장음표시 사용
331쪽
α9o DE RATIONE SCRIB. silentio facto, pessime, atque imperitissime canat, ab omnibuS ejicietur, explodetur, ita si quis in summis opibuS, maximis naturar, ac sortunae commodis constitutus , nulla virtute, ac doctrina praeditus sit , ex omni conventu bonorum ejicietur . Haec similisudo per comparationem ponit rem ante oculos: sed ut dixi, ad poetas maxime pertinet. Videndum tamen est , ut quum similitudinem rei nostrae applicamus, verba ex ipsa similitudine in rem nostram commode , & apposite transferamus sic: Ut hirundines aestivo tempore praesto sunt, frigore epulsae recedunt: ita falsi amici sereno vitae tempore praesto sunt, simulatque fortunae hyemem vident, devolant omnes.
Exemplum, quod appellatur, est alicujus facti, aut dicti praeteriti cum certi auctoris nomine propositio , ad rem nostram accommodata . id fit iisdem de caussis, atque iisdem rationibus, quibus
similitudo : propterea exemplis non eget. Confirmatio, quae , dicitur, est , quum absenti, aut mortuo, aut muta rei vocem, atque orationem tribuimus : ut si civitatem introducamus loquentem , aut
aliquem ab inferis suscitemus, & loquentem faciamus : ut Cicero fecit pro Caelio ,
qui Appium Claudium Caecum cum Clodia illa loquentem induxit.
332쪽
. Sermocinatio, quae ab aliis, ab aliis δαλογοι dicitur, , quum ii S, de quibus loquimur, sermonem aetati 'ccommodatum damu S, ut si de puero loquentes, pueri sermonem essingamus: item si senem, mulierem , servum , regem loquentem faciamus , quod in narratione rerum gestarum, dum singula exprimere volumuS, at 'que historia, & poemate fieri maxime solet. Dialogi item omnes in sermocinatione sunt positi: quae res exemplis non eget. Significatio , quar- est dicta, appellatur , quum suspicionis augendae gratia plus , minusve dicimus, quam ipsa res sit.
Ea fit multis modis. Per exuperationem, quum veram orationem transgredimur hoc modo: Hic ex tanto patrimonio ne testam
quidem sibi reliquit, qua ignem petat. Perambiguum, quum verbum plura significat, sed capitur in eam partem , quam vult is qui dicit, ut si de eo loquamur, qui pecu uiam suam omnem aliis crediderit, & dicamus : Religiosus hic admodum vir est,
multum enim, & libenter credit. Per consequentias, quum rem consequentem exprimimus, &antecedentem intelligi volumus- ut si aratoris filium velimus significare dicamus : Tace tu, cujus pater festis tantum diebus humi spuebat, significamus per boc, eum aliis diebus manus ad ligonem reti-
333쪽
a9a RATIONE SCRIB.nendum conspuisse. Sed haec genera non nisi a facetissimis ingeniis excogitari pose sunt 3 nulla enim arte tradi queunt. Fit etiam significatio per abscissionem , quum coeptam rem non perficimus , sed in suspicione relinquimus , ut scis te ista forma, atque aetate in aliena domo, nolo plura dicere. Hanc figuram , pulcherrime locus
ille Juvenalis ostendit: Aut Pastor fuit, aut illud quod dicere nolo. Fit etiam significatio per similitudinem , quum re simili aIIata , satis significatum existimamus , quid
velimus dicere, ut si patriae proditorem poenas daturum significare velimus, hoc mindo per similitudinem significemus : Noli consiliis istis, aut opibus nimium credere :Crat etiam ingeniosus, & locuples Catilina.
Haec exornatio ad jocandum, & morde dum accommodata est. Brevitas, quae nuncupatur est, quum rem Verbis tantum necessariis perstringimus hoc modo : Robertus Mala testa Romam venit, eXercitum cogit, hostem a praelio superat, paucis post diebus moritur.
Brevius hoc nihil dici potest. Et de figuris
334쪽
OUoniam de tribus elocutionis partis
bus, quas supra proposuimus, duae jam absolutae sunt, perspicuitas, & Orna tus e reliquum est, ut de compositione, quae tertia pars erat, breviter disseramus . Nouenim satis est, verba propria, & accommo data rebus invenire, nostramque orationem
figuris, & quasi luminibus quibusdam illuminare , nisi haec omnia structura quadam ,& ordine componamus, & quasi conte a mus . Quanquam autem hac de re superius a nobis, quum de perspicuitate loqueremur multa , quae ad vitiosam compositi nem pertinent, sunt dicta, multa etiam aliis locis , ubicumque se opportunita S Obtulit, respersas tamen, quoniam hic pro prius ejus locus est , quaedam de ea separatim dicenda sunt. Danda igitur in primis opera est, quod Cepius repetere non verebor , ut ita scribamus, ut ab omnibus etiam mediocriter eruditis facit Iime intelligamur, quod quidem assequemur , si a communi quodam , & usitato genere orationis non abhorrebimus, nosque totos ad illius
335쪽
a94 DE. RATIONE SCRIB.tionem conseremus: dabimusque Operam , ut fluere sponte oratio , non trudi, atque impelli, S tunc maxime natura ipsa effundente provenire, non artificio praucribente excogitari videatur. Illa enim optima , at
que arti flaiolissima sunt , quae nos facere nullo negocio polle confidimus . Nam si Ciceronem , aut Sallustiurn , aut alium squempiam ejus temporis diligentius consideremus , nihil facilius existimabimus , quam eorum in dicendo candorem , bc simplicitatem assequi. Quod si tentare id , atque experiri velimus, nihil dissicilius inveniemus . Texenda igitur ita nostra oratio est, ut naturalem illum candorem, & romanae linguae simplicitatem , quantum fieri potest, praeseserat, quod consequemur , si
ea, quae in perspicuitate sunt a nobis praecepta servabimuS , ut neque longioreS am bitus faciamus, neque inter se verba Obscure , atque ambigue implicemus, neque sententias inusitato quodam modo , aut im propriis, peregrinisque vocabulis inculcemus. Postremo si ordinem quemdam non in verbis modo, sed in sententiis quoque singulis , & materia universa servabimus. Ordo autem tu verbis sic servandus, ut neque verba suos casus, neque substantiva suas
adjectiones longe positas, disjectasque desiderent, & quasi expectent, neque inter se
336쪽
LiηER ΙΙ I. 293 ornandi studio dictiones singulae implicentur: quale esset , si Ciceronianum illude Orationem autem latinam emcies legendis nostris pleniorem, ita implicaremus: Orationem autem nostris latinam legendis pleniorem emcies. Videndum etiam est, ne verba ita collocemus , ut alium, quam no Suolumus, sensum essiciant. Nam ne ab eodem exemplo discedamus , si verba commutes, Orationem autem pleniorem legendis nostris latinam evicies, sensum omnino alium, ac diversum esseceris. Item si negationes alio, atque alio loco posueris, non
eumdem sensum seceris. Aliud est , Non omnis , qui literas discit, doctus est : &aliud , Omnis qui literas discit, non doctus est , & aliud, omnis qui literas non discit,
doctus est . Item non idem est, Ego te non vidi, , Non ego te vidi s posterius enim plerunque interrogat. Videndum item est, ne sensum in aliarum quoque dictionum ordine pervertamus . Nam si velimus dicere, Ego non solum te, sed tuam quoque fami liam diligo: non recte sic dicemus, ego te non solum diligo, sed tuam quoque familiam : nec sic , ego te non diligo solum &c. Verbum enim diligo, aut utrique praepo nendum est sic : ego diligo non te solum , sed universam quoque familiam tuam , aut
utrique postponeudum , ut in principio fe-
337쪽
s 96 DE RATIONE s Ch IB. cimus. Sed haec , quoniam & plura sunt , quam ut breviter comprehendi possint, &a nobis magna ex parte in libris de lingua
latina pertractata , non sunt hic latius repetenda . Illud autem in ordine observandum est, ut semper crescat in verbis, sententii seque oratio, ut Homo prudentia , mansuetuditae , modestia , atque omni virtute praeditu S ; virtus enim & ea , quae dicta sunt, Malia multa complectitur: proptereaque pi Tmo in loco ponenda non erat. Contra nonnunquam particularia, quam universalia, vehementiae pluS habent, proptereaque posteriore loco ponenda sunt hoc modo: Amote cum propter alias virtutes tua S, tum v ro ob egregiam, singularemque modestiamsplus enim apud me modestiae, quam ceterarum virtutum ratio valet. Videndum
itaque in hoc genere diligenter est , ut nunquam decrescat, & minuatur vis illa, Scvigor orationis: Omnibus autem , qua S diximus, rebus ita ratio subjicienda est, ut
in illis nihil dubitari possit. Rationes, &rationum confirmationes ita texendae inter se, & conjungendae sunt, ut non solum sententiae sententiis , propositionibus conclusiones , explicationes divisionibus, partes partibus, sed verba etiam singula verbis ipsis respondeant, referanturque ita , ut
omnia inter se quibusdam qirasi hamis lori
338쪽
cae modo inserta, & concatenata sint, ut destrui, Sc quodammodo retexi non possint. Danda autem opera est, ut neque verba, neque partes alias omittamus, quae aut ob- sturam , aut ambiguam orationem reddant: nisi quum verba tam propinqua sunt, ut in iclligi alias superlativi non possint. Nihil contra Ornatus tantum gratia sine magna ratione apponendum est; frustra ea enim ornamenta sunt, quae ratione , ac specie omnino carent. Quod quidem necestario mihi dicendum est, propter imperitos quo sedam , qui tum denique se ornat istime loqui putant, quum orationi, vel supervacuas particulas multas apponunt, vel detrahunt necessarias. Illa igitur optima compositio
erit, in qua nihil deerit, quod desideraris nihil supererit, quod auferri possit .
OUoniam autem oratio per aures in animum transfunditur, aureS autem numeris ita capiuntur, ut Aristoxenus non ignobilis philosophus auimam harmoniam quandam dicere non dubitaverit, numeri Squibusdam quasi pedibus feratur, & aures perfecto quodam, S ut ita dicam, rotundo
339쪽
e08 DE RATIONE SCRIB. verborum ambitu impleat necesse est: qui quidem quum pro qualitate materiae nunc
tardius incedit, nunc celerius currit, tum graviorem , tum acutiorem harmoniam, sive concentum ex sese parit. Quum ita instabilis est , ut tenorem servare nullum
queat , & incomposito verborum strepitu inanem quemdam, & immodulatum sonumessicit, ab auribus confestim, animoqui respuitur. Quanquam id aures judicare,
nisi doctae, atque assuetae sint, plane non pomini: sentiunt tamen Optimum illum , atque absolutillimum sonum , quoquo modo etiam indoctae. Sed ut in musica minima quaeque deprehendere nisi peritissimus artis non potest: sic in hac re ultimam illam , atque absolutissimam perlectionem intelligere aures nisi assuetae omnino non pomini. Atque haec quae dicimus , eo spectant, ut intelligamus nos artificio, ac praeceptis ullis numerosam orationem, aut nostram facere, aut cognoscere a Lenam nollpo me, nisi aures numerosis orationibu S audiendis longa consuetudine sonum illur
optimum a minus bono discernere coceamus. Qua quidem in re a1sidua nos Ciceronis lectio in primis juvabit. Quanquam
autem, neque qui audiunt hoc tempore, Dunieros satis intelligunt , neque qui dicunt , aut 1cribunt, eOS magnosere cu
340쪽
rant vix enim hac aetate unum , atque alterum vidi , qui numeros in dicendo , aut scribendo sectaretur) tamen vel ut intelligamus, quid nobis servandum sit, si veteres imitari velimus, vel ut eorum in scribendo artificium, atque observationem c Oguoscamus, pauca de numeris ex Ciceronis praeceptis, atque observatione perstringam.
Orationem igitur apud graecos primi omnium Thrasymachus Chalcedonius, ScLeontinus Gorgias numeris astrin Xere , ut quum poetas cum voluptate, se cum severitate audiri viderent, & voluptati audientium , varietatiquc constiterent. Gorgias autem paribus paria reddere , & contrariis contraria referre primus instituit, eaque re ad vitium usque delectatus est. Isocrates deinde moderatione quadam adhibita, rem maxime excoluit. Nostri eam rem tantope re admirati sunt, ut cum aliquid numerose cecidisset, tota concio pariter exclamaret. C. quidem Gracchus dum oraret, servum cum organo quodam post se habebat, qui ei numeros, modosque succineret. Cicero in eo genere , quantum intueri licet, palmam mihi videtur esse assecutus : ita nihil etiam in familiaribus epistolis, quotidianoque sermone non numerosum efferebat. Neque vero tota oratio numeris tanquam