장음표시 사용
621쪽
Theologico - Politici Cap. XIX. 97
Tetinerent, necesse filii, ut Cap. 7. ostendimus, religionem suo soli imveri accommodarent, seseque a reliquis nationibus separarent; et icteo iis dictum suit: dilige proximum tuum, et odio habe inimicumr ram vidematth. cap. s. s. 3. P postquam autem imperium amiserunt, et Babiloniam captivi ducti sunt Ieremias eosdem docuit, ut incolumitati etiam cillius civitatis, in quam captivi ducti erant, Consulerent; et postquam Christus eos per totum orbem dispersum iri vidit, docuit, ut omnes absolute pietate colerent quae omnia evidentissime ostendunt, religionem reipublicae utilitati accommodatam
semper suisse. Si quis autem jam quaerat, quo ergo jure Christicliscipuli, qui viri scilicet privati, religionem praedicare poterant 7 eosdem id fecisse dico jure potestatis, quam a Christo acceperant, adversus Spiritus impuros vide Matth. cap. o. verso. Supra
enim in fine Cap. 6. expresse monui, omnes fidem Tyranno etiam servare teneri, excepto eo, cui Deus certa revelatione singulare Contra Tyrannum auxilium promiserit; quare nemini inde exemplum sumere licet, nisi etiam potestatem habeat ad facienda miracula quod
hinc etiam conspicuum fit, quod Christus discipulis etiam dixerit, ne
metuerent eos, qui occidunt corpora vide Matth. cap. Io Vers. 8. .
Quod si hoc unicuique dictum fuisset, frustra imperium statueretur, et illud Salomonis Prov. cap. 4 vers. I. , fili mi, time Deum et regem, impie dictum fuisset, quod longe a vero abest atque adeo necessari, fatendum, auctoritatem illam, quam Christus discipulis dedit, iis tantum singulariter datam suisse, nec inde exemplum aliis
sumi posse. Caeterum adversariorum rationes, quibus jus sacrum a jure civili separare volunt, et hoc tantum penes summas potestates, illud autem penes universam ecclesiam esse contendunt, nihil moror; adeo namque stivolae sunt, ut nec refutari mereantur. Hoc unum
silentio praeterire nequeo, quam misere ipsi decipiantur, quod ad hanc seditiosam opinionem beniam verbo duriori precor confirmandam exemplum sumant a summo Hebraeorum Pontifice, penes quem Olim jus sacra administrandi fuit; quasi Pontifices illud jus mos non acceperint qui, ut supra stendimus, summum solus imperium retinuit), ex cujus etiam decreto eodem privari poterant; ipse enim non tantum Aharonem, sed etiam silium ejus Eleazarum et nepotem
622쪽
s Tractatus Pineham elegit, et auctoritatem pontificatum administrandi dedit, quam postea Pontifices ita retinuerunt, ut nihilominus Mosis, id est summae potestatis, substituti viderentur. Nam, ut jam ostendimus, Moses nullum imperii successorem elegit, sed ejus omnia ossicia ita
distribuit, ut posteri ejus vicarii visi fuerint, qui imperium, quasi
rex absens esset, non mortuus, administrabant. In secundo deinde imperio hoc jus absolute tenuerunt Pontifices, postquam cum poni ficat jus principatus etiam adepti sunt. Quare jus pontificatus ex edicto summae potestatis semper dependit, nec Pontifices id unquam nisi cum principatu tenuerunt. Imo ius circa sacra penes Reges absolute fuit ut ex mox dicendis in fine hujus Capitis patebit, praeter hoc unum, quod manus sacris in templo administrandis admovere non licebat, quia omnes, qui suam genealogiam ex Marone non ducebant, profani habebantur; quod sane in Christiano imperio locum nullum habet. Atque ideo dubitare non possumus, quin hodiema sacra quorum administratio singulares mores, non autem familiam requirit, unde nec ii, qui imperium tenent, tanquam profani ab eadem secluduntur solius uris summarum potestatum sint; et nemo, nisi ex eorum authoritate vel concessu, jus potestatemque eadem administrandi, eorum ministros eligendi, Ecclesiae sundamenta ejusque doctrinam determinandi et stabiliendi, de moribus et pietatis actionibus judicandi, aliquem excommunicandi vel in Ecclesiam recipiendi, nec denique pauperibus providendi habet. Atque haec non tantum demonstrantur ut jam secimus vera, sed etiam apprime necessaria, tam ipsi Religioni quam Reipublicae conservationi esse norunt enim
Omnes, quantum jus et auctoritas circa sacra apud populum valeat, et quantum unusquisque ab ejus ore pendeat, qui eandem habet; ita ut firmare liceat, eum maxime in animos regnare, cui haec authoritas competit. Si quis ergo hanc summis potestatibus adimere vult, is imperium dividere studet ex quo necessario, ut olim inter Hebraeorum Reges et Pontifices, contentiones et discordiae oriri debebunt, quae nunquam sedari possunt. Imo, qui hanc authoritatem
summis potestatibus adimere studet, is viam ut jam diximus ad imperium affectat. Nam quid ipsae decernere possunt, si hoc iisdem jus denegatur nihil profecto nec de bello nec de ullo quocunque
623쪽
Theologico - Politici Cap. XIX. sis
inegotio, si sententiam alterio expectare tenentur, qui ipsas doceat, num id, quod utile judicant, pium sit an impium; sed contra omnia votius ex illius decreto fient, qui jus habet judicandi et decretandi, quid pium vel impium, las nefasque sit. Cujus rei exempla omnia viderunt secula; quorum unum tantum, quod instar omnium est, adferam. Quia Romano Pontifici hoc jus absolute concessum fuit, tandem omnes paulatim Reges sub potestate habere incepit, donec etiam ad summum imperii fastigium ascenderit; et quicquid postea
monarchae, et praecipue Germaniae Caesares, conati sunt, eius authoritatem vel tantillum diminuere, nihil promoverunt, sed contra eandem eo ipso multis numeris auxerunt. Verum enim vero hoc idem, quod nullusionarcha nec ferro nec igne Ecclesiastici solo tantum calamo facere potuerunt ut vel hinc tantum ejusdem vis et potentia facile dignoscatur, et praeterea, quam necesse sit summis potestatibus, hanc sibi authoritatem reservare Quod si etiam ea, quae in superiore Capite notavimus, considerare velimus, videbimus, hoc ipsum religionis et pietatis incremento non parum etiam conducere: Vidimus enim supra ipsos Prophetas, quamvis divina virtute praeditos, tamen, quia privati viri erant, libertate sua monendi, increpandi, et exprobandi, homines magis irritavisse quam correxisse, qui tamen a Regibus moniti vel castigati facile flectebantur. Deinde ipsos Reges ob hoc tantum, quod ipsis hoc ius non absolute competebat, saepissime a Religione descivisse, et cum ipsis fere totum populum quod etiam in Christianis imperiis ob eandem causam saepissime contigisse constat. At hic forsan me aliquis rogabit, Quisnam ergo, si ii, qui imperium tenent, impii esse velint, pietatem jure vindicabit an tum etiam iidem ejus interpretes habendi sunt Verum ego contri ipsum rogo, Quid, si Ecclesiastici qui etiam homines sunt et privati, quibus sua tantum negotia curare incumbit , vel alii, penes quos jus circa sacra esse vult, impii esse velint an tum etiam ejusdem interpretes habendi sunt Certum quidem est, quod, si ii, qui imperium tenent, qua juvat ire velint, sive jus circa sacra habeant sive minus, omnia tam sacra quam profana in deterius ruent et longe citius, si qui viri privati seditiose jus divinum vindicare velint. Quapropter hoc iisdem jus denegando nihil absolute promovetur, sed contra malum magis
624쪽
6oo Tractatus augetur; nam hoc ipso fit, ut necessario sicuti Hebraeorum Reges, quibus hoc jus non absolute concessum fuit impii sint, et consequenter, ut totius Reipublicae damnum et malum, ex incerto et Contingente, certum et necessarium reddatur. Sive igitur rei veritatem, sive imperii securitatem, sive denique pietatis incrementum spectemus, statuere cogimur, jus etiam divinum, sive jus circa sacra, a decreto summarum potestatum absolute pendere, easque ejusdem interpretes esse et vindices; ex quibus sequitur, illos Dei verbi ministros esse, qui populum ex authoritate summarum potestatum pietatem docent, prout ipsa ex earum decreto publicae utilitati accommodata est Superest jam causam etiam indicare, cur semper in Christiano imperio de hoc jure disceptatum fuit, cum tamen Hebraei nunquam, quod sciam, de eodem ambegerint. Iane monstro simile videri posiset, quod de re tam manifesta tamque necessaria quaestio semper fuerit, et quod summae potestates hoc jus nunquam absque controversia, imo munquam nisi magno seditionum periculo et religionis detrimento, habuerint. Profecto, si hujus rei nullam certam causam assignare possemus, facile mihi persuaderem, omnia, quae in hoc Capite ostendi, non nisi theoretica esse, sive ex earum speculationum genere, quae nunquam ex usu esse possunt. Etenim ipsa primordia Christianae religionis consideranti hujus rei causa sese omnino manifestat Christianam namque religionem non reges primi docuerunt, sed viri privati, qui invitis iis, qui imperium tenebant, et quorum subditi erant, privatis Ecclesiis concionari, sacra officia instituere, administrare, et soli omnia ordinare et decretare, nulla imperii ratione habita, diu consueverunt. Cum autem multis jam elapsis annis religio
in imperium introduci incepit, accesiastici eandem, sicuti ipsam
determinaverant, ipsos Imperatores docere debuerunt; ex quo facile obtinere potuerunt, ut ejus doctores et interpretes, et praeterea
Ecclesiae pastores, quasi Dei vicarii agnoscerentur; et, ne postea Reges Christiani hanc sibi autoritatem capere possent, optime bicaverunt acclesiastici, prohibendo scilicet matrimonium dupreviis Ecclesiae ministris, summoque religionis interpreti. Ad quod praeterea
accessit, quod Religionis dogmata ad tam magnum numerum auxerant, et cum Philosophia ita confuderant, ut summus ejus interpres
625쪽
Theologico - Politici Cap. XIX. orsummus Philosophus et Theologus esse, et plurimis inutilibus speculationibus vacare deberet quod tantum viris privatis, et otio abundantibus, contingere potest. Λ apud Hebraeos longe aliter res sese habuit: nam eorum Ecclesia simul cum imperio incepit, et Μοses, qui id absolute tenebat, populum religionem docuit, sacra ministeria ordinavit, eorumque ministros elegit. Hinc igitur contra factum est, ut autoritas regia apud populum maxime valuerit, et ut jus circa sacra Reges maxime tenuerint. Nam quamvis post mortem Μosis nemo imperium absolute tenuerit, jus tamen decretandi, tam circa sacra quam circa reliqua, penes Principem ut jam ostendimus erat; deinde, ut populus religionem et pietatem edoceretur, non magis Pontificem quam supremum Iudicem adire tenebatur vide eui. cap. 7. s. 9, II. . Rege denique quamvis non aequale ac Μoses jus habuerint, omnis tamen fere sacri ministerii ordo et electio ab eorum decreto pendebat David enim fabricam templi totam concinnavit vide Paralip. I. cap. 8. s. II, a, etc. Omnibus
deinde Levitis viginti quatuor millia elegit ad psallendum, et sex millia, ex quibus judices et praetores eligerentur, quatuor deinde millia anitorum, et quatuor denique millia, qui organis canerent vide ejusdem libri cap. 3. Vs , s. . Porro eosdem in cohortes quarum etiam primarios elegit divisit, ut unaquaeque suo tempore, servatis vicibus, administraret vide s. s. ejusdem cap. . Sacerdotes itidem in tot cohortes divisit; sed ne omnia singulatim recensere tenear, lectorem reser ad lib. a. Parali cap. . ubi us scit. 3. dicitur cultum Dei, cuti eundem Moses institueras, fuisse ex mandato Sasimonis in templo administratum, et s. q. quod ipse Salomon cohortes facerdotum in suis minisseriis et Levitarum, etc. constituerit, fecundum jussum iri Dini Dauidis Et versu denique s. testatur istoricus, quod non recesserunt a pracepto Regis imposito facerdotibus et Levitis in nulla re, neque in aerariis adminissrandis; ex quibus omnibus, et aliis Regum historiis, sequitur evidentissime, totum religionis exercitium sacrumque ministerium a solo Regum mandato dependisse. Cum autem supra dixi, eosdem jus non habuisse, ut Μoses, summum Pontificem eligendi Deum immediate consulendi, et Prophetas qui ipsis si ventibus prophetarent, damnandi nulla
626쪽
ω Tractatus alia de causa id dixi, quam quia Prophetae ex autoritate, quam habebant, novum Regem eligere poterant, et veniam parricidio dare, at non quod Regem, si quid contra leges audebat, in judicium vocare liceret, et jure ' contra eundem agere. Quapropter, si nulli fuissent Prophetae, qui singulari revelatione veniam parricidio tuto possent concedere, jus ad omnia absolute, tam sacra quam civilia, omnino habuissent; quare hodiernae summae potestates, quae nec Prophetas habent, nec recipere iure tenentur inebraeorum enim legibus addicti non sunt , hoc jus tametsi caelibes non sint, absolute habent, et semper retinebunt, modo tantum Religionis dogmata in magnum numerum augeri, neque cum scientiis confundi sinant.
ostenditur, in Liber Republica unicuique et sentire quae elu, et qua entia dicere licere. Si aeque facile esset animis ac linguis imperare, tuto unusquisque regnaret, et nullum imperium violentum foret: nam unusquisque ex imperantium ingenio iveret, et ex solo eorum decreto, quid verum vel falsum bonum vel malum, aequum vel iniquum esset, judicaret. Sed hoc, ut jam in initio Cap. 7. notavimus, fieri nequit, ut scilicet animus alterius uris absolute sit quippe nemo jus suum naturale, sive facultatem suam libere ratiocinandi, et de rebus quibuscunque judicandi, in alium transferre, neque ad id cogi potest. Hinc ergo fit, ut illud imperium violentum habeatur, quod in animos est, et ut summa majestas injuriam subditis facere, eorumque jus usurpare videatur, quando unicuique praescribere vult, quid tanquam verum amplecti, et tanquam falsum ejicere, et quibus porro opinionibus uniuscujusque animus erga Deum devotione moveri debeat haec enim uniuscujusque juris sunt, quo nemo, etsi velit, cedere potest. Fateor, judicium multis et paene incredibilibus modis Praeoccupari posse, atque ita ut, quamvis sub alterius imperio directe
non sit, tamen ab ore alterius ita pendeat, ut merito eatenus ejusjuris dici possit; verum quicquid ars hac in re praestare potuerit,
627쪽
Theologico - Politici Cap. XX. os
nunquam tamen eo perventum est, ut homines unquam non experirentur, unumquemque suo sensu abundare, totque capitum quam
palatorum esse discrimina. Oses, qui non dolo, sed divina virtute judicium sui populi maxime praeoccupaverat, utpote qui divinus credebatur, et divino afflatu dicere et facere omnia, eius tamen rumores et sinistras interpretationes fugere non potuit; et multo minus reliqui onarchae et si hoc aliqua ratione posset concipi, conciperetur saltem in monarchico imperio, at minime in democratico, quod omnes, vel magna populi pars, collegialiter tenet cujus rei causam omnibus patere existimo. Quantumvis igitur summae potestates jus ad omnia habere, et juris
et pietatis interpretes credantur, nunquam tamen facere poterunt,
ne homines judicium de rebus quibuscunque ex proprio suo ingenio ferant, et ne eatenus hoc aut illo affectu assiciantur. Verum quidem est, eas ure posse omnes, qui cum iisdem in omnibus absolute non sentiunt, pro hostibus habere; sed nos de ipsarum jure jam non disputamus, sed de eo, quod utile est. Concedo enim, easdem jure posse violentissime regnare, et cives levissimis de causis ad necem ducere; at omnes negabunt, haec salvo sanae Rationis judicio fieri posse. Imo, quia haec non sine magno totius imperii periculo facere queunt, negare etiam possumus, easdem absolutam potentiam ad haec et similia habere, et consequenter neque etiam absolutum jus jus enim summarum potestatum ab earum potentia determinari ostendimus. Si itaque nemo libertate sua judicandi, et sentiendi quae vult, cedere potest, sed unusquisque maximo Naturae jure dominus suarum cogitationum est, sequitur, in Republica nunquam, nisi admodum infelici successu, tentari posse, ut homines, quamvis diversa et
contraria sentientes, nihil tamen nisi ex praescripto summarum potestatum loquantur; nam nec peritissimi, ne dicam plebem, tacere sciunt. Hoc hominum commune vitium est, consilia sua, etsi tacito opus est, aliis credere illud ergo imperium violentissimum erit, ubi unicuique libertas dicendi et docendi quae sentit negatur, et contra id moderatum, ubi haec eadem libertas unicuique conceditur. Verum enim vero nequaquam etiam negare possumus, quin majestas tam
verbis quam re laedi potest; atque adeo, si impossibile est, hanc
628쪽
ω Tractatus libertatem prorsus adimere subditis, perniciosissimum contis erit eandem omnino concedere qua propter nobis hic inquirere incumbit, quousque unicuique haec libertas, salva Reipublicae pace, salvoque summarum potestatum jure potest et debet concedi quod hic, ut in initio Cap. 6. monui, praecipuum meum intentum fuit. Ε fundamentis Reipublicae supra explicatis evidentissime sequitur,
finem ejus ultimum non esse dominari, nec homines metu retinere, et alterius iuris facere, sed contra, unumquemque metu liberare, ut secure, quoad ejus fieri potest, vivat, hoc est, ut jus suum naturale, ad existendum et operandum absque suo et alterius damno, optime retineat. Non, inquam, finis Reipublicae est, homines ex rationalibus bestias vel automata facere, sed contra, ut eorum menset corpus tuto suis functionibus fungantur, et ipsi libera Ratione utantur, et ne odio, ira, Vel dolo certent, nec animo iniquo invicem ferantur. Finis ergo Reipublicae revera libertas est. Porro ad formandam Rempublicam hoc unum necesse fuisse vidimus, nempe ut omnis decretandi potestas penes omnes, vel aliquot, vel penes unum esset. Nam, quandoquidem liberum hominum judicium varium admodum est, et unusquisque solus omnia scire putat, nec fieri potest, ut omnes aeque eadem sentiant, et uno ore loquantur; pacifice vivere non poterant, nisi unusquisque jure agendi ex solo decreto suae mentis cederet. Iure igitur agendi ex proprio decreto unusquisque tantum cessit, non autem ratiocinandi et judicandi; adeoque salvo summarum potestatum jure nemo quidem contra earum decretum agere potest, at omnino sentire et judicare, et consequenter etiam dicere, modo simpliciter tantum dicat vel doceat, et sola Ratione, non autem dolo ira, odio, nec animo aliquid in Rempublicam ex authoritate sui decreti introducendi, defendat. Ex gr. siquis legem aliquam sanae Rationi repugnare ostendit, et propterea eandem abrogandam esse censet, si simul suam sententiam judicio summae potestatis cujus tantum est, leges condere et abrogare submittit, et nihil interim contra illius legis praescriptum agit, bene sane de Republica meretur, ut optimus quisque civis sed si contra id faciat ad magistratum iniquitatis accusandum, et vulgo odiosum reddendum, vel seditiose studeat invito magistratu legem illam abro-
629쪽
Theologico - Politici Cap. XX. os
gare, omnino perturbator est et rebellis. Videmus itaque, qua ratione unusquisque, salvo jure et authoritate summarum potestatum, hoc est salva Reipublicae pace, ea, quae sentit, dicere et docere potest; nempe si decretum omnium rerum agendarum iisdem relinquat, et nihil contra earum decretum agat, etiamsi saepe contra id, quod bonum judicat, et palam sentit, agere debeat quod quidem salva justitia et pietate facere potest, imo debet, si se justum et pium praestare vult nam, ut jam ostendimus, justitia a solo summarum potestatum decreto pendet, adeoque nemo, nisi qui secundum earum recepta decreta vivit, justus esse potest. Pietas autem per ea, quae in praecedente Capite ostendimus summa est, quae circa pacem et tranquillitatem Reipublicae exercetur atqui haec conservari non potest, si unicuique ex suae mentis arbitrio vivendum esset adeoque impium etiam est, ex suo acturio aliquid contra decretum summae potestatis,
cuius subditus est, facere quandoquidem, si hoc unicuique liceret, imperii ruina inde necessario sequeretur. Quinimo nihil contra decretum et dictamen propriae Rationis agere potest, quamdiu juxta decreta summae potestatis agit ipsa enim Ratione suadente omnino decrevit, jus suum, vivendi ex proprio suo judicio, in eandem
transserre. Atqui hoc ipsa etiam praxi confirmare possumus in conciliis namque, tam summarum quam minorum potestatum, raro aliquid fit ex communi omnium membrorum suctagio, et tamen omnia excommuni omnium decreto, tam scilicet eorum, qui contra, quam qui pro suistagium tulerunt, fiunt. Sed ad meum propositum revertor .
Qua ratione unusquisque Iudicii libertate, salvo summarum potestatum jure uti potest, ex fundamentis Reipublicae vidimus. At ex iis non minus facile determinare possumus, quaenam opiniones in Republica seditiosae sint eae nimirum, quae simul ac ponuntur, pactum, quo unusquisque jure agendi ex proprio suo arbitrio cessit, tollitur. Ex gr. si quis sentiat, summam potestatem sui iuris non esse vel neminem promissis stare debere vel Oportere unumquemque ex suo arbitrio vivere; et alia hujusmodi, quae praedicto pacto directo repugnant is seditiosus est, non tam quidem propter judicium et opi-
630쪽
ω Tractatus nionem, quam propter factum, quod talia iudicia involvunt; videlicet quia eo ipso, quod tale quid sentit, idem summae potestati tacite
vel expresse datam solvit. Ac proinde caeterae opiniones, quae actum non involvunt, nempe ruptionem pacti, vindictam, iram, etc., seditiosae non sunt, nisi forte in Republica aliqua ratione corrupta ubi scilicet superstitiosi, et ambitiosi, qui ingenuos erre nequeunt, ad
tantam nominis famam pervenerunt, ut apud plebem plus valeat eorum, quam summarum potestatum authoritas nec tamen negamus, quasdam praeterea esse sententias, quae, quamvis simpliciter circa verum et falsum versari videantur, iniquo tamen animo proponuntur et divulgantur. Verum has etiam Cap. Is jam determinavimus, at
ita, ut Rati nihilominus libera manserit. Quod si denique ad hoc etiam attendamus, quod fides uniuscujusque erga Rempublicam, sicuti erga Deum, ex solis operibus cognosci potat, nempe ex charitate erga proximum, nequaquam dubitare poterimus, quin optima Respublica unicuique eandem philosophandi libertatem concedat, quam Fidem unicuique concedere ostendimus. quidem fateor, ex tali libertate incommoda quaedam aliquando oriri; verum quid unquam tam sapienter institutum fuit, ut nihil inde incommodi oriri potuerit' Qui omnia legibus determinare vult, vitia irritabit potius quam o riget. Quae prohiberi nequeunt, necessario concedenda sunt, tametsi inde saepe damnum sequatur. Quot enim mala ex luxu invidia, avaritia, ebrietate, et aliis similibus oriuntur feruntur tamen haec, quia imperi legum prohiberi nequeunt, quamvis revera vitia sint; quare multo magis judicii libertas concedi debet, quae profecto virtus est, nec Opprimi potest. Adde, quod nulla ex eadem incommoda oriuntur, quae non possint ut statim ostendam authoritate magistratuum vitari ut jam taceam, quod haec libertas apprime necessaria est ad scientias et artes promovendum; nam hae ab iis tantum felici cum succeta coluntur, qui judicium liberum et minime praeoccupatum habent. Λ ponatur, hanc libertatem opprimi, et homines ita retineri posse, ut nihil mutire audeant, nisi ex praescripto summarum potestatum; hoc profecto nunquam fiet, ut nihil etiam, nisi quid ipsae velint, cogitent atque adeo necessario sequeretur, ut homines quotidie aliud sentirent, aliud loquerentur, et consequenter ut fides, in Republica