Anselmus Solerius cemeliensis De pileo : caeterisque capitis tegminibus tam sacris, quàm profanis

발행: 1672년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

fra sectione 1 . ubi etiam alia de hoc

tegmine profere S. Per occasionem necessitatis tegminum capitis,ad tam nobile me brum fovendum atque tuendum,

ebam accessisse plerasque honorificas tesseras, tegminibus illis assitatas aut impositas; unde decus & honestatio capitis in usu omnium fere gentium. Et sane honoris insignia nullo corporis membro praeferri convenientius possunt, quam capiate ; quod & membrum nobilissi limest, & eminentissimum, atque adeo maxime conspicuum. Quae enim e collo sispenduntur, ut torques, aut thoraci vel pallio assuuntur , haud difficile occultantur , & contuentium oculos effugiunt. Facillime item visui sebducuntur periscelides, quae sunt in Anglia tesserae honoris amplissimi, & a Gallis antiquis usurpabantur ut honoris notae, de quo Henricus Canisius ad epistolam et 8. Al

62쪽

Alcvini. at quae capite gestantur, occultari non possunt. Itaque non abs re pleraque hujusmodi honoris argumenta vel signa ad honesta dum hominem instituta, capiti imponuntur ; quo ipso caput quoque . honestant atque condecorant. N que vero Apostolus , docens glori ni viri este habere caput obi extim, & ignominiosum illi esse caput habore nud tum , abhorret 1ic sit proposito. Tametsi mandat, Virlim Orantem habere caput nudum tempore orationis, quo homo sistit se Deo , illiusque imaginem in se repraesentat , per dominium quod nactus est in mulierem.

De leo naturali, utrique sexui

neque communi.

HAbemus duplex tegminum , ut sic dicam capitalium m nus, tutelam scilicet & honestati

63쪽

8 ANfEL. SOLE RIVS nem capitis : in quo utroque munere , perbelle natura arti praeivit. Quam belle enim coma caput & t latur & honestat γ Tutamen est per se perspicuum : nam & ad arcendum frigus, & ad depellendas injurias capitis ab aeris inclementia , nihil praesentius naturali hocce galero , ut vocat Chrysostomus hom.

XI. ad pop. Venustas autem & condecoratio capitis ab hac naturali calantica, usmodi est, ut merito dis rit Dio Pruseus orat. 33. Suali nam feripvstpileus, vel Arcadicus, vel Laconicus, qui melius capiti quadret , quam sua coma ' Quid vero Econtrario invenustius , capite calvo & capillis nudato p Renitatur quantumcunque Synesius, & colicetis omnibus viribus ingenii, quo valuit plurimum, nitatur suadere , nihil decedere capitis elegantior ob calvitium. Oculus ipse sequuSaestimator, aliud statuit. Monstrant lquod dico, artes calvorum aptam litum

64쪽

DE .PILEo. tium capiti galericulum ; M subdititia coma imponentium oculis sp ista rum, ne turpitudine nudi capitis offendantur, quod ab Othone Im- peratore factum, Suetonius cap. ΙΣ. testatur, & facete de more in Phuebo derisit Martialis lib. 1 a. epigr. s. sic scribenS. Hoedina tibi pelle contegenti

P Cudae tempora, verticem'e calvae,

Festive tibi, Phoebe dixit ille,

calceatum.

Quod enim galericulus hic ex

pellibus & coriis pararetur, aeque a calcei, non inficete, caput a calvo 'Phoebo calciari jocatur. Apud Ruffum Avienum carm. X. i Calvus eques capiti solitus religare co . pillos, Atque alias nitido vertice ferre co-

mas. -

Ridiculum populo conspiciente, caput ςxhibuit. ab adversis Boreae spiraminibuS. -

65쪽

PCam mox detecto nituit frons nuda

Discolor apposita quae fuit anto co

Capillamentum Vocat , eoque ca latum Caligulam exhibuit in ejus vita Suetonius .cap. Io. Scio non semper galericulum tegendae calvae

adhibitum, sed plerumque a foemia

nis, quae aegrius calvescunt, vel albentes comas occulendaS adi ad nigraSaaS ainpositum, juxta illud I ertulliani lib. de cultu foemin. cap. r. Affiigitis, praeterea, ne i io quas enormitates sutilium capillamentorum; nunc in galeri modum, quasi vaginam capitis 2 ope

culum verticis, nunc in cervicem retros gestum. Et mox: Si non pudet eno miratis , pudeat inquinam ti ; ne docu- vias alieni capietis, forsitan immandi, forsan nocentis 2 gehenna destinati, sancto 2 Christiam capitisu pares. Ex variis alia in eandem reni corrogat

Adrianus Junius lib. de Coma cap. p. Alias

66쪽

FLAlias item adhibitum galericulum constat, ad capillos defendendos ab inquinatione : vel ut Plautinam v cem adhibeam collutulatione per ummenta, juxta illud Martialis lib. 1 a. epig. so.

lutet immundum, nitidos ceroma capillos, Hac poteris madidas condere pelle

Itaque ad prohibendam capillitii nativi inquinationem, vel ad ejuLdem colorem externa specie dem tandum , & ementitionem personae, ut de Caligula in nodiurnis discum Iationibus dixit Suetonius , & de Messalina Iuvenalis, describens eam subeuntem Lupanar , nigrum flavo caput abscondente galero , quod V xii de galericulo accipiunt) adhibutum quandoque galericulum, & ita

applicitum ut cutis vera videretur , admitto. Ex primaria tamen & se quentius recepta institutione , ad C a , prΟ-

67쪽

sa AN SEL. SOLER Tvs probrum nudi capitis avertendum videtur in ductus, quia naturalis illius tegminis desectus, non secus se habet ad humanum caput, quam viduutas foliorum ad arborem,& cornium a cornigeris animalibus absentia , unde admodum devenustantur. Neque ago de foeminis solum, in quibus argumentum magnum laudis 1 coma ducitur , ut liquet ex poemate de coma Berenices : & E contrario , comae δί quidem promissae, defectio in muliere, ducitur ignominiae , ut Apostolus quoque attingit , & pereleganter expres-1it Apuleius lib. a. MCtamorph, non multum a principio , sic scribens: At vero P d nefaι dicere, neque sit

huius rei ullum tam dirum exemplum , si cfustibet eximia pulcherriamaque formina caput, capillo exspoliaveris, 2 faciem nativa perie nud veris ; licet illa caelo dejecita , mari edita, fustibus educata ; licet inquam, Trum ipsa fuerit, licet omni grati

68쪽

rum choro styata , ct toto Cupidianum populo comitata, er baltheo suo cincita, cinnama fragrans, or balsama rorans, calva processerit; placere non poterit, nec Vulcano tuo. uid, cum capillis color gratas ct nitor splendidus illucet ; ct contra Solis aciem vegetus fulgurat , i vel placidus reniatet, ac in contrariam gratiam variat pectum ; ct nunc ut aurum coruscans in lenem mellis deprimitur umbram , nunc corvixa nigredine codruleos columbarum colli flosculos aem: Iatur, vel nunc guttis Arabicis obunctus , 2 pe finis arguti dente tenuidis riminatus, ct ponη very a m coardius, amatoris oculis occurrens, ad i

star speculi reddit imaginem gratiorem l .id ' cum frequenti sobriolespij

fus camulat verticem, vel prolixa fr-xie porrectus dor a permanat ' Tanta dehique est capillanienti dignitas , ut

quamvis auro, veste, gemmis, o I 'que ro mundo exornata mulier in

cedat , tamen nisi carillum distrinxerit, C 3 ornata

69쪽

s ANfEL. SOLE RIVS ornata non possit abire. Idem momstrat usus decalvandi adulteras, de quo Petrus Faber lib. 3. semestr. Cap. a T. & aa. Foeminas item Christianas ab Ethnicis ignominiae camsa decalvatas, habetur ex Achis S.

' Martinae cap. 6. quae eam ob camsam acriter expostulavit cum Ale andro Imperatore. Idem habetur ex Actis S. Faustae,& ex Actis S.Ch ritiniS. Non igitur de sequiori duntaxat sexu ago, non devenustationem a defectui naturalis galeri agnosco;

sed etiam de viris, quos capillitio decorari monstratum est a R. P. Τheophilo Raynaudo in opella, cui titulus , LAVS BREVIT TI S, & illustrari praeterea potest, ex eo, quod pulchritudo coeli, quae juxta Siraci dem species est in visione gloriae, consertur cum pileo, 1 ιJuliano orat. cum agit de pileo stellato Atydi per Cybelem imposito ; quasi eodem plane modo coe

lum.

70쪽

clarum comae tegmen nostra capita Quanquam non ucut venustas foeminae ex capillitii promissione proxime petita est, ita in viro, similem comae prolixitatem ad decus pertinere contendo; qui sciam plerisque sapientibus , memorato proxime opere adductis, quin etiam Apost lo dispicuisse in viris comae nutrititionem. Praeter caeteroS vero S. G stacus fertur in comatoS conclamause s & capilli,quos alicui resecuisset, non renascebantur ultra mensuam a Sancto Viro definitam, ut est in ejus Actis cap. p. S. Simeon Salus , petiit a Deo & exoravit, ne cresceret coma capitis sui. S. God ridus Ambianenus Episcopus, in die N talis Domini coram Roberto Flamdriae Comite, repulit super sacrum, oblationem omnium prolixe com torum instar muliercularum. Quamvis igitur studiosa comae nutriti, promissionis ejus affectatio virum

SEARCH

MENU NAVIGATION