Regnum animale ... cujus pars septima de anima agit

발행: 1849년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

dem influere potest mens spiritualis in mentem rationalem; tamenim alte posita et inlime residet mens spiritualis, ut nequeat immediate illam ingredi, nisi modo universalissimo, et nisi per animum; exhinc patet, quam dissicile sit animam malam vertere in bonam, et quod hoc sit solius gratiae divinae; modo sit adplicatio humana perSe Veran S.

I nclinatio.

Sunt infinitae inclinationes seu naturae humanae, nullus enim homo similiter inclinat ac alter: sed omnes inclinationes quae infinitae sunt, ad tres generales redigi queunt: scilicet, est inclinatio sapiendi seu honesti et vir lulum, quae est spiritualis. Inclinatio sciendi, quae est a clivum; et est naturalis; et inclinatio intelligendi, quae intellectualis vocari debet.

Inclinatio sapiendi, seu spiritualis, ad honestum Seu virtutes, trahitur ab anima, ac indicat animam bonam seu mentem spiritualem quae a veris amoribus determinatur: et quia universum corpus est ad imaginem operationum animae formalum, sequitur quod haec inclinatio connasci debeat; apparent etiam semina honesti et virlulum connata, et in integris familiis, earumque posteritate regnant: ipsae virtutes sunt innumerae, hic ad hanc virtutem in specie, vel ad hanc virtutis pariem inclinat, alius vero ad aliam: ratio quod inclinatio sit, petenda est ab ipso animae si alii vere spirituali, qui connascitur a parentibus, quorum animam trahit proles; in parentem vero venit ex frequente u Su virtutum, et exercitio pie lalis, usque ad finem vitae durante: quod posteri luani crimina parentum, et propter parentes remunerentur, id omnes orbis historiae confirmant, ut dubitandi locus non detur. Inclinatio sciendi seu discendi artes etiam connascitur, nascimur enim poetae, musici, archi lecti, Sculptores, et plura, . quod experientia confirmat, hoc etiam trahitur a parente, et perficitur usu; hinc industriae opus est, singulorum naturas in

ipsa puerilia explorandi, quando quis in iis perficitur ad quae

inclinat, ad summum gradum potest scandere, nam ipsa lubido adspirat. Id enim trahit suam originem ab intellectorio et ejus animo, nam primum intellecturium a parente infunditur ac in-

232쪽

222 TE MI 'ΕΗΛ ΠΕΝΤΛ.

Sinuatur ovo, ex quo similia procreantur; hoc intellectorium ad has flatus mulationes est proclivius quam ad illas, inde etiam sensoria suas proclivitates ad certas si aliis mulationes trahunt: id est, ad certas ideas sormandas recipiendasque; quae statim animum laetificant, nam ejus menti correspondent. Inclinatio intelligendi; quidam enim nascuntur in prodigiosam memoriam, qua imitari queant intellectum, in facilitatem sensa sui animi exprimendi in praesentiam mentis; ad meditationem seu phantasiam, quidam ad profundius judicandum, eliam de ipsa sapientia, quamvis insipientes sunt: quidam ad certas scientias, ut ad mathematicas, philosophicas, historicas, et plura: hoc eliam irahitur a parente ex simili causa, quod sensoria in has si aliis mulationes induendas procliviora sint: sed intima causa ducitur ab intellectorio, ejusque mula-hili late animi, indeque oriundo amore, et assectione, qualis enim fuit in parente talis derivatur in prolem. Sed omnes hae inclinationes aetate mulari possunt, tam a causis externis, quam praecipue internis, intellectus enim noster, et usus mentis rationalis formatur; hinc possunt plures

assectiones et amores insinuari, et adsuesci, quae redeunt in eorum liberos per traducem: diutissime tamen permanet inclinatio sapiendi, seu mens spiritualis, quia remotior est a mente rationali, nec ita se patitur mulari; Deus enim semper aspirat, et providet fata, ut non nisi in sua posteritate pereat. Temperamenta. Temperamenta enumerantur quatuor, scilicet sanguineum, cholericum, melancholicum, phlegmaticum, et sunt modo inclinationes animi, seu sunt diversi animi, in quos nascimur; . temperamentiam Sanguineum resertur ad animum praesentem, recipiendi sensationes ut producendi ideas, similiter in assectiones Varias pronum, Sic non tenacem sententiae, accommodabilem, vivum. hic animus elucet etiam in vultu, oculis, loquela, sono, gestibus, singulis actionibus; et a physiologicis describitur. Ten eramentum cholericum resertur ad animum, vel significat animum non ita ad voluptates et cupidi lales varias pronum, sed serium, aliquando indignantem et morosum, si alius

233쪽

non ejus sententiae et amori ad blanditur; alioquin vir bonus, plerumque honesti amans; ejus etiam vultus et externa forma describitur. Temperamentitin me ancholicum, significat animum tristem, phantasiis immersum, plus sensibus internis quam externis indulgentem, a voluptati hus magis alienum, magis hominem inlernum quam eXlernum, contra quam SanguineuS, tenax sententiae, hypotheses et opiniones ut veritales credit, singulis sapientiorem se credit; in assectiones in quas labitur, est vehemens, ei illas propria phantasia auget: amans solitudinis, vel sociorum quibus adsuevit; Vari elatum OSor. Temperamentum phlegmaticum , significat animum n0n pronum, neque ad iras, neque ad alias assectiones, lacilus, in se retinens sua, patiens, sed inlus incalescit; lentus agendo, et plura. Sed temperamenta haec non sufficiunt exprimes dis mutationibus animi, sumuntur enim ab ipso statu sanguinis et vultus signis, animus enim sibi format vultum, ut sui imaginem, similiter etiam disponit liquida et sanguinem, ut sibi famulentur, seu faveant: ita qui ex natura aut consuetudine hanc aut illam naturam trahit, ejus sanguis ad istam naturam disponilur, sed quia temperamenta exprimunt modo serviam animi externam, a qua deducere volunt internam, ideo non scio an inclinationes

animi ad haec genera, aut species, rile queant redigi; et num exhauriant vari ali0nes specificas; id perspicuum est, quod

admodum fallant augures; et quod successu aetatis mutentur. Sanguis enim, cujus leni peramenta sunt, variatur diversimode:

sanguineus enim dicitur, qui sanguine fluidiore milioreque gaudet, cholericus qui asperiori, bilioso, ramentoso, puriori; melancholicus qui duriori, sicciori; phlegmaticus qui lentiori

tenacioreque.

Animus ad assecliones recipiendas edendasque, et conSequenter ad sensationes externas internasque pronus, facilis et praeceps est qui sanguineus vocatur. Animus Vero, qui languidus est ad assectiones et sensationes internas et eXlernas, est phlegmaticus. Animus vehemens in passiones, et Sensationes internas externasque est cholericus. Animus lenius in easdem est melancholicus. Ita animos possumus distinguere polius ac sanguinem, et loco temperamentorum substituere. Sunt enim animi Prorrh

234쪽

224 DE MORΤE. lenti, Nehementes et languidi in passiones seu affectiones, et proinde etiam in sensationes externas internasque, nam SenSationes sequuntur animum; nam ab animo separari nequeunt: qualis animus talis sanguis et latis forma corporis ejusque vi

rium. De m Orte.

Quid sit corpus aut corporis forma, supra est expositum; scilicet quod corpus consistat ex formis ordine inserioribus et consequentibus ab anima, quae est surma spiritualis; ita corpus est purius et crassius. Forma animae est spiritualis, intellectorii est coelestis, sensorii interni est vorticalis, sensorii externi seu cerebri est spiralis, ipsius appendicis, quae proprie corpus vocatur, est circularis; ejus ossa, cartilagines et similia, sunt formae angularis, similiter plura elementa quae sanguinem ingressa, elim constituunt, in cujus unoquovis globulo omnis forma a prima ad ultimas latet.

Hae formae ita connexae sunt, ut una teneat alteram arctissime, sic ut appareant unum ens, licet distinctissimae sint: ita anima dicta est descendere a suo coelo in mundum, quum se in tales formas contulerit, et ex se suaque substantia formaverit organa, quorum formae tandem corporeae et materiales sunt: causa fuit, ut potuisset interesse fuit otionibus hujus ultimi mundi, et ejus viribus convenienter operari; si enim non induerit formam corpoream. tunc nequaquam potuisset ambulare super terram, pondera leVare, colere tellurem, procreare sobolem, societatem terrestrem formare, sed in regione quadam sublunari viveret; quare ita formatum est corpus, prout functiones obire intendit, ita aliter homo, quam animalia quadrupeda, reptilia, Volucria, aquatica; omnia secundum naturam cui convenienter munia quibus sura clura sint. Has ultimas sormas destruere dicitur mori, et destruuntur primum ultimae, ast ordine puriores et superiores, usque ad animam seu formam spiritua em , quae non destrui potest; primum destruitur forma angularis, Seu Separantur earum neXUS, dissipantur angularia quae insunt sanguini et humoribus, quare tam exigua portio sanguinis in mortuis conspicitur remanens:

235쪽

DE MORTE. 225 postea forma circularis, seu forma Viscerum singulorum, etiam externa quae collabitur; tum cerebrum seu sorma spiralis; et

sic ordine caeterae.

Mori dicuntur vel destrui, quando id quod cujusvis formae

proprium est, perit vel dissolvitur, cujusvis formae proprium est situs et nexus partium, seu ordo, proinde status, praeter lioecnihil alicui sormae proprium est, quando haec dissolvuntur lunc perit vel moritur forma. ut lunc omnis illa assectio quae ei adaequata est interit, sic anima non potest sentire illa quae ei

conveniunt, quae sunt modificationes et assectiones ultimi mundi, ejusque harmoniae, seu sensationes et similia, nec obires unctiones caeleras corporeas, nam utcunque musculuS dissolvitur, polust tamen fibra unaquaevis motrix superesse, sed proprium musculi Iiei iit, silus, nexus, seu ordo et status si bramina motricium, possunt fibrae motrices resolvi et mori, sed remanere usque fibrae nerveae quae fibras motrices componunt: fibris nerve is dissolutis et pereuntibus, remanent fibrae simplices, et sic porro: ita etiam in caeteris visceribus, imo

etiam in organis; illi enim successive formata sunt, ita succes- Sive solvuntur, seu uti nata sunt, ita de nascuntur; formae infimae quia mutabiles, inconstantes, imperfectae, minus Conspirantes earum determinationes, Semper primum moriuntur,

et sic ordine usque ad primam: tii angularis forma prius dissolvi potest, quam circularis, circularis priusquam si liralis, adjicitur enim semper aliquid perpetui, seu adimitur quid siniti, et inconstantis, dum s Orma assurgit; quae est ratio, quod solutiones sormarum, et proinde corporis, quod ex ejusmodi forma

consistat, ese ordine peragantur.

Ex his etiam sequitur, quod plus temporis requiratur ad solutionem formae alicujus superioris, quam hiserioris, scilicet quod plus temporis ad solutionem sormae spiralis, quam circularis, et plus temporis ad solutionem formae circularis, quam angularis; ita mors ab homine externo ad internum progreditur, et lentius progreditur quo interius Sed Sanguinem assumamus pro exemplo; illius globulus quia constat ex omnibus formis usque ad primam spiritualem: sanguis ruber primum dissolvitur, ac dissipantur elementa angularia, quod sit admodum cito, postea remanenS S inguis

236쪽

DE MORTE. purus solvitur, sed post longiorem temporis moram, postea remanet id quod proprie spiritus animalis vocatur seu pars ejus individua, haec non facile solvitur quia est forma coelestis, post

hanc remanet anima, a terrenis purificata. Ila per mortem traditur terrae quod e terra desumplum

est, uti quod sanguini ejusque humoribus inest, tum aeri quod ab

eo mutuo desumptum est, ut et aetheri, id remanet, quod purum animale ejusque proprium eSt, Seu anima, quae unicum est quod vivit, et quae in corpore secundum Suas sormas Organicas vivit; proinde moritur omnis illa vita, quae organismo isti ad aequata est, id est vita animae externa, ultima, insima, et imperfectior; ita de organismo praedicatur dissolutio, et de vita istius organismi morS. Quaeritur ergo quae vitae moriantur aut qui nexus Orga nici dissolvantur: quot enim gradus organorum sunt, tot Sunt gradus vilae, alia enim est vita linguae quam auditus, alia vita auris quam oculi, alia vila oculi quam sensorii interni, quae perceptio Vocatur, alia vita sensorii quam est intellectorii, et alia vita intellectorii, quam est animae, quae est spiritualis, et quae est Omnis in reliquis, in quibus secundum formam et per formas vivit; ipsae formae dicuntur organicae, Suntque

ipsae substantiae, quarum assectiones sunt Sen SalioneS. Ut ergo sciamus quae formae dissolvuntur aut vitae mOriuntur; id satis in consesso est, quod vita communis corporis moriatur, Seu communis nexus omnium dissolvatur; similiter quod organa sensoria externa, uti tactus, gustus, olfactus, auditus, Visus, cum illorum organis: lum etiam sensorium internum, cum intellectu et mente rationali, id est, quod glandulae corticales cum illarum status mutationibus, nullus enim

talis intellectus fuit in embryone . vix aliquis in infante, crevit

cum aetate, consummatur in adullis, decrescit iterum in senectule, debilitatur ei perit in morbis, ita etiam emoritur una cum corpo Ie, nam intellectus hic acquisitus est in eum sinem ut

anima per illum apperciperet quid extra agitur, et quide in per sensus, utque per illum potuisset exequi illa quae in ultimo

mundo obeunda sunt: quando anima non amplius vivit in ultimo hoc mundo, nec amplius percipere vult quid in infimis

agitur, nec obeundum quid est in tellure et societate terrestri,

237쪽

DE MORTE. 227lunc clim necessitate et usu perit facultas, ipsumque organum isti usui praedestinatum: ο quam miseri essemus, si post mortem viveremus mente rationali intellectu nostro imper seclo, et voluntate inconstanti totque inconstantiis et desideriis gubernata, et si viveremus partim spirituales partim animales, Sane potuisset in sutura vila mens talis aeque mulari et per sua intervalla mori, ac in hac vila, naturam enim suam non mutat. Ergo mens nostra rationalis, cum ejus desideriis, a flectionibus, et in tellectus noster cum ejus principiis, opinionibus, et machinalonibus moritur, nec corpus suum Super Vivit.

Quod intellectorium purum altinet, cujus est me I S pura naturalis, hoc illi idem etiam mori videtur, seu dissolvi, sed post longissimam temporis moram, nam forma est coelestis, nec adsunt sorinae piae illam destruere queunt, sed quamdiu id nostrum non est determinare ; sic ut mens ista vel animus post mortem diu superstes sit, sed non operari potest, quatenus sorma ejus communis seu exlerna dissoluta est, ipsaque sibi novam adhuc sormam adipisci nequierit. Sed haec millamus lan- quam prorsus ignota, num scilicet animus humanus super victurus sit vitam corporis usque ad ultimum judicium, quando igne purissimo elementari singula sunt in sua principia resolvenda; sed in arcana haec non penetrem US. Sed quaeritur, cur dissolvendum sit corpus, seu Vita COI porea exstinguenda sit: cur id providentia divina fiat, admodum est clarum, si respiciamus sinem creationis, scilicet ut animarum Societas universalis, quae coelum constituat, existat, quae absque seminario in tellure, et absque morte illorum, et successione perpetua oblineri nequierat: tum etiam ut formarentur animae, in suis corporibus, et ad statum aeternum resormarentur; quod terrenum et corporeum est, nequaquam potest esse perpetuum, quia in se est mutabile, inconstans, imperfectum, Semper decrescens, ita mors inseparabilis est a vita corporea, cumprimis quando voluntati mentis rationalis est subjecta, quae Semlier aufert vitam corpoream. Accedit quod absque morte anima nusquam suo juri et arbitrio secundum suam naturam vivendi relinqui possit, innexa enim est corpori, seu est ipsa sui corporis forma, et ita in vincta, ut non aliter agere possit, quam secundum facultatem for-

238쪽

DE IMMORTALITATE ANIMAE.22 8marum quas adepta est, sic limitatissima, nec nisi quam velle et desiderare alia ei relictum est; ut ergo anima sibi relinquatur, necessum est, ut ejus forma ultrina resolvatur; ipsa etiam anima saepe cupit dissolvi, cumprimis quando amores animi ejus puriores amores expugnaverint, et illa quasi subjugata corpori vivit, tunc ipsa conspirat ad corporis sui dissolutionem, et quidem per conlingentia, quae nobis insciis saepe accidunt, et Suni Causae morborum mortisque, sed de his alibi. Sed de his seu de morte distincte agendum est, et Per SuaS

dioisiones ut melitis cohaereatit. De I in mortalitate animae.

Quid anima, supra est definitum et descriptum, scilicet quod sit immaterialis, extensi, motus, partis, e X pers; proinde nihil periturum ivi se conlinet; at haec potius sunt praedicationes Verbales, quatenus ista nomina non compelunt formis superioribus; lamel si aliquid analogo ii possideant; absque enim idea analogi, non evitari potest idea nihili, ideo potius ad ipsam

formam animae nos conseramus, dictum enim est, quod forma

animae sit spiritualis, et quod in forma spirituali instilla sintilla quae in formis inserioribus finita, et secundum descriptionem quod omnis idea loci, scit: ceniri et supersciet, sursum et deorsum, proinde molus et extensi interierit seu abolita sit,

ex ipsa id ea sormae patet, quod nihil in illa sit, quod perire

queat, ut enim pereat destruaturve necesse est silus nexusque

partium ita mutetur, ut pereant, informa ubi nulla idea loci, centri, superficiei, seu in qua ubivis centrum, ubi vis peripheria, ubi vis superficies, nequaquam concipi potest destructio; ipsa destructioni suae contraria est, ut perpetui tali favet; imo et quo magis impeteretur, eo magis omni nisui destructionis resisteret.

Si formas ordine expendimus , apparet quod semper aliquid perpetuum accedat, dum forma fit superior vel ad superiorem aliquam ascendit; ut dum ab angulari ad circularem, lunc circulus sit perpetuus, et omnes lineae ei plana ad perpetui talem quandam conspirant, sed fluia haec sorma iam per expansionem, quae si a centro ad peripheriam, quam etiam per impe-

239쪽

lum aliorum in superficiem illatum, cui tamen resistit , mulatur, vel in se redit, vel abit in fialum quendam alium; ne itaque sorma circularis pereat per expansionem, est id perpetuum in sorma spirali, nam spirae terminantur in superficie quadam circulari, alque in illam redeunt, ita per expansionem tum per reditum illum et respectum conservandae superficiei ista figura adhuc est permanendi securior; sed usque quia respicit centrum, adhuc potest destrui: sed possibilitas pereundi in formis adhuc superioribus aboletur, ut in vorticali et coelesti, ita in spirituali talis est perpetuitas, iit suamet ipsius forma sit lilia: una enim determinalio ita respicit alleram, ut una alteram ab omni injuria immunissimam reddat; hoc fluit ab ipsa forma ejusque

persectione concreat 3.

Accedit qu0d forma spiritualis suam essentiam a Deo per inspirationem immediale traxerit, tanquam proles a Suo parente, stud re numen seu ipsum Deum ui suum patrem simul increBlione agnoscit, . quod ab ipso aeterno et immortali est et existit, nequaquam potest destrui seu mortale esse; quae est

ratio, quod anima immortalis sit non per se, sed per Deum, qui solus est immortalis per se, ita sit per illum.

Quum itaque anima sit inlima et suprema omnium formarum, et quia ipsa prima forma naturalis sit infra illam, et inferiores usque ad. angularem distent tanquam terra a coelo;

hinc nequaquam potest anima attingi, minus destrui ab illis, quae in natura sunt, dic quomodo id, quod intimum est, destrui posset ab iis, quae extra sunt, seu id quod supremum est, ab iis quae infra sunt, seu id quod simplex est ab iis quae com-p0sila sunt, quod prius est a posteriori, sic quod persectissimum in se est, ab imperfectis iii se, quod enim imperfectum possit subsistere, id trahit a persectis, quae insunt; cui inest infinitum a finito tangi nequit, minus destrui, quod constantissimum in se non destrui potest ab inconstanti. Ipsae formae superiores, cumprimis spiritualis, infinities possunt status sui mulationes subire; in hoc enim persectio earum consistit; si poneretur aliquis impetus, collisio, aut simile tale, quale datur in inferioribus, tunc in qualicunque velit si aliis mulari potest, et usque

in Suam naturalem redire; comparative ac substantiae naturales quae summe sunt elasticae, flecti et reflecti, expandi et

240쪽

DE IMMORTALlTATE ANIMAE. comprimi possunt, et usque in suam formam redeunt, ita lantum agunt quantum patiuntur, hinc nulla vi aut impelli queunt

extra statum suum naturalem deturbari.

Ex his jam sequitur quod animam nequaquam tangere pOS- sit aliquod terrestre, sive fluit ei in aere, in aethere, in igne,

nec aliquod almosphaericum, purissimusque naturae igniS, Omnia ista longe infra illam flant, nec illam allingunt, nec si attingerent, minimam vim possunt inferre, nam in sua sorma est tula: id etiam in ipso corpore apparet, ubi tanta turba est par-lium volatissimarum ex tellure, atmosphaera aerea, et aetherea desum piarum, sed usque ne minimum quidem nexum ejus organi turbant. locum ordinemve laedunt. Minima forma angularis myriades substantiarum quales sunt animae, conlingerent;

idque foret, tanquam dicerem quod magna trabs potuisset partem alicujus aetheris sindere, quando iam obtuse volumen myriadum ejus partium langit, et simul Ituros ejus pertransit, vel siculi velles dicere, quod asseres et arbores exstinguerent vim abstractivam et directivam magneticam, cum ipsa metalla, omniaque transfluat; ita foret laedere et impedire operationem animae seu spiritus per ista quae naturae minutissimae formae angulares sunt, seu ignis, ipsa enim vis magnetica etiam ignem et flammam 'pertransit, quod tamen a formis vorticalibiis peragitur, quid in anima, quae sorma est supra coeleStem. Accedit, quod contra ipsam naturam sit, luod id destrui queat, quod gravitalis et levitalis est expers, seu quod non resistit gravitate quadam, sed quod tantum agit prout patitur,

Seu cum actio et passio prorsus correspondent; sed quid agens dari potest, quod destructum sit, ita illi e nullum dabile est extra aut infra illam, nam non allingit, quod destruit ipsas determinationes p0lerit aequare, et attingere: non illud destruit quod

supra esl, id enim est divinum, hoc conservat nec destruit, eoque impensius, quum animae humanae sint sines creationis, regnum lite Dei constituunt; nec vero id destruit quod intus est, sed conservat, uti dictum supra est de forma, quod illa seipsam tuletur. Mors autem spiritualis non est destructio essentiae et vitae,

sed ipsius vitae melioris, scilicet quod remota sit anima ab amore Dei, a sapientia, felicitate, persectione, et quod ces-

SEARCH

MENU NAVIGATION