Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

rsa ' Notitia contiliorum iijdem digressis Eudoxio Meletium praeseeerun qui

fuerat Seballat Episcopus virum eloquentia & morum lenitate spectabilem,hactenus Arianis addictum . Sed preter omnium expectationem, cum primum ad An tiochenos sermonem haberet, aperte docuit Dei filium eiusdem esse cum Patre substantiar: Tum Archidiaco - nus,qui retro astabat concionanti, porrecta manu, nae

ultra loqui pergeret, os dicentis occlusit: At Meletius manum suam elevans tres digitos primum diductos ideinde in unum compressos ostendit populo, significans Patrem, Verbum, & Spiritum Sanctum, tametsi personis distinctos,unius esse,eiusdemq; essentie. Cumque Archidiaconus ore MeletiJ dimisso , eius manum comprehedisset, ipse rursus libera voce populit cohortatur , ut Nicarnae Synodo firmiter adhaereat, alioquia enim omnem eis salutis aetern viam pricludi. Tam in-.. expectato casu Ariani perculsi Meletium exautorant , qtusque loco Eu Eoium protrudunt. Tum vero Antio .cheni tres in partes mutuo aduersates diuisi sunt. Ariani omnes Euaoium complectebantur': ex Catholicis vero pars Meletium agnoscebat,& sequebatur Episcopum,pars altera Meletij, utpote ab Arianis protrusi,&cum eis olim communione maculati, societatem abhorrebat: Et quidem suos c uentus seorsim peragentes Eustathianorum nomen a magno illo quodam Eustathio Antiochis Epistopo sibi alium ebant, quae An tiochenae Ecclesis conscisio diu perdurauit . Lucifer lenim Calaritanus Episcopus legati munere fungens apud Orientem, Paulinum Eustathianis Episc. consecrauit, sicque tres simul extiterunt Antiocheni Episc. At Luciferi in ea legatione socius Eusebius Vercellaru Episc. aliquanto post Antiochiam adueniens Collegae factum haud multam approbauit: prouiditq; ne schisma istud Antiochenum perpetuo propagaretur,ut cum alter amborum, siue Meletius. siue Paulinus prior moreretur, ad alterum superstitem transiret pars illa quae

142쪽

conellium I rmiense, ct Ancyrauum. Ia delancto paruerat . Caeterem mortuo postmodum in Cecumenica Constantinopolis Synodo Meletio, Epis.copi orientales Paulino iniquiores hoc nomine quod ab occidentali Episcopo fuisset promotus,& esset Datnaso Romae Episc. alijsque occidentalibus necessitudine,& societate coniunctior, Flavianum loco Meleti

suffecerunt: etiam si Antiochena Synodo An. 378. Constitutum fuisset, & iuramento communi firmatum, nequis alterius defuncti successor crearetur, praeter alteis rum ex duobus superli item. Flauianus tamen valde se audabilem in Episcopatu praestitit. atque in primis , quando Theodosium Augustum dira omnia in Antio. chenos seditionis perduellionis,& deiectae,raptaisque per urbe status coniugis Flaciliae Augustε reos molientem, prosectus Constantinopolin Oratione placauit , veniamque consternato populo impetrauit. Vita dein iade Paulinus excedit, cui adhuc vivente Flauiano sucis cessor eligitur Euagrius. Precedentes Historias recenissent partim Athanasius ad solitar. & Λ post a. partium Russinus, Socrates, SoZomenus, & Theodoritus.

concilium Sirmiense, re Ancyranum.

SIrmiensem Synodum Baronius refert in ann. 3IT. alij quidam cum Dionysio Petauio anteriorem fuisse contendunt. Α cianorum Conciliabulum suit. quicum videri Catholici, atque in Christum religiosi aste-ctarent, damauerunt Photinum Sirmi, quod oppi

dum est Pannoniar Episcopum, postquam a Basilio

AncyTar Episcopo in hoc coetu disputando conuictus, non tamen conuersus fuit: fuerat olim Photinus Maria celli Ancyrae Episc. de quo mentio nobis superius facta, discipulus. Haeresim vero Pauli Samosateni dudum Antiochenis duabus Synodi execratam ex inseris reduxit.Ch istum nihil aliud quam merum hominem CD se. Damnatus pluries fuit Photinus, tum a Catholicis

143쪽

I24 Notitia concillarum in Sardicensi Concilio, ut resert Epiph. haeres r. &in

Mediolanensi primo, ut testis est Hilarius in fragmentis: tum etiam ab Arianis in hoc Sirmiensi, ubi abdica tus Episcopatu suit. Aduersus Photinum nouam Sirmienses ediderunt formulam fidei, qua Filium Dei Christum Patri secundum substantiam profitebantur esse similem, sed eius silebant cum patre consubstantialitatem. Huic professioni quae nihil haereticum exprimebat. simulque Atha nasij condemnationi subscripsit in sceliciter Liberius Papa,qui Sirmij tunc exulabat pro Catholica,fide desiis derio succumbens repetendae pristinae sedis , & ex eadem emulum suum relicem Pleudo Papam deijciendi. Quod, & obtinuit per Sirmiense decretum, cui Conia

stantius quoque Augustus consensit , De hac Liberi,

subscriptione agit Soχomenus, i.q. QI . Ea res magno Catholicis offendiculo suit. Romam regreditur Liberius cum Arianis aperte communicans ἰ ex aduerso Fflix hactenus schismaticus omnem abrupit quam cum Arianis habuerat,societatem. Liberius hac praeuaricatione coepit esse Romano Clero, magiasque parti plebis inuisus. Fplix autem eqpit tum primum pro Romano Pontifice haberi, cum illum an tea Romani omnes auersarentur. Mortuo demum FPlice,resipiscens Liberius,& ab Arianorum consuetudine resiliens, admissus a Ciero fuit Romae consistente in legitimum Pontificem, eius itaque Pontificatus inte ruptus eli Fglicis nomine secundi Pontificatu , qui vinente Liberio excessit , iudicio Ecclesiae Martyr sub Constantio . Prudentia vero, & moderatio Romani Cleri praeclare effulsit, quatenus ex una parte Roma. nos Episcopos perfida cum Arianis societate conivnoctos minime sustinuiti aliunde vero eosdem ad meliora conuersos ad misit, licet antea lapsos, & Catholicae causae proditione infames , ut nimirum Ecclesiae paci consultum esset, & schisma perniciosum anteuerteretura

144쪽

conellium Silarniense, ct Ancyranum . dastur, haud dubie successurum , si alios quamuis d ignio res sibi Episcopos praesecisset.

verumtamen ut est leue, atque instabile ingenium haereticorum , eadem ipsa Sirmij Pseudo Synodus smeundam recudit fidei formulam, in qua substantiae vocem,quam paulo ante filio attribuerat expunxit. Huic

vero deteriori professioni lapsu deplorabili subscripsie insignis ille Ofius, hactenus strennus, & magnanimus Catholicae professionis dux, & princeps, sed Athanasi,

damnationi,vi consentiret adduci nullo modo potuit Quis humanae infirmitatis ,& inconstantiae vicem non Iugeat, non Obstupescat, non contremiscatὸ quis hqreticorum artes , & nequitiam non pernorrescat Maiagnum illum , & sanctissimum Osium inuictae constantiae specimen , quo tot annos orthodoxa fides adue sus attrocissimos Arianorum insultus inuicta steterat.& ii concussa, illum vere uti vocabatur Synodorum

patresti, qui Legatus Apostolicus duabus praefuerat ineumenicisi Synodis, Nicaenae , & Sardicenti, qui tanta commendatione interfuerat, praecipuasque partes egerat in Conciliis Eliberino, Arelatensi, Neocaes riensi, Alexandrino , & Gangrensi, qui Solis instar orientem, & occidentam mirificat doctrinae sanctitatis, & prudentiae splendore collustrauerat . qui fuerat

Magni Constantini primus in fide Cathechistes , &quem ille vicissim per venerationem, & obseruantiam Patris nomine honorabat, qui symbolum fidei Nicae. nae ctrinposuerat , qui aetate fere centenarius exilium pro fidei consessione, inultasque aerumnas, & verbe xa inuicto animi robore sustinuerat, illum, inquam. osium fidei columnam, Ecclesiae columen, illum tot victorias . & trophaeis insignem, flagellis tandem . . di cruciatibus cut scribund Socrates, &SoEomenus adegit Ariana perfidia, ut Arianae prosessioni subscriis Deret . Refert tamen Athanasius epist. ad solitar. ipsum sub exitum vitae suam damnasse cum Ursacio ,

145쪽

idis Notitia contillaram& Valente , caeterisque Siciniensibus societatem . &consensionem.

Dimisso Sirmij Conciliabulo alterum Ancyrae coegit eisdem ciuitatis Episcopus Basilius , qui Photinum publice disputando conuicerat, cuique sola placuerat prima Sirmiensis prosessionis formula, & displicuerat secunda . In illo Ancyrano conuentu Basilius obtinuit , ut ad secundam Sirmiensem formulam his conceptam verbis: Filius per omnia similis Patri, adiungeretur secundum essentiam . Quae formula ab Ancyranis ad Constantium Principem transmissa sic ei placuit, ut eam iusserit praeualere . Hanc Hilarius refert

De conciliabalis Ariminensi , Seleuciensi , σ

DE Constantio verissime testatur Ethnicus Historis

cus Ammianus Marcellinus his verbis r Christia nam religionem absolutam, & simplicem anili super. 1iitione confundens , in qua scrutanda perplexius , quam componenda, excitauit dissidia plurima quae progressa fu sius aluit concertationα verborum: ut catervis antistitum iumentis publicis vltro citroque di scurrentibus per Synodos quas appellant, dum ritum omnem ad suum mahere conatur arbIttium, rei vehiculariae sueciderit neruos . . . IN; . . I :. Uno eodemque anno trecentesimo quinquagesimo lnono Constantius cluag toto orbe Synodos indixit lunam Seleuciae in Orientae , alteram Arimini in occidente . Conuenere Arimini trecentI quinquaginta Episcopi Catholici I ut resert Seuerus Sulpitius, & prae. rerea octoginta Ariani an quibus insiuniores fuere va. lens, Vsacius , & Auxentius Sedis Mediolanensis inauasot pulso in exilium Dionysio . Huic intersuit Syanodo Legatus Liberio Papae , Vincentius Capuae Episcin

146쪽

conciliabit Arim Sesevc. inconstant. 1 27 scopus, eodem dudum munere persu iactusai te: χιIn primis institerunt Ariani, ut illa conflaha Simni3 fommula praeualeret , qua Filius Patri similis asserebatur nulla interposita subitantiae,multoque m muscconsub stantialitatis mentione. Catholici solum admittendum esse Nicetnum symbolum contendebant: & post varias demum2concereationes sese, invicena ambae partex disiunxerunt . Catholici Antistites Valen tem o Ursa, cium, Auxentitim, Demophilum declaratos haereticos de fidelium societate resecarunt. ' i 2 'lQuia vero dirimi,ac solui Synodum Constantius vetuerat, antequam ipse receptis Synodicis litteris, ει de actis Concili, plene informatus, atque instructus, Iuum patribus placitum scripto significallet e pars utraquα per deputatos viros, Synodicas ad eam scripsit, sed adiarianis delegati valens, & Ursacius citationei cursus

primi ad Constantium in Oriente agentem delatupri,

occupato Illius an imo sic illum a Catholicis ab aliena, uerunt, ut aditum ad se Legatis orthodoxis non per miserit: scripsit tamen ad Synodum se negotiorum fluctibus obrutum non potuisse Legatos in suum conspectum admittere: verumtamen eis mandasse, yt Adria , no poli expectarent, donec ipse ab expeditione, cui set

Sic ille consulto egit , ut orthodoxi quorum pars maior maluerat proprijs , vel Ecclesiarum4 expensiRArimini vivere, quam oblato ab Imperatore commeatu frui, tanta temporis prolixitate, magnitudineque sumptuum deterriti ἰ, facilius cum Arianis conueni rent, aut saltem ipsorum Legati ante ipsius discessum , ut hac via possent accessum ad Principem demereri 'quod & factum est lugubri sane exitu et Legati epim Catholicae partis eo tandem adducti sunt, ut nouae, Momnium deterrimae formulae subscripserint. Cum enim Armiensis altera formula Filium profiteretur per Omm a Patri similem , haec noua, cui subscripserun v tau -

147쪽

Irg Nor ilia conelliorumtummodo filium Patri similem profitebatur. Qus Legatorum praeuaricatio non paucos ad Arianorum pariates traduxit. ali3s spem animumque deiecit, reliquos graui moerore afflixit. Ad Taurum quoque Comitem, quem Concilio cum armatorum magna manu praefecerat, rescripsit Constantius, ut patres omnes in unum consensum traheret ..nec ante digredi ex Concilio quemquam pateretur.

Reversi ad Synodum praeuaricatores Leetati ab Episcopis Catholicis communione fidelium expulsi sunt. Hic tamen non diu perseuerauit fidei ardor , cliuersi namque in dies tum animi deiectione, tum vi. tum do-

Iis, tum promis Iis, tum minis, tum longioris morae taedio superati, ad Arianos deficiebant: qui cum alio lo- eo suos hactentis habuislant conuentus , tandem ad Ariminensem Basilicam primariam coli cesserunt, depulsis qui pauci retiabant orthodoxis, Illi etiam quieonstantia maiori perstiterant numero 2O. Arianae demum Brmulae post aliquot concertationes subscripserunt. Cum scilicet Valens Episcopus quasi benevolus arbiter , simulato pacis, & Ecclesiasticae unitatis Rudio suggessisset addendum , quasi per summam erga .

aduersarios induistentiam , Filium non esse Dei crea turam, quales sunt caeterae creaturae, simulque celerem

una cum TauroComite perursisset omnium qui reliquierant,subscriptionem. Fegadlus,qui ab reliquis orthodoxis quasi conitantiae specimen,& Concilla oraculum suspiciebatur, propositioni Valentis acquieuit, ea misque scripto probauit et reliqui nihil cunctati huius exemplum sequuti sunt,& hoc infausto exitu dirempta est Synodus sacrilega. Postmodum isti rem serius expendentes aduert runt a se impium dogma confirmatum , atque per ea verba sicut caeterae creaturae ) diuinum , aeternum-ue Verbum fuisse a seipsis incautius in Ordinem rem conditarum redactum: hoc solo discrimine, quod

148쪽

conciliab. caris. Disc. ct constant. Iaseas propria quadam , sed tamen creata , dignitate praecellat. Quam impietatem absoluti quidem Ariani , ut erant Valens , & Vrsacius propugnabant r at Semiariani quales erant Basilius Ancyranus , & M cedonius Constantinopolitanus reijciebant, atque ad execrabiles Pauli Samosatent, Photini Sirmiensis, &Αet ij sectas referebant. Semiariani enim Filium similis, cum patre essentiae, seu substantiae, non tamen cota essentialem, seu consubstantialem profitebantur, cum

tamen absoluti Ariani Patri dissimilem Filium blaia phemantes inde Αnomaei dicti fuerint, ut testificatur Epiphanius. i Liberius Papa Concilium istud pro suo officio reis

probauit: quo circa iterum ab Arianis redactus est in ordinem,nemo tamen eius in locum subiectus est. Ipse vero in Romae coemeterijs aliquot menses delituit . Sanctus autem Gaudentius Arimini praesul,ut aduertit ablatam orthodoxis suffragiorum libertatem, omniaque in deterius ruere, se clanculum e Concilio subduxit; eoque soluto regressus in propriam Ecclesiam, de creta illius iustiori decreto damnauit. Vnde in tumultu ab Arianis concitato fustibus, & lapidibus interemptus Martyr in coelum migrauit. Eodem anno 339.altera in Seleucia Synodus Orientalium coacta fuit iso. Episcoporum . Hilarius Pictauorum Episcopus, qui ante a Synodo Biterrensa. quam Saturninus Arelatensium Episcopus Arianus conuocauerat ob fidei conitantiam depositus , in Phrygiam fuerat a Constantio relegatus, nihilominus a praefecto imperiali ad Seleuciae Synodum fuit inuitatus . o ille cum paucis Catholicis accessit, fidemque consubstantialitatis strenue, intrepideque in medio Arianorum propugnauit . Eadem Pseudo-Synodo inter ipssos haereticos grauiter decertatum est . Semiariani enim absolutos Arianos damnationis sententia percu lerunt, & eorum praecipuum ducem Acacium Caesarae e.

149쪽

o Notitia conciliorum

Paletlting praesulem,aliosque eiusdem prosessionis Episcopos eiecerunt.

interea Constantinopolim Constantius ex Orienta. Ii expeditione reuertit:eum primus conuenit Acacius, em Baronius suspicatur,eum ipsum fuisse Presbyterum qui Constantino Magno a Constantia sorore, quet Licinio nupserat, commendatus fuerat , quique Constantini testamentum sibi ab eodem depositum reddidit Constantio: qua ex re precipuam, & singularem huius gratiam demeruit, quique Arianum eidem virus afflauit . Humanissime igitur a Constantio exceptus

est, cuius etiam animum aduersus Seleuciense Conci

liabulum exasperauit, suasitque, ut Constantinopoli nouam indiceret Synodum , qua reprobaretur Seleu- ciensis. Hic se prodit Constanti, inconstantia,& commune hqreticorum ingenium,qui circumseruntur omni vento doctrinae in nequitia hominum, ut dicit Apostolus Ephes Idemque scribit tit. 3. hqreticum delinquere , cum sit proprio iudicio condemnatus: significans eum sibi contradicere, & mox reprobare , quae Paulo ante probauerit. Cum enim Constantius prima Conciliabusi Antiocheni formulam a Basilio Ancyrano proculam , & Synodo mox Ancyrana comprob tam prevalere iussisset,qua Filius Deo Genitori secundum substantiam similis praedicabatur,& hac ex causa Semiariani in Seluciensi Concit. Arianos absolutos dissimilitudinis Filia a Patre suo assertores supplantaverint,nune sibi dissimilis Constantius ab Acacio delusus

his ultimis fauet. Constanti, ergo mandato Constantinopolim con-u Dς re quinquaginta delecti Episcopi, qui nouam ab Acacio conflatam formulam probauerunt, quae nona xςςςnsetur a Socrate inter Arianae professionis formu- δ cum tamen Catholici unicam semper Nicaenam

sessionem complexi ssint. Hac itaque Synodo ab Α-ua depositi, de communione exclusi iniit Balilius

150쪽

conciliab. Aν . seleue. in constant. ID Ancyrae Episcopus, & Macedonis Constantinopolis Eleusius Cyaici, Eustathius Sebastae, alijque Episcopi

Semiariant. Aetius quoque ex Syria Presbyter nonnuulorum criminum insimulatus , nouorumque dogma. tum auctor de gradu Sacerdoti, deiectus est , etiamsi esset Acacianus,& absolutus Arianus. Ex orthodoxis depositus ista Pseudo-Synodo fuit Cyrillus Hiarosoly- mitanus Episcopus,cuius in sedem Herennius Arianus promotus est. Hilarius Pictaviensis dimisso Seleuciano Conciliabulo, Arianos Constantinopolim usque prosequutus sui in ipsa Principis haeretici aula trophaeum Christi victor magnanimus erigeret, tres supplices Iabesos ob tulit Imperatori,ut sibi liceret eo praesetne de fide cum Arianis aisputare. Scriptos etiam aduersus Λrianamhε resim libros Constantio offerre non formidavit: unuex duobus futurum sperans,ut vel Constantitas tandem alijque Ariani veritate fidei perspecta conuincerentur, aut ipse graues pro fide pateretur aerumnas , aut etiam morte afficeretur . Sed neutrius compos voti fuit . Cum enim eius inuictam virtutem, &eloquentiam pertimescerent aduersarij, ne Orientem ubi praeualebat Arianismus Hilarius commoueret ulterius . Constantio persuaserunt, ut ipsum in suam Pictaviensem Ecclesiam remitteret , ut scribit Sulpicius post

Hieronymum.

Hoc eodem anno propter constantem Nicetnae fidei professionem proscripti dudum sancti Episcopi PauIinus Trevirorum, & Rodanius Tolosatum confessionis laudem Martyri; gloria cumularunt,per multa incommoda vita functi in exilio. Macedonius postquam depositus Constantinopoli fuit nouam inuexit aduersus Spiritum Sanctum haeresim, cui diuinitatem impie abrogabat: & cum Filium Patri secundum diuinam substantiam esse similem prς- dicaret, spiritu tamen, di substantia dissimilem, ac

SEARCH

MENU NAVIGATION