장음표시 사용
121쪽
ΡAtet ergo quod albedo est color, ex luce clara &multa, in puro perspicuo generatus: unde quanto materia perspicui est lux clarior, tanto albedo erit intensior. Est igitur causa materialis albedinis, perspicuum purum in omni terrestri seculentia in permixtum, nunc siccum nunc humidum. Causa vero effectiva , est, vel calidum vel frigidum. Nam materia si fuerit calida per dominium generabitur tunc albedo,propter rarefactionemia subtiliationem partium materie & clarificationem, vi& fortitudine caloris, ut patet in osse combusto & in calce.
Si vero fuerit materia substantialiter humida, Sc in illa
dominans frigiditas, generatu erit album ut patet in nive. Generatur autem albedo exajere vaporoso declinante ad humiditatem a queam, ut dicit philosophus L. I9. de animalibus : &hoc per frigidi actionem. Nam frigus albificat humidam materiam, & denigrat siccam. Color vero humidam denigrat siccam dealbat. In nullo autem colore melius fundantur colores medii quam in albo;& quanto album est intensius quod substernitur, tanto adheret fortius color qui superinducitur L linitur, sive ru-hedo fuerit, si ve quiscumque alius color. 3 Ad albedinem vero pertinent, ut supra dixi candor, albor, & lux,&ab ea descendunt quinque colores medii, ut supradixi: videlicet, flavus color sive glaucus, pallidus sive agorius, Color rubius, Color purpureus,si ve puniceus, & color viridis. Isti enim quique colores medii descendunt ab albedine, tendentes in nigredinem. De quibus omnibus, deo dante, dicetur in sequentibus, antequam aliquid dixero decolore nigro: qui quidem color niger est secundus color principalis. De quo eciam ascendunt quinque alii colores medii accedentes ad colorem album, videlicet color gri-sens, qui parum participat de abedine : color plumbeus:
Item color cinericius: color terreus : color lividus. Isti autem quinque colores medii ascendunt a colore nigro,
accedentes ad Colorem album, ut predixi. De quibus &eorum nobilitate dicam in sequentibus. Sic ergo habemus
122쪽
De J filitari Os cio Lib. III.
bemus jam 12. Colores, ad tunicas Armorum sive Insigmorum partinentes: sicut tunica Insigniorum Aaron veteri δ estamento facta fuit de hiis II. coloribus, ut
Lxo . a o. c. quibus quidem coloribus coaptantur Ia. Japides preciosi : ut in eodem c. De quibus tamen coloribus
quam lapidibus preciosis, latius dicetur in sequentibuq Item qualia Arma aut insignia portabant Ia. tribus filiorum Isbael, tradunt Hebrei hec fuisse . In Ruben mandragora. In SDmon, hasta. In Leοι, archa testamenti In Juda Leo. In bachar, asinus. In Zabulon, navis. In Neptatim, cervus. In Gad, leena. In Io est& tauru hi Geny mu, lupus. In Dan, serpens. Apher ante edes habebat pelvem, & desuper obumbrantem olivam.
De istis scribitur Numer. ea. a. super Verbo, Agna nauemexilia. β Set si queratur adhuc de colore albo : quare Iue color inter omnes colores dignior λ Respondeo, quod color albus inter omnes Colores dicitur nobilior & dignior, propter multas causas. Primo Propter prioritatem color albus est nobilior, pro eo quod omnis privatio presupponit habitum, Nigredo est privario albedinis, ut predixi, ergo albedo fuit prior, I sic per conseqnens dignior & color nobilior. Item color albus potest a loco distantiori & remotiori facilius conspici quam aliquis alius color: ergo color nobilior & dignior Item si petatur contrarius color alicuius coloris, non possumus faciliter illum colorem dare nisi inter album&nigrum. Et color albus est, ut prodixi, prior inter illos duos colores principales: igitur color albus est dignior nobilior β Item color albus est nobilior pro eo, quod in nullo al1o colore melius fiunt colores medii quam in al-ho : & quanto album est intensius quod supponitur, ut predixi, tanto adheret fortius color qui superinducitur.
Ista patent per philosophum in libro de sensu di sensato
capitulis preallegatis : & partim per Dominum Barth. intractatu suo de Armis pingendis : & per Plinium, Iseodorum,
cu Lartholomeum de Platea. locis ubi ipsi tractant de coloribus. Item per colorem album designatur lux ; Sc contrarium lucis sunt tenebre que nigredinem signant. Set
illud quod designatur per tenebras, non est ita nobile vel dignum I Get
123쪽
dignum, sicut est illud quod designatur per lucem, igitur &c. De isto est accursus in prohemio F. in secunda parte, que incipit Itaque procul dubio, ubi dicit, quod oppost uxta
se posita magis apparent. Huic autem colori appropriatur quidam lapis preciosus, qui est betallus : cu)us decem sunt species, ut refert Psidorus. Set ille ber illus optimus est, qui co orem habet aqueum ad modum cristalli, cujus
virtus est contra pericula hostium ac contra lites . redditque portantem invictum, & confert ingenium bonum. Plures virtutes ipsius habebitis in lapidario Marbodii, capitulo de Berillo.
De generacione colorum me Horum.
SLInt autem inter albedinem, L nigredinem, multi
gradus intermedii, secundum intentionem domini 1, tam qualitatum activarum quam passivarum secundum esse debilius D fortius multipliciter, & secundum multos gradus, quoniam quanto plus dominatur siccitas, tanto cum ma)ori d1ssicultate subtilia tui & rarificatur ac elucidatur : sic dissicilius fit perspicuum, & per consequens albedo, eo quod siccum ac solidum est densum inquantum hujusmodi& obscurum. β Similiter si siccitas fuerit ma)or, & frigiditas intentior, tanto magis generatur nigredo, ex partium compactione & extensione Obscuritatis, ac privatione claritatis, & superfluitate terminationis perspicui. Idem est de humido, quanto enim maJus fucrit domini u humidi proportionalis combustioni dum modo sit dominium calidi, tanto major erit fumus ac caligo & denigratio. Quanto vero dominium humidi fit ma)us, dummodo sit dominium frigidi proportionaliter crescens, erit similiter intensio albedinis. Si vero fuerit dominium humidi magnum L parum de dominio calidiremittetur nigredo: similiter si sit dominium frigidi magnum, S dominium albi parvum, remittetur albedo. Si vero fuerit dominium humidi aliquantulum palvum, dominium autem calidi magnum, nigredo magna potest generari. Quandoque tamen calidum generat albedinem in humido: ut patet in albedine ovi cocti, verumptamen albumen
124쪽
albumen ovi coctum est album, quia non tangitur ab igne propter testam: quod si immediate tangeret, proculdubio quod album est nigrum foret.
ANi toteles testatur, quod tantum sunt quinque medii colores: quorum numerus M susscientia potest accipi ex combinatione albi & nigri, ad eorum nerationem : eo quod nigrum I album concurrunt ad compositionem equaliter coloris medii, & tunc erit colore quedistans inter extremos, ut color pallidus sive arorius, Vel rubedo. Inter album vero D rubium non post inteste nisi duo, unus magis appropinquans ad albedinem, &alius ad rubedinem. Inter rubium vero & nigrum erunt duo : unus magis conveniens cum rubio, & alius magis Con VCniens cum nigro. Ita plures non postlint esse intermedii secundum eum : quoniam inter album Sc rubium
non potest esse aliquid equedistans simpliciter; quare
equidistantia simpliciter habet respectum ad extremos. Set talis color si poneretur haberet tres quartas albedinis,& unam nigredinis, β Eodem modo non erit equedi stans color simpliciter inter nigrum D rubium, quare Oportet quod haberet tres quartas nigredinis, I unam albedinis : & sic e siet tantum equidistantia secundum quid, et secundum apparentiam, et non simpliciter secundum veritatem. Tu tamen dic, quod COLOR AUREUS si Ve G L A U C U S , habet tres quartas albC-dinis, ut supra dictum cst, & unam partem nigredinis:
quare maxime appropinquat ad albedinem, et ideo Doctores ponunt ipsum, primum colorCm, inter omnes C IOres medios descendentes ab albo et tendentes versus nigrum. Et generatur secundum A icennam in materia
temperata, non simpliciter, set respectu vilioris coloris, videlicet viridis. Nam viridis color in plantis in autum p-no mutatur in flavum, glaucum, sive aureum in yemei Quando enim in foliis est multa materia humida maior quam materia glauci et grossa, paulatim per actionem Ca-
125쪽
lidi consularitur, nec tamen omnino destruitur a calore elevante materiam licet frigus dominetur. Frigus vero dominans in materia mediocri generat medium colorem necessario. Et quia potest: melius transmutare humiditatem quam siccitatem, ideo generat colorem medium habentem de albo majus cujusmodi esst glaucus si ve aureus,
ut dicit philosophus in libro de planiis in fine. k Cavendum est: tamen de exemplo domini. Barth. posito in tractatu suo de Armis pingendis in k constat , ubi dicit, Constat aute nichilluce nobilius ut C. desunt m a trinitate, O fide catholica epi. inter claras ct C. ne ilius pro parte Antiant. habita, ibi totuw mundum illuminat: D propicr hujusmodi nobili talem nulli licet uti vestibus aureis nisi soli Principi, nisi de ejus licencia, ut C. de oestibus olobriis l. prima di I. quia ipse Bartholus assimulavit colorem aut cum luci : quod
nullo modo potes: esse verum, ut predixi in colore albo. Nam albedo est color ex luce multa et clara in puro perspicuo generatus. Si vero lux fuerit pauca et obscura, nigredo necessario generatur, non color aureus: ut dicit Philosopus et commentator Averois, qui ponunt nigredinem esse privationem lucis, et albedinem habitum sive formam. k Sic ergo Bartholus male assimilavit, quia Omnis lux aut es clara et sic alba ; vel obscura et sic nigra :aut et multa et magna L sic alba, aut esto pauca et sic nigra. De istis es: Philosophus et . de anima defensu sensato c. 8. Item sit generatio colorum mediorum secundum suas differentias proportionum, et sic suam capiunt nobilitatem, ut patet per Baribol de proprietatibus rerum L. de con sonauciis c. 8. Item fit generatio colorum mediorum secundum colorum principalium proportionem: et quanto sunt bene proportionati, tanto sunt delectabiliores: ct quanto plus participant de albedine, tanto sunt nobiliores, ut predixi. 4 Item de colore aureo fieri debent Arma Imperatoria, quibus uti tenetur Imperator Roma- nuo imperpetuum, qui icumque fuerit electus. Portabit Hamque Romanus Imperator uuam aquilam nigram, fibum explanatam, in campo aureo . Set forsitan queris, quare Imperator habebit campum aureum, Ct non album, Vel alium colorem, cum color albus sit color principalis: et
126쪽
cum sibi serviri debeat de principalioribus pro eo quod de eo dicitur F. ad legem Rodiam de jactita l. deprecatio ;
F. de quadrienniali prescriptione l. bone. A Zenone , fg cui deus in celis, ita imperator in terris. β Dico quo θ aurum est metallum mitissimum ac nobilissimum,& quia non decet Imperatorem in factis suis esse ferocem set mitem, ideo assumpsit sibi colorem aureum pro quodam attemperamento. Et tunc quare portat ipse aquilam nigram fissam D explanatam 3 Dic, quia Imperator non
esset in sit is factis, saltim judicialibus, magis declinans
ad unam partem quam ad aliam, set in disterens ad utramque partem. Et ut ipse idem Imperator gusinianui testatur, Iustituta, in principio prohemii tenetur relpicere non solum ad leges condendas u observandas, set eciam ad arma pro tuitione Romani Imperii: cum ibi dicatur, Imperatoriam mage latem non solum armis decoratam, set legibus oportet esse munitam. Et ille niger color in aquila signat ferocitatem, pro eo quod Imperator non esset nimis mitis aut vecors, ut inferius dicam. Et quare portat aquilam, &non leonem, vel aliquod aliud animal dicam infra in capitulo de aquila, vide ibi. Hujus enim coloris aurii est
quidam lapis vocatus Topasus, qui quanto est rarior, tanto est pretiosior ; ia has et colorem ex auro etherea Claritate, lucens maxime quando tangitur radio solis. Omnium aliarum gemmarum superat claritatem, quam si polis, obscuras: si proprie nature relinquis clarior est. Dicitur enim quod sentit motum Lune, M ideo contra lunaticam valet passionem. Ista patent per Marbodium in
Lapidario, per Diascoridem v alios doctores. Item 1 η-dorus dicit, quod iste lapis ab inimico potestatem nocendi
aufert, Portantemque audacem reddit.
De colore pallido, sive aetorio. ΙNt ex colores medios ab albo ad nigredinem descendentes, secundus est color P A L L 1 D u s sive a Zorius, iaproximus in descensu, ut predixi. Est ergo color pallidus sive agorius,color medius ab albedine incipiens, M in P a modicam
127쪽
modicam nigredinem degenerans. Generatur eciam accidentaliter, ut eX timore, solicitudine nimia, D labore:& quandoque ex causis aliis, quibus calor ad interiora reducitur, que propter sanguinis depauperationem superficiem cutis reddunt pallidam, ut est videre in nimis dormientibus, iasompniculosis, ac hominibus amorosis, in quibus
spiritus cordis incipiunt evaporarC, propter quorum nutrimentum D restaurationem, natura calorem ab CXter 1Ο-ribus ad interiora revocat, D sic superficiem cutis,per subtractionem calidi sanguinis, reddit agoriam, sive pallidam. k Appellatur vero color iste color celestis, propter do minium acritatis in superficie perspicui materie pure iatrans parentis, ut patet in saphiris, qui quidem saphiri habent verissime istum colorem a ZOrium sive pallidum. Natura etenim saphiri est quod tollit invidiam, expellit timorem, audacem facit M victorem, firmat in boni S animum, portantem autem mitem reddit ia humilem ac benignum, que omnia tamen puto esse dicia dispositive pocius quam cstective. β Saphirus venenum extinguit unde dicit Dias corides , si araneam infra pix idem posueris, iaverum saphirum supra pixidis Oriscium aliquantulum diu retinueris, aranea elus virtute victa quasi subito morietur. Item omnes quasi Doctores in hoc concordant quod saphirus est gemma arma trix castitatis, ia ideone eius cstectus per inmunditiam portantis aliquo modo impediatur, oportet ut ille qui eam portat caste vivat juxta dictum Murhodii, de Oirtutibus lapidum in capitulo de Saphiro. Set qui portat eum castissimus es e jubetur. Iste enim color multum convenit Episcopis D ceteris viris ecclesiasticis qui castitate pollere tenentur. Iste eciam color assimilatur ferro polito : M hoc quia ferro debet Imperator Romanus coronari, priusquam cum alio metallo, ut notant Doctores in ca . menerabilem Extr. de electione,
per Ho siensem in ca . super quibusdam cite terborum significationiblis, Si concordat dominus Speculator titulo suo de rescriptis, β snali Oersiculo. Item quod est autenti cum :Nam per ferrum designatur fortitudo, qua quidem fortitudine alios precellere debet Imperator. Rebelles insuper Si infideles repellere tenetur & eXpugnare. Iste insuper
128쪽
super color fuit olim a Deo misius per Angelum Κaroti magno Francorum Regi tanquam pro iubjecto ac campo suorum armorum, ut patet in Cronicis. Detulit quidem An geluS scutum cum campo aaeorio, tribus floribus gladioli, coloris aurei: significans quod dictus Karolus, & omnes de sequela sua, Reges Francie, semper erunt in vindicta Lore gladii. 3 Ista materia est impertinens quare dimitto eam. Videatis, tamen Cronicam Frosardi si velitis, qui hanc materiam tractat plenissime. Notatur eciam de hac materia argumentative saltem lxiij. d. Aldrianus se xxiij. q. ib. ortatis. Item habemus quomodo iste color fuit adeo alio tempore misitis ut patet in Speculo historiali, subrubrica de mirabili nece Juliani apostate li. xv. ca. xliij. quomodo a morte resuscitatus fuit Beatus Mercurius cui omnia
Arma necessaria, una cum hulo ataorio ct cruce florida cum ii0. rosis aureis per Angelum fuerunt delata : ut idem ipse Mercurius dei fortitu)ine & potentia prefatum yntianum Apostatam debellaret quem alta voce Clamantem, micisi Gahise, vicisi, antefatus Mercurius penitus inter
E Si & alius color medius, tertius in numero, descendens
ab albedine ad nigredinem accedens, qui RUBIUS VO-catur, & est color medius ab extremis albedinis Senigredinis quasi equedistans : qui in superficie corporis perspicui resultat per incorporationem clari luminis ignei atque puri. Neque enim est albus color ex frigidis humoribus, neque rubius ex calidis, set ex utrisque, medius
inter utrumque: ad culus generationem concurrunt muli
perspicuitates clare, luminose, ignee, & albedinis atque nigredinis concors mediocritas; tamen propter igneam lucem partes mixtas perspicuas dilatantem ac subtiliantem, majorem habet conformitatem tam cum albo, quam cum nigro. Et ideo intense rubium, ad modum
lucidi, dii gregat visum, nec aggregat sicut nigrum: pro Pter quod pannorum venditores pannos rubios suspendunt
129쪽
dunt ante lucem, ut videntes alio SpannoS coloratos, propter nigredinem & rubedinem spiritum visibilem disgregantem, minus Valent colorum discernere veritatem. De
isto notatur per commentatorem, in ii. defensu disessato, ut supra dictum est. Et ille color attribuitur principi, iaspecialiter Duci excercitus, quia signat ferocitatem : ut tales Duces in correctionibus & contra inimicos essent se-roces, ideo illis hic color attribuitur, ut plenius dicam insequentibus. k Iste namque color rubius multum assimi latur colori Carbunculi: qui quidem carbunculus est lapis preciosissimus, sic dictus quia ut carbo est ignitus . cujus fulgor nec nocte vincitur. Lucet enim in tenebris, adeo ut flammas ad oculos videntium vibret Prestantiores, &nobiliores sunt illi carbunculi qui fulgent L emittunt radios sicut ignis, ut dicit T idorusii. xvi. ca. xiij. Cujus Cciam virtus est quod carbunculus projectus in ignem vehit
inter mortuos carbones CX tinguitur, set aqua pertusus eX-
ardescit. Ad speciem autem carbunculi I hujus coloris rubet reducitur alius lapis qui dicitur Balagius qui rubius est I perlucidus L hodie majoris nobili talis L precii est
quam carbunculus tum propter suam magnitudinem, tum
propter suam bonitatem D virtutem. Et Diascorides dicit quod est species carbunculi, set in vena saphiri invenitur distundens quandam nebulam igneam ad modum faville, que circa CJus superficiem apparet, quod sensibiliter patet si diligentius contempletur. Et quod iste color significet ferocitatem vel terrorem argumentati VC probatur, in iit. de obligat. que ex deholo nascuntur Φ interdum, ubi de eo qui panno rubio fugavit armentum. EX quo eciam colore Arma fiunt regis Anglie qui portat tres leones peditantes de auro in campo rubio. Et Gallice sic. Ill portile get Ples trois leonnes pastantet, Tor. Et ista sunt antiqua Arma Regis Anglie. Set circa mortem Uabelle, olim Regine Anglie, que fuit filia L heres Regis Francie mater EL arcti tertii nuper Regis Anglie, Dictus Edrvardus, ut verus heres regni Francie, portavit predicta Arma sua cum Armis regni Francie quarteriata. Et hec est una fortis ratio quare Rex Anglie portat arma regni Franete. β Alia autem satio est, nam jura volunt quod captus in justo bello
130쪽
De EMilitari officio Lib. III.
fiat servus capientis, est textus Institutu de Jure naturali gentium ct ci ili in k yus autem gentium, ubi dicitur, Bella etenim ortasunt, L Captivitates secute, inde & servitutes, que sunt juri naturali contrarie, set verum est quod xix. die Sept. Anno Domini M. CC C. xlvij. Dominus Edmardus Princeps Sc primogenitus prefati E arcti tercii Regi, Anglie, in bello de P ters, Regem Francorum δε-hanuens cepit, Sc postea ipsum captivum in Angliam, cum magno triumpho & honore perduxit. Bene ergo licebat prefato Edinardo L heredibus suis, Arma sui captivi deferre postea Sc portare. De ista materia dicam latius infra in c. de Leon C. De Colare punieis. ΡUNic Lus color, est color circumdans colorem rubium sicut purpureus, plus habens de rubedine quam albedine, plus tamen declinat ad albedinem quam ad nigredinem. Est igitur color iste quartus in ordine
descendens a colore albo, declinans versus nigredinem. Inveniuntur autem in mari quedam conchilia vocata murices, S sunt pisces parvi, qui in extremitatibus presseisi quasdam emittunt guttas sanguineas, ex quibus diligenter collectis esticitur color iste puniceus si ve purpureus. De quo quidem colore tinguntur vestes imperiales, ut C. demesibus olobriis l. a. ct 3. h. o. Et modus colligendidi storum muri cum patet per procesium tituli C. de murilegulis h. xi. ct C. de sicio Comitis sacrarum largitionum l. I. si iste color puniceus sive purpureus in corpore humano
multociens generatur, ut cum aliquis plurimo utatur vino,& precipue forti, ab hujusmodi vino multa & calida resoluta fumositas sui levitate veniens ad superficiem cutis, purpuream illam facit, quia iste proprius color sanguinis. Ex spiritibus color fit puniceus sive purpureus, Ut quandoque in ira scentibus & hoc cum valde dilatetur cor, multus spiritus concipitur, k calidus pro cordis dilatatione, qui subito,& in multa quantitate,corde constricto, veniens ad exteriora, calefacit cutem, & purpuream eam reddit.