Philosophorum Graecorum veterum praesertim qui ante Platonem floruerunt operum reliquiae

발행: 1830년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

VITA ET STUDIA.

memorat; ipsaque Carmina a Veteribus generatim τραγωδας nominata S OSSe , licet nomen serius inventum Sit , antiqua monumenta probant Τ. Hinc quod etiam aliorum poetarum tragoediae memorantur

Simonidis , Pindari, Empedoclis, qui tamen in

dramaticis poetis non censentur si . Quum igitur Xe-DOphaneS τραγηδοποιος dicatur, talia intelligenda sunt Carmina , quae in SacriS Publice Canerentur, quibus res Deorum hominumque vel serio tractaret vel jocOSe luderet. Quod poeseos genus ab illo tractatum eSSe eo magis probabile est, quod Siculi, apud quos

PraeCipue Vei SatuS CSt, eo maximopere delectati sint, unde Comoediae Origo ab his repetenda est '. Quid vero P eadem Carmina , quum iambicis numeri S PO-tissimum Composita essent, ab aliis iamborum nomine significari potuerunt; neque improbabile Videtur, τραγοδιας et ιάμβους, quOS Diogenes memorat, utraque ad idem genus pertira ero. Σιλλοι, Carminum genus quoddam mordaX, CONViciosum, ad irridendos homines, praecipue ad increpandam doctorum arrogantiam compositum β' : hoc vete rum nonnulli Xenophani attribuunt, praesertim Strabo, a quo inter eos, qui Colophonem ma Xime illustrarunt,

cujus praecipuum adiciorem existimat Stesichorum Himerensem fuISSe, tum Xenophanem, et caeteros, quos nominaVimus. id.

62쪽

XENOPHANIS

lux ο)υ si . Hujus testimoratum et auctoritas etsi multis

PerSua Sit, plures tamen iique doctissimi viri , ut jam dudum Statileius et Fabricius et nuper COUSin , hoc Carminum genus Xenophani abjudicarunt si'. Et prosecto mirum videatur, illud, si a Xenophane Celebratum esset, ut novum et ad tangendos hominum menteS COIDI OSitum, non majorem apud antiquOS CC-lebritatem adeptum esse , sed post illum auctorem Subito obmutuisse et tribus demum post SeculiS re- Datum eSSe auctore t imone, qui ὁ Σίλλόγραῖος cognominatus et princeps hujus carminis habitus est. Unde igitur ista traditio 3 Repetenda videtur ab in dole ejus versuum , quibus in Donnullos praesertim Clariores viros liberius esset invectus : ita argumenti quadam similitudine factum esse, ut horum Carminum originem ad illum retulerint auctorem ; qUamquam sillorum nomen et formam Xenophani existimo non m0gi S Dotam fui88e, quam quod quidam judicarunt Homerum hujus generis auctorem habendum CSSO, quod Thersitem jocose induxisset principeS GraeCorum cavillantem. Eustathius ad Iliad. B. S. 2I 2, P. 2O4.

λα νει , καὶ ὀ Θερσίτης τους βασιλεῖς si . Grammaticorum ergo acumini hoc commentum deberi non dubium

si) Strabo loco supra p. p. citato. Scholiastes Aristoph. infra fragm. XXVII. sa) Stanteius hist. philos. p. 872 sq. cujus sententiam primum Tejecit, mox vero comprobavit Fabricius; hunc plerique secuti sunt. Vid. Harlesius in Fabric. Bibl. Gr. T. ΙΙ, p. 616 sq. V. Cousin. l. l. p. 23 sq. Contra Strahonis auctoritatem sequitur

63쪽

25 est ; idque propagavit etiam ille , quem modo dixi,

Timo Θ Σι Πογο-ος , cui quum Xenophanis persona maxime idonea videretur , hunc in carmine quodam induxit principes Graecorum ScriptoreS , poetaS et philosophos, increpantem si . Haec vero Donnulli opinati sunt ab ipso Xenophane praedicata esse; ut Proclus adHeSi Od. εργ. α. P. 67. ed. ΗeinS. Ξεναρανης θια τι

7rοιητῶν. Quo haec ullo pertinere pOSSunt, quam ad Timonis sillos , quos ille callide profecto ab ipso Xenophane editos putavit. Quamobrem quum hujus silli memoren cur , non dubium videtur , aut ea significari Carmina quibus Homerum aliosve iDSectatus Sit, auti imonis versus intelligendos esse ; ipsum vero Sillorum genus et nomen Xenophani ejusque aetati fuisse ignotum. Παρωθοia sive Παρωδιαιββ, quas illi Athenaeus adscribit, dicuntur carmina ex alterius carminis similitudine ita expressa , ut personarum mores Vel dicta e serio in ridiculum convertatitur. Auctorem horum Carminum Aristoteles dicit Rogomonem fuisse, Epicharmi aequalem β'; Xenophani autem non majori jure tribui p0ssunt quam silli, a quibus illa genere Parum

Crant diversa : Dam utrumque genus Seri u S demum

. . . 4 . .

mine distinctum fuisse probabile est. I amen hae C COpertinent, ut intelligamus, Xenophanem in carmini- 5 ) Vid. Di 0gen. Laert, IX, III.

55ὶ In Athenaeo inconstans est scriptura. Vid. loca notata a Din dorsio in Athenaei editione L. ΙΙ, p. 54. E. 56ὶ Aristot. de Arte poet c. ΙΙ, et quae ad h. l. annotat Graesentian p. 32,

64쪽

bus suis inprimis faceto illo et mordaci dicendi genere USum CSSe , quod postea his generibus proprium habitum est eodem que Apuleius Spectat, qui Xenophanem Safras canoro dicit βλ. Haec igitur magis indolem ejus carminum quam sormam significant ,

neque ObStant, quo minus auctore Diogene Laertio VerSus ejus ad tria illa genera quae dudum retulimVS, elegias, iambos et heroicos Ver SuS, POSSint referri.

Cum autem praecipue Doliis propositum sit in Xenophanis philosophiam inquirere , non alienum Vi detur, priusquam versus ejus et placita eXplicem US, de eo Carmine, in quo de rerum Datura Vati Cinatus Sit, pauca disserere. De hOC autem carmine tam PRUCand DOStram notitiam pervenerunt, ut quale illud fuerit dissicile sit existimare. Memorant quidam π ε ρ ἰ pu-I ε ω ς fuisse inscriptum β'; sed quum Scriptores , qui hoc reserunt , aetate sint multo Seriores et leviore Ructoritate, verendum est, De hic titulus desumtus sit ex vulgari physicorum consuetudine, qui ita quondam libros suos solerent inscribere. XenophaniS CBΓ-men fuisse ita inscriptum parum probabile est, quod

non literis consignasse versus suos , Sed VOCO tIntum 57) Apuleius in Floridis L. IV. u canit EmpedocleS carmina, Ρlato dialogos , Socrates hymnos , Epicharmus modos, Xenophon

historias, Xenocrates satyras. D Casaiabonus corrigi jubet : Aenophanes sillos; sed silli recte etiam fabrae dici possunt. AenOCraliS autem et Xenophanis nomina interdum confusa eSSe, mOX notabimus S. IO.

58 Ila nominant Stobaeus Ecll. Phys. I, p. 29 . et Pollux VI, seci. 46, p. 59ο, qu0rum fides jure suspecta jam Visa est imitero Gescii. d. Philosophie Τ. I, p. 4 4,

65쪽

odidisse videtur. Hinc quoque sactum eSt, ut Series ejuS VerSuum atque ordo maturius interierit, servati modo sint singuli Versus et sententiae , quae doctorum hominum memoria quasi antiquitatis fama proditae ad posteritatis notitiam pervenerunt. Quantum vero ciam eX his fragmeDtis , quae admodum pauca sunt , tum eX Veterum testimoniis placita ejus ref rentium judicari licet, non dubium videtur, Certum quoddam carmen Xenophanis fuisse hexametris ver Sibus conditum , in quo Superiorum vatum eXemplo cum de mundi origine, de Coeli, mariS, terrae natura , quae vel ipse anquisivisset vel ab aliis cogno Visset , eXposuerit, tum praesertim de rebus divinis et de Dei Datura, qualem mente et Cogitati ΟDE CODCC-Pisset , Sententiam Suam explicuerit. Atque Xenopha nis eXemplum aemulati et imitati sunt Parmenides et Empedocles, qui similia CompoSuerunt Carmina , quorum adhuc reliquiae Satis amplae servantur Uterque Vero quum , auctis in dies magis magiS-que discendi studiis et opportunitatibus, illum facile vel disserendi subtilitate vel rerum ubertate

Superarent, horum aliorumque celebritate sactum videtur, ut carminum ejus memoria CitiuS CVanOSCOPOt, nec DiSi pauCa Servarentur, quae a Veteribus notatu

et deinceps ad posteros tradita sunt.Itaque Si auctorita- tum sontes indagemus , apparet pleroSque, quae de Xenophδne memorant, ea non ex ipsius verbis sed ex l

59) Horum omnium meminit Plutarcia. de Pyth. Orae. P O2. E.

De Empedocle Hermippus apud eundem VIII, 56 dicit, Eενοφά

66쪽

XENOPHANIS

aliorum testimoniis et fama retulisse : quorum Singula loca in explicandis ejus fragmentis et placitis expri

Horum antiquissimi et gravissimi sunt ristololos et Pheophraδtus quos in explicanda illius sententia ex ipso sonte hausisse nemo, qui diligentiam eorum cognorit, facile dubitet ; ac nasi integrum haberent Carmen , quod non est probabile , haud tamen dubium est, quin multi etiam tum superessent illius versus, doctorum hominum tam Eleaticorum quam aliorum, qui illum aemulati essent , ut Horaeliti, Empedocliδ, memoria proditi μ'. Ambo autem illi quum in explicunda Veterum sententia rarius ipsorum Verba laudare Soleant, factum est ut eorum scripti S placita antiquorum permulta, dicta vero non nisi pauca sint memoriae prodita. His proximi sunt Sceptici, docti sere homines et diligentes, inter quos praeCipue me' morandus Timo ille Phliasius, Ptolemaei του ρίλαθίλ- σου aequaliS a. Chr. 2 O. , qui Xenophani S personam in carmine induxit de philosophia disserentem. Huic in cognoscendis illius placitis antiquitatis subsidia non plane defecisse, Sed plures adhuc Xenophanis reliquias superfuisse , Satis probabile est. EX horum alio 'uin que , qui his aetate proximi fuerunt, Scriptis pleraque fluxisse videntur , quae posterioribus de illo innotuerunt. Nam qui post illos de Xenophane mentionem fecerunt, Cicero, et qui eodem fere tempore vixit Λicola ιδ Damasconu8 , Ρeripateticus '', et qui post ali-

60) Horacliti mentionem supra vidimus not. 24. Empedoclis VerSus, quIbus Xenophani contradixit, mem0rat Aristoteles de

Coelo ΙΙ, 13, p. 364. D. 61) Nicolai mentionem facit Simplicius infra in Disp. nostrade Xen0ph. philos. I, S 4, e.

67쪽

VITA ET STUDIA.

ex rivulis potius quam ex ipso fonte ductum videatur. Manifestius vero hoc arguunt seriores qui de eo Commemorarunt, quorum primi Domitiandi sunt Ga- unus et Soaetu8 Empiricus, alter medicus idem et phi Josophus excellens , alter Scepticorum docti 8SimuS , uterque Secundo post Christum seculo clarus : Gale Dus igitur in Xenophanis placito quodam eX plorando Theophrasti auctoritatem assert, quod Certe non se risset , si ex ipsius versibus potuisset ejiis sententiam CognOSCere. SeXtus autem plureS Xenophanis Versus profert, interdum vero ita, ut significet se ea non certa auctoritate Sed aliorum tu Dium fama accepisse M'. Ab his quo longius deinde procedas, eorum Obscurior fit Xenophanis memoria. Neo Platonici, qui intra ter lium et quintum Seculum poSt Chr. ViXerunt, PorpLy- 'it S et Procli 3 , praeclari homines, Sed antiquitatis testes parum locupletes, non nisi pauca de eo memorant eaque parum luculenter diligentiores his fuerunt Aristotelici, in primis Alexander Aphrodiδiuδ , qui tertio seculo, Ioannea Philoponua et Simpliciuδ, qui Sexto post Christum natum floruerunt, quorum Studiis multae veteris philosophiae partes egregie illustratae Sunt. Alexandri tamen Don nisi exigua de Xenophane Commemoratio exstat a Simplicio prodita Philopotius,

6 et) Galeni testimonium in Comment. in Hippocrat. de Nat hom. I , g I. infra explicabitur. De Sexto Empirico cognosci potest ex iis quae ad fragm. VIII. asseremia S. In his indagandis praeivit Clar. Brandis Comment. Eleatic.

63 Ρr0cli testimonium modo jam vidimus p. 25. Porphyrii verba

asserimus ad fragm. X.

64ὶ Vid. Disput. nostram l. l.

68쪽

cui multi Dimis tribuerunt, in antiquiorum placitis explicandis plerumque Aristotelis vestigia Sequitur , atque ipse aliquo loco fatetur , illorum scripta sibi ad manum non fuisse Simplicius non minus ingenio quam doctrinae rerumque copia admirabilis, qui multos atque abditos vetustatis fontes indugravit et aperuit, Xenophanis Scripta partina se latuisse dicit , partim in eXplicanda ejus ratione I heophrasti aucto ritatem adhibet Iam quid ceteros memorem teStOS, ut Clementem Alexandrinum, I heodoretum, EuSe bium, alios, doctissimos quidem Scriptores, sed sontium antiquitatis indagandorum plerumque minus Studiosos quid compilatores et epitoma toreS , quOS VOCant, ut Stobaeum, eosque quorum Scripta Plutarchi, Galeniet origenis Domine seruntur quid grammaticos Eustathium, Pollucem, ceteros, qui aliorum Scripta non acri interdum adhibito judicio compilarunt I

p. 8. de veterum tam Pythagoreorum quam aliorum philosophorum qui ante Platonem fuerunt sententiis eXponens, dicit : ου τε γαρ

phanis dicto Porphyrium auctorem nominat, ut jam Brandisius monuit. Vid. infra fragm. X. 66) Simplic. in Aristol. de C0elo sol. I 27. A. in interpretanda Xenophanis sententia haerenS , dicit: αγνοσου e ἰ τοις του ψ ι λ ο ξ ε ν ο υ

nemini, qui verba ipsa inspexerit, id dubium possit videri : vidit

hoc jam clar. Brandisius, i. l. p. 12. not. E. . Vitium ortum est ex usitato Scripturae compendio , quo multa nomina corrupta Sunt, veluti pro Aρισοτέλης interdum ἄρι ος, δωος pro Δημοσθενης, ισος Pro Ισοκράτης , ξενος pro Σενοφων , et Similia multa reperiuntur,

quae Bastius in Comment. Palae0gr. praecipue p. 298 sq. et in Epist. crit. p. I 33 notavit.

69쪽

Horum testimonia quamquam nobis ad antiquitatis cognitionem maximi Sint momenti, tamen plerumque Don ex ipso fonte Sed eX aliorum narratis pro secta multisque serioris aetatis sordibus contaminata CSSe , nemo ignorat. Quo major cura adhibenda nobis est, ut ista Omlaia conquiramuS, iisque inter se Comparandis vera a falsis discernamus, et abstersis serioris aevi sordibus, obsoletam antiquitatis eiugiem quantum fieri possit reVOCOmUS.

Postremo non Omittendum est, Xenophanis nomen Saepe vel librariorum itiscitia vel literarum compendio depravatum aut Cum aliorum Scriptorum Domi Dibus permutatum eSSe. I tu non raro pro Xenophane Xonophontom Scriptum reperimus veluti in Stobaeo Sermon. tit. 29 , 4 I. ed. Gaiff. et alibi; in Homeri schol Leyd. ad Ιl. V vs. 27. quod Dotavit Valchenarius Diatr. Eurip. c. XIX, p. 195; in Polluce VI, secl. 46 : qui errores jam dudum a viris doctis observati et plerisque locis sublati sunt; idem vitium in Elymologico Magno

Sub V. γη ρας, quamqUam. a Val Chenario l. l. notatum, novissimus tamen editor Sturgius reliquit. Erroris CauSSa e literarum Compendio nata est, quo Similia

quoque nomina , veluti Antiphanos et Antiphon, confusa sunt; de quo cognosci potest e Bastii Comment. Ρalae0gr. P. I9ῖ-

Porro Xenophanem etiam cum Xenocrato permutatum esse, modo jam in Apuleii Floridis D. o I vidimus; eundem errorem apud Strabonem XII, p. 55o. Ca-8aub. et Athenaeum epit. l. SchWeighaUS. annot. T. VIII, p. 39 I. in quibusdam codicibuS reperimUS, qui pro Xenocratis nomine Gnophanem eXhibent.

70쪽

Denique interdum illius nomen viti OSe Ee: οραν ς scribitur, ut in Platonis Schol. Ruhnhen. p. 172. et in Aristophanis Schol. Equit. v. 4o6 : utroque loco

manifestus est scribarum CPPOP. In Athenaeo semel iterumque Occurrit Scriptoris nomen Zηνορχνης, quod Cum prorSUS in SolenS videretur , Venit alicui in mentem, ut pro eo Ξενορα ης reStituen

dum putaret. Qui tamen ipsos Athenaei locos X, 424. C. et XIII, 536 B. inspexerit, ei statim apparebit,

que jam a Clar. Cousin l. l. p. 26 explosam. Liber istius Scriptoris συγγεν in Scriptum grammaticum quendam arguere videtur , ad Xenophanem certe nihil perti not. Haec hactenus. Jam ad ipsas Xenophanis carminum reliquias veniemus, et fragmenta, tam ad philosophiam quam reliquam poeSin Spectantia, ordine disposita explicabimus ; in quibus , ne quid temere neglexisse ideamur, COS quoque Scriptorum locos reserem VS, quibus vel singula ejus Verba Vel testimonia quaedam memorantur ; adjungem US item apophthegmata , quae ejus Domine seruntur, quod Donnihil valent ad vitam ejus et Opinionem declarandam. Quae autem de Xenophanis philosophia et placitis in veterum Scriptis pas-Sim Commemorata eXStant , ea disputatione nostrade Xenophanis philosophia explicabimus et illustra

SEARCH

MENU NAVIGATION