Anselmus Solerius cemeliensis De pileo : caeterisque capitis tegminibus tam sacris, quàm profanis

발행: 1672년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

mae diffusio consentanee ad intus cujusque statum, non modice confert ad virilem speciem. Adeundias in hanc rem praeter caeteroS S. Ambrosius i. de Noe & Arca cap. 7. Nugivendus quispiam, argumen tum praeterea duxerit ex alio nati xali pileo : Nam est & alius infantium naturaliS galerus, quem aliqyi,& decori & tutelae esse volunt. E tri plici enim membrana qua foetus in materno utero Obvolvitur ; quarum prima seu fecundina appellatur ; secunda ἀγα iti; a farciminis forma; tertia a mollitudine ;contingit interdum duas posteriores , faciem ac caput infantis sic ob volvere, ut galeatum videatur. Nomen Diadumeni tributum esse Imperatori , qui sic pileatus E matris utero prodierat, scribit Lampridius in Diadumeno. Et aeque obvolutum Ferdinandum Davatum prodiisse ex utero , notavit Paulus Jovius lib. I. - piscar.

72쪽

Piscar. inde conjectans egimii illius Ducis insignia decora, posteae consecuta. Quod si veritate niteretur,

gnam capitis ab eo tegmine honestationem contineret. Quando ita hunc naturalem pileum incidi, nQ-lo praetermissa quae de eo scribit his

verbis Anton. Miraldus centur. Ι-mCmorab. n. 18. Infantes plerique in luce, prodeunt obducito capite veta uti pileo, aut vitta quadam membra nosa, vel caput is nonachali ; quod maritos in suspicionem suarum uxo- mm quandoque pertraxit , ut de historia te latur Antonius Guainerius. Ab eo tegmine obstetrices , ct deliam aniculae infantibus bona ex colorcrubicundo ; vel. mala ex viri ante ,

pras ire solent. Hinc sane crediderim Gallicum proverbium natum fui fe . il est ne coime ; natus cst vittatus vel pileatus, de eo cui ultro suppetunt bona , partumque est amplum in parentibus patrimonium. IVon omi C s tamdi

73쪽

s S A N s E L. S o L E R I Vtam, quod obstetrices apud nonnullos , magno stolent vendere hujusmodi leos infantiles, credulis advocatis, qui hinc se adjuvari putant. Auctor Levinus Lemnius. Locus Lemnii habetur lib.

a. de occultis natur. mirac. cap. 8.

Esseque eam fatuitatem olim Romanis causi dicis persuasam, La pridius scribit in Diadumeno. Ego tametsi tutelam capitis infantilis, dum in inferioribus terrae degit, eae

hoc tegmine non inficior; Tamen venustationem ullam capitis, aut i fantis ex eo operimento, vel praesignificationem insignis alicujus dotis ei tegmini consertam, no0 agri sco; repudiavitque etiam eam proe- nunciationem Deirio . Magic. cap. a. quaest. 7. seel. 1. tractans decumam quartam ariolationem. It que non utor hoc naturali galero , ad monstrandum , naturam arti praeivisse in tutando & decora do per tegmina adventitia capite: quale argumentum ducebam ex vul-

74쪽

D n P et L E o. qvulgato naturali galero , sive ex capillitio. SECTIO IV.

De primo artificiali inter Christianos

capitis tegmine, aeque communi utriquesexui.

EXpositis naturalibus humani

capitis integumentis , progrediendum est ad artificialia ; qualia per Satyram quam plurima conges sit Hadrianus Iunius in Nomenci tore num. Ia . & Ia8. Sed rudibus duntaxat singulorum notionibus propositis praetergrediens , quod aliud non ferret institutum Lexic graphi, cujusinodi ipse eo loco erat. Vix plura dedit Lazarus Baissius

comment. de re vestiaria cap. I9. &ao. quibus capitis foeminei de viri lis integumenta recenset. Quare re lictus nobis est liber campus, in quo nemine praepediente exspatietur oratio. C s

75쪽

G ANfEL. SOLE RIVS Primum inter Christianos capitis tegmen sacrum est & utrique sexui commune, & idcirco hic attinget dum : hoc est, velamen imposutum capiti infantis baptiZati. Non dico vestem candidam, cujus crebra

sit mentio, cum de Baptismi ritiubus agitur , tametsi haec quoquQVelamenti nomine insignitur S. Ambrosio l. de iis qui myster. initiantur c. r. Sed ago de volamine soli capiti imposito: quod item se

cerno a corona, quam ex usis erat

imponi baptizatis ex myrto , Vel palma, aliisve similibus , ut di sorte habetur in ordine Confirmationis ex ritu aethiopum, δc apud Severum Alexandrinum, sub finem operi; dc ritibus baptismi : longe aberat ab hujusmodi florea corona, Velamen capitis de quo agimus; erat enim ex panno. Unde in Concilio apud Belli cum , cujus plagulam refert Gratianus de Consecr. dist. . c. Si oui voluerit, test numero IaΙ

76쪽

Vocatur pannus. A Nicephoro l. 3. C. 37. cum agit de baptismo pueri Hebraei, vocatur arcana ct mystica galea. In ordine Romano, cum de-Myp insantes ante 'Pontificem , ct dat singulis stolam candsidam , ct Chri le, ct decem siliquas. Quae verba e prcssit Albinus Flaccus lib. de divin. Ossic. cap. de Sabatho Sancto. Finem collati, recens baptiZato, hujus velaminis, attigit paucis VC bis Glossa ad cap. Si quis, de Cos secr. d. q. Quod enim baptizati vortex a Sacerdote liniretur Chrismate, oportuit caput hoc tegmine iobvolvi, ne Chrisma dii ilueret. Et quia unctio Chrismatis, Symbolum cst unctionis Sacerdotalis ac Regiae,

propterea Veteres hoc Velamen eXPOnentcs , aiunt, hoc velamen Regii diadematis, aut cidaris Sacerdot

lis Symbolum fuisse. Ad Sacerdo

tium

nisi uso Gomi

77쪽

6a A vs E L. S o L E RIV stium Christianum late dictum, quo omnes baptizati inaugurantur in S cerdotes , juxta S. Petrum, refert hanc unctionem Tertullianus lib. de baptism. cap. r. verbis illis : Egresside lavacro, perungimur benediIta um

ctione; depristina disciplina, qua uno

oleo de cornu in Sacerdotium solebant. Ex quo Aaron a d fine untitus est, unde Christus dicitur a Chrismate , quod est unctio, qua Domino nomen accommodavit adta spiritalis,quia spia ritu unctus est a Deo Patre. Verum quia Reges non minus quam Sace dotes inungebantur ad regiam dignitatem, idcirco ad jus regni in Baptismo collatum ei qui initiatur , refertur chrisma ab aliis Patribus, ut a Salviano lib. 3. de provid. ubi ait, assignatum Christianis esse generationis nova munus,sancti baptismi

iis graitiam, diuini Ohrismatis unciti nem. Scilicet ut sicut apud Hebraeos, quondam , id est peculiarem ac propriam Dei gentem, cum Iudiciarim bo-

78쪽

Dn P Τῖ E o. 63 2 nor in potestatem Regiam transcendis- set, probatissimos 2 lectissimos viros,

per μnguentum regium Deus vocavis in regnum M sic omnes homines christi

ni , cum post Chrisma Ecclesiasticu,

ν omnia Dei mandata fecissent, ad c piendum laboris praemium vocarentur os ad caelum. Quae accipio de inun ctione Chrismatis in Sacramento praecise Christianis ad salutem n Cessario, hoc est in Baptismo. Eam Cnim Chrismationem 1 Sacerdote in: Vertice factam, aliam fuisse a Chris. mationeConfirmationis,redi agno- scit , priorem suam opinationem, retractans, rimelius ad librum Te

tulliani de Baptismo num. 8. & b

ne asseritur1Fevardentio ad I. la naei cap. 18. n. r. ac in appendice ad

Castrum V. Rapiasmus haeresi 8. Commodius ad Regiam simul &Sacerdotalem dignitatem mystice Christianis per Baptismum Obvenientem , referri possit ea in Baptis male inunctio, per Chrisma, quod pessim

79쪽

c AN ssi L. SOLERTI smassim pro utriusque dignitatis Syn dolo proponitur. Ita insigniter Au gustinus in appendice ad Sermo CS O. ΠΟVOS , Serm. 3. & croditus Cyprianus de u:ictionς Chrismatis. Itaque consequenter, hoc velanienad utramque 1llam dignitatem PCrtinere censetur. Ita perspicast Rabanust. I. de insitit. Clerico. C. T9.

cram unctionem, caput eius m saco velamine , ut intes gat,se diadematis Regii, UT Sacerdotalis dignitatis portiatorem , juxta Apostolu-; vos estis in tu gen-s Re ala 2 Sacerdotale, osserentes vosmeti os Deo, b stiam vivam, sancitam, Deo Diacentem,& reliqua. Nam Sacerdotes in veteri Testamento, quodam mystico vela--He, crepuis ' er ornabant. Ivo similiter serna. de Sacramentis Neophitorum. completis iam Eapti mi Sacramentis , cum bapti uus de fonte ascen derit, sacro comismate ungitur in vo lice , ut cognoscat se promotum esse in

80쪽

Dε ΡΙLEo. 'sum genus 2 Sacerdotale; id est, ut a Christi confortio, vocetur Christianus, O aeterni regni sit cohaeres, o c. Exinde traditur Christiano vestis caseida , ut qui prima nativitatis decorem, vetustatis pannis obfuscaverat, habitur generationis, gloria praeferat indumentum. Tegitur etiam post sacram unctio

nem vas caput sacro velamine, ut in

telligat se diademate Eegni, ct Sacerdotali, scut dicitum est dignitate potiri. Similia Gulielmus DuranduS

lib. 6. Ration. cap. 82. num. Is nisi quod velamen de quo agumus Vocare videtur rotundam mithram , & ad Regnum mystia

cum referre ; vestem arnem ca

didam , ad Sacerdotium item mysticum. Graeci tametsi non inungebant verticem Baptizati tamen hoc tegmen capitis adhibebant in Baptismo , ad significationem mysticam,non Regni aut Sacerdotii, sed tutelae militi Christiano in tam Pretioso membro necessariae. Unde

SEARCH

MENU NAVIGATION