Regnum animale ... cujus pars septima de anima agit

발행: 1849년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

DE IMMORTALITATE ANIMAE.

saverit esse imago Dei, ac in coelo, haec est mors spiritualis, ipsa enim vita consistit in amoribus vere spiritualis, qui cum

exstincti sunt, ut loco illorum amores contrarii Successerint, seu odia, luna mortuum esse dicitur, quod Vere vixit, Vere vivere est amare Deum, et sapere, in tali remanet ipsa sorma, ipsaque essentia, quae perire nequit, sed est modo perversio status, seu status sermae ila mulatur, ut amoribus divinis non amplius congruat convenienter, et sic imago ista Dei amittitur, quae requirit flatum amoribus ejus consormem. Sed quaeritur, cur ipsa vita appareat mori et destrui cum nostro corpore, seu quod ipsa vita appareat esse potius corporis quam animae, ut in deliquiis, ecfla Sibus, somnis, naufragis, sepultis redivivis, embi Vonibus, caeterisque, qui alle ignorant post resuscitationem in vitam corpoream, quod interea vixerint, nullum remanet signum memoriae impressum quid

cogitaverint, et quidem qu0d cogitaverint; ex his et similibus

exemplis apparet, tanquam vita nude corporea esset, et nulla

animae.

Sed in his ut in innumeris aliis ab apparentia illudimur; vila

enim animae non talis est, qualis est nostrae Sensalionis, nec qualis perceptionis, imo nec qualis cogitationis, sed est perfectior, superior, influit vita animae in ipsam cogitationem, et illam perficit ut mens possit cogitare, sed ipsa cogitalio usu addiscitur, estque mentis rationalis quae simul cum corpore perit: qualis sit vita et intelligentia pura animae, et quomodo influit in cogitationem, id solum apparet ex reflexione, quod scilicet naturaliter

percurrat anima omnia cujusvis scientiae arcana, quando operatur in corpore ejusque sensationibus et cogitatione, illa scientia non addiscitur sed connascitur, influitque ex vila animae: an non ipsa arcana sicut opticae percurrit oculus, an non arcana scientiae

acusticae auris, ut ex se suaque natura noscat formare SODOS,

et conserat quae harmonica sunt. An non lotam philosophiam primam, logicam, dialecticam, grammaticam et c. dum cogitat, judicat, loquitur, imo puerulus ipsa arcanissima scientiarum percurrit, ideo ex nobis discimus omnem istam scientiam. Anima percurrit omnem chJmiam, mechanicam, mathesin, physicam, dum agit et producit minimam actionem, moVetque musculum: ex his apparet, qualis in se est ulla animae, quod

242쪽

DE IMMORTALITATE ANIMAE. talis sit . qualis est ex se, nec addiscitur, ut scientia mentis rationalis, unde imaginatio et cogitatio; ergo intima vita vel e sentia cogitationis inde ducit originem, cogitatio itaque recedere potest, et lamen vita animae seu Sumina intelligentia spiritualis remanere.

Vita animae quum talis sit, non potest aliquod signum imprimere menti nostrae rationali, est enim intelligentia universalior, purior, simplicior, superior, quam ut aliquis queat vocibus, tum id eis materialibus, seu cogitare eo modo, quo nos cogitamus, proinde non pol est aliquod signum imprimere sensorio, et absilue id eis memoriae aliquam mulationem ei inducere; cum itaque ideas taliter informal, nec loquitur voces,

sed intelligit intime illa quae loquitur aut cogitat mens, Sequitur quod talis vita nequaquam possit aliquid suae memoriae in mente quae crassissime intelligit res, imprimere. Sed quod ista vita sit nostra, ipsiusque corporis, et ilia odin illam post corporis solutionem redituri simus, id apparet ex eo, quod anima sit quae sentit, scit: audit, Videt, percipit, cogitat, judicat, vult, sed se eundum formam Organicam, nec aliter; id etiam ad vivum apparet, quod anima videatur non

seorsim vivere, nisi successive ut destruuntur sormae externae, scilicet, apparet visus tanquam sit in oculo, at usque clauso oculo videmus Visu, et quo magis oculus clauditur, eo magis

perficitur visus inlernus, et imaginatio, et quidem ita ut visus externus potius impediat internum; similiter imaginatio et cogitatio videntur ita cohaerere, ut absque imaginatione videatur cogitatio perire, at vero ut profunde cogitemus, et ipsas res

penitus ineamus, necessum est ut removeamus ideas imaginationis materiales, seu abstrahamus mentem ab iis quae materialia sunt, Sic enim non aliter pure possumus chigilare: id sit per abstractionem: ila redit cogitatio, ei separatur quasi a sua forma externa; talis cogitatio vix etiam aliquod sui signia in imprimit sensorio nostro interno, nec nisi quatenus alicui ideae materiali seu eiugi ei est infixa. Quando jam omnis haec idea materialis recedit, tum vita animae subii, quae nullam relinquit sui impressionem in Sensorio; uti nec se prodit qualis est in em

bryone et insanie, quum nihilominus tantae intelligentiae sit in minimo embrJone, qualis in adulto et judicii consummatissimi;

243쪽

DE SΤΑΤU ANIMAE POST MORTEM CORPORIS. 233 sed se promere nequit nisi dum mens nostra rationalis instructa sit ideis memoriae, quibus alatur ad se exprimendum. I alis est vita animae, nulla ignorantia commixta, nullius imperfectionis, omnem scientiam in se possidens, ut sit ipsa scientia, veritas. ordo, inteIligentia, talis perire omnino nequit, cui subjecta est natura, quae destruitur, et sic vita istius sormae mori videtur; ipsissima animae vita est ipsissima nostri, nec ad se redit, ut ejus conscii esse queamus, priusquam receS- serit vita formarum quae insta illam sunt, et quibus est innexa; quas etiam ipsa anima deStruit , iit illariam si inculis Se ea SOL Uat , suique juri et arbitrio agendi restituatur, siculi enim

anima novit corpus suum formare, unum viscus post alterum formare, seque ipsam eX utero eripere, e X Se laclare ubera, et

plura, et sicuti novit bombyx se in papilionem transmutare, et suam pristinam formam destruere, ita novit anima etiam sormas suas destruere, et se libertati suae vindicare, ac sic a vita hac caduca, imperfecta et inconstanti in immortalem trianSm Agrare, quod absque morte vitae corporis fieri nequii.

Ex ipsis operationibus animae liquet qualis ejus forma sit, anima est ipsa substantia cui sorma inest, ejus intelligentia est facultas illa et qualitas eminens ejus virium et modificationum; ita ex forma, ut et ab ipsa intelligentia deduci et clare conspicip0test, . quod anima sit immortalis.

De Statu animae Post mortem corpo i S. 1. Quisque sollicitus est scire qualis animae nostrae status post mortem corporis futurus Sit, nemo non auguratur, quod futurus sit qualis vitae nostrae corporeae, seu qualis dum mente rationali vivimus, nam superiorem, persectiorem, universaliorem et abstractiorem vitam dari, quis suspicari potest, qui non in vitae gradus mente penetravexit: pauci sunt qui negant vllam superstitum, quam animae ut et animi dicunt; gentiles Sapientes id unanimiter crediderunt, ut videre est apud auctores graecos, Sophos, Platonem, Aristotelem, Ciceronem, et caeteros omnes; adeo ut hoc extra omnem dubii aleam posuerint, Pythagoras et Socrates etiam flatum animae post mortem describere conali sunt: nos Christiani ex sacris adhuc melius in-

244쪽

234 DE STATU ANIMAE POST MORTEM CORPORIS.structi non modo animae vitam immortalem credimus, sed etiam statum selicem, seu coelum, et flatum infelicem seu infernum

dari. Sed nos principia psychologica ordine tradita persequamur, et quid principia ista dictant, disseramus.

2. Communis sententia est, quod anima protenus post mortem corporis separetur et evolet, suumque cadaver relinquat; at Vero quando consideramus quod universa forma corporis non sit nisi ex sola substantia anima seu ex anima; nihil enim non est ex fibra simplici, et fibra simplex ex cortice simplici, et sic porro: quumque anima sit realis essentia et substantia, ex qua universa forma Organica corporis, et sic quod sit omnis in omni parte, tum quod intime et quasi in centris omnium resideat: etiam in ipso sanguine, cujus principalis essentia est anima, quae ei inest: ex his sequitur quod omnis anima non eodem momento quo vita corporis exstincta sit, avolet a corpore: sed quod tamdiu remaneat, dum singula exsoluta sint, quibus inest, id confirmatur a plurimis, qui aliquot dies post exsequias funebres resurreXere, et tuler terricolas annorum vitam transegere, quos historiae memorant: lum etiam qui naufragio, tum etiam angina suffocati post aliquot dies revixere; interea non potuit anima a corpore exulavisse, et tunc quando obstructiones sunt diScussae, aqua evomita, tunc illico redeat in suum hospitium; sunt etiam mortuorum similes, qui patiuntur deliquia, sJneo pen et similia, et lamen non evolat anima, sed moratur vivitque licet corpus quasi exstinctum sit. Exempla etiam plura sunt, imo et in sacris, quod cadavera et Ossa mortuorum SMO-rum nefas esset violare, sed quod quiescerent, nec dispergerentur, Samuel etiam exsuscitatus fuit, et plura similia exempla iam in sacris quam in prophanis; id ad minimum nobis quasi connatum est, tanquam ipsa anima dictaret, quod si violarentur ossa mortuorum, eorum manes Viola loribus occurrerent;

de quibus etiam mulla memorantur. Quorundam etiam religio fuit ipsa ossa heroum sanctorum qile osculari, venerari, utque opem vel ferant vel obtineant, precari; haec omnia vanissima forent, si anima prorsus e corpore exi verit, et nudum id quod terrestre est remanserit; interea ex lenore nostrorum argumentorum sequitur, quod anima quae ipsam formam corporis organicam, ejusqtie partium procreat, lum etiam sanguinem et

245쪽

DE STATU ANIMAE POSΤ MORTEM CORPORIS. 235 spiritum animalem, quod nequaquam possit nexibus suis exsolvi, nisi formae posteriores et mutabiliores prius fuerint dissolutae; quamvis non negandum sit, quin mullum animae possit esse a nexibus exsolutum, sed tamen non ideo separatum, contra ipsam naturam spirituum est, ut separentur substantiae quae ad unum sJstema conficiendum natae factaeque sini; sed

quod aliis partibus innexum est, id separabile est, usque dum

illis vinculis exsolvatur, nec omnium pleno exsolvi posse videtur prius quam superveniente igne purissimo elementari, seu post conflagrationem mundi. 3. Sed quaeritur qualis vila vivatur dum anima adhuc moratur in corpore exstincto, et quoad organicarum partium silum, nexum, ordinem destructo; illa vita non potest non esse vita ObscuriSSim B, seu sola vita, absque ulla intelligentia;

id palescit a sola intelligentiae desinitione; omnis intelligentia

ponit non solum internam sormam, et flatus mulationes in singulis sensoriis seu intellectoriis, sed etiam formam singulorum

externam seu ut mutuum inter se silum et ordinem teneant;

destructo hoc ordine inter singula, et destructo nexu ei situ, perit illico communicatio virium, modificationum seu assectionum; sed succedit irregularitas quaedam, ex qua non distincla aliqua et determinala secundum formam vita resultat, sed confusa et obscura, sic ut nude vita absque aliqua intellectione itossit vocari: intelligere est vivere distincte, ei secundum sormam non modo singularium, sed eliam omnem communiter

consentientem, quae est ratio, quod intellectus noster illico perturbetur, quando situs et nexus sensorii seu glandularum corticalium turbantur, uti ab historia morborum capitis docemur: visus perit a perturbatione partium sive sibi osarum sive

liquorum, ut sic hebes visus succedat. Ηeic simile occurrit, ac in natura colorum, quando omnes colores inter Se eX aqua commiscentur, seu quando infinita prismata minimaque irregularia corpora vitrea commiscentur, tunc nullus color distinctus aut pulcher ordo sed sola albedo, iluae est omnium confluxus, resultcti. 4. Sed quando nondum destructus est organismus Seu eX-tra suum ordinem turbatus est, tunc remanet vila animae distincta sicuti in embryone, sed anima suam mentem intelligen-

246쪽

236 DE STATU ANIMAE POST MORTEM CORPORIS. tiamque universalem non communicare potest cum mente rationali, ex rationibus supra allatis, proinde nullam sui memoriam post resuscitalionem relinquere. 5. At vero substantia animae ex corporeis suis nexibus soluta, videtur vitam vivere distinctam, et quidem eo distinctiorem quo plus animae compedibus istis solutum sit, ipsa enim individua societatem inter se sormant, et dis linctissimum ordinem instituunt, sunt enim suae libertati relicia, exspectantque Socios; quo enim major eorum societas, eo persectior est vita; quoque quis diutius vixerit, eo acquisita est major societas, quae unanimum corpus forment. 6. Qualenus anima in substantias spiritualis formae distinctissima est, credi potest, quod substantiae seu formae individuae post solutionem possent dissipari, nec iterum in corporis cujusdam societatem coalescere, sed talis opinio ex ignorantia mundi et naturae purioris et enlium puriorum oritur, credimus enim tale quid exstituturum, dum resolvitur corpusculum in sumum, Vaporem, cinerem, favillam , sed alia prorSuS ratio obtinet; in mundo supremo, purissimo, per se glisSimo, Seu ubi natura est simplex et prima, ibi non concipi potest disjunctio entium per mulam harmoniam et similitudinem ad unum corpus perlinentium; quaelibet substantia viva et ' spiritualis animae suam sociam in corpore .ut suam propriam agnoScit, nec cum alia in mutuo consortio vivere potest; nec quicquam obstat quin conjungantur, nam non est spatium, locus, tempus quod disjungit, locus, spatium, tempus, gradus et momenta sunt naturae inferioris, non autem supremae; locus ihi est respective ad entia inferiora, inter quae datur sursum et deorsum, dextrorsum, SiniSirorSum, centrum, superficies, diameter, Seu ut sit ubi, omnis respectus loci est ab anima ad animam, si uia distinctae sunt: nec separari possunt, nam una SuhSlanlia animae alteram cognoscit, Sentit, sapit, si vel respective distaret ut sol a terra, vel sidus ad sidus; quando enim oculi tam crassi

organi visus pertingit usque a tellure ad stellas et solem, quid non animae visus, intelligentia, quae vocari potest sympathia spiritualis, quum nihil obstet, quin iterum conjungi queant. Ergo est sola ignorantia mundi purioris, quae nos ludit, et imponit dissipationem quandam, quae in illo mundo impossibilis

247쪽

DE SΤΑTU ANIMAE POST MORTEM CORPORIS. 237 est; et cumprimis quando omnipraesentia spiritus Divini in omnes animas agens non queat permittere, ut quicquam separatum sit, quod ad unum pertinet: est enim spiritus omnia infra se uniens, concordia jungit, discordia disjungit, sicque omnes animas colligit, quod necessum sit, quia si influxus hujus spiritus universalis consideratur, non potest non jungere omnia quae

ad unum corpus spectant, et Vice VerSa.

. Quando similia phaenomena occurrunt in mundo ei natura inferiore et imperfectiore, quid non debet in superiore et persectissima; ubi nihil datur irregulare, sed summe harmonicum, concordans, et unitum: Satis notum est, quod arbuscula, plantae, flores, rosae in pulverem crematae, quod renascantur in aquis, modo arte quadam excitentur eorum quasi vitae vegetativae seu spirituales quasi essentiae; ipsa illa sigura excitata dum conctisso vase relabitur in suas cineres iterum reviviscit, et sic aliquoties, hae partes nec possunt disjungi, et separari, quin coeant in formam suam pristinam et Velerem amiciliam et consuetudinem post sata jungant, et quidem ita, ut prorsus in pristinam formam coalescant; quid non animae humanae post sala corporiS. 8. Ut taceam manifestas sympathias etiam agnitas in mundo hoc inferiore, quae lolidem sunt ut recenSeri nequeant: lanta est sJmpathia et quasi magnetismus, ut communicatio saepe sit plurium milliarium; sed haec a quibusdam inter nugas recensentur, ipsa usque experientia Veritatem confirmat. Nec velim id memorare, quod manes quorundam post sala corporis et exsequias conspicui facti sint, qui nequaquam potuissent manifestari, : posito non concesso:) nisi spiritus animales mutuo

conjuncti essent, nec a mutuo consortio separarentur: Talis ad minimum nexus et amor in ipso corpore intercedit, sic ut mutuam consuetudinem servent, nec se distinguant. Haec eliam est causa amoris mutui seu corporis.

9. Quod omnis substantia animae alteram consociet, id apparet etiam ab amore parentum in prolem, cujus animam quia novit parens ex sua anima desumptam esse, inlime ita perit et amat, ut iterum velit conjungere et illam inire, quod frustra per oscula et amplexus periental: quid non universa anima

unius corporiS.

248쪽

23A DE STATU ANIMAE POST MORTEM CORPORIS.10. Interim id consilendum est, quod anima unius nusquam distincla foret ab anima alterius, si status unius animae absolute similis esset statui alterius; sed quia provisum est, ut perpetuo aliqua disserentia sit, inter animas, ideo conjungi nequeunt, sed unaquaevis anima suum corpus formatura esl, et suam vitam victura est; sic una cognoscii sociam substantiam,

quod ad se suumque systema pertineat, sic sympathelico quodam arnore tracta non cum alia Se unire potest, nam non sua

est, cumque illa in unum corpus uniri nequit: universalis itaque providentia divina regnat in distinguendis singulis a singulis, ne scilicet una anima absolute similis sit animae alterius.11. Sed quaeritur qualis forma futura est animae in coelo,

num similis formae corporeae, sive alia, quae vocatur angelica, proinde num forma angelica sit similis sormae humanati: id quidem non reor futurum, ut induturi simus sorinam humanam; talis enim sorma est unice propter usum in ultimo mundo : in coelo uti animae volucres sunt, nec in aliqua tellure societatem jungunt, non opus habent pedibus nec brachiis, proinde nec musculis, id est, carne et ossibus, sunt enim spiritus; imo nec sanguine rubro; nec opus habent ventriculo, intestino, mesenterio, illa enim sunt propter alimentorum receptionem, chylificationem, nutritionem, sanguificationem, et similes usus; nec corde, qualenus nec Sanguis ruber, nec hepar et pancreas,lien; imo nec dentes, sauces, guttur, trachea, pulmo, lingua, non est usus aeris, respirationis, loquelae, comestionis: nec auris et oculus: ubi nullus aer ibi nullus sonus, et ubi nulla tellus nullus visus, nec aliquem usum potest praestare: ipsa etiam membra cerebri, cum meningibus, medullis oblongata et spinali, nulli usui inservitura sunt: cum ipso usu perit omnino neceS- sitas: ad quem usum forent membra genitalia; haec omnia, quando spiritus et sormae angelicae futuri sumus, nullum usum praestant, proinde non videtur anima illam formam, quae imperfectior est, non autem coelestis, adeptura esse: nisi nova tellus, no Va atmosphaera crearetur, et in novam hanc tellurem ut incolae novi mille rem tir , siculi quorundam est opinio.

12. Sed quaeritur quam formam adepturi simus, id non

melius scire possumus. ac bombyX quum miser vermiculus reptat super soli a sua, et post exarallatos labores vertitur in aure-

249쪽

DE SΤΑTU ANIMAE POST MORTEM CORPOBIS. 239liam, et evolat papilio; ille nescit quod aliud prorsus corpus induturus sit, quod conveniat isti atmosphaerae in qua victurus est, nescit quod alas assis merit, et quod instrueretur membris isti vitae adaequalis; ita etiam nos; alte ignoramus qualis sit

ista aura purissima, quae coelestis vocatur, et in qua animae Victurae sunt; quae omnino instruendae sint tali forma, ut ubique tanquam volucres in nos ira atmosphaera possent carpere sua spatia et pervolare universa et coelos, et ejusmodi membris et forma instrui, quae prorsus isti vitae adaptabilis sit: ideo antequam novimus qualis ista aura sit, et quam in ea vitam victuri simus, nequaquam dicere possumus, qualem sormam indueremus: id modo licet dicere, quod non talis qualis heic nostra futura sit, sed omnium perfectissima; in quam nos mutabimur, siculi n)mphae et aureliae informas persectiores, ad quas nostrae animae similiter aspirant, et saepe propter illam causam ad mollem sui corporis sestinant; id enim animabus insilum est, nec communicatur nOSiro Corpori.

13. Interim quando anima sibi relicta est, nec amplius innexa formis organicis necessariis ad vitam corporeani obeundum, tunc videtur anima posse quamcunque velit, formam induere: ut si a coelo se demitteret in tellurem, momento humanam posse adipisci, universa enim natura ita formata est, ut pro causae instrumentali vitae spirituali inserviat, adeo ut sponte in obsequium fluat, modo imperet anima; prorsus siculi in corpore, anima enim seu spiritus jubet, ut hic aut ille actus voluntati ejus conveniat, et illico famulatur et ruit obsequiose: vult videre mundum aspectabilem, illico formatur oculus ad omnem formam modificationum, vult audire, et illico organismiis auris tam mirificus existit, vult ambulare, volare, natare, illico pedes, alae, pinnae; ut infinita alia praeteream; imo anima infantis saepe commata ab anima matris praecupientis vel exste natae, tunc illico secundum solam ideam sormatur glis, rana, rosa et similia in loco corporis lacti; haec sunt argumenta quod natura sponte ruat in obsequium quando anima imperat: ita post mortem , quando vinculis suis organicis est exsoluta, quamcunque velit formam, quae suo si alui conveniat, assumere pOSSe Videtur, ut si se demitteret in tellurem, momento adsciscit humanam, imo etiam si ita res postulat, aliam quamcunque anima-

250쪽

240 DE SΤΑΤU ANIMAE POST MORTEM, CORPORIS.lein, ad id non magis quam velle requiritur, omnia ex Se conse-iluuntur; nec forent miracula, quia non magis foret contra naturam . quam ab ovo induere corpus humanum vel induere glirem, cute, et similibus se in leneris notare; anima in liberos latu steterminandi constituta est, nec ita limitata ac in tellure, imo etiam potest formam ista in momento exuere et dissipare; ita etiam ardentem facem repraesentare, et similia; ut cherubim, seraphim, pastores; ratio est, quia tota forma est animae, ipsa elementa ex circumfluis almosphaeris illico sumuntur,

in suaque sintellectoria et organa disponuntur . 14. Ipsae enim determinationes essentiales sormae dependent a principio suo a clivo et spirituali intus in anima. quae non aufertur ab assectionibus alicujus animi in hos aul illos impetus, sed solum ad usus, qui necessarii sunt, novitales et Varietates curiosi talesque amare est animi,. mentisque rationalis, quibus nihil non incognitum est, non aulem animae, quam ni

hil usque lalet; quare ejus cupidine non aufertur. Id consectarium est, quod anima sibi intellectoria formet, quae in concinnos ordines disponat, absque enim ordinatione, seu sub ordinatione et coordinatione nihil intellectuale consequitur, ideo qu0d ipsa larina corporis sit pure coelestis sequitur , qualis est intel- ehlorium, num autem vorticalis, licet quidem suspicari; sed haec in secretis sunt; non nisi quam conjecturae sunt; quis haec vidit, ratio haec solum suadet; quando animae VivimuS, nos ipsos sortassis ridebimus, quod tam infantiliter divina ve

rim HS.

15. Non credendum est, quod anima sapiamus sicuti dum vivimus mente nostra rationali seu intellectu humano, cui plus ign0rantiae quam intelligentiae inest, haec mens, seu cogitalio nostra, qualis nobis apparet, prorsus exstincla est, et remanet vita animae, quae nihil ignorat, sed ex se omnia novit, quare est ipsa scientia et intelligentia pura, quae nec loquitur et sua Sensa per loquelam seu voces, quarum totidem sunt ideae materiales, exprimit, sed singula quae usque rem langunt, simul complectitur: intelligentia enim animae est qualis in sene

et adulto, talis in infante, estque illa quae influit in nostram cogitationem, nosque facit intelligere posse, et philos0phice

Connectere Omnia quae cogitamus. Ergo post mortem non talis

SEARCH

MENU NAVIGATION