장음표시 사용
71쪽
Neo quidem judicio nulla esse lectio jucundior
potest, neque Vero , ex qua plura disci ad multiplicem diversarum rerum notitiam possint, eruditionemque spectantia . Hic diversarum nationum mores, leges, instituta noscuntur' hici plurimarum situs Urbium, ac Regionum agnoscitur hic multa de externis animantibus, de Uris silvestribus, de Lince , de Castoro , quae unaquaeque provincia gignit, ac procreat, 'multa denique diverso in genere occurrunt, quae legentem doceant, ac mirifice teneant. Hos egulibros si cum Μuseo rarissimarum redundantia
rerum consertissimo comparem , eorum praesta tiam , & copiam non assequar. Μuseum autem
hos lautum per se, ac locuples Lagomarsinus adnotationibus suis multo lautius reddidit, ac locupletius .
XLVII. Ad epistolas Pog an; , quod attinet, set I) si Gratiani libros fortasse non inconise inne cum Μuseo comparavi, hos non inscite,
cum instructissima conferre Bibliotheca mihi videor posse , quam editor ipse mirum in modum auxit, ac propemodum exaggeravit. Quaedam indicabo, reliqua poterit per se lector, si Vo. let, ex ipsis voluminibus petere, digna Sane, quae cognoscantur. Extat in primis vita Pogiani a Gratiano quidem perscripta , sed a Lago- Marsino recognita , ac propemodum de novo
72쪽
contexta . Catechismus Romanus, merito ob ele .gantiam latini sermonis laudatus, cujus Scriptor, ad eam diem incertus erat, Pogiano praecisa omni dubitatione, attribuitur. Breviarii Roma.. ni Historiae complures eleganti latinitate a Po-giano donatae; quarum index subjicitur , ne quis minus latini sermonis intelligens errare in eois rum delectu possit . Supra reliqua vero, quae sufe, luculenterque tractat, maxime eminet Concilii Tridentini Historia: Haec consecta propemodum ab exordio exhibetur lectoribus, multis que ineditis documentis illustratur sic, ut qui Legati munere apud Catholicos Europae Principes funguntur, vixi nisi eam ante cognorint, ad gravissimam pro dignitate sustinendam provinciam parati satisi, instructique videri possint. Multa quoque persequitur ad i intimam latina linguae cognitionem pertinentia omnino legenda
ab iis, qui hujus linguae peritia , elegantiaquSCapiuntur . Has enim edidit. latin Ρogiani Epi- totas , ut de earum latinitate judicet, nonnulla Teprehendat aliqua etiam emendet. Quod off-cere Ρogiano minime debet, quominus Scriptor vlegans habendus sit.. XLVIII. Nec vero hic reticebo causam olita magnis contentionibus jamiam, aliis aliud opi- Cantibus , ab Lago marsino susceptam , & felicissime expeditam. Ediderat Gabriel Faunauuae 3
73쪽
7 Cremonensis saet), vir clarissimus, in paueta eruditissimus Fabulas centum adeo elegantes, ut non sine gravi Scriptoris injuria , qui eas tam quam Suas vulgarat, omnium fere intelligentium consensu aureo suerint saeculo adjudicata . Ut enim erat indagator antiquitatis, & tabulariorum
scrutator acerrimus, commota inde suspicio est
ab ipso In aliquo antiquo Codice repertas sibi usurpasse, ae secisse proprias. Quae suspicio
turpissimi plagii doctissimum hominem insigniter dehonestabat. Hanc causam suscepit Lago. marsinus, egregie more suo egit, inveteratam opinionem omnino sustulit, Fabulas auctori suo
adjudicavit, & meritissimum virum ab insam nota ingeniosissime liberavit. Hujusmodi causae ab eo susceptae, & atque feliciter consectae plures occurrunt in his voluminibus, de quorum aliquo sertasse redibit sermo ut diem, aut eas saltem indicem. XLIX. Haec igitur duo opera elaboratissimaeum Sint , mirandum non eat, si Summa cum
doctorum hominum approbatione exeepta suerint. Audiatur, quid de iis senserint duo clarissimi viri. Iacobus Faeciolatus litteris ad eum 22 Octobris anno 176a Romam Patavio datis. Sono sinquit J diversi Horni, ebe is altro non uno , che ii suo Pogiano, egit ὸ un gran Iae nante, ma ella se supera nova Critiea delia
74쪽
Is erado ebe Scristore a uno, per Classico, edautoreuot cM sia, ne antico , nὸ moderno abbia pravato tin illustratore pari a let. Certe sue norite sono stupende, ni da altri potean farsi inquesto Geolo , dbe da Di. Philippus Bonamicus in elegantissimo opere suo inscripto de Claris Ponti larum Epistolarum Scriptoribus edito Romae anno 1733, pag. IIst, Sed litorum, inquit
Iulii Pogiani, & Antonii Μariae Gratiani in
pulcherrima eloquentiae monumenta a nos ris boismiaibus insolenti quodam rerum domestisarum fastidio neglecta in . lucem revocat Hieroumus
Zammaramus , latita Semonis oe amantias in mus , oe peritissisus , ejusque homo Societatis , quae latinarum litterarum fugientem jam gloriam omni μν*torum genere retinere una quodam uvido conatur. His testimoniis, quid afferri illustrius, ac magnificentius possit non Video.
L. Quandoquidem hare de manuscriptis scribo , reliqua hujus generis , ut se dabit occasio, persequar, ne quidquam in quo plurimum operae posuit, sive ignorantia , sive negligentia praeteriisse coarguar. Tres de Re Rustica saginprobatissimos Auctores cum veteribus manuscriptis , & nobilioribus editionibus contulit, &quae discrepabant, singula excerpit. & diligenter adnotavit. Has adnotationes Iulius Caesar Pone ψ
75쪽
cui accuratissima, ac prope religiosa his' in rebus Lago marsini diligentia satis nota erat, atque perspecta , tanti fecit, e ut . earum sibi fieri ab eo copiam postularii:, quibus. in opere quod in lucem emittere super his auctoribus meditabatur, uteretur. Quod postulavit , i ab humanissimo viro facillime obtinuit. Profecto, litterariae cujusdam liberalitatis. exemplum . Lucubrationes enim hujusmodi haud ita facile adducimun, . ut aliis, qui laboribus nostris sine impendio, atque . adeo interdum non sine compendio proficiant,
imperti. mur. Opus autem. , nescio qua de causa, in lucem .emissum non fuit, non tamen
P missa , immo vero testata Uittieris, grati animi significatio , & adnotationes redditae. et i. LI. Cum Bibliothecapi 4crutaretur, adnotatio pes quasdam . in Vitruvium, totius antiquitatis Architectum longe mi itissimum , nullo adscripto nomine, quod Auctorem proderet, fortuito in is venit. Illud unum conjici certo poterat ; quiucumque is suisset, virum fuisse doctissimum ιHas sagacissime odoratus , ulla sine dubitatione
conjecit Ioanni Baptistae Villat pando, viro e So
cietate doctissimo, , esse tribuendas . Nec Vero
sine causa. Μulta enim in his reperit, , quae cum celeberrima ejusdem Auctoris Hierosolymitini Templi Icnographia congruebant, & con-
76쪽
3 iecturam mirifice confirmabant. Neque vero hic alterum e Societate virum doctissimum praeteribo , cujus concionum Codicem, qui in angulo domesticae, Bibliothecae negllectus delitescebat, casus in manus attulit. Is est Ioannes Victorius, vi potens opere . sermone, cujus res ad Dei glo. riam & animarum. Salutem praeclare: gestas histoxia Societatis Jesu persequitur. Codex spissis adeo lineis , exilibus adeo, contractisque notis Scriptus erat, vixi. ut legi posset. Legit Lago- marsinus, A Sacra disertissimi hominis eloquen,
tia captus totum exscribesdum curaVit, recognovitque more suo sic, ut cum authographo pro
Sus congrueret, & ne minimo quidem apice disereparet. Multa hoc modo Vir solers, ac pla-Ne Spgari , aut ab interita eripuit, aut ab oblivione hominum vindicavit, ignarus nimirum,
quem tandem . exitum tot curae ab eo susceptaressent habiturae.. LII. His quae indicavimus, partim exscribendis, i partim vulgandis intentus, quibusdam turbis se implicuit, quae exortae sunt Florentiae, savi& magnos cl)mores ea in urbe excitarunt. Equidem invitus facio, ut has commemorem. Ingenio enim meo delector otio, & solitudine, nec quidquam magis odi, ac refugio , quam moinferre medium odiosis in rebus , quae cum bO Ma utriusque partis gratia sere componi non pos-
77쪽
sunt. Sed historias Iem non patitur ea silere quae vulgo pota, & jactata sermone jam sunto casionem turbis dederunt Sed mones quidam a Iulio Caesare Cordara latino carmine exarati ,
di hoe titulo editi r L. Sectani Q. fili de tota
Graeculorum hujus aetatis litteratura ad G um Salmorium Sermones quatuor. cesserunt quin
dam III. PMueardit enarrationes ' quibuS, propter turbas quas dixi , Florentiae excitatas, quintum Sermonem Cordara addidit. Auctoe eerte, qui longe aberat, & ea in urbe nunquam suerat, quem ex Florentinis carperet , ac deseriberet , propositum habuit neminem . Sed rem acri, quo pollebat, ingenio, sic ad imitationem adduxit, ut qui re ipsa Graeculus esset his in Sermonibus se ad vivum expressum , a plane depissiun cerneret, usque eo, ut vel ipsa Verba, quae in amicorum, uti fit , congressibus pronunciasset, sibi recini audiret. Quod qui-Mem, non consilii, sed exquisiti cujusdam artificii suit in intimos istiusmodi hominum antis mos pervadere, ex iisque Sententias ac verba ipsa elicere. Neque Vero hoc novum, atque inusita tum . Hoc ipsum admiramur in Comicis , hoe in Tragoediis, hoc suspicimus in summis oratoribus, ut non continuo, si quid simile legatur, id dedita opera factum diei possit. Quare
non assequar, cur vir sane doctus, atque eru-
78쪽
ditus Ioannes Lalaius) his , in Sermonibus redescriptum suspirari potuerit. Cum enim nemo esset nominatim appellatus, quid causae fuit, eur de se aperte confiteri non dubitaverit λ Silentis res premi debuit, ac dissimulatione praeteriri.
LIII. Porro hi Sermones Pompeio Venturio Collegae attributi sunt, Enarrationes Lag marsino. Illud omnino falsum, hoc Verum, quod Lagomarsinus ipse prodidit epistola ad Abrahamum Gronovium Sermonum elegantia captum,& de Auctore sciseitantem, data. Pudet hoc loco impura quaedam commemorare carmina, quae hac . occasione Vulgata sunt, reserta maledictis
tum in Venturium , ac Lagomarsinum, tum in Societatem Iesu universam. In his, ut qua pudor indicare prohibet praeteream , amrmabatur apud mortales omnes usque m despicatulesse Jesultas, ut nemo ingenuus ad nos accederet , & nostrorum hominum consuetudo vulgo vitanda putaretur . His maledictis provocatus Lagomarsinus, quo ea refelleret, in suis ad quintum Sermonem enarrationibus indicem conis fecit, quo Patricios Florentinos, qui Societati nomen dederant, & adhuc superstites erant, non minus, quam ad duo supra viginti recensuit, Hoc non contentus, quod satis ad refellendum
videri poterat, illis adcensuit Iesultas , qui apud
79쪽
omnes iere Europae Principes summum nim graistiae locum obtinebant. Ham res, ne ' quid dissa-mulem, malevolorum auxit invidiam, eorumque in nos animos vehementius concitavit. Calumnia enim , quantumvis evidenter mendacii convicti, se continere non potuit, quin multo intemperantius, & vero atrocius, in nos desaeviret . LIV. Tantis unius ob causam excitatis turbis domestici etiam vWde commoti suae t , quorum censuram non evasit. Quam Vis enim, quae La-gomarsinus Vulgarat, neminem laederent , osten- tationem tamen quamdam a moderato, &,religioso maximopere viro fugiendam, redolere non immerito visa sunt. Verum Lagomarsinus, si res merito suo pendatur , aliqua excusatione di.
gnus videri potuit: Quod enim secit, bono animo fecit, provocatus fecit invitus, atque ab adversariis adactus fecit . Hoc ei cum a me fuisset objectum, responditr Nam quid tu fecis- ,
aes, si Matrem quis tuam tanta injuν a asseris.set, oe sordidae, atque infimae sortis, ac Dei in. ximulasset λ Nonne id exprompsisses, quo ejus in genuitas, oe stirps generosa demonstraretur λ His
vere fateor non habui quid reponerem. Nihil enim dici potuit verius, nihil ad id , quod objectum suerat, coarguendum accommodatius ' sed tamen, quam dixi, censuram non effugit.
LU. Caeterum optandum quidem erat, ut hi
80쪽
. . 7 Sermones, eo , quo scripti fuerant, animo fuissent excepti, nec tot turbas commovissent, &has quidem immerito, nec ulla justa de causa.
Nam quid, obsecro, reprehendi in illis jure poterat, nisi quod re ipsa reprehendi & merebatur, & debebat λ Ut in moribus, sic in quibusque studiis liberalibus etiam, & laudandis,
vitia quaedam insunt, a quibus honestus vir abhorrere omnino debet, & longe abesse. Quae siquis carpat , quod crimen hoc erit, cui tandem injuria fiet 8 Cum vero ita Scriptor sibi moderetur , ut neminem appeller, quid est, cur telaltro prodas λ & in telum fortuito conjectum , sciens , & volens incurras Τ Verum , ut se res habuerit, certe hi Sermones hujusmodi sunt, ut cum veteribus Juvenalis, & Ρersit Satyris praestantia certent , immo vero aureo Augusti Saeculo plane digni, & merito ob eorum excellenistiam , & nostratibus, & externis typis saepius recusi. Quamquam iterum dico, Optandum erat, ut res haec quiete ac pacate suisset transacta. Illud vero multo optabilius fuit, ut tandem aliquando sedarentur turbae, & animi conciliarentur. Hoc autem impetratum . - Qui se praecipue laesum existimavit, simultatem deposuit, redintegrata inter eum, Sc Lagomarsinum bona utrinisque gratia; amicitia, & ossiciosis ultro citro.