Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

titia conciliorum In Carthaginensis Concilij cap 44. & Africanica p. 28. Epigonius Episc 'pus conqueritur, quemdam a se baptizatum, educatum , & demum in Lectorem ordinatum subreptum sibi fuisse a Iuliano Epia scopo dicente, civem esse suae Parceciae . Ideoque ab eodem sine Epigonia dimissorios factum Diaconum . . Iudicat Concilium fuisse hoc indebite u Iuliano attentatum et ratioque in promptu est , quia dudum fueratis Clericus ab Epigonio primum ordinatus , & Ec- .elesiae Mapaliensi ascriptus , in qua biennio Lectoris ossicium exercuerat . Coeleri rationes Epigonij ex abundantia. & ad maiorem ingratitudinis expressio- Trem producuntur, quod is,de quo agebatur, Clericus

suisset ab Epigonio baptizatus,quod inops suisset,eiun

Paulinus epist. s. que etiam inter Augustini epistolas inseritur ordine refert se Burdigalae a Delphino baptizatum fuisse , deinde Barcinoue in Hispania ad feruentem illius populi postulationem ordinati D Clericum , & sacratum a Lampiole se veru de crevisse Sacerdotium ab Ambrosio Mediolanensi suscipere . Unde duo obseruatu di na eruuntur ἰ primum quidem exiguam , & fere nullam originis , dc Baptismi rationem habitam in ordinationibus: quanis do quidem Paulinus ipse in Pro itincia longe ab urbe natiuitatis , baptismi que sui dissita in Clerum assumptus est'. Ad id namque sumiebat perspecta viri virtus, di fama illustris , prssertim populo id postulante.& precibus urgente: seu ubi non fuisset perspecta viri alienigens virtus, ne periculum foret indignum , aut etiam canonibus virum interdictum ordinandi remittendus sane fuisset ad originis Episcopum , aut certe alium, cui perspecte fuissent huius ad ordinem requisi.

eruandum secundo ex eodem Palilini testi

132쪽

cone ilium Carthaginense. IIImota io, potuisse aliquem iam in Clerum assumptum ἔ& ordinibus initiatum recipere ab altero Epistopo sa crum sacerdotium, absque prioris Episcopi dimissori)srsi tamen non sponte, sed quasi per vim sui ceperat ordines anteriores , cum hac protultatione nolle se addici certae,& peculiaris Ecclesiae ministerio. Id enim Paulinus i ple a se factum te itatur epist. 6 ad Seuerum: Nam inquit in Barcinonensi Ecclesia condιtioue consecrarι addu fius sum. vi ipsi Ecclesia non aligarer, in Sacerdotium autem, non etiam in locum Ecclesia dedicatus. Vbi aute in istae de Aerant conditiones ab illo qui primum ordinauerat Epistopo,suscipiendum erat lacerdotium, quantumvis alibi aliquis natus fuisset. Praeterea multa suppetunt huiusce ritus apud vete. res exempla praeter illud Paulini. Origenes enim ortu

AEgyptius, ab Alexandro Hierosolymorum Episcopo

fuit Presbyter consecratus ad solas Demetri; Alexandrini Episc. litteras de moribus , & doctrina testimo, ni ales, absque dii nistorijs: nec vero tantus vir, qui Deo reuelante fuerat euectus ad Ierosolymitanam sedem quique singulari vitae sanctitate,& librorum, quos scripsit, eruditione toti Ecclesiet illuxit .atque illibatam vitam glorioso tandem Martyrio conclusit, rem indebi. tam ausus fuisset, aut libro in Demetrium Alexandri

num edito defendisset, cuius mentio fit ab Hieronymo de scriptoribus Eccles in Alexandro. Prastatus etiam Paulinus, & Seuerus Sulpitius scriptores ambo vitae S. Martini Turonensis Episcopi, nar4rant, Martinum Sabariae in Pannonia natum, ab Hilario Pictauorum Episcopo fuisse primum Exorcistam cieatum: deinde maioribus Ecclesis ordinibus insigniatum,& deinceps Hilario, dum vixit, addictum. Epiphanius iuxta Eleutheropolim Phoeniciae urisbem natus, Clero inuitus licet, ac repugnans in Cyis pri urbe Salamine initiatus fuit: mox Diaconus, subinde Pre5byter. , postremo Epistopus eiusdem urbis is Mea

133쪽

Ir Notitia conciliorum creatus fuit, ut Graece scripta eius vita aestatur Similiter Hieronymus Stridone in Dalmatia oriundus , ab Antiochiae Episcopo Paulino Presbyter est ordinatus, ut ex ipsius epist. 7. & 8.&6 I. compertum est. Hieronymi frater Pauliaianus aeque Stridonensis Sacerdotio ab Epiphanio Constantiae quae & Salamis dicitur) Prssule consecratus est, ut ex Hieronymi epist. 6i. liquet.

Augustinus, cui patria Tagasse, Baptismum quidem Mediolani ab Ambrosio suscepit , a Valerio aute In Hypponensi Episcopo Clericali militiae ascriptus est,& Sacerdotio consecratus, ut refert ipsius vitae scriptor Possidius, idemque ipse in confession utra libris. Pinianus nobilis Romanus cum Hypponem Augustini videndi gratia venisset, urgente,atque ad Clerum postulante illum populo, iurauit se clericatum in nulla alia Ecclesia recepturum , testante ipso Augustino epist.22 S. Euagrium etiam AEgyptium Gregorius Nazianzeἀnus Constantinopoli Diaconum Ordinauit, Socrate teste lib. . cap. I 8. Quin etiam Augustinus,& Seuerus mutuo disceptantes pro Timotheo Clerico epist.2- & a t. nihil de ipsius patria disputant, sed solum a quonam fuerit ordiis natus et ut eum sibi solus possit, qui Clericum fecerat, vindicare, Conqueritur ibi Augustinus Timollieui

postquam pluries in Ecclesia sibi subdita de pulpito

legerat, suisse tamen a Seuero se inconsulto Subdiaco. num ordinatum, sed eum ad suam Ecclesiam pertinero asseuerat,rogatque Seuerum ne hunc aperiri sinat adiis

tum ad ordinem dissoluendum Ecclesiasticq disciplin , sed Timptheum ad se dimittat e ne iste periurio vitetrius Deum offendat, i postquam Ecclesiae, in qua primum ordinatus est iurauit se ab illa non recessurum

Ex hoc Augustini loco perspicua fit vetus Ecclesii consuetudo, qua is qui Clero ascribatur iuramsnto sponis

134쪽

concilia Mediolanen ut, σα IIsdebat stabilitatem in Ecclesia 9 cui per ordinationem se primum astringebatuta a tamen sponsione se deuit1-cire Barcinonensi Ecclesiae Paulinus recusauit, & ipse Hieronymus Antiochenae , qui in sua ordinatione nullius se Ecclesis ministerio addicendum protestatus est.

Collapsa demum Ecclesiae disciplina , ex quo desijt laudabilis consuetudo traditione Apostolica, & sacris veterum Conciliorum sanctionibus stabilita, ut quiuis Clericus in ordinatione sua certae, & peculiaris Ecclesiae ministerio deputetur,a qua discedere non sit ei deis inceps liberum . ut statuitur generalis Concili, Arelatensi S.I. can. ar. & cecum enicarum Synodorum Nicaenae primae can. II. & Chalcedonensis can .6, facta deumum Clericis pro suo libito ab una ad aliam Ecclesiam commigrandi licentia, & potastate tum primum diuersa inualuit proprij Episcopi notio , & acceptio . Tria enim distincta sunt genera Episcoporum ad quos unicuique liberum esset pro libito recurrere ad QuoS- vis ordines suscipiendos. Hi vero sunt Episcopi,vel originis,vel domicilij, vel beneficit, cuius distinctio nix pri, mus ex i)s qui super sust meminit Canon Bonifacta P pae VIII. c. nullus de temp. Οrd.in 6.

Medιolanensia Concilia primum, O secundum, noua Ortia-doxorum Episcoporum exιlta, o Ecclesiarum. ab Ariam1 clades.

D'Vae Mediolani celebratae sunt Synodi circa Nicaeis

nam fidem, prima quidem anno 3q7. Vt contrR Baro iiij sententiam probat Dionysius Putauius in notis ad Epiphanium, di in sua de Phot modissertatione. Prima haec fuit Catholicorum sub Iulio Papa, & Constante Occidentis Imperatore , cui parebat Mediola. . num . In hoc Concilio, Valens,& Vrsacius Episcopis

quorum Ecclesia Murcia, di binaidon in ditione quO-

135쪽

que Constantis erant ,libellos poenitentiae dederunt,&retractationis, ac palinodiae tum Arianae, quam hactenus professi erant, haeresis, tum calumniarum,quas aduersus Athanasium confinxerant. Ambo remissi a Synodo sunt ad Iulium Romae Episc. a quo veniam, & re conciliationem acceperunt. Haec referuntur tum intalitteris Osi, ad Constantium apud Athanasium ad sol. tum in epist. Synodi Ariminensis apud eumdem lib.de

I s. & in fragmentis Hilarij, & in epist. Liberii Papae ad

Constantium apud Luciferum. Christi postmodum anno trecentesimo quinquagesimo i eligiosissimus Constans Augustus sanctae Ecclesiae aduersus Arianos, & Donatistas egregius de&nsor,& vindex interfectus est iuxta Pyram eos in castro, cui Helenae nomen a Gaisone Magnenti, Tyranni Duce . Dici non potest, quam graue vulnus Ecclesiae mors illa inflixerit. Arianorum namque audacia eo,quo hactenus reprimebatur disiecto aggere,omni deinceps fero cia toto orbe terrarum grassata est: Tune venales i liae animae Vrsacius, & Valens, ut Constanti, gratiam inirent,fidem Ecclesiae datam stegerunt , seque iterum. Arianis adiunxerunt. Magnentius sublato Constante in Constantium arma perduellia conuertiir omnibusque utriusque partis viribus acie confligitur ad Mursiam Pannoniae urbem . Primo impetu concussae Constanti, copiae pedem retulerunt.Sed resumptis sortiter animis in Magnentianos irrupere, illosque internecione profligauere. Biennio post desperatis rebus suis Magnentius mortem sibi apud Lugdunum conscivit. Dum se Constantius ad praelium aduersus tyrannucomparabat, Gallum patrui sui Constantij filium, &Iuliani qui postmodum in abostasiam lapsus est,& imperauitaratrem natu maiorem creauit Gesarem, dum silet Antiochiae . Quo tempore Gallus, ut Daemonis

136쪽

praestigias eluderet oracula reddentis intra Daphnen Antiochiae suburbanum lucum lauris consitum, & lanatibus irriguum, qui patrum superstitione fuerat Apia lini dicatus, sacra transtulit ossa Martyris Babylet olim

Antiocheni Episcopi sub Decio martyrium passi , Qua

translatione oraculum prorsus obmutuit . Cum vero

perfidus Iulianus in Imperio Constantio successit in. cras Babylae reliquias indidem asportari iussit, fanum& dcemonis aram instaurauit et sed excusso repentE suNmine ara disiecta est, fanumque conflagrauit, ut inter alios veteres authores enarrat Ioannes Chrysostomus Antiochenus ciuis libro contra Gentes .

Vt vero paulo intermissum historiae Constantij filum retexamus: dum huius, & Magnenti, copiae acer rimo prilio decernebant, Constantius intra Ecclesiam Mursi non longe a conflictu exitum ipsius anxie pra stolabatur,una cum loci Episcopo Valente. Hic occulis te procurauerat , ut sibi pretiij exitus quam citissima aliquo indicio significaretur, antequam Constantius id rescire posset.Primus itaque Valens victoriam Constantio nunclauit, & siscitanti unde id sciret, asseuerauit id sibi ab Angelo reuelatum inter supplices ad Deum preces . Itaque ille victoriam Valentis pietati

acceptam referens, aeriorem pro Ariana secta contra orthodoxos insectationem exorsus est . Nam & per occidentem hactenus Arianae perfidiae inaccessum . suam haeresim longe, lateque propagare statuit: vius maxime opera Episcoporum Fortunatiani Aquileien sis, & Saturnini Arelatensis. Cum autem iam ab omni metu,& fratris Constantis, & Magnent ij Tyranni liber Conitantius urgeret Athanasi, damnationem, vella que huic subscribere Liberium Pontificem Iuli, succeiasorem, petijt Liberius causam istam in plena,atque intra Italiae fines conuocata Synodo pertractari: quibus acquiescens Constantius Concilium indixit Mediola

137쪽

xis Notitia cintillarum, Sperauerat Liberius in occidentali synodo praeualituram catholicam partem . Et utique Catholici numero lon hic Draualebant: res tamen in contrarium vertit, ob Constantij potentiam nescio dicam an impotentiam, qui Omnem adhibuit vim , ut quae animo

constituerat omnium consensu probarentur:orthodo-diorum vota pro nihilo haberi volens iisque illis insen. sissimum exhiben S. Adfuerunt Paps Legati Lucifer Calaritanus in Sariadinia Episcopus: Pancratius Presbyter,& Hilarius Diaconus. Hi postillarunt in primis, ut ad stabiliendam fidei, animorumque optatissimam unitatem, & concordiam,subscriberetur a cunctis Nicaeno Concilio. quod unum poterat omnia dissidia consopire . Coepit sine mora subscribere Dionysius Mediolani Episcopus, sed

et Ualens calamum, & chartam per vim extorsit . Exaduerso instant Ariani, hanc unam esse in eundς coniscordiae rationem, si omnes Athanasij, cuius causa praesens Synodus indicta fuerat,quemque tot precedent laConcilia proscripserant, condemnationi subscribant. Neque in hac causa de communi fide decerni, sed do priuati hominis delictis . Dionysius Arianorum fraudulentis pollicitationibus detulus spondentium hoc facto uniuersat Ecclesiae pacem, & unanimitatem, qua alioquin nulla speranda foret, condemnationi Athanasii,prout orietates Synodi iudicauerant, subscripsit. Sed eum seorsim coarguit Eusebius Vercellensis Episcopus,& ad facti huius poenitet iam reduxit. Hsc igitur inter innumeras rixas protracta, finitaque sessio fuit . Postridie interpellatus Eusebius profitetur se haud aegre iturum communis pacis studio in Dionysii sententiam circa ipsum Athanasium , tot iam Synodicis decretis exautoratum, dum prouideatur, ne sibi senio

ri Episcopo iunior Dionysius praeferatur r ideoque illius oblitteretur subscriptio , ut cum ei visum fuerit , iterum subscribat, postquam aetate prouectior tuum v c

138쪽

cineilia Mediolanensia. 11 par est, nomen apposueritmon multum in oppositum contendit Dionysius. Ariani autem consensione Euse-hij omnium laudatissimi gestientes, de cuius nutu, &exemplo esteri pendebant partium occiduarum Antiis stites, Dionysi; nomen ita eraserunt,nulla ut littera suis peresset:Tum vero Eusebius simul,& Dionysius aperte protestantur,se damnationi sanctissimi, & innocentii simi Episcopi Athanasij numquam consensuros , qui non nisi propter iustitiam,& fidem persecutionem p tiebatur. Haec refert Ambrosius serm. 69. Reliqui odithodoxi resumptis animis pro Athanasio stant, alenia, ti,& Vrsacio perturbationem Ecclesis funestis facibus propriam Obiectant. , quam voce, & scriptis publice ediderant confessionem , se per calumniam falsissima

crimina aduersus Athanasium confinxisse. Tum confusi,eoque acrius excandescentes Ariani .

. ut scripsit Athanasius epist. ad sol. vit. agen. Apostoliricos legatos constantissime perditis conatibus suis o sistentem indignissime habent. Ex quibus Hilarium Diaconum flagellis crudeliter lacerat,deinde reliquos duos Apostolicos legatos Luciserum. Paneratium, G. mulque Eusebium, Dionysium, Paulinum Trevirorum Episcopum , aliosque suis ablegant Ecclesijst qui mox in diuersas orbis plagas raptati, ac deportati sunt edicto Constantii: qui & ipsum Liberium Romanu Episc. ab isto Conciliabulo deiectum, & depositum in Thraiaciam relegauit.Cuius in secem Ariani Fqlicem suffece runt Romanet Diaconum Ecclesiae, qui tametsi mente orthodoxus , ambitu tamen primae ledis cum Arianis societatem iniuit, Athanasiψ; damnationem suo scripto roborauit. At Clerus,populusque Romanus perfidi

huius inuasoris communionem auersatus est .Eum tres

Ariani Episcopi Pontificem ordinarunt, ut psrhibent Athanasius epist. ad sol. Hieronymus de script. Eccl. in Acacio, Ruffinus, &Theodoritus l. 3. caPaq. Constantius misso cum exercitu Cypriano Comite

139쪽

I a o Notitia conriliorum Georgium'perditissimum ex Mediolanensis huius Pseudo Synodi decreto in Alexandrina sede stabiliuit. Luctuosissima tunc edita est Catholicorum strages sine professionum, aut sexuum discriminer in Clertiacos, in Monachos, in sacras Virgines, caedibus, raptationibus, carceribus flagellis, & exquisitis cruciatibus promiscue rabies Ariana grassata elissacra omnia pro . phanaque a militibus direpta, innumeri inter durissimos cruciatus trucidati concitatis etiam per Arianos Paganis, & Iudaeis in populum fidelem, qui ea omnia fastus est, quae in internecino bello ab immanibus , &aeuissimis hostibus infligi possunt. Ista porro calamitas Per uniuersam AEgyptum.Cyrenem, Libyam peruagata est.Tot inter atrocitates clam euasit ad necem conquisitus Athanasius.multosque annos delituit. In hisce latebris epistolam conscripsit ad solitariam vitania Mentes, atque diuersas.quae supersunt, Apologias. Osius etiam Cordubensis toto terrarum orbe celeberrimus , iamque aetate centenarius, ut scribit Athaianasius, seu stra blanditiis terroribulque ad damnanduri Athanasium tentatus, Sirmium tandem Pannoniae opinpidum deportatus est,ibique usque ad Sirmiensem Syrinodum detentus exul. Lucifer vero Calaritanus scrip. sit in exi Ito ad Constantium plures pro Eccl. Catholica libros, quibus nihil fortius . nihil constantius , nihil aculeatius legi potest: vir sane magnanimus, fidei zelo succensus, martyri que appeten S. H. Quod vero spictat ad Eonstantinopolitanam Eccleis fiam Paulus eius Episc. fidei. & constantiae specimen, dignusque Alexandri successor illius , cuius precibus Arius infami morte perierat , extorris ab Arianis factus eii : Subrogato eius in Iocum Eusebio hactenus Nicomediae Pleudo Episcopo. Sed haud multo post ipso mortuo Eusebio, Paulus a populo reuocatus in tua, unde deiectus fuerat, Ecclesiam regreditur. Ariani tamen Macedonium , eiusdem regiae urbis Episcopum,

creant.

140쪽

milia Messiolaneηsia, cte. creant Dimisis ergo stud ijs partium graues aceenduntur seditiones . Constantius vero tunc Antiochiae ex nens Hermogenem ducem Constantinopolim mittit, cum mandato, ut Paulum Ecclesia, & urbe statim exi. gat,simulque Macedonium ipsum, eo quod ipsius violentis conni ijs,& cohortationibus seditiones,&perdi. uersa loca caedes factae tui lient. Paulus Romam ad Iulium Papam se recepit, cuius decreto , & Constantis

fratris ad Constantium liti. rediit ad pristinam sedem, simulque Athanasius Alexandriam ; quod quidem po it liminium istam praecessit pluribus annis Athanasi

depulsionem, quam paulo ante commemoraui. Ceterum mortuo Constante, Paulus Constantij iussu deportatur,& Cucusi tandem in Armenia strangulatur in carcere ab Arianis: restituitur autem in sedem Ma cedonius . Caeterum transactis aliquot annis suadent:

Acacio Caesarael Palis ins Episcopo,qui erat absolutorum Arianorum Princeps Concilium cogit Constantinopoli Constantius, quo Semiariani Episc. quorum Princeps erant Macedonius Constantinopolitanus, de Basilius Λncyranus in suis deturbantur sedibus. Itaque deiecto Macedonio, Eudoxius ex Antiochena quam

dudum inuaserat sede in Constantinopolitanam transis fertur. Abdicatus Macedmus nouam procudit haeresim contra Spiritus Sancti diuinitatem.Licet enim ipsa Semiarianus filium profiteretur esse Deum,& Patri secundum substantiam similem; At Spiritum Sanctum in

ordine creata erum rerum collocabat, quae postea haeresis secunda cecumenica Synodo damnata est. Vt vero ad Antiochenam Ecclesiam digrediamur. statim atque Leontius Eunuchus , & Arianus Anti chenam sedem morte sua vacuam reliquit eo accurrens Eudoxius Germanicae in Syria Episcopus dolo , &factione Episcopatum Antiochenum occupat et sed 1 aliquanto post ab Arianis ad Thronum Constantino- .

SEARCH

MENU NAVIGATION