장음표시 사용
361쪽
rum, ut Deus orationibus illorum & deprecationibus suscipiat preces nostras, Theodoritus quoque libr. s. histor. Eccles. cap. 34. refert orientales Ecclesias non aliter cum occidentalibus pacem iniuisse, quam illos Ioannis Chrysostomi nomen in diptycha retulissent. Et mox cap. 3 . ait AlexandrumAntiochiae praesulem eiusdem magni Ioannis nomen tabulis Ecclesiae inscria psisse . Innumera sunt eiuscemodi priscorum testimonia. Primarij quidem sancti semper & in omnibus Ecclesijs denominabantur Dei genitrix virgo , Ioannes Baptista, sancti Λpostoli, & insigniores aliqui martyres . Deinde in singulis Ecclesijs peculiares ipsarum
sancti commemorabantur, ij que maxime quorum reliquijs ditabantur. Coeteroru fiebat in commune me in moria , tametsi eorum singula nomina in publicis ta-hulis censerentur.
Sed regrediamur ad eorum fidelium Diptycha, pro quibus in Ecclesia preces fundebantur S. Gregorius Papa libr. I epist. 37. ad Constantium Mediolani Episcopum rescribit nullam ipsi necessitatem incumbere nominandi Ioannem Rauennae Episcopum inter missarum solemnia, cum nee Ioannes ipsuin Constantium nominare soleat ad altare. In actis Chalcedonensis continetur epistola Episcoporum AEgypti ad Anatolium Conitantinopolis, qua de Timotheteo AE. Iuro Alexandrinae sedis inuasore conqueruntur, quod etiam in venerabili Diptycho in quo piae memoriae
transitum ad coelos habentium Episcoporum nomina continentur, qua horis saractorum mysteriorum secundum regulas releguntur,posuisset Dioscori nomeu. Inter capita conciliandae concordiae inter Ecclesias
Latinam & Graecam Imperante Michaele Palaeologo, primum fuit in sacris hymno dijs Pontificis Romae veteris cum quatuor Patriarchis momoriam facere, ut refert Nicephorus Gregoras libr. 3. Et Alculnus de celebratione missarum sic scribit: Post illa verba quibus
362쪽
Synodus Quint. sexta in Trullo 44 Idicitur in somno pacis, usus suit antiquorum sicut etiam usque hodie Romana agit Ecclesia , ut statim
re citarentur nomina defunctorum . Quia vero in quotidianis collectis fidelium omnium nomina recenseri prς multitudine non potuissent, mox erat praecipua nomina nimirum Romani Episcopi, &Patriarcharum viventium, tum Episcopi loci, tum Imperatoris siue Principis saecularis, alta voce legere, ut ex multis veterum testimonijs liquet, tum eorum nomina qui oblationem ad altare fecerant, ut docet Innocentij Papae epistola ad Decentium . Reliquo rui Dominum aliqua etiam pronunciabantur, reliqua vero communi & genera memoria comprehendebantur:
ut addiscimus ex liturgijs Basilij & Chrysostomi in
quibus ita legimus , ὀ 'Διακονος θυμια γυρωθων αγιαν ξα ε
μονιυμ, Diaconus iaci am mensam incensat per circuitum & diptycha, vivorumque & defunctorum meminit quorum vult. Et subinde . ,ταῖθα ὀ ὼρcς μ;n- γελει C, τεθωωαν. Hic Sacerdos memoriam facit quorum vult vivorum & mortuorum.
Synodus quini sexta in Trullo. IVstiniano secundo eui nomen Rhino tineto rerum potiente, habitus Constantinopoli suit alter pra sulum conuentus in Trullo, id est Imperialis palati j
secretario superne fornicato, ubi Canones duo supra centum conditi sunt ; ann. Chr. 7o7. Quam Synodum Penthecten , id est Quini sextam nuncuparunt, qua si supplcmentum quintae & sextae a quibus nulli editi sunt Canones . At Canones istos a Schismaticis profic-chos reieceruut Romani pontifices praesertim Sergius, qui tunc Ecclesiae Romanae Clauum regebat,ut testan
363쪽
Adi ianus tamen Papa in suo ad Carolum magnum libello citat ex his Canonem 32. quemadmodum etiam Synodus septima. Verum neque ex his conciliatur Synodo authoritas: Hoc enim Canone utuntur sicuc David gladio Goliath Gethari usus suit, ut scilicet ad uersarios propri)s armis debellent. Illo namque Ca non e Icono clastas adoriuntur, quo approbantur imagines Dominum Iesum humana figura referentes. Illa vero imaginum eiusdem subagni specie abrogatio per hanc Trullanam Pseudo- synodum & scripturis diuinis contradicit, quae plerumque sub agnitum denominatione tum erigie Saluatorem Dominum repraesent alit, ut Liber Isaiae& Apocalypsis, & testimonium Ioannis Baptistae. Religiosus etiam primitiuae Ecelesiae, usus nihil habuit eiusmodi repraesentatione frequentius, quae passim visitur in antiquissimis Romae Basilicis, & subterraneis coemeterias. alijsque alibi vetustissimis monumentis, tum sculpto tum mu-sivo te stellatoque opere. Denique antiquus liber
ordo Romanus ex vetusto receptoque dudum usu loquitur his verbis: In eadem Dominica poHalbas intra ciuitatem Romanam dantur agni cereι ab Archidiacono in Eeriesia poli nullam , ct eommunionem populo. Quae adhuc
quotannis Romae consuetudo seruatur. Canon. a. authoritatem Canonibus Apostolorum
octoginta quinque attribui: Et constitutiones Apostolicas a Clemente Papa editas testatur fuisse ab in sequentium temporum haereticis deprauatas. Simile protulit iudicium & cen suram in Romana Synodo
Gelasius Pontifex de Clementis Iibris, sed & ipsos qui
circunferuntur Apostolorum Canones dicit apocryphos . Haec habentnr in decreto dist. Is . Can. saneta Romana Ecclesia.
Canon ret. Viam coniugij Episcopis coniugatis interdicit. Ganon vςro ly. ex Canone Apostolorum
364쪽
Synodus Quini sexta in Trullo. qη φR Diaconis iam ante ordinationem coniugatis. Cette rum ex opposito Canon Carthaginensis continentiae Diaconorum & Sacerdotum praeceptum diserte refert ad Apostolorum traditionem ipsam. Et utique in altaris ministerio, quae totius Ecclesiae functio sanctissima est, nihil habet minus ab Episcopo Sacerdos. Sed sacris ordinibus annexum coelibatum in Ijs qui etiam ante consecrationem iam erant matrimonio colligati plenius comprobaui ad Nicamum Can. 3. Vide insuper Carthaginensis Concilij secundi Can. a. Canon Quini sextus 3 a. Armenos reprobat vinum aqua non miscen res in sacro altaris ministerio. Damnat praeterea haereticos Hydropastas seu aquarios, qui solum ad altare aquam offerebant: quos etiam perstringit scribens in Matthaeum Chrysoltomus. Et Concilium Carthaginense tertium eosdem damnat canon. 24. Atque his omnibus antiquior Cyprianus martyr episto Lin Trullanus Canon iste vino permiscendam est e in Calice aquam confirmat testimonijs liturgia rum Iacobi Apostoli & Basilio. Vide canon. a. de consecrat. dist. I. Et vetustissimus scipior Iustinus martyr in Apologia a.versus finem de fidelium communione
ticipare de pane Eucharistico & vino & aqua, scilicet qua vinum ante consecrationem dilutum fuit. Canon ηχ- iubet vagos & per urbem discnrsantes eremitas, vel in communibus Monasterijs cum Monachis profiteri, vel ad solitudinem compelli, ut re ipsa exequantur quod nomine prasse ferunt. Vide su. perius circa vagos Monachos canon. q. Chaleedonen
Canon. 12. In omnibus sanctae Quadragesimae diebus ieiuni, praeterquam Dominicis & Sabbatis, &sancto Aannnciationis die, fiat sacrum prae sanctificatorum ministerium Μοηγιασφύνων λει γία ἰερά. Iste notandus Graecanicae Ecclesiae ab antiquo ritus ,
365쪽
ut ter ijs quadragesimae sacra missa non celebretur, sed tantum praesanctificata offerantur, ut moris eliapud nos die sancto parasceves. Balsamon ad hunc locum prae sanctificatorum, inquit, liturgiam non intelligimus sacrificium incruentum, sed abductionem seu oblationem sacrifici, iam antea peracti &perfecti. Atque hanc istius Canonis rationem adducit , quia per sacrificium gaudium & Ecclesiae solemni; exultatio celebratur, quae in conueniens est cuta diebus poenitentiae & luctus . Idcirco Laodicaenae Synodi Canon η'. oblationes fieri & festa martyrum cel brari prohibet ijsdem diebus. Et Laodicamus pariter canon. I. statuit, ut haec festa& oblationes transferantur in proxima Sabbata, vel Dominicos dies quadragesimae ipsius. Canon Trullanus f s. Sabbatorum ieiunia etiam in diebus quadragesimae reprobat, uti&reliqua parte anni, damnans diuersum Romanae Ecclesiae usum, cui ctiam arroganter iubet ut inuiolabiliter deinceps ob temperet illi Apostolorum Canon 63. si quis clericus inuentus fuerit ieiunans in sancto die Dominico , vel Sabbato praeter unum solum Sabbatum deponatur: sin autem laicus, excommunicetur. Caeterum de ieiunijs Sabbatorum require, quae tractaui ad canon, O. LaOd i caritum . Canon Trullanus 6 a. legi vetat falsas martyrum historias, sed igni tradi praecipit. Balsamon hoc loco fidem S: diligentiam Simeonis Metaphrastis comine n. dat, qui ex antiquioribus sanctorum vitis pleraquo falsa, & commentitia quae irrepserant eliminauit edito hac de re castigatiore libro . Laudem quidem ali, quam eo nomine meretur Metaphrastes, sed non integram . Haud enim pauca spuria, & ab antectatoribus conficta in suam congessit sanctorum historiam spon-uia lituraque digna, ut aduertunt eruditi & passi na
366쪽
Duodus abinisaeta in I t ullo. Canon. 69. Nulli hominum liceat qui sit in laicocorum numero intra septa sacri altaris ingredit nequaquam tamen prohibita ab co potestate & authoritate Imperiali, quandoquidem voluerit dona Deo offerre ex antiqua traditione, Balsamon priuilegij huius Imperialis causam refert ad Imperatorum unctiois nem, qua dicit eos simul inaugurati Imperio & Clero . Caeterum neque ista unctio ullatenus pertinebat ad Sacramentum, neque a Deo praecepta fuerat sicut unctio Regum Israel ex Dei mandato , sed tantum ab hominibus instituta. Unctionis Regum Franciae exordium referunt Hinc marus Remensis & Flodo ardus ad diuinam institutionem miraculo comproba tam delatae coelitus ab Angelo ampullae , quando Clodo linis baptizatus a Remigio fuit Remensi Episcopo, & Francorum Apostolo: quae etiam nunc Remis asseruatur. Post unctionem autem istiusmodi Reges Francorum mirifica strumas seu scrofulas solo contactia curandi potestate pollent. Mirum tamen est Gregorium Turonensem aetati Clodo utei multo viciniorem ac supparem, quique in suam historiam miracula diligenter conquisita congerere solet , nihil illius ampullae de coelo delatae meminisse . Iuo Carnotensis Episcopus occasione unctionis Regis Ludovici sexti cognomine Crassi, qui fuerat inunctuς a Metropolitano Senonensi, prassentibus cum ipso Iuone , caeteris Senonensi suffraganeis Episcopis, contendit in sua epistol. I 89. tum ex veteribus alior unx Franciae Regum exemplis, tum ex alijs argumentis hanc unctionem non esse alligatam siue Ecclesiae Remensii si ite eiusdem Episcopo, sed posse in alijs aeque Dioecesibus atque ab ali)s Episcopis fieri. Ultimo sane saeculo Henricus quartus a quo multi strumosi curati sunt, ab Archiepiscopo Turonensi fuit in unis eius oleo Ampullae Turonensis sancti Martini, nec-
367쪽
4 6 Notitia Conciliorum Vt vero ad Imperatorem Constantinopolis redeamus, tanta hic ambitione supra omnem sacrosanctae Ecclesiae dignitatem se offerebat, ut intra templum ea celsitudine solium suum elevaret, ut Patriarchae sedile ad eius pedes collocaretur. Qua de re Innocentius Papa tertius Constantinopolis Imperatorem admonet,& coarguit cap. solitae . de maiorit.&obeo Nicetas Choniates in Andronico Coinneno refert hunc Imperatorem pro mercede sibi concessae a Pa triarcha indebitae circa nuptiarum ex amnitate im. edimentum dispensationis permisisse, ut cleri subsellia tollerentur altius, quatenus lateri ipsius Pa. triarcha quodammodo assidere,totaque cleri teries . Verum post solemnem eo nomine habitam Imperarori gratiarum actionem, in qua Dauidi cum versum Andronico applicabant: oculi mei ad fide Ies terrae ut
sedeant mecum ; ipsum paulo post cum insigni cleritotius pudore ac cerisione iussile, ut ad pristinam mensuram Patriarchae cleraque sedilia rursus deprime.
Hic locus est congerendi veterum selecta testimo. nia circa clericorum supra quoscumque laicos etiam Imperatores orbis in loco praesertim sacro praecessio. nes, quae hac saeculorum faece tanta indignitate violantur . Scribit Theodoritus libr. .hist. Eccles. cap. II.
magnum Theodosium cum esset Mediolani , ex medio Ecclesiae gremio processisse ad sacrum altare offerendi causa, factaque oblatione constitisse post cleri consessum intra cancellos. Id ut aduertit Episcopus Ambrosius misio Diacono Theodosium admonuit solis licere Sacerdotibus & Diaconis in sanet nario conis flere : mandauitque ut inde ad laicorum locum diagrederetur, purpuram enim facere Imperatores sed non Sacerdotes. Respondit Theodovus excusando se non per ambitum intus constitssse, sed sola consuetudine adductum quam Constantinopoli didicerat;
368쪽
rate habere vero se gratiam Episcopo pro hac admo. nitione paterna , simulque morem gessit & exiuit. Regressus postmodum Constantinopolim, cum solitam oblationem ad altare contulisset, memor huius moianiti se extra Presbyterium Ed populi stationem recepit . Tum Nectarius Episcopus rogauit quorsum recederet λ At Imperator hoc demum didicit ait quan- tum inter Imperatorem intersit & Sacerdotem,& vix tandem reperi sinceri unum veritatis magistrum Ambrosium, quem solum Episcoporum hoc dignum nomine cognoui. Gregorius quoque Naaian Zenus orat. ad ciues timore perculsos praefectum sic alloquitur: An me libe- ' τὸ loquentem aquo animo feretis e nam Σos quoque imperio meo ae throno lex Christi subjcιt. Imperium enim nos quo
que gerimus, addo etiam prasiantius re perfectius: nisi vero aequum est spiritum carni fascessubmittere , ct coelestia terrenis cedere. Sed non dubito, quin hanc dicendi libertatem sis accepturus in optimam partem, utpousacra gregis me iovis sacra magnique Pastoris alumna. Apostolici vir spiritus & aetatis Ignatius epistol. ad Philadelphios his etiam altiora sapit. Sc docet ita loquens e Praefecti obediant Caesari, praefectis autem milites, Diaconi quoque Sacerdotibus , ct Sacerdotes simul, ct Diaconi, σ reliquus clerus, omnisque populus, milites quoque σpraefecti, ct caesar obtemperet Episcopo.Wiβροι vero Christo sie ut cbrisus obtemperauit Patri, o ita unitas d cuntiis seruabiIur. His conuenientia praedicat Chrysostomus in Mati. Homil. 83. sacros sic alloquens Ecclesiae ministi os: Si quis dux militia, si praefectus, si princeps dιademate coronain ius indignὸ accedat, prohibe: maiorem illo habes dignitatem : propterea vos Deus hoc tali bonore insigniuιι, ut taliadi1cernatis.
Carolus magnus laicos indebitum sibi locum intra Ecclesiam vindicantes mares sic reprimit libr.6. capi
369쪽
448 Notitia conciliorum tutaris cap. 29o. Si quis indebitum sibi locum usurpatierit . nulla se ignorariove defendat, sitque plene sacrilegi, reus qui
Huc pertinet prae allegatum caput solitae de maior & obed. quo Innocentius terrius Imperatorem commonet Episcopum praeesse principibus debere: utpote altioris dignitatis, &potestatis, quanto coelestia terrenis, spiritualia & diuina corporalibus, & humanis antecellunt. Nota est histo ia sancti EpiscopiMartini, ut se gesserit in mensa Imperatoris Maximi. Quin etiam Valerius Maximus de Religione populi Romani , quamuis falsorum deorum cultui addicti, &praeterea innumeris triumphis & amplissima dominatione superbi , sic testatur tib r. cap. r. Omnia post Religionem ponenda semper nostra ciuitas duxit, etiam in quibus summamaiestatis decus conspici voluit: quapropter non dubitauerunt sacris imperia servire, ita se rerum humanarum habitura reeimen existimantia,si diuina potentia beηε σ constanter fuissent famulata,
Can.79. Vulgadem illius temporis abusum reprimit, quo certis ritibus colebantur virginei partus secundinae, declaratque virginis partum fuisse ἀλα-νω, hoc est vacuum a secundinis, addit etiam absque ullo semine
Can. 8a.de imaginibus Christi sub agni specie. Vide
in hanc rem quae annotaui in istius Synodi exordio. Canon. 8. notabile continet documentum. Quoties ait non inueniuntur testes firmi qui citra omnem a dubitationem affirment fuisse infantem baptietatum, debere citra omnem haesitationem baptizari, idqno esse veteris & canonici vis. Hoc idem constanter definiuit Gregorius magnus lib. in .epist. 37. his Verbis. Hoc rite tenere debetis quod oe nos ab antecessoribus nostris traditum accepimus, ut quoties tam de baptismo aliquorum , quam de confirmatione, quam de Ecclesiarum con
secratione dubitatio habetur, ρο sec scriptis, nec testibus
370쪽
eerta ratio habeιur, Di baptiet Mur tales, vel conflamentur , atque Ecclem canonica consecrentur, ne talis dubitatio sidelibus ruina fiat: quoniam non monstratur iteratum quod certis iudieijs non ostenditur rite peractum: Haec nos vobis tenere ct mandare docemus, cte. Haec notent inaniter arguti Calaistae, qui malunt animas Christi morte redemptas in re dubia de aeterna salute periclitari,quam sacramentum etiam absolutae necessitatis de aliqua iteratione ; perinde ac si Sacramenta ipsa Deus non instituisset in subsidium & salutem animarum: cum in
dubio praecipiat sapientissimus simul & sanctissimus
Pontifex Gregorius administrari quoque confirmationem , quae tamen non aeque est ut baptismus absolutae ad aeternam vitam necessitatis. Haec eadem de baptismo pariter & Ecclesiarum consecratione . quoties dubium occurrit, resoluit praeterea Concilium is Carthag. quintum Canon o. Et summistas omnino relinquamus intactos S. Raymundus libr.3 summae titui. de aetat. Ordin. S. I: haec eadem extendit ad ordinationem, ita dicens: Regulariter teneas quod in huiusmodi de quibus noa constat quod sint de essentιa vel non, inuenitur tamen quod debent fieri, intelligas omnia esse de esseatia:
Vnde si aliquid tale de quo dubitatur virum m de substantia
vel non , fuerit omissum, potest ordinatio iterari: non eaim intelligitur iteratum quod nescitur esse fictum , dist. 63.cap. Presbyteri. Et de consecr. dist. r. cap. Solemnita de S. Haec aliaque Raymundus . Et tamen antiquioribus nondum in mentem venerat illa provide sequentibus excogitata s*culis, in casibus ambiguis conditio prς scripta in cap. a. de bapti m. si non es baptietatus, &c. Ideoque verborum etiam absoluta forma in re dubia conferebant Baptismum, Confirmationem, ordinem,
Canon 96. Qui Christum per baptismum induerunt
eius in carne vitae agendae rationem imitari professi sunt. Sententia haec omnium Christjanorum infixa cordi
