F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

so DE RATIONE SCRIB. sumus, nos aliqua de caussa vel feciste, vel facturos dicimus ; quam materiam Quintilianus ab aliis inni, ab aliis sirivio scribit

appellari. Caussae autem rerum considerantur vel circa bonorum adeptiones, incrementum , conservationem , usum: Vel circa malorum evitationem , imminutionem, conversionem. Quicquid enim facimus aut boni appetendi, aut mali fugiendi gratia facimus. Hinc nascitur uberrima argumentorum materia, sive in deliberando, quum ostendimus quae bona conseque tur, si id fiat, quod volumuS s contra, qua

mala, si non fiat s sive in judiciis, quum

ostendimus eum, qui accusatur , ex ea re

magna vel commoda acquisivisse, vel fugisse incommoda: ut si probemus Ajacem ab Ulysse occisum esse, ostendemus Ulysmsem inimicitias , injurias , interitumque squi sibi immineret, evitasse. Habent ha

quoque caustae in epistolis magnam argu mentorum materiam, sive in commendan do , quum ex ea commendatione aliquod Commodum eventurum dicimus. vel ei ad

quem scribimus, vel nobis ipsis , vel ei

quem commendamus : sive in petendo, quum ex ea re vel nobis, vel amicis, Vel

his , ad quos scribimus, utilitatem, dignitatem , laudem futuram declaramus: sive in consolaudo, quum ex ea morte & illos,

92쪽

LIBER I. SI qui decesserint, magnam felicitatem habituro S, magnis miseriis liberatos s & eos, ad quos scribim vel aliquod commodum esse adeptoG , vcl Incommodo aliquo Iev tos esse ostendimus. Sunt autem & honorum , & malorum falsae quoque Opiniones,

quae multorum , & magnorum errorum

caussas hominu bus praebent. Multa enim velut bona appetuntur, vel ut mala fugiuntur : quae Opinione, non re vel bona , vel mala sunt. Atque hinc existunt pessimae animi perturbationes, odium, ira, invidia , crudelitas, avaritia , libido, ambitio, spes, metus, & quae sunt generis ejusdem :quae materiam argumentandi in omnibus caussis amplissimam praebent, quum ostendimus hominem adductum odio, amore , aut alia perturbatione, id de quo quaeritur, facinus admisisse. Atque hic locus in consolationibus latissime patet, maximamque vim habet. Possumus enim facile ostende re vel bona , vel certe non mala , quae illis, ad quos scribitur, mala videantur: illos vero dolore, vel amore i mpeditos, quae recta sint, minus cernere. finem locum exequitur late Servius Sulpitius, quum Ciceronem de morte filiae consolatur ἡ & de caussis quidem rerum hactenu S.

93쪽

, 52 DE RATIONE SCRIB. De Argumentis a Ioeo , σ tempore .

D Ucuntur argumenta a loco, in quo

consideratur ipsius loci natura , maritimus , an mediterraneus at, montanus, an planus: quantitas, in Jonginquus, ait Propinquus, magnus , an parvus: qualitas, ut desertus, an frequens, consitus, an incultus 3 praeterea lacer, an prophanus, pu

hlieus, an privatus, alienus, an ejus, de quo agitur : quae quidem omnia tametsi fori, &judiciorum propria magis sunt, veniunt tamen etiam in familiares epistolas, & in alia scriptorum genera, quum laudamus, Vel

vituperamus aliquem a loco, unde oriunmdus sit , in quo versatus sit s quum suade mus, vel dissuademus aliquid propter i ci Opportunitatem : quum consolamur, Meum, qui discesserit, in patria, in suis aedibus , inter domesticos, & familiares discessisse, aut honestissimo loco sepultum esse dicimus s quem quidem locum pulcherrim me exequitur Servius Sulpitius in ea epse sola, in qua mortem Marcelli describit. Ducuntur argumenta a tempore , quod vel est generale : ut quum dicimus: olim sub Alexandro: quum Reges Romae regnarent*quum

94쪽

quum Roma a Consulibus regeretur , vel speciale quid in annos, menses, dieS, horas que distinguitur. Huic Cicero Occasionem adjungit, quam temporis speciem facit somnis enim occasio tempus est, sed non contra . EjuS facit tria tempora, publicum, ut hellum, dies festi: commune, ut messiS , vindemia: singulare, ut convivium, num ptiae . In omni vero tempore consideratur,

quid gestum sit, quid geri potuerit, quid

geri poste videaturs atque hoc etiam in epistolam venit. Nihil enim in negociis aque, ac temporis opportunitas consideratur , sive narremus gesta , sive gerenda decerna muS . Hanc quoque occasionem in Marcelli morte non omisit Servius Sulpitius sait enim, post coenae tempus occisum esse Marcellum , & mane sibi hora decima nunciatum . Valet etiam occasio temporis plurimum tum in deliberando, tum in consolando: quam quidem partem latissime tractat idem Servius Sulpitius, quum Ciceronem de morte filiae consolatur. De Argumentis ex modo, o facultatibus .

CAPUT XXII.

D Ucuntur etiam argumenta ex modo, quum eX ponitur quo modo, quo animo aliquid a nobis, vel ab aliis factum sit.

95쪽

34 DE RATIONE SCRIB. Ejus paties sunt prudentia, R ira. Prudenter aliquid factum existimatur, quum vi, dolo, consilio, persuasione, mente denique tali factum est . Imprudenter contra factum dicitur id, quod per inscitiam, casum , necessitatem : quod praeterea perassectionem animi, iram , odium , amorem est factum. Veniet autem hic locus in epistolas, quum nostrum, vel alterius factum ac cusabimus, vel excusabimus, & veniam petemus. Hoc Cicero saepe facit , quum accusat Pompejum , quod ita bellum administraverit, & quum se ipsum excusat quod

affuerit . Facultates etiam epistolis praestant argumenta in petitionibus, commendationibusque praesertim, quum ostendi mus habere eum , ad quem scribimus , magnam ejus rei, quam petimus , praestandae facultatem . Conserunt etiam plurimum in deliberando, quum exponimus, quae DC cessaria sint ad eam rem , quam scribimuS, faciendam. Hunc locum tractavit Cicero, quum de ratione traducendae vitae cum Servio Sulpitio consultaret. Conferunt etiam facultates ad reprehendendum , Vel excusandum: cujus rei exemplum est apud Ciceronem ad eundem Servium , quum Pom- pejum accusaret, quod neque militum genere, aut robore, neque consilio satis valeret a

96쪽

CAPUT XXIII.

SEquuntur ea, quae Cicero adjuncta ne gocio appellat: qui loci sunt plurimi, quos ipse brevissime perstringit s Quintilianus latissime tractat: nos eo S tantum , qui nostrae institutioni convenient, e X plicabimus , ceteros omittemus. Ducuntur igitur a definitione nonnunquam argumen ta , quum vocabulum , aut rem , de qua I

quimur , definimus, ut per eandem definitionem quod volumus inferamus ; id fit vel interrogando, vel affirmando. Interrogando sic: Nonne virtus viri propria est , 8c a viro appellata 1' vel sic: Quid est amicitia ὶ nihil aliud est, quam mutua beneVO- lentia . Affirmando sic : Quod si amicitia nihil aliud est quam mutua benevolentia,

nos mutuo amemus necesse est, si amici volumus appellari. Ducuntur argumenta

a genere, specie, differentibus, propriis ssed quoniam haec in epistolam, vel aliud scripti genus, vel nunquam , vel rarissime, R displitandi tantum gratia veniunt, Omitto . Quod si quis ea , de quibus disputaturus est , sciet: haec quoque, sine quibus sciri illa non possunt, teneat necesse est.

97쪽

s6 DE RATIONE SCRIB. Ducuntur etiam a divisione argumenta , quum totum in suas partes dividimus, vel genus in suas species distribuimus . Quae a Quintiliano partitio nominatur. Hinc multis modis argumenta ducuntur , quum omnia divisionis membra a nobis ad eandem conclusionem deducuntur hoc modo :Quum virtus viros bonos efficiat, si ametur,

ab aliis expetenda est, ut aliis placere possimus; si non ametur, expetenda est, ut nobis ipsis placeamus. Item divisione utimur , quum duabus , aut pluribus propositis partibus quamcumque nobis concedat adversarius, dicimus hoc modo: Quum ante hac ad me non scripseris, aut superbiae , aut negligentiae te accusem necesse est, tu vide utra te minus deceat. Item quum omnia divisionis membra consutamuS, ut

ad id , quod volumus , deveniamus hoc modo: Falso te excusas, quod ad me sepescripseris , nam si scripsisses, aut tabellariis, aut amicis , aut peregrinis viatoribus lite iras dedisses: tabellarii se nullas accepisse dicunt s amici isthinc nulli huc veniunt ἡperegrini isthac iter facere non possunt . Quod si his omnibus nullas dedisti, nullas

protecto dedisti. Item quum pluribu S enu meratis partibus , ceterisque confutati S , extremam relinqui veram necelle est hoc

modo: Aut voluisti ad me scribere, aut per

98쪽

multas occupationes, vel aegritudiner non potuisti , aut copiam tabellariorum non habuisti, aut certe negligens fuisti: noluisse te, quum me magnopere ameS, non puto: occupationes habeS aut nullas, aut paucissimas : aegritudine nulla laborasti snam omneS, qui in sthinc profecti sunt, te valentem viderunt: Tabellarii quotidie ultro, citroque commeant, quod si harum caussarum nullam asserre potes , negligens fueris necesse est . Atque haec a inintiliano remotio appellatur. Qt m autem rerum omnium ratio ab initiis per incremea-ra ad summam , sive finem procedat, pro hantur ultima ab initiis, vel incrementis hoc modo: Quum adolescentiam tuam continentem , S. studiosam videam , non pos sum de reliqua aetate non optime sperare. Probantur contra ab ultimis prima hoc modo: Quum tu omnes gratis doceas,ostendis te non lucri cauda literas didicisse . Probantur res a similibus, ut si Homerus

legendus est, Virgilium quoque legi par erit. A dissimilibus, ut si Cicero imitandus est, non Plautum, aut Naevium imitari convenit. A contrariis, ut si virtus proemium meretur , vitium certe supplicium merebitur. A repugnantibus, ut si amicu Sest, amicum odille non potest. A consequentibus tum natura, tum tempore: na-

99쪽

18 DE RATIONE SCRIB. tura , ut si fides virtus est, nemo est prosecto fallendus, a tempore sic: Si caloris initium aestas attulit, ejus finem hyems asserat necesse est : quae agi, & converti pos sunt hoc modo: Si nemo est fallendus, 1idem virtutem esse par est. Item: Si finem caloris hyems attulit, ejus initium aestas

asseret. Quaedam ex rebus mutuam confirmationem praviantibus, sive sui Cicero a pellat in sub eandem rationem venientibu S, argumenta nascuntur, ut si licet poeticen discere , docere cur non liceat i Discere , enim quisquam , nisi doceatur, non potest . Eodem modo vendere, & emere, locare,& conducere, & cetera , quae se mutuo

consequuntur . Similia his sunt , quae a caussis appellat Quintilianus, quum ea, quae facta sunt, ab his , quibus emciuntur ,

caussis probantur, vel contra, quum em- cientes caussae ex rebus essectis ostenduntur . Quae quidem aliquando ex utraque parte necessaria sunt, aliquando ex altera tantum , aliquando vero ex neutra . EX

utraque sic: Si sol exortus est, dies est : item si dies est, sol utique exortus est. EX altera sic : Fuit apud ignem, ergo est calidus; haec pars necessaria est; sed non: Calidus est, fuit igitur apud ignem , potuit enim vel sole, vel alia caussa fieri calidus . Ex neutra parte necessaria sic: Exercuit corpus, ergo

100쪽

robustus est: vel contra, robustus est, ergo corpus exercuit s horum neutrum necessarium est 3 non enim quisquis corpus exercuit , robustus est: neque quisquis robustus est, corpus exercuit 3 potest enim N ille exercitatione robustus non fieri, & hic robustus sine exercitatione esse. Quse loco illud videndum est, ne causse nimis remo tar, & ex alto repetitae asserantur, quod Poetae nonnunquam faciunt, ut: Utinam ne

nemore Pelio securibus caetae cecidi stent abiegna ad terram trabes s rem deinde sequitur: nam nunquam hera mea erran S mea

domo esterret pedem Medaea animo aegra, amore saevo saucia. Optime autem ut mihi videtur in probatur res ex comparatione, quum majora minoribus, minora majoribus, paria paribus comparantur. Quibus quidem argumentis non epistolae tantum, S scripta omnia, sed sermo etiam communis relartus est. Probantur autem majora

a minoribus sic: Qui alienos, atque ignotos juvas, tuos tibi conjuni stillimas non juvam his y Item, qui movetur meretricis morte ob pravam consuetudinem , quid mihi faciat patri Minor ex majoribus sic : Si patris mortem moderate tulisti, quo tandem animo ferendam amici mortem putas Item, si totius Reipublica: interitum ferre potuisti, in unius mulierculae animula quid

SEARCH

MENU NAVIGATION