Hortorum libri IV, et cultura hortensis

발행: 1780년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

EPISTOLA. χix Iebritatem nominis faciendam. Quod intelligebat per se satis legislator mortalium sapientissimus , qui , pro se apud suos

commendando , moliebatur Hortos. Sic

enim ille. 1 Magnificavi opera mea , feci

Honos O pomaria , O consevi ea cuncti generis arboribus. Idem accepimus , florente Republica , videri coeptum Romanis : qui ut erant honestiores ceteris gentibus , studiosioresque Vitae elegantioris , de parandis Hortis, sic tamquam de fama, existimatione sibi facienda laborare videbantur. Testis Tullius, qui non tam suos, quam sui temporis mores describit, per literas , ad Atticum. Nihil enim peraeque flagitare videtur ab amico, quam χ

ut sibi paret Hortos , O quidem , inquit,

ob hanc causam : nihil enim video , quod tam celebre esse possit. In quo gustus exercitatissimi vir, arbiterque boni saporis non sentiebat aliorsum , atque postulabat sua , vel fama celebritatis amans, vel aetas, fastidii in omni deliciarum genere delicatissimi. Sic enim existimabant principes in

i) Ecelesiast. cap. 2.

α Epist. Lib. XLI.

32쪽

EPISTOLA.

civitate viri, patricium hominem, post ressoris bene gestas , non magis apud suos, quam Hortorum celebritate spectari posse.

Qua laude ne careres, qui ceteris abundabas , VIR IΜΜORTALI ΤATIS DIGNISSΙΜΕ, ferre non debui, pomquam praesertim de tua humanitate meritus sum , ut in otio familiari me tolerares. Obligatus tam grandi beneficio, operam dedi, ut Hortos tibi pararem , non tam ut animum tuum forensi labore fatigatum levarem , domestica remissione , in quo tamen essem laude dignus e quam ut te , qui nostri temporis summum decus , Ornamentumque sis , in omni genere honestatis , omni monimentorum genere commendarem posteritati. Parisiis Kalend. Ianuarii Μ. CIO C. LXVI.

33쪽

l AD ERUDITUM LECTOREM.A u D A c 11 videbitur non tolerabilis ,

operis totius antiquitatis perfectissimi pami tem eam carmine Velle persequi, quae praetermissa sit a Poeta post hominum memoriam, omnium excellentissimo. Nam

stilum illud Romani Vatis , ex libro

quarto Georgicon. Forsitan o pingues Hortos quae eura colendi ornaret, canerem , biferique rosaria Paestir Quoque modo potis gauderent in ba rivis, Et virides apio ripa , &c

Sentires eo in loco sibi placere Virgilium, adeo effusiis est ; opinor non sine, V

34쪽

causa ; quem materiae tam liberalis invitabat amoenitas. Sed sive quod urgeatur ab instituto , de apibus , carmine ; sive quod otium jam praeparet Heroi suo , in opere destinato , desinit non ita multo post coeptam rem prosequi : quam tamen dignam putat, quae pro scribendi

argumento , proponatur universae posteritati. Verum hae ipse equidem spatiis exelusus iniquis

Proetereo , atque aliis post commemoranda relinquo.

In quo vix impetrare potero, ut amoliar a me arrogantiae bene magnae suspicionem , qui partium a tanto viro deser tarum possessionem tam fidenter occupa re cogitem : nec dubitem Latine scribere:

de re, quae, si Plinio fides est, i) de

terrere potuit scriptorem tam exercita

tum. Accedit , quod in proposita tamidivini vatis imitatione , faciam expecta

35쪽

PRAEFATIO. xxiij

itionem majorem , quam per facultatest sustinere possim : exemplumque propositum non tam ostendat opem, quam desperationem certissimam. Quae Vero temeritas , tentare rem, quam partim propter dissicultatem eorum, quae praetermiserat Virgilius , partim propter eorum quae coeperat excellentiam, persequi nullus posterorum ausus sit λ Deinde cum eo perducta sit apud nos cultus Horten-ss persectio , ut ei nihil jam deesse videatur ad elegantiam , ejus dignitatem , quae summa est, ut assequi dissiculter potero , non satisfaciam opinioni. Deterrebat etiam me non mediocriter egestas Latini sermonis. Est enim audaciae non serendae , Latine scribere velle de re apud Latinos prorsus ignorata. , Nam culturae Hortensis ratio, quae nunc

lest , sive in digerendis per areolarumi descriptionem floribus , sive in arboribus .lfructiferis applicandis ad murum informandisque nullum plane locum habuit

36쪽

xxiv PRAEFATIO. apud illos. Venit tamen in animum sperare , si quid peccem vel ignoratione

sermonis , vel inopia ; ut aetas nostra , supra ceteras amans Hortorum , indulgeat aliquid audaciae rem majoribus intentatam molienti. Addebat animos in

opere tam dissicili, studium cultus Ηortensis , quod per id tempus , sic viget apud Patritios & Optimates ; ut haud

scio , an umquam plus celebritatis habuerit. Conveniebat autem , ut aetati nostrae supra omnes anteactas Hortorum

longe curiosiori impertiretur aliquid amoenitatis illius, quae partim temporum disciplina , partim industria cultorum pervenit ad seminum. Sic enim, existimo ex illa partium complexione, qua nunc

Hortos conficimus , eam conformationis& decentiae fieri absolutionem , cui ad summam dignitatem rei Hortensis nihil desit. De natura carminis , quod usurpari solet , in tradendis praeceptionibus, non

37쪽

PRAEFATIO. XXV necesse est dicere me pluribus , cujus exemplum proponitur in Virgilii Georgicis perfectissimum : cujus quidem natu ratis ingenuitas vix dabit locum veniae cultus elegantioris, quem adhibuit : contra quam serebat carminis istius mediocritas , in quo quaeritur cura purae nudaeque simplicitatis. Certe non excusabo facti conscientiam : obsecutus sum materiae tam delicatae, in qua non facile sibi temperare potuisset ipse Virgilius : quod illi non dissicile fuit in agricultura duriori ; in qua tamen, ut est observatum a Plinio , i) e tantis , quae retulit, fores modo rerum decerpsit. Nihil enim omisit

eorum , quae nitorem es ornamentum recipere poterant : hinc tam crebrae digressiones a proposito , quibus occurrat

satietati & fastidio , quod monet Macrobius Saturnaliorum libro quinto. In Geom cis , inquit, post praecepta , quoe natura res dura est, Angulos libros acuti argu

38쪽

xxvi PRAEFATIO.

menti interpositione concla sit et primum designis tempestatum ; de laudibus vitae rusticae fecundum e tertius desinit in pestilentiam pecorum et quarti finis est de Orpheo , O Arisaeo non otiosa narratio. Nec ipse passus sum paries in eo desiderari meas: seci, quod erat docentis non plane duri: respersi floribus satis liberali manu languorem praeceptionum , ut mitigarem pertinaciam locorum eorum , quae dehonestabat humilitas materiae, pro vitanda sa

tietate.

Si tamen videar non pepercisse satis elegantiae : sed tam tuebor auctoritate Graecorum paene omnium , qui de floribus , aut florum cultu scripsere. Nam ut omittam ceteros : quid elegantius Flortorum pictura , quos ad agrum Pisanum,

qua praeterfluit Alpheus , Nymphis Iadibus describit Nicander secundo Georgicon λ In quibus tam creber & frequens usus est ornamentorum eorum , quae poetica petit a temporibus sabulosis. In-

39쪽

P R AE F A T IO. xxvii credibile dictu est , quam copiosi sint

& elegantes ceteri in eas materia quorum mentionem facit libro XV. Athenaeus, qui coronariorum florum copiam

carmine prosecuti sunt , ut Cratinus in effeminatis, Hegesas in versibus Cypriis, Anacreon in Odis , Sappho in fragmentis , Pancrates in poemate , Chaeremon in Baccho , Eubulus in nutricibus , aliique innumerabiles. At non erat tam licenter indulgendum fabularum copiae , & vanitati , in ea materia , quae faciti bat expectationem gravitatis , & disciplinae : erat pervestiganda natura florum & plantarum , describendae proprietates, aestimandaque vis singularum. Fateor ; neque opinor defuipartibus his : non immemor tamen quam personam agerem, Poetae nimirum , non

Philosophi , qui per orationis religiosae

simplicitatem nimis crudam, fidem quaerat. Quamvis autem pars haec poeticae versetur in mediocritate , orisque sit an-

40쪽

gustissimi , colligit tamen animos inter dum , quadam excelsitate spiritus , ne jaceat humilitate rerum quas tractat, ipsa materiae tenuitate frigere videatur. Quod ne contingat , excitandus identidem animus , ut secundum Anacreontem de poeticae sublimitate erecta mens, divina spiret. Νόος ες θΩς αερθείς-Sed profanorum numinum fieri mentionem , per Vatem non profanum , grave videbitur iis , qui non plane norunt ingenium poeticae, quae per Deorum ministeria , O fabulosum sententiarum tormentum , animos tollere debet interdum , ut inveniat admirationem.

Quam potestatem per se facit artis licentia , si religionis non intersit , quae nec laedi se putat , nec bonos mores violari ; cum pro ingenio ludit poetica; ut per fabularum gratiam minus languide

quaerat Veritatem.

SEARCH

MENU NAVIGATION