Anastasii Germonii ... Opera omnia ab ipso auctore recognita, atque opportunis additionibus aucta quorum seriem duobus tomis distinctam proxima pagina indicabit. Tomus prior posterior Anastasii Germonii ... Paratitla in libros quinque decretalium D.

발행: 1623년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

editat. s. um tuisti capi Maria, si vaeante, Aeridebeat. α 2. vitarius orarita causo ame scis ag-- instituta ν mois auo. cet, nisi per eos steterit, quis ante biennium expedirentur. 4 3-. Visariis generalis non debet esse Miatet , ad inattrame . mp. a. pri. 19'. V.extius inferior, si deserta H appellatio, deam, quod meset, cognoscerere . e. s q. tvirativi nullus duas vi inrisa admittariat 3. 2- tui alius N.steriensis saeuuat ibin Epistop a r ab Arctilpi. sevo Taranissimia donatistae quibus e p. 1. 293 avi alvi in pretia, mensurra, ae pondera cudantes rem ainita

462쪽

EPISTOLA RVM

AD SERENISSIMUM PRINCIPEM

464쪽

SERENISSIMO PRINCIPI

ANASTASIVS GERMONIUS

ARCHIEPISCOPUS, ET COMES

VAMDiv Mauriti Cardinalis Serenisibme summo annuente Pontifice, pro Se- renissimo parente tuo apud potentissi-imum Regem Catholicum auunculum tuum olim legatum gessi, nihil anti quius habui, quam legationiv negotia ita administrare, ut ne onis meae curam abhcei se, neC absens mihi credilrgregis aeteream salutem negligere viderer . Ex quo namqiua die mein viam dedi, seu terrestri, seu maritimo itinero. iens , ac rediens, dumque in Hispania mansi, quod coram non potui, per epistolas ita perfici curaui, Vt, quamuis legationis negotijs plurimum distentus, diligentis tamen pastoris officia praestitisse mihi persuadeam. Quae sane post meum quoque reditum, dum absente Duce Serenissimo cum generosis, ac laudatissimis fratri bus tuis, teque rempublicam administrante, Taurini constiti, nunquam intermisi: eo inquam tempore, quo tU, adhuc adolestentulus, ad Sabaudiensis imperij clauum sedens, populos illos feliciter rexisti, Quisti, incredibiliq. tibi Germon si . Oo amoris

465쪽

amoris vinculo devinxisti, simul & maximorum Principum legatis, alijsq. grauissimis Viris, singulares animi tui

dotes adeo probasti, ut,& gentis tuae toto terrarum orbe celeberrimae splendorem praeclaris operibus egregie sustinueris, & ad res arduas, atque heroicas, consilium tibi non defiaturum satis ostenderis. Quapropter, cum in me, iambliamq. Germoniam eiusdem optimi parentis, maiorumq. tuorum innumera extent beneficia, tuq. humanitate, pr dentia, ac Religione de amplissimis titulis; quibus enites; optime meritus, omnium in te oculos conuerteris, hae meae ad clerum, populumq. Tarantasiensem conscriptae epistiniae in publicum prodeuntes erant tibi iure nuncupandae, sicut nuncupo, ac dico: non modo, Vt auctoritate tua eas legentibus pretiosiores facias, verum etiam, ut& ipse legens , cum per occupationes licebit, praestantissimi Principis patris tui officia, quibus 'Centronum Antistites sum constitutus, non inutilia suisse, opportune intelligas. Exiguum plane munus est magnanime Princeps quod ego tibi offero, si Ox tuarum virtutum meritis expendendum sit ii at, si inerentis voluntas spectetur, haudquaquam comtemnendum . Tu, qua soles animi magnitudine, hosce homtuli mei flosculos hilari fronte accipe, Vberiores fructus, ac

gratiores aliquando accepturus, meamq. in re obseruam

tiam quod summopere aveo aequi, bonique Consultu.

466쪽

ANASTASII

GERMONII

Ex Ceuae Marchionibus,

ARCHIEPISCOPI. ET COMITIS

Τ ARANT A SIENSIS,

EPISTOLA RV ΜLiber Primus.

lutem Hest. Epistola Prima.

VANDO IDEM diloctissimi in Christo fili, tum ob anni

tempus minime conis

ueniens, tum ob pi rima, eademque grauia, quae, absente verruensium Comiis te, Allobrogum Ducis, ac Subalpinorum Principis Serenissimi apud Summum Ponti, ficem Oratore, gerimus negotia, isthuc ; ut summoperc cupimus; venire prohibemur, ac

quidem, ob dulcissitnae istius sponsae nolitae commoda ; de quibus valde soliciti sumus; non sine aliqua animi molestia, ut Episcopali muneri nostris humeris longe impari, aliqua saltem ex parie satisfaceremus ; hisce litteris , quasi praecurseribus, pastoralem benedictionem , ut fit, vobis mittere ad nos pcrtinere duximus: praeclarum sane nostrae erga vos beneuolentiae testimonium, ac verum cxtiniae pignus voluntatis , verique amoris, quo vos, tanquam filios chai illia mos , Patcr, di Pastor, amatum gregem

proicquitimi, atque amplectimin cum Dea-

. tissimo Apostolorum Principe,& c pii opin lGermoni7 Dbroia. rum capite Petro sissi cuius inuocatiotre isthaec nostra floret Ecclesia si me exori tes, Deumque bonorum omnium largitorem humillime deprecantes, ut gratia vobis,&pax multiplicetur ; & cum Paulo, ut implea- αι mini agnitione voluntatis Dei in omni lapiε-tia, & intellectu spirituali, ut ambuletis digne, Deo per omnia placentes, & sit vobiscit quemadmodum precatur Apostolus Ioannes gratia, misericordia, pax a Deo Patre, 9- ε.& Christo Iesu Filio Patris in veritate,& cliv

ritate . Quibus exornati donis, primum mementote, fiequentissime, atque incessanter Deo, quas magis poteritis, gratias agere M ,

quod in ovili eius Fili j Christi nati, atque

alti sitis: eumque,qua decet reuerentia,v norari,& colere, summis item precibus rogare, ut sanctam suam Ecclesiam protegat, summu Chiistianorum omnium rectorem,& patrem, firmissimum catholicae Rcligionis columen, Pontificem Maximum, item omnes Ecclesiasticos ordines in veri Dei cultu tueatur, α conteruet: in fidelium, & haereticorum conatus reprimat, & ad nihilum redigat: Christiatiis Principibus pacem, & synceram concordiam tribuat, atque eidem religiositisuno Duci, eiusque pio desiderio cath licam fidem exaltandi, haereses extirpandi, Turcicam tyrannidem opprimendi , atque Midololatras ad perfectam Dei cognitionem pei ducendi, ita saueat, ut, diuitio assia te spiritu, transiens per bona temporalia , non amittat aeterna . Ac primum ad

Oo a vos

467쪽

43 6 Anastasi Germonii

vos conuertimur RR. Prior, Canonici, face dotes, quique in clericorum albo scripti estis, etiam claustrales, ac vobis a Patre luminum

lumen illud deprecamurs quo gradum, &dignitatem, in qua ab ipso Deo estis consti.

tuti, cognoscere possitis, adeo ut, quam uis mundo, ac satana Miud suadentibus,

diuinae Maiestatis praecepta in summo , honore habeatis: quin, ne a recta vivendi ratione paululum deflectatis, unus uisque ad hospitalis vitae persectionem semetipsum Hexcitare, atque extimulare studeat. Munus plane vestrum est, non modo Uificia diuina, ac Missas celebrare, sed Dequenter etiam,& pura mente, & corpore, magnoque cum Dei timore ad rem tantam incumbere , re

liqua sacramenta administrare , religiosas chori iunctiones diligenter persoluere, sacram Scripturam, sanctos patres , aliosqueia spiritales libros summa cum animi attentio. ne legere, contemplari , obseruare, & v

bis quasi proprios facere, laicos vii g, &exemplo docers, eosdemque, cum se otii terit occasio, admonere, simulque manu d cere, ut diuina praecepta accurate obla uantes, bonorum morum sibi vicissim exem. pla prabeant. Quae, si omittantur, vel ne gligantur, acerbissimas contumaciae vestrae

ei iudici poenas luetis, a quo nulla datur

prouocatio, cuique de verbis etiam Otiosis est reddenda ratio, praecipue ob simplicio. rum periculum , qui ex moribus vestiis r et e vivendi sibi nolmam prasci ibunt, unde Saluator mundi apita Matthaeum ita ἔQtii scandalia auerit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo cius, ct demergatur in profundum maris. Sed in hoc unum

potissimum incumbite, ut de vobis dici pos- , niis, sit, quod ait Apostolus: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni sunt. Ad

vos iocundo loco cliarii simi in Christo fili, laici seimonem nostrum dirigimus, at que vilique sexui in visceribus veri patris, di patioris ex intimo cordis sensu benedici.

mus , vehementer cupientes, ut ad memoriam rcu care velitis, vos in hoc seculo h

spites, di peregrinos esse, &, ut sanctus Iobtestatur, vitam vestram nihil aliud esse , quam militiam sit per terram. Qilo circa nihil aliud cogitandum vobis est, quam

ut creatori De O mundam rc d datis an :mam,

ab ipso corporibus vestris infusam. Adueniet siquidem tempus, cum , no II solum aspernabimini, sed honores, dignitates, potentiam , ambitiosos, ct superbos mundi titulos , diuitias, aliaque fortunae bona, etiam

odio presequemni: omnia enim vanitas, &Qanitatum vanitas: omnia evanescunt, prae

ter diuinae legis obseruantiam. Deum igitur

toto corde amate, proximum, sicut vosmet

ipsos, ac praecipue uxores vestras diligite sicut Christus dilexit Ecclesiam. Mulieres

subditae estote viris vestris, ut praecepit Apin ps,es stolus; &mementote, secundum Deum, ne minem magis, quam virum, diligendum ,

vel pluris esse faciendum δε cui etiam omniabus in rebus, quae Christianae pietati nequaquam aduersentur, vos morem gerere, summaque cum animi alacritate oportet obtemperare. Satagite insuper filios in Religionis cultu magna cum patientia , ct longanimitate educare, domesticas res diligenter crirare, domi libenter vos continere, nec inde exire, nisi aliter exigat necessitas, quod tamen , maritis tantum permittentibus, facere deberis. Dedecet et enim, pudicas foeminas per iura, & vicos, ct compita circumcurs re . Consequente i , ne filio, familias praeteri L maese videamur, ante oculos ipsorum ponimus,

diuina lege sancitum esse, filios parentibus honorem exhibere, parere , ciuequi debere , ne ingrati, & impii habeantur. Legitur νυ enim in sacra pagina: Qui maledixerit pa- ει--tri suo, vel matri, morte moriatur. Et, qui affigit patrem, di sigit matrem gnomini sus est, di infelix. Et, qui maledixerit patri

suo, vel matri , extinguetur lucerna cius in medijs tenebris. idetur enim quodammo

do maledicere, qui mandata parentum seu negligit, seu odio habet. Atqui parentum quoque propria sunt ossicia, propitaque m nera , sanctiis unis , scilicet diiciplinis, ac motibus filios imbuere, illque optima trad re uiuendi praecepta, ut ad Rcligionem imstructi, & parati Deum sanete , ct humili,

me venerentur: parentes, videlicet, meminisse oportet, ut virtutis, aequitatis, continentiae, modestia, ac sanctitatis liberis se , inagii tros piaebeant. Quod, eo magis neces iacium eli filii cliariistim) quo in ista regione positi , omnique fere ex parte hae reticorum insidiis, & niaciti nationibus .ciocumscpti, omnium, quot sunt, quotque iuere , turpissimae vitiorum sentinae Gene uae proximi estis, &coniuncti. Cau te, ne cum illis conuersentur,nevὸ ullum secum commercium habeant, sed ab iis, tanquam a nefaria peste, longissime absint, abhorrcant , fugiant . Caucte , ne filijs vestris aliqua detur erroris occasio , obseruantes,

quod Apostolus Colossensibus praecipit:

Patres nolite ad indignationem prouocaretilios veilros, ut non pusillo animo fiant .

quod u

468쪽

Epistolarum Liber I.

quod assequemini, si nimiam effugeritis seu ritatem , eosque malueritis corrigere, quam vicisci, nisi, culpa commissa, necessaria fuerit castigatio, & obiurgatio; ne quid, scilicet, liberis per indulgentiam dissolute remitta tur : saepe etenim filii nimia parentum lenit te, & facilitate deprauantur. Quae praecepta, si obseruaueritis, nos indisIolubili amoris vineulo obstrictos, ad omniaq. commoda vestra maxime propenlbs in Christo semper

habebitis. Interim vos rogatos velimus, ut

sedulo cogitantes quam graue onus sit a Sa.ctiss. Pontifice, Paulo Quinto, Omnipotentis Dei Vicario, nobis impositum; quod, sine

precum vestrarum ope , humeris nostr impar

ducimus ; rerum omnium creatorem , coinmunem'. patrem, eius filium Christum Iesum, ac lanctum vivificantem Spiritum enixe Oretis, ut nobis auxilio sit, talemque influat spiritum, ut, quae nostri muneris sunt, virili-Ier impleamus , utque omnia vera nostra ad eius honorem, di gloriam, vestramq. ut, litatem dirigantur. Romae Kalend. Decembris, MDCVII.

Epistola II.

ex ista nostra ad hac Au- gustae Taurinorum ciuitatem

C M per publicum tabellarium ac

cersitus a Serenissimo nostro Allobrogum Duce, eius rei causam quaererem I responsum mihi datum est, ei opera mea opus esse, ut, sci Iicet, comcedente Pontifice Maximo, id Hispaniam . me conserrem, & apud Catholicam Μatellatem legati sui persisnam sustinerem. Quae quidem responsio duplicem in animo meo silicitauit affectum: gaudi, nempe, di cuiusdam, ut ita dicam, perturbationis. Nam, quomodo non laetarer de huiusmodi iudicio, ac propensione in metanti Principis, quem apud omnes peritia militari, ciuili prudentia , antimi magnitudine, ingenij que perspicacia hodie nemini concedere perspicuum est Θ A gebat gaudium, quod ex tot doctrina, ingenio, rerumque experientia praestantissimis viris mas ego tanto muneri obeundo deligerer . Quare me, velut quodam stimulo ad hanc suscipiendam prouinciam incitari sems, tametsi meis minime parem viribus, qua, scilicet, elusi di testimonium summo hon re dignissima in efficiebat; cum etiam prouiderem, dandam esse mihi occasionem longe

remotorum populorum mores, ciuitatum instituta , agrorum culturas, ingeniolum

Germovij Epistola.

propensiones, idiomarum diuersita ira obseriauandi. Vnde , sicut ex musico variarum vocum concentu humanus animus oblectari, atque ad naturae miracuIa contemplanda

traduci solet; ita ego ad diuinorum operum incomprehensibilem.harmoniam attentius

conssiderandam ex rerum creata.rum Varia

symphonia conuerterer. Profecto Hispania inter besticosis Oibis Prouincias cum gloria . rei militaris laudem quoque scientiarum coniunxit , quot sunt , quotque unquam fuere, Salmantinuin praecipue, Complutens . , ac Con imbricense, celeberrima. in Hispania

Praelatura insignes sunt, aliaque maxime

pinguia sacerdotia, si alibi unquam. Quid

dicam de regionis ubertate, praesertim, ubi Reges habent domicilium ξ quam audio frugibus , vinis, volatilium, & quadrupedum

carnibus, omnique insuper mercium genere maxime abundare Quid de aula regia tot Principum virorum, domi, sorisque eminem tissimor una seminario λ Versabatur ant'-a

oculos praecipue ipsius 13otentissimi Regis

praesentia, quam, etiam absens, semper veneratus tuin : non equidem ob eius diuitias , non ob argenti, aurique copiam, non ob Prouinciarum, Regnorum, tantique in omnibus orbis partibus imperij amplitudinem, quae vix mente concipi potest; sed propter

illius Principis singulares animi dotes, mansuetudinem, scilicet, iustitiam, temperantiam , charitatem, pietatem , aliasque Christianas virtutes, quibus ille maximam sibi gloriam comparauit. Afferebant molestiam, non equidem, vel malis, vel nauigationis, vel piratarum pericula , non sumptus, quos ingentes sere prouidebam, non itineris dis ficultates, non denique mihi domestica commoda , vel quietem, perturbari: sed, quod a me institutam, ac seliciter prodientem morum correctionem absens perficere, sacrique Tridentini Concilii iam exploratam decretorum obseruantiam, quantuin expediebat,

ac res ipsa postulabat, confirmare nequirem. Huc enim veri pastoris pertinet gaudiunia , huc selida voluptas. Iamque ex proxime celebrata Synodo,ex mea Musteriensis dici cesis diligenti visitatione, ex ali sque, Deo aspirante , ad veterem restituendam diiciis plinam non frustra exant latis laboribus, Ortimo nempe semine, bonorum.Operum fi

ctus uberes colligi gaudebam ι measque oviculas ex diuini verbi pretiosiore cibo pinguescentes, suauissinio Christi iugo haud

grauate collum aptare, sanctiorumque praeceptorum exactiore cultu , obedientiae, ac pietatis constantia exempla prabere, glO'

469쪽

riabar,eum, Hispaniensi legatione, ab ossicio meo ad aliena negotia licet ad bonum publicum spectantia ) traductus,alias mihi gratissimum discessum, ex narratisq. causis perhonorificum fateor aliquanto amariorem

sentio. Siquidem animarum curationem imperfectam relinquens, vereor, ne tam longe absenti tot pereant vigiliae, conceptusque in cordibus filiorum meorum spiritalis tertior, ac salutis cura; carne, ac mundo suadentibus, extinguatur, sensim q. evanescat. e.

reor , inquam, ne humani generis hostis, qui ut ait Princeps Apostolorum tanquam

leo rugiens, circuit quaerens, quem deumret, Zizania superseminet; quibus, bono sun cato semine, pro virtutum segete, vitiorum spinae producantur. Verum, di summo Pontifici obtemperandum, & pro Serenissimo Allobrogum Duce publicae quietis assertore,

amantissimoq. promotore, non solum incom. moda, sed S: pericula ipsa alacriter subeunda, ac pretiola quaeque exponenda, V mugis, quo ego discedens, vos erga sponsam meam olficiosissimos sere, immo fraterna vigilantia pastoralia munia semper execut ros, non dubito . Vos fratres charissimi matrem vestram, commilitones vesti os, dominicum ipsum gregem colite, fovete , pM scite, mihique patiori vestro, sicut pijs precibus, ac sacrificijs hactenus affuistis, ita adesse in posterum ne grauemini; ut de diuina gloria, veilrorumq. fratrum aeterna satu. te in terris soliciti, congruam consummatae charitatis, ac pei leuerantiae in caelis tandem mercedem capiatis . vestrae igitur partes

erunt, ut, me in Hispaniam dii cedente,quantumque Deo placuerit, ibi commorante , Ordinationes meas in Synodis promulgatas, vos in primis ad unguein obletuetis, Utque a parochianis vobis subditis etiam obstrue

tur, curam Omnem, omneque studium adhibeatis : ritus insuper, Scaeremonias ex Romani Caeremonialis praescripto inuiolabiliter retineatis; utque caetera ad boni pastoris, parochique ossicium pertinentia perficiantur, toto pectore incumbatis . Si autem aliquid interea eueniat adeo graue, & discite, ut

vestra auctoritate terminari, vel explicari nequeat , nostrum consulite generalem Vic rium , qui pro sua prudentia, & ossicio, ex occasione partes nostras supplebit. Quod,

si quid ultra eius vires contigerit,me,ut Opus fuerit, de quacumque re certiorem facere ne disteratis: non enim deerunt publici tabellarij, qui non solum per mentes, sed per

hebdoinadas expediti, & quodammodo alati , per vispositos equos ultro, citroque eunt,

de redeunt. Nam illico, quid agetuirum suerit, ut res ipsa postulabit, rescribam. Interim vobismetipsis, di muneri, ad quod vocati

estis , minime deesse memineritis; immo illud solicite, cumque omni mansuetudine , & cliaritate urgete, ut animarum saluti, non autem propriae glorin studuisse videam; ni. Quae, ii ex corde impleueritis, non dubito, quin Deo grati, eius opem in vestris necessitatibus propitiam habeatis. Idem de vo

bis dilecti in Christo fili, laici sperandum

est, si sacerdotibus, quem debetis honorem, detuleritis. I, enim Dei Ierui sunt, & ministri, cui eorum ministerium atque obsequium, adeo probatum est, ut ipsemet rerum condi. tor eos sibi quodam o aequales ficiat. Si quidem in sacris litteris aliquando Dij, φ. . aliquando Angeli appellantur . In Exodo ' enim legitur sic: Si latet sur, dominus domus applicabit ad Deos, idest sacerdotes. Et ibidem: Diis non detrahes, idest sacerdotibus. Et Malachias : Labia sacerdotis eu- 1lodiunt scientiam, S Iegem requirent ex ore eius, quia Angelus Domini exercituum

est: quo honoris titulo eos cohonestauit Magnus postea Constantinus Imperatorinicens: Vos Dii estis a vero Deo constituti: ite, de

inter vos causas vestras discutite, quia dignum non est, ut nos iudicemus Deos.Qui

immo gentium Principes , qui nullam Dei

cognitionem habuerunt, veteres maxime

Graeci ,& Romani, si torum Deorum, quamuis ex ligno, aut Iapide consectorum, sacerdotestanti secerunt, ut in eorum arbitrio omnis esset legum auctoritas, atque potestas. Quod ego alias doctissimorum virorum cal- πικε, lib.

culo confirmaui. Vnde est, ut sperem filii

dilectissimi vos deterioris conditionis, aut minoris obseruantiae cile nolle, quam ethnici suerint. lam vero, si quis vesti iam dicat, non esse audiendos sacerdotes, quia plus di. cere, quam facere videantur quod crede dum non est attamen, quamuis reprehensi. biles essent,pro ea, quam eis debetis obedie-tia, reipondet incorruptus iudex & eorum aduocatus Christus, quis dicunt, facienda . esse,non, quae faciunt. Nec tamen adhuc scitis, quales sint. Nolite iudicare ante tempus

ait Apostolus donec veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, &inanis stabit consilia cordium . De diuino siquidem iudicio procul dubio ignorant homines,quae scire se nimis persuasu in habent.

Qua enim ratione caelestium arcanorum mi. racula qualia sint, a terrenis creaturis inter.

nosci possunt, nisi ipse rerum omnium creator , caelorumq. dominus mysteria sua humano in.

470쪽

Epistolarum Liber Ι.

no intellectili maxime oce ulta palsiaciat ideo plerumq. fit, ut qui reprehendendi sunt

a nobis, ad coelum extollantur; quosq. laude dignos, ac praeimio virtutes faciunt, temere reprehendamus. Proinde vestrum est obedi-

να filioli non autem iudicare, ne, scilicet,

iudicemini: cumq. in Christivirae militiae albo nomina dederitis, vestrum est curare, ut, calcatis mundanis vanitatibus, unum corpus cum Imperatore vestro Christo erici mereamini : cuius ope, quae identidem petitis, impetretis, pro me patre, fratreq. vestro praeser.

tim; cui, si desit diuina gratia, quid agam ἡPar ne esse oneri mihi imposito possum par opinioni de me conceptae Dissido. Meis itaq.

votis vestras adiungite preces,quibus ipse Rex Regum, & Dominus dominantium ro-hetur; vi,cum Regis cor in manu Dei sit, Hispaniarum Regis cor ad iustas nostras petitiones se stat, eiusq. ministrus regiae mansite-tudinis imitatores esciat, vosque sibi obsequentes, atq. incolumes diu seruet. Auguilae Taurinorum Cal. Augusti Ioi 3.

Epistola Ill.

Taurinas alpes transiera, vix in amoenissimam, ac ser

m V eissimam Galliae subalpinae

descenderam planitiem, vix Augustam Taurinorum imgressus, Principem nostrum Serenissimum salutaueram , cum per litteras de aduentu meo, deq. proximo, ut putabam, discessu vos certiores seci. Existimabam enim ; quemadmodum di Princeps ipse a me propediem Niciam profecturum, indeq. triremibus Hispaniam versus, quanta fieri posset celeritate, nauigaturum. Attamen a mense Iuliis ad diem tertiam Decembris ab eadem Augustae Tamrinorum urbe ne tantillum quidem absti,n que,me abesse licuit. Nam quotidie, immo,si dici potest, uno quoque temporis momento, me expeditum dimittere Princeps cogitabat adeo, ut familiares mei semper penulati, de ocreati, ut ita dicam, mederent. Ita enim se habent res humanae, praeseriam apud summos Principes, ut ob varias rerum vicissitudines, ct ob plurima, quae repente accidunt, etiam priuatarum perionarum, & plerumq. pr priorum ministrorum causa, sere arbitrii sui esse non possint. Quorum vicem equidem nonnunquam doleo. Tandem Deo placuit, ut die tertia Deeembris iter arriperem quadriga vectus Cuneum vique, ubi, conductis equis,& mulis, magno cum stigore, plurima

nive, vehementibus ventis, summoq. & meo. rum familiarium , & supellectilium, quae nobiscum deferebantur, periculo, alpes superauimus, & Niciam die nona eiusdem mensis intrauim , cum prius obuium habuissemus huius ciuitatis religiosissimum Episcopuli Franciscum Martinengum, virum doctissimum, & mei amantissimum, una cum toto

capitulo, ac plurimis ex primarijs ciuibus, ipsosq. Contules . Eius loci sitii vehementer delectatus lum,tum ob aeris temperiem, at l. amoenitatem, quasi perpetui veris indicium, tum ob agrorum fertilitatem ubiq. linapidissi. mis fontibus irrigatorum, praeterquam quod cuiusuis conditionis homines non pauca er ga rite beneuolentiae signa oltenderunt. Sed, nc ut milericors Deus trillibus iucunda plerumq. perintlcere, sic cum laetis tristia quando l. lolet confundere, ne I elui sui continuas habeant ilicunditates, sed vitam inter pro-lpcra, ct aduersia transigendo,diuinam prouidentiam humilius venerentur: unde ille: Dulcia mi icuit amaris. Eodem enim die Regis Catholici orator, qui ex Hispania venerat,vi apud iplum Principem nositum resideret, triremibus, quibus ego disce iturus eram, e Niciensi portu soluerat Sauonam versiis , ut inde terrestri, sed longe placidiore, & planiore

itinere Taurinum una cum uxore, & liberis perueniret. Post multos dies rediere triremes, vixq. portum ingressae fuerant, cum intumuit mare adeo, ut nulla prorsus data fuerit inde exeundi facultas. Elapso Decembri, cum luccedens Ianuarius nauigantibus longe magis propitius, tempestatibus illis,& rabiosis cesilaiuibus ventis nauigationi prosper,ari. opportunus videretur,ecce tibi, nec imaginatione expectatus superuenit , die scilicet

Epiphaniae Domini, ipse magnus Allobi

gum Dux, cuius praesentiam a decem annis antea haec ciuitas non viderat,cum paruo cinmitatu aulicorum uis tamen praetorianis ili-patus militibus , tam equestribus, quam pe- deliribus, r.ec non septingentis Heluet ijs kre omnibus veteranis,& sexcentis Italis,quos in statione in inferiore arcis parte inter ita licas inunitissimae, atque amplisimaae, collocauit. Die sequenti Dux de diices iumeOit r. 1 ncm mecum ini; t delibcrabundus, virum statim vela pandere, an adhuc in ancholis stare, & Principem Victorium eius primogenitum, ex Hispania propediem reditui unxia, expectare deberem. Animus in utramq. Partem fluctuabat: ut illico discederem, suadibat praecipue regi j oratoris adiremus, qui ab Hispaniensi auta , quartum iam me:issem aborat, i ainq. Taurini doni cilium constituerat, O o 4 Vt

SEARCH

MENU NAVIGATION