De noxiis paludum effluviis, eorumque remediis. Libri duo. Auctore Jo. Maria Lancisio ab intimo cubiculo, & archiatro sanctissimi patris Clementis 11. pont. max

발행: 1717년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

magister ejus Nemoris conspectum ita exhibuit in tabula ; Illustrissimus vero D. Chri spolius ex ordine , & per partes retulit omnia , & singula explicavit , ut res non narrari, sed ob oculos poni videre. tur; putaremque, me agere, & re ipsa versari in sylva, mihi alioquin nunquam conspecta. Latissimus est ejus campi modus, quem nemus occupat; ita ut ad millena & millena jugera porrigatur, quae in viginti sex portiones commoda partitione distribuuntur. Aliqua sui frontis parte, eaque ad Euro- notum respicit paludes Pomptinas , quae jam tum , cum res Romana statiat, ob insalubre coelum infames erant: a Meridiana regione spectat mare, &finitimos habet nonnullos Lacus segnes , exigui fundi, & lenti motus : qua sol occidit, spectat Ree ver de Antium, Neptunium, Concam ,& Castrum Romanum : & tandem ad Boream Cisternam, Velitram, aliaque Oppida, & Pagos , qui vergunt ad Septentrionem. Si ita res est , ut est profecto; non ausim certe totius sylvae excisioni assentiri; imo justissimus , & qui multa minatur, metus adeo non assentiri permittit, ut cogat altum reclamare . Si enim occursu, & interjectu sylvarum, ut supra , abunde probatum est, ab insalubribus ventis , &stagnantibus aquis opportund praemuniuntur, Caia

quoque loca, quae collibus insident, qui fieri potest, ut auctor sim excidendae sylvae, quae cohibet, & intercipit exhalationes, & effluvia ; proindeque

potis est juvare quam maxime Pomptinas regiones, utpote quae objecto nemore, etiam demissior , contra ventos Euro-notos, & Austros proteguntur XXVIlI. Ut modum teneam , nimius non ero in urgendo argumento, quod caeteroqui maximi

Deinde etiam

ob foetidas &metallicas aquas

162쪽

QS DE SYLva CIsTERNAE, ET SERMINETAE S c. aestimatores , quibus cordi, & amori sit veritas. Ex inultorum fide rescivimus in abdito sylvae recessu, non procul ab eo tractu , qui dicitur Foce verri desidere Iacunam aquae metallicae, & subobscurae, atque adeo foetidae, cui procul dubio sua subest ma trix, emissura jugiter, & confertim , quaquaver- Sum , pro varia ventorum statione, & directione , luridos halitus, ni a circumstante nemore prohibeatur. Et quia, ubi duae sunt fodinae, esto ad plura milliaria distent, proclive est , & aequum su-ῖpicari, eas occulta veluti vena consentire, & in eo, quod interest, spatio utriusque fossilis conditiones,& qualitates convenire ; ne sylva Cisternae, & Serminetae quanta quanta est excidatur, illud redit argumentum , multum subesse periculi, si medium illud spatium denudetur arboribus; propterea quod ubi de in excipiet liberum solem , & aperto fruetur aere, facile efflabit ingentem copiam exhalationum iis locis noxae futuram, quo a ventis in ortu suo, vel progressu abripietur. Paludes laeti': XXIX. Infelix deinde vicinia paludum, & trium

praeterea probi' lacuum, nec non crebrae fluminis alluviones nos

a zelativi. hic commode monent, vel citra Principes, & Cardinales ventos , subnasci genti illi suos quosdam

alios familiares , qui dicuntur Regionarii, ut nota-sddJ Lib. a. de is vit magnus f J Hippocrates, ubi de ventorum MLη. - causis differens , ait: Necesse est omnes ventos spirare afluminibus, ac sagnis, terraque humecta . Quocirca Philosophi omnes , cum de ventorum natura, &origine disputant, producunt exemplum iEolipilae , in qua subiti , iique violenti excitantur , &cientur venti, ubi aeneus globus leni igni admovetur, & incalescere,& extendi incipiunt partes aquae, quas continebat. Hujuscemodi familiares venti,

quos

163쪽

CONSILIUM. I 27 quos amnes creant, & palustris aqua, secum efferunt ingentem copiam noxiarum particularum, quae nisi ab hoe vastissimo Nemore irretirentur & attererentur , huc atque illuc , nullo coercitae obstaculo, liberius divagantes, facile vicinas Urbes & Pagos invaderent; praecipue si dum in sua metantur regione , alium Principem ventum quod non raro

usu venit) Euro-notum, Austrum, aut Libycum haberent stipatorem ; quoniam tum vehementiore impetu commoti, & impulsi longius, & altius morbida effluvia propellerent . XXX. Nec novum , aut insolens videri poterit Ventorum quoq;

illi, qui in naturali historia versatus sit, & norit in- π in hii . ,

genium ventorum , cuique vento , pro varia loco- sylva succidatur. rum conditione, certas inesse noxias , aut salubres

qualitates . Hujus doctrinae specimen proferre studui in feeJ opere , quod inscripsi : De π tivis, deque seeJ Pori. 1. adventiliis Romani caeli qualitatibus.Inde fit in Palaestina anxiis votis Austrum , certo profuturum, eX- peti , & advocari unde illud Dyn Canticorum : Veni sffJCant. . v. 6.

Aufer, persa hortum meum : praeterit enim arentes ,

innoxias, & salubres terras , ideoque secretus ab omni inquinamento appellit in Palaestinam . Contra vero in Agro Romano imbutus marino sale, &noxiae ejus Ora , nec non paludum exhalationibus abundans, multo infestior evadit; ita ut saepenumero graves inducat morbos , & foeda quandoque lue inficiat corpora: quod animadvertunt nostrates Scriptores , & suadent perspicue rationes Chymico- mechanicae, quas in hanc rem accurate pro suo more refert, & expedit praeclarissimus Boyle in suo Ela,m , Ehlia, ex

Tractatu : de natura determinata es viorum. adaucto indige-XXXI. Rem hic silere non possum, cui alius narum numero

164쪽

118 Ds SYLvA CisHRNAE , ΕΤ SERNINETAE S c. Chrispoitus datum hoc sibi negotium praeclarE, ut

caetera, curaturus, de censendis indigenarum capi tibus cogitavit, eorumque numerum deprehendit decem ab hinc annis auctum potius, quam imminutum . Hoc statuto, sic ne isto argumentum . EX adaucto indigenarum numero evidens fit, plures ibi loricorum per annum nasci, quam denasci soleant: hujus autem rei quotquot hic sumus non aliam certe causam invenerimus, quam quod intra decennium salubrior facta sit coeli temperies: ad hunc autem effectum duas causas conspirasse intelligimus ; nimirum quod nuper curatae sint Pomptinae paludes,ac proinde imminuta fuerit malorum origo; secundo, in incaedua sylva, dum ex arboribus , aliae subinde

nascuntur, aliae augescunt, & novis luxuriant ramis , firmiorem contra exhalationum nox s habemus aggerem: codem autem recidit, sive mali causas tollas, & imminuas; sive malo novum obicem opponas : quod autem in eo tractu laeta satis sint omnia, res est profecto nova , & mira in regione, quae non admodum ab acris salubritate commendatur . . Quorsum igitur miserae genti tantum bonum invidemus , male auspicato conniventes illius syl- , vae excisioni, in qua ad tuendam , & augendam valetudinem praesidium constitutum est maximum. Non permitten- XXXII. Ad e Xitum primae partis properat ora-da totius sylvae tio, & Ego injurius forem Principi viro, nisi per-

ωὰ heoti uri sua num haberem , nihil apud eum valere studia pri-

satu, in diteri- Vati commodi, ubi cum publica utilitate componi. en adducatur. tur. Aperte ille testatur, non sine spectato generositatis exemplo, eum se esse, qui vel gravissimis suis rationibus hanc potiorem semper haberi velit. Religioni ducerem, vel in dubium id revocaret singulare enim est , &praeclarum hujus clarissimae Familiar

165쪽

CONSILIUM. I 29

Iiae decus, quod pro salute publica opes lubens impenderit , imo & sanguinem profud crit. Sed quid moror publicam salutem res hic potissimum agitur Cisternae , aliorumque oppidorum , quae ejus subdita ditioni omnium prima miserandum in modum darent poenas , hanc caecisionem certo consequuturas . Praeterquam quod summus dolor, & sera poenitentia nihilum profutura subiret animum generosissimi viri, si quid Levi accideret: referens enim cogitationes ad instituta majorum , perspiceret, quam misere illi cesserit ab eorum decretis reia cessisse , passus subverti Sylvam , quam intactam multis jam retro aetatibus a Proavis acceptam , intactam pariter transmitti volebant ad Posteros, rati se maximam gratiam inituros apud suos , &apud

vicinos qui praesens in ea habebant suae incolumitatis praesidium

XXXIII. Interim susceptum munus eam mihi im- Oeeurritur obie- posuit necessitatem , ut a reprehensione vindicem , et i , N explica

quae hactenus statuta sunt . Dixerit aliquis stare dum otiis

Thesim, labare Hypothesim I fatebitur forte utili- non inferat exeitatem, quae universim redit ex occursu, vel interje- sio Sylv Ium .ctu Sylvarum inter Urbes, & Loca palustria ; addet tamen rationem, & experientiam vetare, id semper credi necessarium e quoniam multae regiones

sunt Paludibus finitimae, & appositae, ceu Venetiae, ad tuendam aeris salubritatem nihil egentes Syl- Varum , quas etiam quandoque profuit excidisse, ut accidit Ferrariae . Fieri igitur potest, ut Campi Pomptini in eorum censu sint , qui Sylvis minime indigent; & conjecturam in re, de qua agitur , confirmat succisio cujusdam nemoris prope Cisternam , quae multum juvit ejus coeli temperiem .

166쪽

I 3o Disi SYLvA CisTrRNAE , ET SERMINET E S c. . XXXIV. Primae objectionis parti prome respois

tectus , quem de arte exiccandarum Paludum disias crentem , ut optima producam fide , ita sua lingua loquentem induco : Non farebbes non da temere ,

ebe ly timidita delis paludi , riscaldata , e non dissipata ' rugi dei Sole , cagiona=e putrefaetione neli' aere, e fosse origine a' υicini abitatori di qualche infermitἀuniversale , e pericolosa , in quei luogbispecialmente , che non jono espost a' venti Settentrionali r pereiacche inquelli, a i quali quei signoreniano , ι' umiditἀ isti artast consima, e non vi puo fetuire danno di eon δε- raetione : come bens lene appresso di Strabone autore gravissimo di Alessandria maniore in Histo , e di Ravenna in Italia , eon te quali stpuo anthe annoverare Venezia addo Ferrariam perciscchὰ eon tutio chesieno ed cate in meeteto alle paludi, e di ragione δε-

vessero essere soliopse a malaitie periculosi me, flpreservano nondimeno Haec notatu digna sunt rant' Muto de' vesti seddi, e fecchi boreali , che foventes ano in quelle regioni . Sylvae ad Septe- XXXV. Ubi igitur Septentriones venti per Patriones eonsitae, ludes libere expatiantur , nihil Sylvarum egemus ;ventum refelu. immo quoties a plaga Boreali succrevissent exei dant excidendae. dendae forent,alioquin nociturar,ut de maximo Ravennate Pineto disserit id cm Ceredus.Quare mirari non subeat, impune tum in Germania, tum in Anglia ingentes, & propemodum immensas Sylvas everti ; quoniam ibi locorum aut nullae stagnani P Iudes, aut iis summis, & totis viribus incumbunt venti Hyperborei. Perperam igitur inde ducuntur exempla, ad valles, camposque palustres, qui perpetuo monitum jugo, opposito vcluti aggere, &vallo, aditu prohibent Aquilones : contra vero

167쪽

CONSILIUM. 1 3 Iqua amplissimum habent ad mare prospectilin, Austrinis ventis libere , lateque patent. Tales autem procul dubio sunt Pomptinae Paludes: Nae igitur imperitum eum esse oportet, & in natura Climatum parum versatum, qui nesciat, quantum saluti conferant Sylvae oppositae ventis Euro-notis , & Meridianis , quos maxime exitiales experimur. Quid quod etiam ubi libere cientur, & perflant venti, si quando aestivo tempore ponant; aquae palustres, destitutae motore, subsistunt: & effluvia intermortua , nee dissipata facile inducunt morbos , eosque gravissimos , ut de lue epidemica apud Lugdunum Batavorum consultissime docet Magnus ille Medi

cus Empiricus Franciscus de te Boe fhhJ Sylvius.

XXXVI. Inter rationes, quibus fieri potest, ut proficiat aer , hanc quoque propositam lego a P.

Zacchia ζ ii J in aere, Locis, ct Aquis, si ni

mirum excidantur Sylvae , quae salubrium Ventorum incursum prohibeant. His , citra dubium, accenseas eam , quae apud Cisternam eversa est, quaeve in secunda parte objectionis producebatur in exemplum i vergebat siquidem ad occidentem, & Boream , ita ut ea sublata , amoto velut obice , duo bus salutaribus ventis tutissima strata sit via. Atiaque illud sibi vult P. Zacchias , caeterique qui Zacchiae consentiunt Auctores . Res profecto isthaec adeo aperta est, ut cum nuper de subjiciendo licitationi eo nemore ageretur , D. Cassilius harum rerum mire peritus, & D. Cappuccinius Doctissimus Romanus jureconsultus percontanti mihi, num Excellentissimus Dux potestatem fecisset excidendarum earum portionum, quae in Tabula Hylographi

Cisternam ab Euro- notis, caeterisque ad Austrum

ciat. x. per totum.

Ieg. lib. s. tit. q.

Cur ad salubritatem aliquando conserat Sylvets

168쪽

ab eo , quod In densarum Sylvarum recessu venti silere videantur .

I 3 2 DE SYLvA CisTERNA , ET SERMINETAE &c. ventis tutantur, seorsim scite responderint,Excellentissimum Ducem eas portiones stare jussurum, ne quid suae ditionis oppida periculum subeant. Tum ego regessi, & iterum regero: Si Dux optimus , pro ea, qua suos complectitur charitate, id ossicii eis praestat, ut sartas tectas velit portiones , queis excisis , nonnihil subirent periculi ; nonne majorem , & in omnes effusam decet esse charitatem SuΜNi Pomisicis, qui publicae salutis Vindex, &Custos supremus,suae credit esse pietatis vetare reli quarum portionum excisionem,quo non uni tantum genti, sed etiam caeteris , qui proximi sub ejus sunt potestate cautum sit, & bene prospectum XXXVII. Haud inficias iverim , expedire quandoque , quo aer circum domos tenuior, ac purior fiat, recidi Pomaria , dumeta, ipsasque Sylvas , quocunque spectent, ubi in proxima nimium vicinia consitae nimis humectant aera aut hunc ventis agitari, solisque radiis penetrari prohibeant. Hinc idem P. Zacchias meditatus quae proximum aerem labefactant, nominatim profert Pomaria, ubi frequentia tin subdit:praeterquamquod arbores ipsae solis illuserationem, O ventorum perflatum impediare facile possunt i Nec plane illi refragarer , qui aliquam Sylvam recideret , dummodo optimo frueretur coelo, eaque esset Sylva,quae liberum,& amoenum in porrectissimos campos prospectum impediret. Eam ob rem hJ Cicero auctor fuitTrebatio ex.cidendi cujusdam Lucit quem si excideris, inquit, multum prospexeris quia Uilla Trebatu posita erat δε- lubri amoenoque loco. At istud hic non agitur : est enim nobis eum Pomptinis Paludibus triste negotium . XXXVIII. Posset quis iterum opponere in interiore Sylvatum recessu silere ventos, qui in fronte

169쪽

CONsILIUM . a 33 strepunt eo ne itatissimi; proindeque non posse ibi excerni insalubres aeris particulas , si quae a ventis collectae forent. Ajunt vulgo, aerem illo non ingredi, unde exire vetatur: si igitur intima Sylvarum ventis subducta sunt, qui fieri poterit, ut ibi dimittat olidus aer inquinamenta, quibus sordere creditur, quo bene dilutus & defaecatus possit inde ad proxima loca diffluere, & commigrare ξXXXIX. Hoc argumentum , si quid scio , usque

adeo causae nostrae non obstat, nec officit, ut e diverso ad eam confirmandam , & illustrandam valeat quam plurimum . Nonis est aer, ut rude vulgus credit , qui ea Ioca subire non possit, in quibus viam non reperit, qua evadat r norunt siquidem meliora R- ur qη edocti hac in parte aerem non convenire cum aqua, quae, ut loqui amant, incompressibilis est naturae: ea

illi vis inest, qua modo explicari potest, & expandi, modo crescere , & ad instar mollium plumarum , aut gompii comprimi, & complicari; quo fit, ut in minimum spatium cogi possit aristitis complicatus;& si a validiore impetu trudatur , induci possit in

alicujus corporis cavitatem , quamvis non extrudatur praegressus aer, qui totam eam cavitatem

implere putabatur . Necesse igitur non est , ut aer , quod passim a vulgo creditur , locum aliquem subiturus habeat, quo sibi viam paret ad exitum . Ista tamen non moror: sumere tantum est animus ea parte argumentum , ne elabatur, qua

apertissimum continet paralogismum , ejusque auctores interrogando compellare. Dicunt in interiore Sylvarum recessu silere ventos , qui in fronte strepunt concitatissimi, & inde colligunt Sylvarum opera excerni non posse aeris sordes, si quae a ventis collecta forent. Papae , quae consecutio l si in in

170쪽

Quomodo Syl

vae ventoruin in quinamenta ex

cipiant ac detineant.

snJ Mulib. I T. οσρ. q. in principio. Idem explicatur aquae exemplo.

teriore recessu Sylvarum remittit omnis ventorum impetus, & nullo motu concitus aer quiescit; quaero cui referre acceptum oporteat altum illud Silentium , & pacatam quietem Sylvar, respondebunt,& recte . En igitur , ipsis fatentibus Adversariis , allidentem ad arbores ventorum impetum , ab arboribus sustineri, & frangi. Mox subdo : Nonne verisimile admodum est, & dignissi inum quod credatur, inter ramos , & frondes arborum intercipi,& cocrceri inquinatas aeris particulas , si venti ipsi, qui eas sordes collegerant, & circumferebant, ad Sylvam allisi franguntur , & subsistunt Nemo morosi adeo erit ingenii, qui dissiculter sibi persuaderi patiatur rem , quae existit niaximh, & apparet facillim E ; nedum enim recentiores nostri observarunt cortices, & frondes Arborum obversas Austro brevi tabescere, exedi, & emaciari, verum fuJPlinius ipse advertit in meridiem spectansium folia semper ante decidere . Unicuique igitur persuasum esse reor, in Sylvis remittere ventorum impetum , & elui infectas sordes aeris, quo leni motu, tenui,& puro halitu ad vicina loca excurrat . Neque enim fingere debemus primam Sylvarum frontem ad instar solidi parietis, qui ventos inhibeat, & sub.

moveat. Appositum exemplum capiamus ab aquis: aer tenuitate , ac fluxu aquam superat: Quae igitur vetare non possunt aquae cursum , remorari neutiquam possunt fluxum aeris: quis autem unquam vidit inter ramos , frondes, & truncos vel densissimi nemoris haerentem aquam sive deciderit largus imber, sive fluviis exundaverit λ elabitur utique , &diffluit,& quid simile prorsus par est credere in aere, qui per anfractas, & septa Sylvarum quodam veluti qualo percolatus , exuit insecta e filuvia, & inde

molli

SEARCH

MENU NAVIGATION