Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

apprime necessaria, corrumperetur, et abominanda adulatio et perfidia foverentur; unde doli, et omnium bonarum artium corruptio Verum

longe abest, ut id fieri possit, ut omnes scilicet praefinito loquantur; sed contra, quo magis libertas loquendi hominibus adimi curatur, eo

contumacius contra nituntur; non quidem avari, adulatores, et reliqui impotentes animi, quorum summa salus est, nummos in arca com-

templari, et ventres distentos habere, sed ii, quos bona educatio, morum integritas, et virtus liberiores fecit. Ita homines plerumque constituti sunt, ut nihil magis impatienter ferant, quam quod opiniones, quas eras esse credunt, pro crimine habeantur, et quod ipsis sceleri reputetur id, quod ipsos ad pietatem erga Deum et homines movet ex quo fit, ut leges detestari, et quidvis in magistratum audeant, nec turpe, sed honestissimum putent, seditiones hac de causa movere, et quodvis facinus tentare. Cum itaque humanam naturam sic comparatam esse constet, sequitur, leges, quae de opinionibus conduntur, non scelestos sed ingenuos respicere, nec ad malignos coercendum, sed potius ad honestos irritandum condi, nec

sine magno imperii periculo defendi posse. Adde, quod tales leges

inutiles omnino sunt; nam qui opiniones, quae legibus damnatae sunt, sanas esse credent, legibus parere non poterunt; qui contra easdem tanquam falsas rejiciunt, leges, quibus hae damnantur, tanquam privilegia recipiunt, et iisdem ita triumphant, ut magistratus easdem postea, etsi velit, abrogare non valeat. His accedunt, quae supra Cap. I 8 ex historiis Hebraeorum Nq. II. deduximus. Et denique quot scismata in Ecclesia ex hoc plerumque orta sunt, quod magistratus doctorum controversias legibus dirimere voluerunt; nam ni homines spe tenerentur, leges et magistratum ad se trahendi, et de suis adversariis communi vulgi applausu triumphandi et honores adipiscendi,

nunquam tam iniquo animo certarent, nec tantus furor eorum mentes

agitaret. Atque haec non tantum Ratio, sed etiam experientia quo tidianis exemplis docet nempe similes leges, quibus scilicet imperatur, quid unicuique credendum sit, et contra hanc aut illam opinionem aliquid dicere et scribere prohibetur, epe institutas fuisse ad largiendum, vel potius cedendum eorum irae, qui libera ingenta serre nequeunt, et torva quadam authoritate seditiosae plebis devo-

632쪽

ω Tractatustionem facile in rabiem mutare, et in quos volunt instigare possum At quanto satius foret, vulgi iram et furorem cohibere, quam leges inutiles statuere, quae violari non possunt nisi ab iis, qui virtutes et artes amant, et Rempublicam in tantam angustiam redigere, ut viros ingenuos sustinere non possit Quid enim majus Reipublicae malum excogitari potest, quam quod viri honesti, quia diversa sentiunt, et simulare nesciunt, tanquam improbi in exilium mittantur 'quid, inquam, magis perniciosum, quam quod homines, ob nullum

scelus neque facinus, sed quia liberalis ingenii sunt, pro hostibus

habeantur, et ad necem ducantur, et quod catasta, malorum O

mido, pulcherrimum fiat theatrum ad summum tolerantiae et virtutis exemplum cum insigni majestatis opprobrio ostentandum Qui enim se honestos norunt, mortem ut scelesti non timent, nec supplicium deprecantur eorum quippe animus nulla turpis facti poenitentia angitur, sed contra honestum, non supplicium putant, pro bona causa mori, et pro libertate gloriosum. Quid ergo talium nece exempli statuitur, cuius causam inertes et animo impotentes ignOrant, seditiosi derunt, et honesti amant nemo sane ex eadem exemplum capere potest, nisi ad imitandum, vel saltem ad adulandum . Ne itaque assentatio, sed ut fides in pretio sit, et ut summae potestates imperium optime retineant, nec seditiosis cedere cogantur, judicii libertas necessario concedenda est, et homines ita regendi sunt, ut, quamvis diversa et contraria palam sentiant, concorditer tamen vivant. Nec dubitare possumus, quin haec ratio imperandi optima sit, et minora patiatur incommoda quandoquidem cum hominnm natura maxime convenit. In imperio enim democratico quod maxime ad statum naturalem accedit omnes pacisci ostendimus, ex communi decreto agere, at non judicare et ratiocinari; hoc est, quia omnes homines non possunt aeque eadem sentire, pacti sunt, ut id vim decreti haberet, quod plurima haberet taragia, retinendo interim authoritatem eadem, ubi meliora viderint, abrogandi Quo igitur hominibus libertas judicandi minus conceditur,

633쪽

Theologico - Politici Cap. XX. 6

eo a statu maxime naturali magis receditur, et consequenter violentius regnatur. Ut autem porro constet, ex hac libertate nulla oriri incommoda, quae non possint sola summae potestatis auctoritate vitari; et hac sola homines, etsi palam contraria sentientes, facile retineri, ne invicem laedant exempla praesto sunt, nec opus mihi est ea longe petere. Urbs Amstelodamum exemplo sit, quae tanto cum suo incremento, et omnium nationum admiratione, hujus libertatis stuctus experitur in hac enim florentissima republica et urbe praestantissima omnes, cujuscunque nationis et sectae, homines summa cum concordia vivunt, et ut alicui bona sua credant, id tantum scire curant,

num dives an pauper sit, et num bona fide an dolo solitus sit agere Caeterum Religio vel secta nihil eos movet, quia haec coram judice ad justificandam vel damnandam causam nihil juvat; et nulla omnino tam odiosa secta est, cujus sectarii modo neminem laedant, et suum unicuique tribuant, honesteque vivant publica magistratuum authoritate et praesidio non protegantur. Contra, cum olim Remonstrantium et Contraremonstrantium controversia de Religione a Politicis et ordinibus Provinciarum agitari incepit, tandem in schisma abiit; et multis tum exemplis constitit, leges, quae de Religione conduntur, ad dirimendas scilicet controversias, homines magis irritare quam corrigere, alios deinde infinitam ex iisdem licentiam sumere; praeterea schismata non oriri ex magno veritatis studio fonte scilicet comitatis et mansuetudinis , sed ex magna libidine regnandi. Ex quibus luce meridiana clarius constat, eos potius schismaticos esse, qui aliorum scripta damnant, et vulgum petulantem in scriptores seditiose instigant, quam scriptores ipsi, qui plerumque doctis tantum scribunt, et solam Rationem in auxilium vocant deinde eos revera perturbatore esse,

qui in libera Republica libertatem judicii, quae non potest opprimi,

tollere tamen volunt.

His ostendimus, . impossibile esse libertatem hominibus dicendi

ea, quae sentiunt, adimere. II. Hanc libertatem, salvo jure et auctoritate summarum potestarum, unicuique concedi, et eandem unumquemque servare posse, salvo eodem jure si nullam inde licentiam sumat ad aliquid in Rempublicam tanquam jus introducendum, vel aliquid contra receptas leges agendum. III. Hanc eandem libertatem

634쪽

6ro Tra et Theo L-Pol Cap. u. unumquemque habere posse, servata Reipublicae pace, et nulla ex eadem incommoda oriri, quae facile coεrceri non possint. IV. Eandem salva etiam pietate unumquemque habere posse. V. Leges, quae de rebus speculativis conduntur, inutiles omnino esse. VI. Denique ostendimus, hanc libertatem non tantum, servata Reipublicae pace, pietate, et summarum potestatum jure posse, sed ad haec omnia conservandum, etiam debere concedi. Nam ubi ex adverso eandem hominibus adimere laboratur, et discrepantium opiniones, non autem animi, qui soli peccare possunt, in judicium vocantur, ibi in hon stos exempla eduntur, quae potius martyria videntur, quaeque reliquos magis irritant, et ad misericordiam, si non ad vindictam, plus movent, quam terrent bonae deinde artes et fides corrumpuntur, adulatores et perfidi foventur, et adversarii triumphant, quod eorum irae concessum sit, quodque imperium tenentes suae doctrinae, cuius interpretes habentur, sectatores fecerint; ex quo fit, ut eorum authoritatem et ius usurpare audeant, nec jactare erubescant, se a Deo immediate electos, et sua decreta divina, summarum autem potestatum contra humana esse, quae propterea divinis, hoc est suis decretis, ut cedant volunt; quae omnia nemo ignorare potest Reipublieae saluti omnino repugnare. Quapropter hic, ut supra Cap. 8. concludimus, nihil Reipublicae tutius, quam ut Pietas et Religio in solo

Charitatis et Equitatis exercitio comprehendatur, et jus summarum potestatum, tam circa sacra quam profana, ad actiones tantum reseratur, caeterum unicuique et sentire quae velit et quae sentiat dicere, eoncedatur.

His quae in hoc tractatu agere constitueram, absolvi Superest tantum, expresse monere, me nihil in eo scripsisse, quod non libentissime examini et judicio summarum Potestatum Patriae meae subjiciam. Nam si quid horum, quae dixi, patriis legibus repugnare, vel communi saluti obesse judicabunt, id ego indictum volo scio me hominem esse, et errare potuisse; ne autem errarem sedulo curavi, et

apprime, ut quicquid scriberem, legibus patriae, pietati, bonisque

moribus omnino responderet.

635쪽

AUCTORIS NOTATIONESIN TRACTAT THEOLOGI FOLITIC POST MBRO EDITU ADSCRIPTAE.

cad pag. 377, LUGD.-BAT. URR. Verborum tertia radicatis, si ex iis sit, quae quiescentes vocantur, solet omitti, et eius loco secunda thematialiter duplicari, ut ex ri,p, omisso mutescente, fit p p, et ex Raa fit tala, unde detin ara quia sive rotis sic ex reta fit na

Optime igitur . selomo Iarchi hoc verbum ma ' interpretatus est; sed male ab Aben gra, qui linguam Hebraicam non adeo exacte novit, carpitur. Praeterea notandum, nomen I I universale esse, et omne prophetandi genus comprehendere, reliqua autem nomina specialiora esse, et maxime . hoc vel illud prophetandi genus respicere quod doctis notum esse credo.

Haec verba e codd. B. et suo emtuit Boehmeri murrimus et exinde

ad pag. 378, REGIOM. B. MURR. Hoc est Dei interpretes. Nam interpres Delis est, qui Dei decreta Μ ipsi revelata aliis interpretatur, quibus LB, Μ eadem revelata non sunt, quique in iisdem amplectendis

636쪽

6ra n notationes in rael. sola prophetae autoritate in et fide, quae ipsi habetur , nituntur. Quod si homines, qui prophetas audiunt, prophetae fierent, sicuti philosophi fiunt, qui philosophos audiunt; tum propheta non esset divinorum decretorum interpres, quandoquidem eius auditores non ipsius prophetae testimonio et autoritate ' sed ipsa LB, Μ:divina revelatione et interno testimonio LB, Μ ut ipse, niterentur. Sic summae potestates sui imperii juris interpretes sunt, quia leges ab ipsis latae sola ipsarum summarum potestatum autoritate defenduntur, et earum solo testimonio nituntur.

M praeterea et quorum retitudo sis te nititur. M AIias A. v LB, Μ non ejusdem aeraritate. L m Me f. potestates iuris uni interpretes, quia eorum fota auctor iste defenditur, et eorum δει testimonio probatur.

ad pag. 39Q. M. MURR. Quamvis quidam homines quaedam habeant quae Natura aliis non imperiit, non tamen humanam naturam excedere dicuntur, nisi ea, quae singulariter habent, talia sint, ut ex definitione humanae naturae percipi nequeant. . g. gigantis magnitudo rara est,

at tamen humana Carmina praeterea ex tempore componere paucissimis datur, et nihilominus humanum est ut etiam quod oculis apertis aliquis res quasdam adeo vivide imaginetur, ac si easdem coram se haberet. At si quis esset, qui aliud percipiendi medium aliaque cognitionis undamenta haberet, is sane humanae naturae limites transcenderet.

. MURR. Genes cap. s. narratur, quod Deus brahamo dixerit, se ipsius esse defensorem, remunerationem daturum amplam admodum ad quae Λbraham, sibi nihil, quod alicujus posset momenti esse, expectandum, quia provecta jam senectute orbus erat.

637쪽

cad pag. 4II .LB MURR. Ad vitam aeternam non lassicere, V. . mandata ob servare, patet ex Marc. c. o. s. I.

ad pag. 447 .RRG. LR MURR. De Dei existentia, et consequenter de omnibus, dubitamus, quamdiu ipsius Dei non claram et distinctam, sed confusam habemus ideam. Nam ut ille, qui naturam trianguli non recte novit, nescit, ejus tres angulos aequales esse duobus rectis sicis, qui naturam divinam confuse concipit, non videt, quod ad Dei naturam pertineat existere. At, ut Dei natura clare et distincte a nobis S possit concipi, necesse est, ut ad quasdam notiones simplicissimas, quas communes vocant, attendamus ' et cum iis illa, quae ad divinam naturam pertinent, concatenemus atque tum primum perspicuum nobis fit, Deum necessario existere et ubique esse tumque' simul apparet, omnia, quae concipimus, Dei naturam in sera involvere perque eandem concipi et denique, omnia illa vera esse, quae adaequale concipimus. Sed de his vide Protegomenon ' libri, cui titulus est Principia Philosophia more momorico demonstrato.

ad pag. 469 .RRG. B. ΜURR. Nobis scilicet, qui huic linguae non assuevimus, et ejusdem phraseologiam desideramus.

638쪽

cad pag. 473 . . MURR. Per res perceptibiles non illas tantum intelligo, quae legitime demonstrantur, sed etiam illas, quae morali certitudine amplecti et sine admiratione audire solemus, tametsi demonstrari nequaquam possint Euclidis propositiones a quovis percipiuntur priusquam demonstrantur . sic etiam historias rerum tam futurarum quam praeteritarum, quae humanam fidem non excedunt, ut etiam iura, instituta, et mores, perceptibiles voco et claros, tametsi nequeunt mathematice demonstrari. Caeterum hieroglyphica et historias, quae fidem omnem excedere videntur, imperceptibiles dico; et tamen ex his plura dantur, quae ex nostra methodo investigari possunt, ut

mentem autoris . percipiamus. Haec sententia, EueIidis . . . . demonstrantur, in L Omittitur.

ad pag. 48M.LB. URR. Nempe ab historico, non ab Abrahamo; nam ait, locum, qui odie dicitur in monte Dei reelabitur, ab Abrahamo vocatum fuisse Deus providebit.

ad pag. 484 .LB. URR. quo tempore usque ad Iehoram ' regnum, quo ab eo discesserunt a Reg. p. 8. s. o. Idumaea rege non habuit, sed praesides a Iudaeis constituti regis locum supplebant vid. I. Reg. p. a. s. 8. et ideo Idumaeae praeses a Reg. p. 3. s. . rex appellatur. Λ autem ultimus Idumaeorum regum regnare inceperit antequam aut rex creatus fuerit, an vero scriptura in hoc Geneseos

capite reges solummodo, qui invicti obierint, tradere voluerit, ambigi potest. Ceterum ii plane nugantur, qui Μοsen, qui divinitus Hebrae -

639쪽

Theologico - Politicum. Isorum imperium a monarchico omnino abhorrens instituit, ad regum

Hebraeorum catalogum referre Volunt. Sic Boismeris cod. suo et Gallo pro Ieroboam quod est in L et M.

ad pag. 49M.LB. ΜURR. E. g. a. Reg. cap. 18. s. m. legitur in secunda persona didixissi sed ore tenus, etc. Iesaiae autem cap. 36. s. s. 'n' ego dixi, certe erba funt, opus esse ad bellam consilio et fortit Me. Deinde s. a. legitur ' π forsan diretis, in plurali, quod in Iesaiae exemplari in singulari numero reperitur. Praeterea in Jesuadi textu non leguntur haec ex os a. citati cap. verba

et ad hunc modum ' multae α' aliae variae lectiones reperiuntur, ex quibus quaenam prae ceteris eligenda sit, nemo determinabit.

ad pag. 49a . . URR. . . a. Sam eap. 7. s. 6. legitur I nn prire Nidua brata et continuo agari cum tentorio et tabernaculo I Parat.

citati loci Samuelis legitur m , ad angendum eum, et Paral cit. cap. s. . , , ad conterendum eum. Et ad hunc modum plures, et alias majoris momenti, discrepantes unusquisque, qui plane caecus non est nec omnino insanit, observabit, qui haec capita semel legerit.

Melius in retortum. B da tentorio, et da tabornacula a tabernaculo, hmer e cod. suo Belp

640쪽

6i6 nnotationes in Tract.

XIII

ad pag. 493 . o. B. ΜURR. Quod hic textus nullum aliud tempus respiciat quam illud, quo Iosephus fuit venditus, non tantum ex ipsius orationis contextu constat, sed etiam ex ipsa ipsius Iudae aetate colligitur, qui tum temporis vigesimum secundum aetatis annum ad summum agebat, si ex ipsius praecedenti historia calculum facere licet. Nam ex cap. 29. s. ultimo Genestos apparet, quod Iuda natus fuerit anno decimo, a quo Iacobus Patriarcha ' servire incepit Labano, Iosephus autem decimo quarto. Cum itaque '' ipse Iosephus, cum venderetur, aetatis decimum septimum egerit annum, ergo Iudas tum temporis annos viginti et unum natus erat, non amplius. Qui

igitur hanc Iudae diuturnam domo absentiam ante Iosephi venditionem contigisse credunt ' sibi blandire student, et de Scripturae divinitate magis solliciti quam certi sunt .

ad pag. 494 REG. B. ΜURR. Nam quod quidam putant, Jacobum . Vel Io. annos intermesopotamiam et Bete peregrinavisse, stultitiam redolet, quod pace ben gegrae dixerim . Nam non tantum propter desiderium, quo sine dubio tenebatur, videndi L , provectissimae aetatis parentes, sed etiam LB, Μ et praecipueJ, ut votum solveret LB, Μ quod voverat cum fratrem fugeret vide Gen. cap. 28. s. o. et cap. 3I. s. I 3. LB, Μ et cap. 3s. s. IJ , quantum potuit festinavit LB, Μ ad quod etiam solvendum Deus ipsum monuit Genes cap. I. s. 3. et 3. et auxilium suum, quo in patriam duceretur, promisitJ. Quod si tamen hae conjectum potiusquam rationes videntur, age concedamus, Iacobum . Vel. O. et si placet plures insuper annos brevi hoc itinere pejori fato quam Ulissem actum consumpsisse. Hoc certe negare non Poterunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION