장음표시 사용
611쪽
Theologico - Politici Cap. XVIII. 87 decreta, quae decepti Pharisaei qui, ut Iosephus in Antiquitatibus
habet, ex communi plebe maxime constabant traditiones patrum vocabant, minime custodienda esse. Quicquid fuerit, nullo modo possumus dubitare, quin Pontificum adulatio, religionis et legum corruptio, harumque incredibilis augmentatio, magnam admodum et frequentem occasionem dederint disputationibus et altercationibus, quae nunquam componi potuerunt; nam ubi homines ardore superstitionis, magistratu alterutram partem adjuvante, litigare incipiunt, nequaquam sedari possimi, sed necessario in sectas dividuntur. II. notatu dignum est, quod Prophetae, viri scilicet privati. libertate sua monendi, increpandi, et exprobrandi, homines magis irritaverunt quam correxerunt; qui tamen, a Regibus moniti vel castigati, facile flectebantur. Imo Regibus, etiam piis, saepe intolerabiles fuerunt, propter authoritatem, quam habeant, judicandi, quid pie vel impie factum esset, et vel Reges ipsos castigandi, si quod negotium publicum vel privatum contra eorum judicium agere sustinebant. Rex Asa, qui ex testimonio Scripturae pie regnavit, prophetam Hananiam in pistrinum dedit vide a Paralip. cap. 6. , quia ipsum libere reprehendere et increpare sustinuit, ob pactum cum Rege Armeniae factum et praeter hoc alia reperiuntur exempla, quae ostendunt, religionem plus detrimenti quam incrementi ex tali libertate accepisse ut jam taceam, quod hinc etiam, quod Prophetae tantum sibi jus retinuerint, magna bella civilia orta fuerint. III dignum etiam ut notetur est, quod, quamdiu populus regnum tenuit, non nisi unum bellum civile habuerit; quod tamen absolute extinctum fuit, et victores victorum ita miserti sunt, ut omnibus modis curaverint, eosdem in antiquam suam dignitatem et potentiam restituere fit, postquam populus, regibus minime assuetus, imperii primam formam in monarchicam mutavit, civilibus bellis nullus sere finis fuit, et proelia adeo atrocia commiserunt, ut omnium famam exsuperaverint in uno enim proelio quod fidem sere superat quingenta millia Israelitarum necati sunt a Iudaeis; et in alio contra Israεlitae Iudaeorum multos trucidant numerus in Scriptura non traditur , ipsum Regem capiunt, Hierosolymae murum fere demoliuntur, et ipsum Templum ut irae nullum modum fuisse noscatur
612쪽
s88 Tractatus omnino spoliant, et ingenti mirum praeda onusti, et sanguine satiati,aeceptis obsidibus, et Rege in jam fere vastato suo regno relicto, arma deponunt, non fide, sed imbecillitate Iudaeorum securi facti.
Nam paucis post annis Iudaeorum viribus resectis, novum proelium rursus committunt, in quo iterum Israesitae victores evadunt, centum et viginti millia Iudaeorum trucidant, mulieres et liberos eorum usque ad ducenta millia captivos ducunt, magnamque praedam iterum rapiunt atque his, et aliis praeliis, quae in historiis obiter narrantur, consumpti, praeda tandem hostibus fuerunt. Deinde si etiam tempora reputare velimus, quibus absoluta pace frui licuit, magnam reperiemus discrepantiam saepe enim ante reges quadraginta, et semel quod omni opinione maius octoginta annos sine bello externo vel interno concorditer transegerunt. At postquam Reges imperium adepti sunt, quia non amplius, ut antea, pro pace et libertate, sed pro gloria certandum erat, omnes praeter unum Salomonem cuius virtus, sapientia scilicet, melius in pace quam in bello constare poterat
bella gessisse legimus accessit deinde exitiabilis regnandi libido, quae
plerisque iter ad regnum admodiu cruentum fecit. Denique lages durante populi regno incorruptae manserunt, et constantius observatae fuerunt. Nam ante Reges paucissimi fuerunt Prophetae, qui populum monerent post electum autem Regem permulti simul fuerunt Hobadias namque centum a caede liberavit, eosque abscondidit, ne cum reliquis occiderentur. Nec videmus quod populus ullis falsis Prophetis deceptus iit, nisi postquam imperium regibus cessit, quibus plerique assentari student. Adde quod populus, cujus plerumque animus, pro re nata, magnus vel humilis est, facile se in calamitatibus corrigebat, et ad Deum convertebat, legesque restituebat, et hoc modo sese etiam omni periculo expediebat contra Reges, quorum animi semper aeque elati sunt, nec flecti absque ignominia possunt, pertinaciter vitiis adhaeserunt, usque ad supremum Urbis excidium. Ex his clarissime videmus L quam perniciosum et Religioni et Reipublicae sit, sacrorum ministris jus aliquod decretandi, vel imperii negotia tractandi, concedere; et contra omnia multa constantius sese habere, si hi ita contineantur, ut de nulla re nisi rogati
613쪽
respondeant, et ut interim recepta tantum et maxime usitata doceant exerceantque. II. quam periculosum sit ad jus divinum referre res
mere speculativas, legesque de opinionibus condere, de quibus homines disputare solent vel possunt; ibi enim violentissime regnatur, Ubi opiniones, quae uniuscujusque juris sunt, quo nemo cedere Potest, pro crimine habentur; imo plebis ira, ubi hoc fit, maxime Tegnare solet. Pilatus namque, ut Pharisaeorum irae concederet, Christum, quem innocentem noverat, crucifigere jussit. Deinde, ut Pharisaei ditiores a suis dignitatibus deturbarent, quaestiones de Religione movere coeperunt, et saducaeos impietatis accusare et ad hoc Pharisaeorum exemplum pessimi quique hypocritae, eadem rabie agitati, quam zelum juris divini vocant, viros probitate insignes et virtute claros, et ob id plebi invisos, ubique persecuti sunt eorum scilicet opiniones publice detestando, et saevam multitudinem ira in eosdem incendendo. Atque haec procax licentia, quia specie Religionis adumbratur, non facile coerceri potest, praecipue ubi summae potestates sectam aliquam introduxerunt, cujus ipsae auctores non sunt; quia tum non ut juris divini interpretes, sed ut sectarii habentur, hoc est ut qui sectae doctores juris divini interpretes agnoscunt; et ideo magistratuum authoritas circa haec apud plebem parum valere solet, at plurimum doctorum authoritas, quorum interpretationibus vel Reges submitti debere putant. Ad haec ergo mala vitanda nihil ipublicae tutius excogitari potest, quam pietatem et Religionis cultum in solis operibus, hoc est in solo exercitio charitatis et justitiae, ponere, et dereliquis liberum unicuique judicium relinquere; sed de his postea fusius. III. videmus, quam necesse sit, tam Rebpublicae quam Religioni, summis potestatibus ius, de eo, quod fas nefasque sit, discernendi, concedere. Nam si hoc ius de factis discernendi, ipsis divinis Prophetis concedi non potuit, nisi cum magno Reipublicae et Religionis damno, multo minus iis concedendum erit, qui nec futura praedicere sciunt, nec miracula possunt facere. Verum de hoc in sequenti ex professo agam. IV. denique videmus, quam exitiale sit populo, qui sub regibus non consuevit vivere, quique jam leges conditas habet, Μonarcham eligere. Nam nec ipse tantum imperium sustinere, nec regia authoritas pati poterit leges et
614쪽
iura populi ab alio minoris authoritatis instituta, et multo minus animum inducere ad easdem defendendum, praesertim quia in iis instituendis nulla ratio Regis, sed tantum populi vel concilii, qui
regnum tenere putabat, haberi potuit atque adeo Rex jura populi antiqua defendendo, eius potius servus quam dominus Videretur. Novus ergo,onarcha summo studio novas leges statuere conabitur, et jura imperii in suum usum reformare, et populum eo redigere, ut non tam facile Regibus dignitatem adimere possit quam dare. At hic praeterire nequaquam possum, non minus periculosum etiam esse onarcham a medio tollere, tametsi omnibus modis constet, eundem tyrannum esse. Nam populus regiae authoritati assuetus, eaque sola retentus, minorem contemnet et ludibrio habebit ac proinde, si unum e medio tollat, necesse ipsi erit, ut olim Prophetis, alium loco prioris eligere, qui non sponte, sed necessario tyrannus erit. Nam qua ratione videre poterit civium manus caede regia cruentatas, eosque parricidio, tanquam re bene gesta gloriari quod non nisi ad exemplum in ipsum solum statuendum, commiserunt. Sane, si Rex esse vult, nec populum Regum judicem suumque dominum agnostere, nec precario regnare, prioris mortem vindicare debet, et contra sui causa exemplum statuere, ne populus iterum tale facinus committere audeat. t mortem tyranni civium nece non facile
vindicare poterit, nisi simul ejusdem prioris tyranni causam defendat, ejusque facta approbet, et consequenter omnia prioris tyranni vestigia sequatur. Hinc igitur factum, ut populus saepe quidem tyrannum mutare, at nunquam tollere, nec imperium monarchicum in aliud alterius formae mutare potuerit. Huius rei fatale exemplum populus Anglicanus dedit, qui causas quaesivit, quibus specie juris mona cham e medio tolleret; at eo sublato, nihil minus facere potuit, quam formam imperii mutare, sed post multum sanguinem effusum huc perventum est, ut novus monarcha alio nomine salutaretur quasi tota quaestio de solo nomine suisset qui nulla ratione e sistere poterat, nisi stirpem regiam penitus delendo, regis amicos vel amicitia suspectos necando, et otium pacis, rumoribus aptum, bello disturbando, ut plebs, novis rebus occupata et intenta, cogitationes de caede regia alio diverteret sero igitur animadvertit populus, se
615쪽
pro salute patriae nihil aliud fecisse, quam jus legitimi Regis violare,
resque omnes in priorem statum mutare. Ergo gradum, ubi licuit, revocare decrevit, nec quievit, donec omnia in pristinum suum statum restaurata vidit. t forsan aliquis exemplo populi Romani objiciet, populum facile posse tyrannum e medio tollere; sed ego eodem nostram sententiam omnino confirmari existimo. Nam quamvis populus Romanus longe facilius tyrannum e medio tollere, et o mam imperii mutare potuerit, propterea quod jus regem ejusque successorem eligendi penes ipsum populum erat, et quod ipse utpote ex seditiosis et flagitiosis hominibus constatus nondum regibus obedire consueverat; nam ex sex, quos antea habuerat, tres interfecerat; tamen nihil aliud secit, quam loco unius plures tyrannos eligere, qui ipsum externo et interno bello misere conflictum semper habuerunt, donec tandem imperium iterum in monarcham, mutato etiam tantum, ut in Anglia, nomine, cessit. Quod autem ad Ordines Hollandiae attinet, hi nunquam, quod scimus, Reges habuerunt, sed Comites, in quos nunquam jus imperii transsatum fuit. Nam, ut
ipsi Praepotentes Ordines ollandire in inductione, tempore comitis Leycemae ab ipsis edita, palam faciunt, sibi authoritatem semper
reservaverunt ad eosdem comites sui ossicii monendum, et potestatem sibi retinuerunt ad hanc suam authoritatem et civium libertatem defendendum, seseque de iisdem, si in tyrannos degenerarent, vindicandum, et eos ita retinendum, ut nihil, nisi concedentibus et approbantibus ordinibus, essicere possent. Ex quibus sequitur, jus supremae majestatis semper penes Ordines fuisse, quod quidem ultimus Comes conatus est usurpare quare longe abest, quod ab eo defecerint, cum pristinum suum imperium paene iam amissum restauraverunt. His igitur exemplis id, quod diximus, omnino confirmatur; quod scilicet uniuscujusque imperii forma necessario retinenda est, nec absque periculo totalis ipsius ruinae mutari potest; et haec sunt, quae hic operae pretium notare duxi.
616쪽
mistur, jus circo ocra penes summas potestates omnino esse, et Ringionis cultum externiam Reipublicae paci ae mmodari disera, fracte Deo obtemperare et mus. Cum supra dixi, eos, qui imperium tenent, jus ad omnia solos habere, et a solo eorum decreto ius omne pendere, non tantum civile intelligere volui, sed etiam sacrum; nam hujus etiam et interpretes esse debent et vindices atque hoc hic expresse notare Volo, et de eo ex professo in hoc Capite agere, quia plurimi sunt, qui pernegant, hoc jus, nempe circa sacra, summis potestatibus competere, neque eos interpretes uris divini agnoscere volunt; unde etiam
licentiam sibi sumunt, easdem accusandi et traducendi, imo ab Ecelesic ut olim Ambrosius Theodosium Caesarem excommunicandi. Sed eos hac ratione imperium dividere, imo viam ad imperium affectare, infra in hoc ipso Capite videbimus; nam prius ostendere volo, Religionem vim juris accipere ex solo eorum decreto, qui jus imperandi habent; et Deum nullum singulare regnum in homines habere, nisi per eos, qui imperium tenent; et praeterea quod Religionis cultus et pietatis exercitium Reipublicae paci et utilitati accommodari, et consequenter a solis summis potestatibus determinari debet, quaeque adeo eius etiam interpretes debent esse. loquor expresse de pietatis exercitio, et externo Religionis cultu non autem de ipsa pietate, et Dei interno cultu, sive mediis, quibus mens interne disponitur ad Deum integritate animi colendum internus enim Dei cultus, et ipsa pietas, uniuscujusque juris est ut in fine Cap. a. ostendimus , quod in alium transsem non potest. Porro, quid hic per Dei Regnum intelligam, ex Cap. I . satis constare
existimo; in eo enim ostendimus, eum legem Dei adimplere, qui justitiam et charitatem ex Dei mandato colit unde sequitur, illud Regnum esse Dei, in quo justitia et charitas vim iuris et mandati
habent. Atque hic nullam agnosco differentiam, sive Deus verum ijustitiae et charitatis cultum Lumine Naturali, sive Revelatione doceat imperetque; nihil enim reseri, quomodo ille cultus revelatus sit,
617쪽
modo summum jus obtineat, summaque lex hominibus sit. Si igitur jam ostendam, justitiam et charitatem vim juris et mandati non posseaCCipere, nisi ex jure Imperii, facile inde concludam quandoquidem jus imperii penes summas potestates tantum est , Religionem vim juris accipere ex solo eorum decreto, qui jus imperandi habent, et Deum nullum singulare regnum in homines habere, nisi per eos qui imperium tenent. At quod cultus justitiae et charitatis vim juris non accipit, nisi ex jure imperii, ex antecedentibus patet ostendimus enim Cap. 6. in statu naturali non plus juris Rationi quam Appetitui esse, sed tam eos qui secundum leges Appetitus, quam eos qui secundum leges Rationis vivunt, jus ad omnia, quae possunt, habere.
Hac de causa in statu naturali peccatum concipere non potuimus, nec Deum tanquam judicem homines propter peccata punientem, sed omnia secundum leges universae Naturae communes ferri, et eundem
casum ut cum Salomone loquar justo ac impio, puro ac impuro, etc. contingere, et nullum locum justitiae nec charitati esse . At, ut verae Rationis documenta, hoc est ut in Cap. . circa legem divinam ostendimus ipsa divina documenta, vim juris absolute haberent, necesse fuisse, ut unusquisque jure suo naturali cederet, et omnes idem in omnes, vel in aliquot, vel in unum transserrent; et tum
demum nobis primum innotuit, quid justitia, qui injustitia, quid aequitas, quidque iniquitas esset Iustitia igitur, et absolute omnia
verae Rationis documenta, et consequenter erga proximum charitas,
a solo imperii jure hoc est per ea quae in eodem Cap. ostendimus a solo eorum decreto, qui jus imperandi habent, vim iuris et mandati accipiunt. Et quia ut jam ostendi in selo justitiae et charitatis , sive verae Religionis jure Dei Regnum consistit, sequitur, ut volebamus, Deum nullum regnum in homines habere, nisi per eos, qui imperium tenent; et perinde, inquam, est, sive Religionem lumine naturali sive prophetico revelatam concipiamus demonstratio enim universalis est, quandoquidem Religio eadem est, et a Deo aeque revelata, sive hoc sive illo modo hominibus innotuisse supponatur. Et ideo, ut etiam Religio prophetice revelata vim Iuris apud Hebraeos haberet, necesse fuit, ut unusquisque eorum jure suo naturali
Prius cederet, et Omnes ex communi consensu statuerent, iis tantum
618쪽
s9 Tractatus obedire, quae ipsis a De prophetice revelarentur eodem rursus modo, ac in imperio democratico fieri ostendimus, ubi omnes communi consensu deliberant, ex solo Rationis dictamine vivere laquamvis Hebraei suum jus praeterea in Deum transtulerint, hoc magis mente quam Opera lacere potuerunt: nam re ipsa ut supra vidimus)jus imperii absolute retinuerunt, donec ipsum in Mosen transtulerunt, qui etiam deinceps rex absolute mansit, et per eum solum Deus Hebraeos regnavit. Porro hac etiam de causa quod scilicet religio ex solo iure imperii vim uris accipit Μoses nullo eos supplicio assicere potuit, qui ante pactum, et qui ' consequenter sui adhuc juris erant, Sabbatum violaverunt vide Exodi cap. 6. s. 7. '; sicuti post pactum vide Num cap. s. s. 36. , postquam scilicet unusquisque iure suo naturali cessit, et abbatum ex jure imperii vim mandati accepit. Denique hac etiam de causa, destructo Hebraeorum imperio, Religio revelata vim Iuris habere desiit nequaquam enim dubitare possumus, quin, simul ac Hebrae jus suum in Babilonium Regem transtulerunt, continuo Regnum Dei Iusque Divinum cessaverit. Nam eo ipso pactum, quo promiserant, omnibus, quae Deus loqueretur, obedire, quodque De Regni sundamentum fuerat, omnino sublatum est; nec e amplius stare poterant, quandoquidem ab eo tempore non amplius sui juris ut cum in desertis vel in patria essent , sed Regis Babiloniae erant, cui in omnibus ut Cap. IC
ostendimus obedire tenebantur; quod etiam Ieremias eosdem cap. 29. vs. . expresse monet. Consulite, inquit, paci cisitatis, ad quam os captiuos duxi; nam ipsius incolu tate obis erit incolumitas. At incolumitati illius civitatis consulere non poterant tanquam imperii ministri captivi enim erant), sed tanquam servi se scilicet, ad vitandas seditiones, in omnibus obedientes praestando, imperii jura et leges, tametsi a legibus, quibus in patria consueverant, admodum diversa, observando, etc. x quibus omnibus evidentissime sequitur, Religionem apud Hebraeos vim Iuris a solo Imperii jure accepisse, et eo destructo, non amplius tanquam jussum singularis Imperii, sed catho-
619쪽
ticum Rationis documentum haberi potuisse Rationis, inquam, nam Catholica Religio nondum ex revelatione innotuerat Absolute igitur concludimus, Religionem, sive ea Lumine Naturali sive Prophetico revelata sit, vim mandati accipere ex solo eorum decreto, qui jus imperandi habent; et Deum nullum singulare regnum in homines habere, nisi per eos, qui imperium tenent sequitur hoc etiam, et clarius etiam intelligitur, ex dictis in Cap. . ibi enim ostendimus, Dei decreta aeternam veritatem et necessitatem omnia involvere, nec posse concipi eum tanquam principem vel legissatorem leges hominibus ferentem. Quapropter divina documenta lumine naturali vel prophetico revelata, vim mandati a Deo immediate non accipiunt, sed necessario ab iis, vel mediantibus iis, qui jus imperandi et decretandi habent adeoque non nisi mediantibus iisdem, concipere possumus, Deum in homines regnare, resque humanas secundum justitiam et aequitatem dirigere. Quod ipsa etiam experientia comprobatur; nam nulla divinae justitiae vestigia reperiuntur, nisi ubi justi regnant alias ut Salomonis verba iterum repetam eundem casum justo ac injusto, puro ac impur contingere videmus; quod quidem plurimos, qui Deum in homines immediate regnare, et totam Naturam in eorum usum dirigere putabant, de divina providentia dubitare fecit. Cum itaque tam experientia quam Ratione constet, jus divinum a solo decreto summarum potestatum pendere, sequitur, easdem etiam eiusdem esse interpretes. Qua autem ratione jam videbimus;
nam tempus est, ut ostendamus, cultum religionis externum, et omne pietatis exercitium, reipublicae paci et conservationi debere accommodari, si recte Deo obtemperare velimus. Hoc autem demonstrato
facile intelligemus, qua ratione summae potestates interpretes religionis et pietatis sint. Certum est, quod pietas erga Patriam summa fit, quam aliquis praestare potest; nam, sublato imperio, nihil boni potest consistere, sed omnia in discrimen veniunt, et sola ira et impietas maximo omnium metu regnat unde sequitur, nihil proximo pium praestari posse, quod non impium sit, si inde damnum totius reipublicae sequatur, et contra nihil in eundem impium committi, quod pietati non tribuatur, si propter reipublicae conservationem fiat. Ex gr. pium est, ei, qui
620쪽
mecum contendit, et meam tunicam vult capere, pallium etiam dare; at ubi judicatur, hoc reipublicae conservationi perniciosum esse pium eontra est, eundem in judicium vocare, tametsi mortis damnandus sit. Hac de causa,anlius Torquatus celebratur, quod salus populi plus apud ipsum valuerit, quam erga filium pietas. Cum hoc ita sit, sequitur, salutem populi summam esse legem, cui omnes, tam humanae quam divinae accommodari debent. At cum solius summae potestatis ossicium sit, determinare, quid saluti totius populi, et imperii securitati, necesse sit, et quid necesse esse judicaverit imperare hinc sequitur, solius etiam summae potestatis ossicium esse, determinare, qua ratione unusquisque debet proximum pietate colere, hoc est, qua ratione unusquisque Deo obedire tenetur. Ex his clare intelligimus, qua ratione summae potestates interpretes Religionis sint; deinde, quod nemo De recte obedire potest, si cultum pietatis, qua unusquisque tenetur, publicae utilitati non accommodet, et consequenter, si omnibus summae potestatis decretis non obediat. Nam quandoquidem ex Dei mandato omnes nullo excepto pietate colere tenemur, neminique damnum inserre, hinc sequitur, nemini licere, opem alicui cum alterius, et multo minus cum totius reipublicae damno ferre adeoque neminem posse proximum pietate colere secundum Dei mandatum, nisi pietatem et religionem publicae utilitati accommodet. At nullus privatus scire potest, quid reipublicae utile sit, nisi ex decretis summarum potestatum, quarum tantum est, negotia publica tractare ergo nemo pietatem recte colere, nec Deo obedire potest, nisi omnibus summae potestatis decretis obtemperet. Λtque hoc ipsa etiam praxi confirmatur quem enim, sive civem sive extraneum, privatum vel imperium in alios tenentem, summa potestas reum mortis vel hostem judicavit, nemini subditorum eidem auxilium ferre licet. Sic etiam, quamvis Hebraeis dictum fuerit, ut unusquisique socium tanquam se ipsum amaret vide Levit cap. 9. Vers. 7, Ι 8.), tenebantur tamen eum, qui contra edicta legis aliquid commiserat, Iudici indicare vide Leviti cap. s. verso et Dem. cap. 3. vers. 8, 9. et eundem, si reus mortis judicabatur, interficere vide
Dem. cap. 7. Vers. 7. . Deinde, ut ebrie libertatem adeptam Possent conservare, et terras, quas occuparent, imperio absoluto