Anselmus Solerius cemeliensis De pileo : caeterisque capitis tegminibus tam sacris, quàm profanis

발행: 1672년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

6 AN SEL. SOLER Ius Marcum c. 6. legitur,dedit eis potes. tem spirimum immundorum: Et Joa

nis 1. dedit eis potestatem filios Dei sieri

Graece est ἐνσια. Et apud Luc. c. aa.

qui potestatem habent super eos, benefici

vocamur;VerbumGraecum est ἐναια is

quod sonat, dominari & potest tem habere , ut etiam Plato epist. 3 . δυναμιν ἐξουσιας facultatem & jus dominandi appellavit. Mulier ergo orans debet habere super caput P testatem, id est tegmen capitis , quod testetur mulieris si ectionem ad virum, & viri in eam principatum, & auctoritatem a Deo nat rae institutore collatam. Eaque g statio adeo decet mulierem, ut accupere vel habere potestatem, passive intellectum , idem sit quod essest minam. Locus est in eam rem insignis , Ecclesiastici . ubi Siraciades describens probrosam Salomonis mulierositatem, ait: Inclinastis mora tua mulieribus, potestatem -- si io corpore tuo, δει i maculam in

92쪽

D E P E O. IZ gloria tua, Quid sit Salomonem habuisse in corpore suo potestatem, Varii varie exponunt, ut late prosequitur Pineda tib . r. de Salom. c. p. n. . Nam aliqui id accipiunt de miro Salomonis corporeo robore in consilescendo mille uxoribus. At hoc esth scopo Sapientis alienissimum. Jan- senius accipit de potestate, verius lucentia , abutente suo corpore. At v tus primigenius aperte sonat sub-j ectione sive potestatem passivam, non activam. Verus itaque & genuinus Siracidae sensus est , exprobrare Salomoni, non quod habuerit ipse potestatem & dominium in corpus um i sed quod prae summa enervatione corporis per monstrosam libidinis effraenationem, adeo degenerasset a mascula sertitudine,ut vel Itransisset in sce minam , ita videretur habuisse in corpore suo potesta' tem, . id. est tegmen Reminei capitis , indicem effoeminationis, Moluti degenerationis in mulierem,

93쪽

8 A N s E L. S O L E R I v sprae sit ectione naturali ad virum,

obnoxiam potestati sive velamento. Qua ratione de Hercule es emi- . nato dictum est actu I. Hippol. Crianem mithra pressit. Et Phryges abesDe minatione, dicti Fhrygia. E . dem loquendi forma, Joannem VIII. - quod a mascula Nicolai decessbris

fortitudine desciscere visus esset, iactatum est, esse foeminam. Unde fabula de Danne Papisia,quem me . dacii & nugacitatis fere frustra r vincunt , Patavinius, Baronius, Remondus,ac Leo Allatius ; cum veri Li simus sensiis ex quo Joannes audivit foemina, sit quem attigi. Et E contrario , mulieres si quae virili animo, quasi in viros evasi stent, donatae filiit nominibus masculinis; ut Melania dicta est nolaniin, vel Melanium ;Albina audivit Albinus, ut bene notavit Rosvedius ad epistolam ψ .

S.Paulini. Et S. Franciscus, referente Pisano lib. 3. conformit. . pari. a. Jacobam matronam Romanam m i i sculei

94쪽

trem Iacobum. Salomon ergo habuit in corpore seo potestatem , non si cus ac Hercules canente Deianira, nullam muliebritatis notam reje-- cit. Et idem de Sardanapalo habet - Justinus lib. 1. &de quodam Syriae, Rege Dio orat. q. Mulier autem, hanc potestatem viro probrosam habere debet. Nam si omittat demis sionem suam signo illo externo testa-xi , incurret in odium Sanctorum. Angelorum Ecclesiae praesidum , qui superbam, & debitae viro revorentiae ac subjectionis signa dedi gnantem, aversabantur.' Haec Apostoli argumenta, universaliter probant , decere ubivis in publico foeminas velamentum capitis. Et hanc fuisse Apostoli mentem, confirmat, Tertullianus lib. de vel . Virg. fero Zer totum. De Melania Romana ita scribitur in ejus vita apud Surium Tomo I. Unde liquet de ejus mente

in hoc negotio, & de B. Pauli juxta

95쪽

to ANfEL. SOLERIVS eam sententia. Erat quidem hac lex

apud Remanos, ut nullus vir nec mulier ad Imperatorem aut Imperatriacem operto capite accederet. Ea vero

j legem nihil curans velata accessit: non Drannorum mores, sed Fauti is gem maxime dicens oportere confervare ; qui non sinit mulieres nudo capite incedere. Late de hoc Apostoli praescripto, praeter Interpretes ad hunc locum , Andreas Saussay lib. de mystic. Galliae scriptori in

Paulo ritu IO. & in S. Lino praec pii Paulini renovatore,ritu a. qui mehe notavit Centuriatores centur. T. l. a. cap. IO. occasione illius praecepti

allatrantes S. Linum, quod ad rem minimam & Pontificia cura indignam de scenderit,proponendo pra ceptum de velamine capitis muliebris, non advertisse, se eadem op xa Apostolum impetere , cui non est visum indignum Apostolica cura, eo se demittere. Ita Illyricus &socii,

uxcitiam sitam atque lasciviam

96쪽

P I L E o. 8i prodentes , quibus obnubi muli- bria capita, ita ut libere non pascant oculos plenos adulterii, indignum visum est Pontificia staticia

Explorata, ergo est mens Apost Ii,de mulieribus in publico velandis . Idem semper tulit omnium bene

moratarum gentium usus. S. Mac rius homil. 1 a. sub Miem, ait mulieres Apostolorum tempore, loco Ve

laminis habuisse crines pastas. Sed hoc non video quam vere dicatur Apud Hebraeos enim jam a gentis exordio velari ac contegi sexus eminei capita ex usii stit. Ita sorunt verba Abimelechi ad Saram divina revelatione ab injuria ereptam. Hoc aerit tibi in velamen oculorum, ad omnes qui locum sunt, ct quocunquo perrexeris memento te deprehensa, Sensus est, Abraham vere vir tum,

oin te restituo intactam, erit pudicitiae tuae protector, cui hoc veluti nanuae , quali nubentes & illuc

97쪽

ga AusEL. SOLER Tususque intactae , sponso tradantur , te addico puram. Idque omnibuSin quos incides testatum volo. Ut re hoc flammeo, ut omnes te uXO- rem norint; ac deinceps quisquis Abrahamum esse virum tuum T scierit, a te & ancillis tuis oculos avertat. Munusculum quo te dono,

erit omnibus in signum quod sis velata, & viro astricta. Quare ne deinceps illius conjugium verbo

Hures. Memento te hac eX ca

se deprehensam in simulatione periculosa, & 1 cie mendacii, quae posset in causa esse ut ab alio tanquam viro non alligata , vitiareris . Itaque velamen oculorum de quo agit Abimelech , est tegmen subducens oculis contuentium caput & faciem Sarae. Ita eum locum exponunt, Prado in cap. Ta. EZech. ad vers. 18. Detrio ad C. ΣΟ. Genes . Nec me movent quae in contrarium late urget Salazarius

cap. Isagoges in Cant. S. - in

quem

98쪽

D E P I O. quem his pridem conscriptis incidi , & Martinus Roa tom. a. singular. lib. 3. cap. 4. subdens cap. s. sitam expositionem, qua Vult, per velamen oculorum significari praeteXtum , ne videatur & incurrat in oculos domesticorum Sarae, injuria ei illata, cum abducta est in domum Abimelechi. Sed non adscribo; quia nulla erat injuria Sarae, quod ad regium conjugium non renitens& viro non addicta tui putab tur , dc vir ejus asserebat abd ceretur , ipso inseper eius fratre

existimato , optime propter eam habito. Deinde proposita interrenatio videtur distorta, & omnius retro Patribus incompellia, nec ab ullo interprete hactenus tradititur: apud Lippomanum quidem, in catena ad eum locum , inter omnino multas istius loci interpretationes , refertur una , qua Operimentum oculorum sumi dicitur pro Praetextu excusationis a Sara ad-

99쪽

externos, cum audituri essent tan-

tam Abimelechi erga Saram tib

ralitatem. Sed neque ea interPr ratio quadrat, cum potius in suspiacionem vocanda videretur Sara ,

prae tanta largitate. Et hic pro teXtus est longe alius , quam qui ab Auctore cum quo agimus, pr ferebatur. Quare sistamus assigna in primum interpretatione, quae δίsimplicissima est, & gemina; ser que velationem faciei semineae, inter Hebraeos jam a tempore Abr hami invaluisse.

Usus jam tunc vigens apud Hebraeas mulieres , deinceps tenuit, ita ut Tertullianus lib. de corona militis cap. . dicat; Apud Iudaeos tam solemne est forminis ronu- vG amen capitis , ut inde dignoscantur. Quod statim confirmat exemplo Rebeccae , ad primum Isaaci eo

spectum , invadentis peplum qu velaretur οῦ & exemplo Susannae,

100쪽

nielis 13. operta erat caput , pro more caeterarum mulierum H

braearum. Quanquam 1 spurcis senibus qui videbantur regere popuIum , jussa est discooperiri; reipsa quidem , ut vel conspectu tantae pulchritudinis foedam cupiditatem pascerent, qua tenebantur, ut Scriptura notavit, in speciem autem , ut ostenderent , Susannam fidem conjugii violasse. Idcirco enim in sacrificio Zelotypiae num. --lier adulterii suspecta, adducebatur ad Sacerdotem Judicem , c pite nudato , ut insinuaretur ejus impudentia; qua transgressionis e bilis sui insimulabatur. Detecto ca-

, pile , s ait S. Cyrillus lib. 1 . de

ador. eum Numerorum locum veri sens mulier ad Iudiciem ducitur, id , es non com tu decenti e urnam. Et qu mam est Miss rei ratio 7 Dede, coris namque crimen est , er turpis diris accusatis, Re Mare vero, --

SEARCH

MENU NAVIGATION