Hortorum libri IV, et cultura hortensis

발행: 1780년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

PRAEFATIO

Majorem curam simplicitatis exhibui in Nemore, & Aquis, quam in Floribus , quorum amoenitas secit me copiosiorem : nisi quod parumper haesi in certis locis , quae videbantur idonea ; in quibus poeticae dotes eminerent , per illecebras fabularum : ne carmen langueret insita jejunitate praeceptionis, quam pro fitebatur. De Pomario , vereor ne non satisfeceriin eorum expectationi, qui sperabant enumerationem bene longam fructuum pomorumque , quorum Vim per se incredibilem recensere , clim paene infinitum sit ; in exponendis fructuum speciebus , summam rerum secutus sum , Virgilium imitatus, qui secundo Georgicon in vinorum copia, multitudine , quae patebat latissime , paucissima quaedam leviter attigit tres olivarum , totidemque pyrorum species complexus. Nihil enim est magis alienum ab ingenio carminis istius , quam series odiosa

42쪽

xxx PRAEFATIO. rerum singularium , quae non potest , quin fastidio proxima sit , si descendat

ad singula , minutiusque omnia partiatur. Ne sorte levitatis ostentatione ita manifesta , fiat similis illi fabro tam ineptδdiligenti, de quo tam scite Horatius in

poetica.AEmilium circa ludum faber imus , O ungues Exprimet, O molles imitabitur aere capillos , Infelix operis summa.

Quod cadere minime potest in scriptorem emendatum , cujus proprium est habere delectum, non sequi copiam. Ceterum cum vitare non possim , quin inulta fiat digna reprehensione : si velim excusare Omnia , ipse Vanus amensque sm. Quapropter ne verbosioris prooemii libidine fatigem lectorem , cujus quaero gratiam , excusationum importunitati supersedebo. Addam tamen verbum unum de fine , quem sibi proponit carmen διδασκαλιικον

43쪽

PRAEFATIO. xxxi

qui cἰim non alius sit, quam qui propositus est poeticae universali ; res est proclivis. Nam generosior est ejus spiritus, quam ut amet simplices nugas, nudamque vanitatem : tametsi summam artis ponat in movenda delectatione : in quo Philosophia ipsa videtur sapientior, quae severitatis suae tristitia pervestigationem veritatis faciat multo dissiciliorem. Finis itaque poeticae istius, perinde ac universae , est docere : quae , ut monet Horatius ad Lollium. Quid sit pulchrum , quid turpe , quid utile

quid non :Plenius ac melius Chrysippo, O Crantore dicit.

In quo Senecam , hominem ceteroquin non inconsideratum, sed criticum nimis interdum praefidentem , ferre satis patienter minime possum , qui summa

judicii licentia putet Virgilium in Geom

gicis si non quid perissimὶ , sed quid de-

44쪽

xxxis PRAEFATIO.

cenistae dicemur aspexisse , nec agricolas docere voluisse , sed legentes delectare rquo in loco pervertit ossicium praecipuum poeticae liberalioris , cujus partes qui felicius sustinuerit Virgilio, perspicuum est umquam fuisse neminem. Quapropter non moror judicium Senecae, de quo provocare possum ad conscientiam

totius antiquitatis , i qua si sapimus , nobis semper est adoranda. Nihil autem

necesse est dicere , quam parum verisimile sit , hominem in omni rerum naturalium cognitione exercitatissiinum, qui tanta cum religione versatus sit in ceteris , nugari voluisse in ea materia, in

qua profitebatur disciplinam. Quid enim magis indignum viro liberali , quam ludere velle , cum docere debeat; & quaerere delicias , cum facit expectationein rerum seriarum e quod de Virgilio quis

ausit suspicari, nisi qui splendide stolidu, sit λ

i Maerob. lib. D. Saturna

45쪽

De terrae cultu, qui scripserunt ex antiquis , video innumerabiles apud V Tonem e cum tamen unus propemodum Hesiodus, cum Menecrate Ephesio , carmine rem complexus si , omnium , ut testatur Plinius, ea de re scriptorum antiqui sti mus : i ante millia annorum, inter principia literarum , Hesiodo pracepta agricola pandere Orso. Quamquam Hesio. dus mores hominum magis prosecutus sit, quam naturas rerum ; de quibus agendum sibi proposuerat : in quo licet Philosophi moralis potius , quam sinceri poetae partes egerit : laudem tamen siimmam meruit ; sed inferiorem longe Virgilio, qui perfunctus est eo munere, supra admirationem. Quod facit, cur eum respiciam unum, qui contra quam soleat reliquum Poetarum vulgus, bene sciteque

norit nihil praestare de se, nisi modestiam& sinplicitatem , quae meo quidem judicio , consultissima Via bonae mentis, cujus

si Plin. hist. nat. prooem. lib. XIV.

46쪽

sinceritas , persecta consummatio est sapientiae illius, quam requirit Horatius ad Pisones , pro recta bene emendatequo scribendi disciplina. Scribendi recte, sapere est O principium , O fons

47쪽

In eximium suum de Hortis Carmen. S r cana dudum saeviit omnibus

Hiems procellis : sat nive candidi Stetere montes, atque pronos Flumina sustinuere CursUS. Bis jam solutus Sequana, tertium Duravit undas , & temerarias Fert non laboranti cohortes, Fert equitesque rotasque tergo.

siste tandem, mensibus & locum Da bruma vernis, jam tepidi appetunt Fulgere Soles, teque Thracum in Regna Borystheniosque longe Fugare fontes. At Zephyri tamen Si segniores his revolent locis

Inerte penna, tu moranteSCogere carminibus, Rapine, Potes magistris. Tu famulantibus Dare assuetus jura Favoniis, Quos floridis inclusit Hortis Et viridi tua Musa Luco. Vix illa sedes pandet amabiles, Et quae severo pressa silentio Nunc detines, ostendet orbi Thessalicis meliora Tempe:

48쪽

s xxxvi I

Clim verna pulso temperies gelu Redibit, aurae tum placidae tuo Prodire certabunt Vireto , Et loca pervolitare foedis Regnata nimbis. Quae mora nubilo Dies serenos invidet aetheri ρSed ecce jam recludis Itortos Et mihi ver geniale reddis. L . HENR. LOMENIUS , BRIENNAE COMM.

ARGUMENTUM

49쪽

LIBRI PRIMI.

OPERIS partitio ; invocatis. Vers. I. Lamonii laudes. I 4. Horti situs, universaque cura. 28. Floriferi horti criptio. 99. Horum natura o cultus. I 39. Side

rum ventorumque ratio. I 6. Vernales

fores , Primula veris , Viola , Macinthus , Tulipae , Oc. 2OI. Turonis patria laus. 478. Afflixi flores , Rosa , 'acinthus tuber, Θmbalum , Oc. 'O9. Horum us. 683. Expressi e foribus liquores , Odores. 694. Horum pictura. 7o9. Medicamenta. 7 I9. Reliqui fores aestivi, tam-n adilla , Ocellus , Lilium , Papaver , Amarantus, G. 748. Autumnales fores,

50쪽

a ARGνMENTUM. er , Tanacetum , Oc. 868. Bulbosi refodiendi , flores serendi tempus. 893. . Hiberni fores , C laminus , OscuS , , Anemone , 9 7. Auctoris forum , i

caelique contemplatio. IO3I.

SEARCH

MENU NAVIGATION