Nicolai Vptoni De studio militari, libri quatuor. Iohan. de Bado Aureo, Tractatus de armis. Henrici Spelmanni Aspilogia

발행: 1654년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

De Johanne huccefore Ricardi. Mustria Tol, an iis fuit indefensa sub

EX predictis autem versibus bene patet, quod prefatus Ricardus portavit Leones & non Leo pardos. Et dicitur, quod pater ejus Henricus secundus primo Leones in Angliam duci fecit, u eos habuit suo dominio subjectos quorum catulos ipse multociens solebat acriter verberare in presentia suorum trium filiorum : qui de facto eidem patri suo rebelles erant, pro eo quod filius eJus Henricus primogenitus in B, egem Anglie, vivente & volente patre, coronatus, secrete nitebatur patrem suum destruere, quo vi lo Rex Francorum Lo Nicus, & Rex Scocie magnis laboribus suis, pacem inter eos fecerunt, ut scribitur in Cronica cujusdam monachi Malmesburiensis, que incipit dorma timendi in h. s. ca. de Henrico secundo. In qua Cronica videbitis sit placeat totum factum, L scribitur ibi proverbium, Per catulos castiganius Leones. Et quantum ad lineam masculinam omnes Reges Anglie ab eo descenderunt, D predicta Arma portaverunt usque ad tempora Regis Edruardi tercii, qui, ut superius dixi, Arma Regis Francorum Armis suis adjunxit : tum

quia si lius Uabelle, sitie L hcredis Regis Francie, tum quia Ediardus primogenitus dicti Regis Edruar i tercii, δε-hannem Regem Francorum in bello de Potens devicit, Lipsum captivum, prisonarium suum, in Angliam secumduxit, ut predixi. Set forte queritis a me, dimisso primo titulo Regis Edisardi, dicendo quod in regnis filia vel

semina non debet succedere, ut est opinio Francorum 1, Ω satisfaciendo eorum opinioni, adhuc quero : nunquid Edamardus Rex Anglie, poterit legitime Arma Francorum

Regis y ob annis portare, pro eo quod si marcius dicti Regis Eduardi primogenitus, prefatum 'ohannem Frauco- rem Regem in bello cepit, L ipsum captivum suum in An oliam, ad patrem suum Edis ardum viriliter perduxit 3 Et

quia de jure civili quicquid si lius adquirit patri adquirit,

152쪽

De . Vilitari Ooscio Lib. IV.

nt Infit. per quas personas nobis adquiritur * primo iste Rex Francorum Johannes, captivus esticitur Regis Erixardi patris prefati Principis tunc Ei ardi. E ad probandum istud concordant illa statuta antiquissima, cap. de prisonariis in k Item precipimus h ut creditur per Regem Arthurtim in Francia edita, & per successores suos tam Reges Francie,

quam Anglie, & specialiter per prefatum Edmurdum, aCper illum invictissimum L Christianissimum principem

Henricum quintum Regem Anglie, ac Regentem Regnum Francie, & heredem apparentem in Regno illo Francievbilibet proclamatum. Ove quidem statuta hic inserere, quia ista approbantur, non erubesco. Quorum sequitur Capitulum primum. Incipiunt statuta Henrici quinti, tempore guerre.

SUmmi opificis clementia, que sibi subditos modestos

esse disponit pacificos L pudicos, non obstante, quoniam adhuc ipsa effrenata cupiditas mater litium, inimica pacis, materia jurgiorum tot in dies nova generat litigia, ut nisi justitia ejus conatus vi propria reprimeret,& virtutes, ipsiusque questiones implicitas explicaret,

universale nostri Christiani excercitus regimen absorbe ret, bonumquC commune extingueretur quo vivimus ®namus: Ideoque lex L Constitutiones ordinantur,

ut appetitus noxius sub Juris regula limitetur, per quam

humanum genus ut honeste vivat, alterum non ledat, IJus suum unicuique tribuat, informatur: Et ut noster excercitus utroque, scilicet, & bellorum & pacis tempore, felice tramite gubernetur : dictumque commune bonum in prosperis conservetur : Ex altera eciam parte, Ut dicti nostri excercitus Constabularius atque Marescallia S, in causis coram eis cotidie ventulandis prudentius in singulis judicent & discernant : de nostrorum Procerum, Dominorum, & Magnatum consilio, quasdam Constitutiones secimus, easdemque in eodem CXCercitu nostro promulgantes, publice fecimus proclamari. Statuentes

quod omnes L singuli in dicto excercitu nostro Capitanii,

153쪽

prefatas nostras Constitutiones in scriptis habeant: ut publicatio nostra pro sussicienti monitione habeatur : ac ut subditi universi in dictis Constitutionibus & statutis ignorantiam non pretendant. De Ecclesii is, ct Sacramento Euharisie, in debrio statu conservandis.

ET quoniam domu Dei decet sanctitudo, statuimus ut

ecclesie universicin suo statu inviolabiliter conserventur. Et si quis inventus fuerit qui sine causa per Costabulariu nostri excercitus approbada, bona aliqua ecclesie, scilicet vestimenta, calices, libros, jocalia, seu reliquias, in quibuscumque ecclesiis, capellis vel monasteriis inventa, secum auferre aut asportare presumpserit, statim postquam captus fuerit u si per hoc coram Constabulario, aut nostri excercitus Marescallo, convictus suspendatur: L dicta bona ecclesiis de quibus ablata fuerunt, quam cito fieri poterit, restaurentur. k Ordinamus Preterea ut nequis sacramentum eukaristic, vel pixidem sive capsulam in qua dictum facramentum custoditur, irreverenter tangere audeat, sub pena mortis.

De personis Eccle fasticis, mulieribus

non capiendis.

SA cerdotes qui cotidie deo serviunt L sibi ministrant

in altari, suis semper utantur privilegiis. Et violentas manus dictis sacerdotibus imponentes, ipsosque occidentes, capite puniantur. Quam penam extendi Volumus ad mulierum raptores, ubicumque inveniantur. Ulterius precipientes, ne quis ausu temerario, Viro S TC-ligiosos quoscumque, vel mulieres religiosas, seu Velatas, tangere audeat, sui ordinis habitum portantes.absque fraude, Nec aliquis eos, ea sue, pri tonarios, seu Pris Onarias capere audeat, dum armati non existant, aut facien

154쪽

De , Ofilitari officio Lib. IV.

tes guerram publice vel aperte ; sub pena in carceratio-ms, corporis sui ad voluntatem nostram inibi conservandi. Quibus personis tenebuntur omnes obedire.

ORdinamus insuper quod Omnes in nostro excercitueXutentes, cuJuscumque status, dignitatis, natio- , . . , sexdinii, seu Conditionis inistant, Constabit lario&Mares callo nostris, sicut nobis, in licitis &honestis humiliter obediant; sub pena forisfacture corporum &bonorum. Item precipimus ut soldarii, Sc qui aliqua a dIa recipiunt de nobis, vel regno nostro, suis Capitaneis Immediatis, & magistris obedientes existant in singu- s Sc licitis Si honestis, vigilias custodientes, & ear- Qias dictis soldarus impositas, seu rationabiliter imponendas. Nec a dictis vigiliis costodiis seu gardiis recedant quovis modo, sine dictorum suorum Capitaneorum seu magistrorum licentia speciali, sub pena a restationis Corporum & bonorum, quousque, per discretionem I allocationem Mares calli nostri, dicti capitanei, sive magistri penarie sint contenti. k Item emergente victualium delectu, leti pabuli equini caristia contingente, Et

quod ad villagia pro dictis victualibus & pabulo equino sit mittendum, Precipimus ut 1 oldarii uia1 versi Juxta ordinationem suorum capitaneorum seu magistrorum, ad equitandum, seu pedibus transeundum, pro d1ctis victualibus, humiliter sint parati.

Et in hoc non obedientes pena puniantur in proximo statuto precedenti suprascripta. Mercatores eciam, sive Cum CXCercitu equitantes, sive in mercatis nostri excercitus ementes vendentes, nostro Constabulario, &Mares callo ac psius mercati clerico obediant sicut nobis.

Φ tem tractat , delicta, placita quecumque ventilata

in Hir ruis ter tCrmanata in curia nostra Judicio Conia Rabulam & Mares cassi, alit absente Constabulario notro, in presentia nostr1 Mare calli, si contrahentes delinquentes, vel placitantes in nostro excercitu moram

155쪽

traxerint, ambo, Vel una pars eorundem, sive soldacii vel mercatores existant, aut operarii manuales Inecessarii, ut sutores, scisiores, barbitonsores, medici, & lotrices, ianostri exploratores specialiter ordinati.

De vigiliis, ct gardiis obsertandis. Goniam turbationes, tam de die quam de nocte,

in excercitu. nostro multociens contingunt, quibus diligenti vigilia ia custodia provida enGIeS obviatur: Quapropter Ordinamus, ut, JuXta numerum armatorum, per nostri excercitus Mares callum in dies fiat provisio vigilantium, L singuli capita iaci mutuis vigiliis Mgardiis se invicem adjuvent, R in dicto nostro excercitude necessitate innata quandoque requiescentes ab inimicis custodiant & conservent. Nec audeat aliquis capitaneus ad vigilandum, silc ut prefertur, monitus, Vel assignatus, sive pedester sive equester existat, innumero sibi allignato armatorum quam sagittariorum deficere causa tamen

cessante legitima, per Constabularium vel Marescallum approbata, vel a dicta sua custodia D gardia usque ad tempus limitatum discedere quoquo modo iub pena de- capitationis absque licentia speciali ipsius qui dictas vigilias fieri ordinavit. Insuper ordinamus ut capitanei nostr Iexcercitus omnes ia singuli vigilantes, semper habeant sussicientes in suis hospitiis specialiter tam in noctibus, sive equitantes per patrias fuerint, sive in obsidiis castrorum, fortaliciorum vel villarum, sub pena a restationis suorum

corporum, ad nostram voluntatem acriter puniendorum.

De monsris publicis, seu ostenesonabus. ET ut dicte vigilie sine fraude semper debite conferventur, volumus ut singuli nostri excercitus Capitanei, absque fraude vel cautela quacumque, nobis seu Commissarii, nostris monstrationes, seu ostensiones faciant omnium suorum soldarium, tam hominum armo

rum s

156쪽

rum, quam sagittariorum integre M perfecte secundum numerum eisdem assignatum, quociens dictis Capitaneis super hoc requisitio debite & legitime per nos, vel nostros Commissarios fuerit facienda. Item quod Capitanei suos proprios soldarios 1 olum monstrant & ostendant, L non alios, nisi illos dumtaxat cum quibus pro illo vi agio antea convenerunt, sub pena perpetue reprobationis, I perditionis suorum vadiorum pro vi agio supradicto. k Item prohibemus ne quis soldarium, famulum, vel garci Graemqui in alterius servicio nuper antea fuerit quoquo modo in suo servicio retinere presumat, sub pena a restationis ias orisfactitre equorum, Armorum, quousque parti querelanti debite satisfecerit pro commissis, nisi dictum sol darium, famulum, vel garcionem de consensu Sc voluntate habuerit prioris Capitanei seu magistri. k Precipimus insuper & mandamus ut Commissarii nostri quicumque, specialiter videant ia diligenter inquirant, quod omnes soldarii in monstris, sic ut presertur, ostensu suam propriam armaturam ostendant absque fraude, 'quodeciam specialiter volumus observari in arcubus L sagittis,ia si necesse fuerit, volumus ut Commissarii nostri super hoc Capitaneum sive magistrum jurare compellant ad

dicendum veritatem.

De turbationibus, ct clamoribus publicis.

Volumus insuper, quod nullus cujuscunque conditionis, nationis, gradus, Vel dignitatis existat, clamo Ies vel turbationes facere audeat, quibus nos Vel excercitum nostrum turbari contingat quovis inodo. Et specialiter illum clamorem, quem Momnlee appellamus, vel aliquem alium clamorem irrationabilem facere audeant, vel audeat aliquis in futurum, sub pena a restationis inceptoris, equi sui, vel equorum, in custodia Constabularii, vel Marescalli, absque favore puniendorum quousque dictis Constabulario, ia Mare callo debite satisfa-Cerit pro commisio. Et inventor, de nunciator, vel

accusator dicti inceptoris de dictis Constabulario A Mares

T callo

157쪽

callo percipiet centum solidos Turonenses videlicet X. s. monete Anglie pro labore. k Item si aliquis nomen suum, vel domini sui, seu magistri proclamaverit, per cujus clamorem facta fuerit congregatio, vel smultatio populi ad turbationem excercitus, sic delinquens, conviduis coram Constabulario, & Marescallo suo, pro suo delicio publice siis pendatur. Item si aliquis inventus fuerit qui clamorem vocatum Hanoc , aliquo modo sine nostra licentia inceperit, morte punietur, & sui sequaces corporaliter & cum bonis a restentur, ac in custodia Constabularii, aut Mares calli nostri, diligenter conserventur donec finem fecerint cum eisdem. Item si aliqua tur batio vel clamor inimicorum supervenientium in CXCCrcitu nostro subito oriatur, precipimus D mandamus, ut

singuli Capit anci cum suis 1 ocietatibus ad personam nostram, sive Capitanei principalis, statim, accedant, Certis tamen primitus personis per dictos Capitaneos limitatis, pro custodia hospitiorum corundem. Illis capitaneis dumtaxat eXceptis prope quorum hospitia dicta inimicorum turbatio fuerit exorta, quos ad custodiendum sua propria hospicia cum suis societatibus volumus inibi per- man Cre. Quod plenarie volumus observari in absentia nostra pro illo vi agio, in persona principalis Capitanei cujuscumque. k Item prohibemus expresse, cum equitantes fuerimus, quod nullus de excercitu nostro exire audeat sine nostra licentia speciali, quibuscumque turbationibus vel clamoribus in dicto nostro excercitu contingentibus,

sub pena forisfacture bonorum in custodia Constabularii aut Marescalli nostri ponendorum, L a restationis corporum ad nostram voluntatem aut gratiam. ac in nostra

absentia ad voluntatem principalis Capitanei excercitus

Per nos ordinati.

158쪽

De . ilitari officio Lib. IV.

De equitationibus generalibus. NUllus in excercitu nostro, simultationem seu congregationem aliquam iacere audeat, aliquo modo, ad equitandum de dicto excercitu nostro ad ali- aliquam patriam, villam, vel fortalicium vicinum absque licentia nostra, vel principalis Capitanei nostri exercitus speciali. Ad finem ut tales equitantes semper ad nos, Vel

principalem nostri excercitus capitaneum reVCriCrC PotCrint pro succursit, sub pena a restationis ad nostram voluntatem corporum, bonorum. β Item si contingat aliquam talem equitationem fieri generalem de nostra licentia speciali, Ordinamus tunc D volumus quod nullusa comitiva ia societate Capit an ei dicte equitationis recedere audeat, sine dicti capitandi licentia speciali, sub

pena a restationis corporis ad nostram voluntatem,

perditionis lucri per eum sic adepti illo die, parte tamentercia didit lucri suo magistro immediato integra reservata, I duabus aliis partibus dicti lucri ad Capitaneum diciecquitationis similiter reservatis. Quod quidem statutum nostrum precipimus inviolabiliter ab omnibus Observari

quotienscumque tales equitationes fuerint faciende. Item prohibemus ut nullus vexillum nostrum, alicujus Domini, vel Sancti Georgii erigere audeat, ad convocandum aliquam partem nostri eX cercitus ad equitandum sive transeundu ad aliquam patriam, villam, vel fortalicium quodcumque sine nostra licentia speciali, sub pena suspensionis,& tra iure Capitaneorum sic presumptorum, L decapitationis suorum sequacium singulorum, ac forisfacture hereditatum v bonorum. 3 Item ordinamus quod nul Ius Capitaneus, cujuscumque conditionis, status, vel dignitatis eX stat, aliquas equitationes facere, Vel aliis concedere audeat, sine nostra licentia speciali, sub pena indignationis nostre perpetue, & a restationis corporis ad nostram Voluntatem acrius puniendi. 4 Item si aliquam equitationem per aliquos fiendam assignaverimus, prohibemus expresie sub pena mortis, ne quis edificia, domum vel domos comburere audeat, vel in eis ignem mittere, absq; nostro mandato speciali. T a Do

159쪽

De hospitiis capiendis se assignandis. Ρ Recipimus insuper, ut nulli excercitum nostrum precedant quovis modo nostris hospitibus aliorum Dominorum I Capitaneorum dumtaXat CXCeptis, quorum nomina prius fuerunt Constabulario aut Mares callo nostro per suos dominos vel magistros tradita ac in scriptis declarata ,sub pena a restationis corporum, I bonorum in custodia Constabularii, aut Mares calli nostri ponendorum, quo uim sic delinquens cum dictis Constabulario, aut Marescallo sinem sussicientem fecerit pro delicto. Item quod nullus teipsum hospitare presumat, ct uscumque status, dignitatis, vel conditionis existat. Set volumus ut quantum ad hospitia portinet, omnes in disterenter nostro

hospiti generali obediant sicut nobis, s ib pena a restationis corporum D bonorum. Precipimus insuper sub pena supra dicta, quod nullus postquam hospitium sibi fuerit, ut supradicitur limitatum, de dicto hospicio suo exire audeat sine sui Capitandi vcl magistri licentia speciali. k Item si contingat aliquem in silo hospicio, vel extra invenire aliqua victu alia, volumus ut de illis dictus inventor gaudeat sicut decet, diciis x ictu alibus moderaete utendo,&si quid superi crit, aliis necessitatem habentibus largi a tur sine destructione seu abusione quacumque, sub penaa restationis sui corporis, I perditionis equorum, vel equi, si tantum unum habuerit, I armorum, quotli JUC Cum Constabulario D Marci callo tinem fecerit competentCm. k Item prohibemus ne aliquis cujuscumque statu S, Conditionis, uti dignitatis existat pro hospitio suo vel sitiorum litigare presumat, vel aliquas pactioncs, seu COUgregationes gentium facere audeat, ad aliquas lites movencas intra hospicium suum, vel cujuscumque alterius, sub

Pena a restationis Corporis ad nostram voluntatem, ac

equorum I armorum quousque cum Constabulario AMarcssallo finem fecerit pro delicto. Et si delinquens garcio fuerit aut parvulus, abscisione auricule sinistre puniatur. Et si gravius fuerit delictum p crpetratum, sic delinquons arbitrio Constabularii, L Maret calli gravius

puniatur.

160쪽

puniatur. β Prohibemus insuper, ne quis intra hospitia, vel extra, litem cum aliquo, seu aliquibus moveat pro aliquo delicto, livore, vel invidia preteritis vel futuris, per quam litem mors in aliqua parte contingere poterit vel venire, sub pena forisfactiare corporum bonorum. Et si mor; de facto inde contingat omnes sic delinquentes penitus supendantur. De prisonariis. tΙoniam in conflictibus & aliis bellicis actibus mul-ῖ tociens prisonarii capiuntur, ac propter inimicorum rivalescentium timorem, aliquando non poterit captor super custodia sui prisonarii intendere, Nobis visum est certam in scriptis ponere regulam, qua declaramus, quod quicumque fidem prisonarii ceperit, ipsum prisonarium habebit, quamvis super custodia dicti prisonarii usque ad finem cons ictus non intendat, si tamen dictus prisonarius in eodem conflictu postea non invenia tur se defendens. Item si aliquis inimicum suum ad terram prosternat, I alius fidem prostrati capiat, sic captus prisonarius communis est ipsorum : & fidem capiens custodiam habebit prisonarii supradicti, sussicientem pre-bens securitatem suo consocio pro parte rata redemptionis prisonarii antesati. Item quando capitur prisonarius& alter veniens partem petat, partem habebit, si eidem

a capiente concedantur. Set sorte sic partem petens mina tur se alias prisonarium occisurum, partem aliquam ipsius Prisonarii non habebit, quamvis ei fuerit prius pars concesia. Et si prisonarium ut prefertur occiderit, per Constabularium & Mares callum a restabitur, in carceribus Permansurus quousque cum parte querelante finem fecerit secundum discretionem Constabularii, ia nostri excercitus Marescalli. 3 Item precipimus ut quam cito prisonarius captus ad eXcercitum nostrum perVenerit, Capiens prisonarium domino suo Capitaneo, vel magistro presentabit absque mora, sub pena perditionis prisonarii magistro suo proprio ad)udicati. Et si ille prisonarius sic

captus

SEARCH

MENU NAVIGATION