiore animo tolerata calamitate, quod in manibus Donniniae Porrae adamatae antea concubi-riae, in ipsa extrema vitae sorte non plane miser expi- rarit. Haec enim Acuthi Britanni socrus fuit, quae calamitatis vltro consors supremum in tantis aerumnis misero seni solamen attulerat Cadauer Mediolani
Conchano in templo tumulatum est statua equestri ex marmore Lunesi supers ate, in eo quidem armorucultu ac expressi oris habitu quo bella gesserat mullo tamen epigrammate addito, quu iuxta cubas Regina uxor marmoreo sepulchro tale carmen meruisset.
Italiae splendor Ligurum Regina Beatrix Hic animam Christo reddidit ossa suo:
in fuit in toto rerum lcberrima mundo, Et decor, , sanitaeforma pudicitiae,
Laurea,irtutumsos inorum,pacis origo, Nobilibus requies,c bus alma quies.
Quam patris extollunt Maslinige a potentis,
Verona nuptam magnificiatu Canis. Barnabas a ipotens Vicecomes oria regam, Naturin pretium con 'cuumque decus:
inii Mediolani frenos e, lora)uperbae Temperat Ausonioe,quem timet omne latus: Hac conforte tori felix conforte laborum Exegit longa prosperitate dies. Hanc Deus elegit ecum periturus S inde Spritus et bere regnat in arce poli. I. ii.
172쪽
Galeacius Comes Virtutum, qui primus Dux Mediolani a Ladissao Caesare appellatus est, ut videre licet ex multis pictis caelatisque imaginibus, tale frontis decus praeferebat.
173쪽
N Ioane Galeacio a primis statim pueritiae initiis usqueade mira grauitatis atque prudentiae species enituit,quum in eo supra captum eius aetatis, sole tia, iudicium memoriaque vigerent,ut eum plerique ex ratione physica citissime moriturum
crederent,aut nunquam tantas praecocis eius ingenii dotes ad opimae frugis maturitatem peruentura Mar bitrarentur. Ferunt enim, sicuti in Petrarchae vita legimus, Galeacium patrem, quum ex consuetudine consilium aduocasset, multique insignes togati viri in intimum conclaue admissi consedissent, a puero tu sorte intentis oculis procerum ora atque habitsi contemplante, per iocum quaesiuisse quisnam sibi ex eo numero sapientior videretur: tum vero puerum, quitum erat sere quinquennis, suspenso vultu considerasse singulos, demum accessisse ad Petrarcha que nunqua antea viderat, ita ut blande arrepta toga, Ora' ret ut se ad patris sellam sessum perduci pateretur:statinaque magnum cum admiratione omnibus risum abortum, quod puer perspicaci iudicio, omnium longe clarissimum poeta delegisset. Nec eum per Omnes aetatis gradus summa cura alectissimis praeceptoribus atque nutritiis educatu,qui in eundem iudicii mo-runaque tenorem incumberet, natura destituit:a pueriti siquidem ad statam aetatem prouectum in tanta actionum varietate, idem semper ingenii specimen sequebatur, ita ut eius opinione naturae praesidio firmatam, corroboratamque multa historiarum lectio- L. ni
174쪽
ne atque usu rerum, nemo falleret,ac omnia vel plane sortuita praesentiret, consilidque eius fortuna regi videretur. Nec id hercle mirum erat quum inueterata consuetudine multu ipse solus deambulando meditari, cum peritissimis in omni negotio deliberare, exempla rerum ex annalibus repetere, insitiata maiorum quae euentus belli comprobasset, diligenter imitari esset solitus. Nullae enim eum voluptates venationis aut aucupii, non aleae ludus, non illecebrae muliebres, non sannionum aut scurrarum fabulae a ne gotiis auocabant. Exercebat corpus modice, ad ratio nem scilicet tuendae valetudinis: animum remittebat
eruditorum colloquiis frequenti lectione secretis que item commentationibus ad iustitiam S pietate reuocatis. Conduxerat enim liberalibus stipendiis o innium disciplinarum professores , qui in gymnasio
Ticinens a patre condito, iuuentutem docerent. Bibliothecam porri in arce aedificata nobilissimis codicibus referserat, erecto iuxta delubro in quo Diuorum Martyrum reliquiae pretiosis distinctae loculis seruabantur. Ex ordine profitentium celeberrimi turn fuere, qui monumenta ingenii posteris reliquerunt, in iure ciuili Baldus duo Raphaeles, Fulgosius atq;
Comesis,& ignorolus Amadeus; in philosophia Ugo
Senensis Blasius Pelacanis a Parma, cuius etiam in
tant in Astronomicis disciplinaque optices, subtilis simae quaestiones. Tres quoq; medici, Marsilius a Sancta sophia, Syllanus Niger, Antonius Vacca, quorucommentaria in scholis hodie perleguntur. In trade dis aute Graecae linguae pnaeceptis eminebat Emanuel Chrysoloras Byzantius. Sed supra doctores omni χ
175쪽
disciplinarum erat conspicuus Petrus Philargus Cretensis, sacrarum literarum interpres, qui postea Pontifex euasit,& Alexader quartus est appellatus. Ex hoc praesertim lectissimo genere hominum δε ex iis qui usu rerum prudentiae authoritate valerent, consiliarios uberrimis honestatos stipediis asciuerat, ita ut
non plane mirum videri posset, postquam ipse peril lustri iudicio polleret, si in consilio exactissime deliberata discussaque ex voto plerunq; felix euentus sequeretur. Cuncta si quidem officia quae tanti imperii
administrationes respicerent admirabili ordine constabant. Nihil enim in toto humanarum rerum negotio, domi Eoris ipso ordine praestantius disserere erat solitus, quo uno Dipsa in primis res militaris,
actio ciuilis omnis domestica disciplina veluti certissima compagine regerentur. Imperia autem iussa-.que in maximis minimisque rebus de scripto exibat,& rerum omnium sumptuariae rationes amplissimis codicibus mandabantur,ex quibus ministrorum fide& diligentiam exigebat, per censores quidem spectatae probitatis, qui singula ad poenam praemium reuocarent. Erant aute in eius aula infiniti prope librarii, amanuenses atque notarii, qui per singula officia rationum praefectis operam nauabant tanta cura religioneque, Ut non modo totius imperii urbium stati reditus . custodiarum expensi sumptus, sed siquid publicis ludorum spectaculis impenderetur,in quot fercula sigillatim in solennibus conuiuiis venirent, quid claris hospitibus donaretur, ad exemplum atque memoriam scriberentur. Vidimus in archi uorueius armariis admirandos codices in membranis, qui
176쪽
in singulos annos Ducum DPraefectorum,Veterano riimque militum nomina atque stipendia, ac larum& turmarum indices continebant,descriptaque item
exempla literarum quae in grauissimis gerendi belli& conficiedae pacis negotiis, vel ipse ad Principes scripsisset, aut illi respondissent ita ut siquis iustam historiam condere velit, non aliunde uberiorem cer tioremque materiam de*deret , quando ex iis bellorum causae, consilia de rerum gestarum euentussa
cillime deprehenduntur . Apud patrem patruumque Barnabam Germanorum iritannorum aduenturudimentum militiae posuit: nec multo post quum vigesimum tertium aetatis annum implesset, a patre fetitio nomine mancipatus est, ita ut ei in patrimonii partem Nouaria Vercellae, Asta, Alexandriaque traderentur: ut inde Othoni Montisferrat Regulo semper hosti, nec unquam quieto, dissimulante patre arma inferret. Sed dum in eo bello vem saretur, prodentibus uelphis Vercellas amisit. Allobrogum enim Regulus quanquam esse auunculus in alisci Ligures periculo suo admoniti Othonis finitimi iniurias defendebant, acciuerantque auxilia Pontificiarum copiarum,arcemque Ioannis aleaci praesidio custoditam circunuallarant, usquea deo validis circumpositis stationibus,Vt Ioannes a leacius non semel obsesso praesidio opem ferre conatus, quod hostes castra castris contulissent, plane i cunuentus obsideretur,4 praesidium urgente fame&desperato commeatu ex conditione arcem dederet. Sed aliquanto infelicius Britannorum aduentu arma tractauit: nam a Ioanne Aucullio Britannorum
177쪽
169clarissimo duce, qui ab amicitia Barnabat discedens, Potisci floretinis adhaeserat, in Brixiano agro acie victus prostigat iisq; est usqueadeo graui accepto detrimento, Vt eius Duces serme omnes cum vexillis caperentur:& ipse celeri iuga e manibias hostium aegre sese eriperet. Ab his infaustis bellici muneris initiis, quum satis superque clim virtutis tum fortunae suae periculum fecisse videretur, mortuo demit patre, per lagatos bella gerere constituit, quod unicus patris haeres, extra infesti Martis discrimina sibi omnino parcendum alienaque virtute quae pecuniae mercede pararetur,subeundam praeliorum aleam existimabat: re-bathirque uti natura cautus exacteque prudens, 'timo apparuit, consilio quam manu validior, se domi
quam foris feliciorem euasurum pollicentibus praesertim ex genitura Mathematicis, maximas opes, adauctum imperium , hostium calamitates, summamque item gloriam, si armorum pericula deuitaret. Neque fatidici vates, aut ipse naturae genius humanae voluntatis arbiter fidem sesellerunt Paucis enim annis admirabiles adeptus victorias, ita inimicos perdidit, caecidit hostes, imperii sine protulit, ut arridentis sortunae fiducia subnixus, totius Italiae regnum affectasse crederetur. Iam enim eum La- dissaus Caesar nouo honoris titulo honestarat, quum e solennibus codicillis primum Mediolani Ducem,
sceptro pileoque eius dignitatis insignibus per legatos transmissis appellasset. Formidandae siquidem erant opes longe omniti amplissimae, vel ob id quὀd
ambitiosi principis summae prudentiae, Veterano mi
lite, strenuisque eius & praeclare sortunatis Ducibus
178쪽
niteretur. Scaligeris enim Veronam atq; Vincentiam ademerat, atque item Carrariensibus Patauium, Francisco Seniore in Modoetianum carcerem coniector priae terea aruiuium, Feliriuna, Bellunum, montanaq;
oppida cum Tridento in potestatem redegerat: Perusinii Assisiates ad eum a Pontifice defecerant.Sene- se taedio incertae libertatis ad eius authoritatem , sicuti antea iisanis acciderat, se contulerant, quum nec Lucenses imperium eius abnuerent . Propterea Florentini non obscuro perculsi metu, potentissimi
hominis vim suspectantes, ei undiq; circummissis per omnem Europam legationibus, graue bellum concitabant: Roberto praesertim Caesare in Italiam euoca to,& Gallis duce Armeniaco cis Alpes perductis. Sed
eos externarum gentiu conatus ita sustinuit, ut Gallos virtute Iacobi Vermi ad Alexandria ingenti pugna superatos, interfecto duce deleverit, Caesaremque a Brixianis Alpibus se demittere ausum, opposito Facinio Cane priiDas Germanorum alas profligante, in Germaniam retruserit. Exinde iniurias ultum ire pergens, Franciscum GonZagam Mantuae obsessum in derivatis ex Pado atque Athesi emissariis pene summersa urbe, pacis conditiones accipere coegit. Nouis si me ad Casalerium iuxta Bononiam, Pontificis, Florentinorum tononiensium ingentem exercitum Bernardoneaquitano sortissimo duce capto, collata
acie profligauit, ab eaque statim victoria urbe Bononia potitus est,pro qua ab excessu Ioannis Antistiti,
per quinquaginta fere annos stierat dinaicatum. Nec multo post victrices copiae in Etruria transcenderiat, tanto terrore Florentinis illato, ut demissi animo ci-
179쪽
ues, nequaqua in domesticis praesidiis, sed in una latui in potetis ac irati hostis morte salute reponeret. Nec susceptis votis sortuna defuit: in arce enim Meleniani Romana via supra Lambrum pestilenti febre cor reptus excessit e vita, pridie Nonas Septcbiis, anno a partu Virginis supra millesim hi, quadringetesimo se- cudo quiaetatis annu quinquagesimu quin tu attingeret: imperasset autem annis Viginti quatuor. Duos ex Catharnia Barnaba filia, filios impuberes Ioanne&Philippura reliquit, quum ex sabella Caroli Galluae regis filia priore uxore nullam prolem suscepisset. Ad
instaurandam autem cum Gallo rege propinquitate Valentinam ex eadem Catharina primo partu genita, Ludovico Aurelianorum principi, Regis filio, nuptui
dederat. Quo coiugio Asta Colonia dotis nomine Valentinae obuenit:ad liberos vero eius, haereditatis titulo, Mediolanensis imperii iura transierunt, quum Valentinae fratres sine legitima prole decessissent, sini stro quidem omine ac insigni detrimento Italiae Galliaeque, quandoquide in repetenda haereditate diuturnum S atrox bellum sit exortum, cuius adhuc nulluomnino certum sinem videmus. Arsit per aliquot dies ante eius mortem cometes ingens, lurida&pror' sus funebri oblonga cauda, versus ea caeli plaga quae in corum Ventum Obvertitur. Nec eo caelesti prodigio indignus videri potui quum nemo Principuin Italia, a Gotlaicis usque teporibus repetita memoria, imperii magnitudineat vitae splendore eo clarior atque potentior extiterit. Quod si victorias inter sortunae munera numeremus, nemo certe es Vel innatae
grauitatis atque prudenticae opinione, vel ipsa oris ac
180쪽
corporis dignitate, vel exornandae virtutis studio ad censum verae gloriae veniet comparandus:quanquam tanti nominis famam praegrauasse videatur patruus Barnabas exutus regno, inaritianoque demum care cere necatus:ac immensa proserendi imperii cupiditas. Sed hanc quisque non iniquus, moderatus tyrannus C. Caesaris exeplo facile excusauerit, si regnan' di causa iusiurandum omnino violandum existimet:& ipse Ioannes Galeacius uti nimis in exercenda saeuitia tempestiuus, Barnaba pares ac immeritas struentem insidias, recte praeoccupasse minime censeatur. Contraxit tamen inuidia eius animo grauem,ut saeue rapax ac immitis, atque perpetuus urbium suarum expilator, quum a subiectis imperio concepta odia detegi exercerique nequirent, quae demu in morte esus per singulas urbes eruperunt. Neque enim perpetuo tributorum onere sessis, satis digna tolerandae iniuriae causa videbatur, accersita saepe vitro gerendi belli necessitas, quod nunquam ex bello pacem expeteret,sed ex pace semper alia atque alia bella quaererentur. Nec
mirum, quum serendis bellis viginti millia equitum& totidem peditum perpetuὀ alenda suscepisset nec
ullis omnino sumptibus parcedum arbitraretur, mo-dου sortissimum quenque ex omni militari ordine in uitatum uberioribus stipendiis, ob idque facile detractu hosti, sibi adscisceret. Profiteri enim erat solitus, nihil esse ea mercatura nobilius qua viri insignes pararentur. Obiectauit, ei probrosas libidines in historiis Antonius Floretinorum Antistes, inepto ac ina- probo maledicendi genere in hostem patriae insolenter inuectus. Nullum autem eius aedificium paulo lu-