Musei Borgiani Velitris codices manuscriptis Avenses Peguani Siamici Malabarici Indostani animadversionibus historicocriticis castigati et illustrati accedunt monumenta inedita, et cosmogonia indicotibetana auctore p. Paulino a s. Bartholomaeo ..

발행: 1793년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

iure nos in systemate Brahmanico pag. 7ς. O sq. , & supra in

hoc opere pag. io 9. Oseq. , defenderimus, Visbnu Indicum deum symbolum aquae esse , quod Indi adorant. Uishnu dei insignia , quae manibus gerit, color, attributa, fabulae, libri, symbola , ritus, festa, hodierni & veteres Magi hoc satis aperte docent. Vide Lopes , Indiae Orientalis partem septimam, in qua Georgii Dissergi , & Caspari Balb' navigationes anno II7ς. in Indiam & regnum Pegu factas tradit, collectore & editore Iohanne Theodoro &' Iohanne Israele de Bu Francosurti anno I 6o6. tab. XXI. , ubi festim aquarum a Peguanis Sapan DaLebe dictum in regno Pegu celebrari asserit , eius ritum describit, ac tabulae aereae incisum exhibet. Similis illi festo ho-dledum exstat in Malabaria ritus , quo sesum aquarum celebra tur, solent enim Malabarenses Indi , si bene memini , mense Augusto in umeras cymbas in unum flumen cogere , iis decertare, flumen percurreret spectacula & ludos in aquis exhibe.re , in iis lustrari, aspergi , & Vishnu deum totis animis concelebrare . Quod certe indicat , Vishnti deum Indis ab initio deum

aquarum rectorem, mundi ex aqua conditorem ac servatorem

significasse , eumdemque hodiedum significare . Quocirco tot,

tantae, & tam sanistae eorum lustrationes & purificationes in aquis , tanta in Indiae Gangem, ramuna , calini, Deis , Rrabna, veri, aliaque flumina veneratio, de qua egi inus supra in hoc opere p'. IS 3. IS . Is s. O pag. 97. ct seq. Haec Indicorum viatorum nemo adhuc animadvertit , quia dum corpus in India versatur, mens eorum plerumque omni mythologiae studio destituta , in aliis terrae partibus vagatur, & dum ea, quae praesentia sunt ac coram circumstant, negligit, longinqua venatur, collustrat, coordinat, scrutatur. Numini Indico , quod descripsimus , duae adstant in sacrario Borgiano uxores capite tutu lato, mamillis turgidis , manu dextera totum aquae symbolum, foliis non apertis gestantes, vestemque Indi eam more feminarum orae Piscariae seu Paraυa varicolorem indutae . Venus una est , altera Tellus , nempe una Laia mi, quae eadem ac Venus . ops, Ceres, prima dei Tisbnu uxor, altera Bhumi vi seu Telluris dea, nam hhumi terra est , Devi autem dea. Ad solii, in quo

242쪽

213 quo sedet inbnu deus, latera, in imo pavimento stant duae figurae deum adorantes , quarum dextera deum Hanuman seu Panem , cercophyteeum , altera genium alterum , fortassis Sugri. viis simium alis instructum, qui deum Vtibnu seu aquam per aera ferebat, denotat. Et Hanuman & Suvisa simit, venti sunt, nam primus Shisae & Pamari seu solis & lunae, alter dei Indrae seuaein filius est , & utroque hoc Rama deus Baechus Indicus , seu Ghnu deus in Rama incarnatus, usus est, dum contra R Dana gigantem seu Plutonem insulae Cylan regem & noctis deum dimicavit. Panem deum & veteres sacerdotes Aegyptii de antiqui Brali manes adorabant . Vide Herodotum lib. a. Clem.

Alex. Stram. lib. 3. f. I94. In parietibus sacrarii huius Indi ei ad latera iidem hi appleti duo exstant dii Hanuman & Sugriva, ille florem & gladium manu gestat, illique comes additur Indus puer. Simio Sugriva adstat alter Indicus vir, qui omnes Ramae dei famuli & belli socii fuisse finguntur.

In parte postica sacelli in pariete seu tabu Ia num. q. ex hibetur deus Brahma quatuor faciebus , quarum tres tantum sunt visibiles , cum quarta ex postica parte delitescat , neque visibilis esse possit. Sedet in toto, una manu gerit ciacram, at , tera vas cupreum , quo utuntur Yogui Samanaei mendicantes ad circumferendam aquam. Nam Brabma ob incestum cum sua sorore commissum ac Shisae dei caput abscissum , vase illo instructus mendicando vitam egisse , & crimina sua expiasse femtur Assident Brabmae duae uxores , una vera vultu rubeo, quae est Sara suadi, altera Bhavani faeie flava, quae Brabmae, Vis,nu,& Shisae deo est communis . Illa harmoniam, haec uxor naturiram significat. Num. U. Vtibnu deus Iotum ad pedes habens ae supra serpentem Vasighi, seu in Othone dormiens, qui ab eo devictus, Mu deo famulatur. Numen quatuor manus habet, quarum una buccisum, altera elacram gerit. Signo NavanI deae in fronte instructum est. Corpore nigro eaeruleo exhibetur. Num. VI. VBbnu in ShνDama incarnatus , facie & corpore viridi, quatuor manibus instructus , in quarum una buccisum, in altera clacram , in tertia arcum sine sagitta, in quarta cla-

243쪽

lla vam tenet , eui tortuoso flexu inhaeret anguis . Frons Bhavani deae signo distinguitur. Adstant duae mulieres deo flores exhibentes . Desuper duae aves Calaia dictae , vulgo aves Paradisiacae . Allegoria haec plana est & facilis. Num. VII. Brahma quatuor vultuum , quorum quartus a parte postica delitescens invisibilis . Quatuor manibus instructus

est, in quarum una vas otonicum seu cupreum , in altera clacram , in tertia , quae est sinistra inferior , gerit librum. Annananimal quoddam Indicum ad pedes appingitur. Ad latera duo adstant Indi umbellas serentes. Numen in fronte Bhamani deae signum fert, faciebus exhibetur flavis. Supra flores toti appletae sunt . De nymphaea seu Ioto vide systema Brali manicum

Num. VIII. Vi nu colore viridi, fronte Bbaυani deae si gno distincta, quatuor manibus insignis, quarum una ciacram, altera buccinum, duabus inferioribus angues gerit. Ex ore ad latera duo aprini dentes prominent , qui indicant huius dei incarnationem in aprum. Clava cum serpente ei inhaerente ad latus appingitur . Numen stat in toto: Ex parte dextra ad imos pedes stat leo Naras ha . Num. IX. Visbnu , qui num. 6. Num. X. Vium qui num. 6. sed faeie rubea . duabus manibus gerit bueeinum , aliis duabus Hacram , sedet in toto.c Num. XI. Visbna in Rama incarnatus exhibetur vultu &eorpore viridi sedens pedibus deeussatis , duabus manibus instructus . Adstat a dextris Hantiman mandatum dei Ramae ad quaerendam Sidam excipiens. Ex sinistris stat Indus deum Rama adorans . Infra simia miles Ceylanenses Raυanae gigantis milites verberat atque enecat. Vide de Rama supra S. V. codi

cem num. V.

Num.XII. Vidis capite turniato ad globi sermam descripto . Exhibetur faeie rubea , quatuor manibus, quarum duae vacuae, duae bueiano & cIaeram instructae. Adstant duae mulieres deo

tum exhibentes.

Num. XIII. Vianu in Parastiνama incarnatus elephanto insidet. Facie exhibetur viridi, vestem oblongam flavam indutus ,

244쪽

. manibus instructus. Una gladium , altera hastam aut sagit.

tam, una buccinum , altera ciacram gerit. A tergo assidet n.

mulus . Infra, dei huius bellatores socii Indici scuta di gladiolmanibus ferentes appicti sunt. Num. XIV. VBhnu in Nara ba seu in semileonem de semihominem incarnatus . Monstrum horrendum , ingens, dentibus, rictu, oculis terrorem incutiens. Vide syst. Brali manicum pag. 296. Num. XU. Vidnu in Krshna incarnatus sedet in arbore, facie & corpore nigro caeruleo . Mulieres duae sub arbore, quubus RGhna vestes surripuit , & in arborem sublatas restituere noluit, nisi eum elevatis manibus adorarent. Num. XVI. Vishnu in Calighi incarnatus , insidet ut rex equo viridi, quatuor manibus instructus est, quarum una gladium , altera frenum equi , alia eiacram, alia buccinum gerit. Astat Indus umbellam ferens . Numen facie exhibetur flava.

Loti flores sparsi per aera. Num. XVII. Ad latera unius arboris Are amaram dictae una figura facie viridi , altera facie rubea , utraque humana virili, & more deorum induta est, sed in capite mitram in cuspidem vergentem gestat, quae diis non appingitur . Ambae elevatis manibus dextris & pollice ac indice compresso, more Indico loquuntur, ac inter se conserunt. Videntur esse gigantes a Namsa rege missi, inter se conserentes, quo pacto deum finbna oecidere possint . Num. XVIII. Aliae duae figurae humanae nudae stantes& inter se conserentes. Una exhibetur colore rubeo fusco, altera nigerrimo. Mitras cuspidatas in capite gestant, ex collo serta & monilia pendent , in fronte signo Naυaul deae exora nati sunt. Zona humerati Brahmanica carent. Sunt duo gigantes ad Rrdna occidendum consilia ineuntes . Ex omni harum figurarum ornatu apparet, monumenta haec orae Piscariae esse. Num. XIX. fimbra seu Vidis in Knbna in earnatus , facie viridi, una manu buccinum, altera Haeram, una eiaca fructum

gerit, quarta elephantem domat & instruit, cui fructum elaea edendum praebet. Appingitur pratum, in quo versatus est Krabna,

c palus seu Tangue, in qua pisces & erocodili natantes, quos F f a omnes

245쪽

omnes domuit, rexit, nutriit & sibi obsequentes habuit Arabna, seu Apollo Indicus. Num. XX. Knbna viridi facie , signo Bhaiani deae insignis ,

quatuor manibus instructus est , quarum una ciacram , altera buccinum, duabus tibiam ori appositam tenet, eaque sonos modulatur . Silvae ex utroque latere appictae , subtus sex vaecae

eum ludentem audientes & conspicientes. Ad imos pedes duae toti appictae exstant. Vide supra S. V. num. I. lib. BGlagapurana. Num. XXI. Hanuman simius deum Vishnti in Ramam incaris natum suis humeris portans. Hanumάἡ eλhibetur colore viridi, in capite signo deae Bbaiari insignitus , & longa cauda instructus . Visbnu quatuor manus habet. Una ciacram , altera buccinum, alia forem gerit. Hae manus, ae mitra capiti insidens suadere Videntur, figuram hane Vishnu esse in Ramam incarnatum, duinin insulam Cylan pro expeditione bellica contra Ramna gigantem ab Hanuman portatus fuit. Alii in hac figura Sidam Ramae uxorem ab eodem Hantiman ex Cylan portatam exhiberi dicent, a quibus ego non dissentiam, cum figura humeris Hanuman insidens, non satis distincta sit, nee dignosci facile possit, an SL da sit, an vero Rima . Num. XXII. Vishnu in Shrisὰmam incarnatus incarnatione sexta exhibetur facie viridi , fronte Bbaiani deae signo instructa, quatuor manibus, quarum una ciacram , altera buccisum, tertia furem gestat. Quarta vacua est . Numen insidet humeris unius genii, qui ex parvulis alis ei affictis dignoscitur. Hic genius naso adunco, dentibus prostantibus, & duabus manibus, quibus insidentis SMisamae pedes sustinet, serpentesque cucullatos gerens exhibetur. Rama per genium, aut Sugria simium in Laeva seu Cylan delatus exhiberi videtur . Num. XXIII. Incarnatio dei Visbnu in testudinem. Exhi. betur Viunia facie viridi, quatuor manibus instructus, quarum duae vacuae sunt, aliae vero duae retula seu sceptro elacra &buerino instructae . A lumbis totum dei corpus in testudinem transformatum exhibetur, testudinis pedibus extra testam quasi natantis speciem exhibentibus. Num. XXIII. Incarnatio dei VisHu in piscem . ExhibeturVisb

246쪽

227 Hunn faeie flava , quatuor manibus , quarum duae viduae , aliae claeram de bueeinum gerentes. A lumbis ad extremam usque pedum calcem VAbnti piscem exhibet, ita ut sui in seriore parte

piscis, superiori humana figura sit. Vide systema Brahinanicum

dig. a 79. seq. Num. XXIV. Incarnatio dei VAbnu in Rama . Hic exhibetur facie viridi duabus manibus instructus , in quarum una a cum, in altera sagittam gestat. Frons , ut in reliquis figuris, signo ma ni deae distinguitur. Num. XXIV. Eodem ordine exhibetur incarnatio eiusde nidei in aprum. Facie repraesentatur nigra aprina , dentibus pro stantibus, capite mitram gerens. Corpus reliquum hominis est.& quatuor manibus insigne . Duabus superioribus ciae am &buccinum gestat , inferiores vacuas habet. Num. XXV. Duae mulieres faeie fusca decussatis pedibus sedentes . ornamenta capitis muliebria sunt, inaures rotundae, quales gestari solent a mulieribus orae Piscariae, ac praeserti in a mulieribus tribus Paraυa dictae . Una ex his mulieribus flabellum muscarium ex soliis palmarum pana dictis confectu in manu gestat. Ambae videntur esse uxores dei Visinu. Num. XXVI. Pu furima , seu potius Rama eum suo fratre

Lelaben. Hi e faeie viridi, & gladio instructus iunctis manibus

exhibetur. Rama faciem rubeam praelifert, ac una manu gladium vaginae ines usum gerit. Alia manum extensam ac elevatam tenet indice protenso more Indico, formam loquentis ex.

hibens . Vide systema Brahmanicum pag 3oa. seq. Num. XXVII. Vishnti facie rubea , veste viridi, monilibus ex collo pendentibus, & in pectore unione Mans dicto munitus. Quatuor habet manus, quarum una clavam seu tuditem, altera buccinum , altera Haeram gerit. Quarta , quae est dextra

inferior, femori applicata quiescit. Adstant duo Indi; qui una

manu flabella ex pavonis pennis confecta, altera notam gestant.

Haec igitur figura exhibet formam , qua Visbnu deus in publica pompa ab Indis cireumfertur. Sub hac forma deum Visb-nu saepe Magis Indicis apparuisse, Indi narrant. Quocirco etiam Diqitiam by Corale

247쪽

argiam Diog. Laert. In Prooemio num. VI. p. 7. de Magh ailr Deos sibi apparere asserentes . Cons Platonem in apologia Socratis. Num. XXVIII. Visbnu deus facie nigro - caerulea , fronte Bha H deae signo distinctus , inauribus rotundis, quales ii, qui Paraυae dicuntur , gestant. Quatuor manibus instructus est, quarum duae quiescunt , duae reacram & bueeinum gestant. Numen stans & toto corpore veste albis flosculis distincta, atque exornata exhibetur, in pectore tamen unione mans dicto promicante. Adstant duae mulieres Indicae totum manu ferentes & deo offerentes. Caput numinis mitra oblonga insignitum est, & eidem multi isti flores una cum suis radicibus impendent. Num. XXIX. Lae abis dea Uilbnu dei uxor, facie rubea, tutulo crinium suorum ad latus vergente, &decussato. Signoma ni deae frons distinguitur. Inaures formam exhibent ininaurium feminarum tribui rara peculiarium. Dea quatuor mainnus habet. Una eiacram , altera buccinum, tertia florem & fruactum arboris Mais gerit . In quarta ad instar stili instrumenis tum oblongum appictum visitur. Adstant duae mulieres lotum deae offerentes . Vide Asema Brabmanicum pag. 93. & seq. Num. XXX. Vishnu deus facie dimidia viridi, altera dimidia flava , linea ex suprema fronte per nares , & medium os usque ad imum mentum faciem unam in duos colores & duas formas secante . Ita reliqui corporis pars una viridis, altera flava est. Manus una & pes unus itidem flavus , alter viridis.

Numen quatuor manibus gaudet. Una clacram, altera clavam ,

altera ga a instrumentum, alia florem & malum Manga appl-ctum gerit. Adstant duo Indi ventilabra gestantes. In hae Uish-nu dei facie, ae corpore , flavo simulque viridi colore ex aequo distincto , aquam, quae per colorem viridem , & Ignem qui per colorem flavum adumbratur , duo haec elementa mutuo commixta, concordia, ac coniuncta significari, facile suaderi poteris , si memineris ex Herodoti , Diogenis Laertii , & Clementis AlexandrinI sententia , ac hodiernorum Brabmanum doctrina, aquam dc ignem , ut duo praecipua numina ab Indis eoli , ac

philosophos Indicos in duas sectas dividi . quarum una cum

248쪽

ras primis aquam , id est risisu deum , altera vero ignem, id est Misa deum religioso cultu prosequatur. Vide systema Brahmanicum pag. 2I8. I9. 12 o. Hos duos deos, deum nempe Πιθ-nu & Misa mutuo eoivisse, unum in alterum transivisse , sae. pe formam mutasse, eum Maiani dea, una eademque sua maatre & uxore concubuisse , filios genuisse , frequenter mutuo pugnasse , tum iterum haec elementa seu deos ad concordiam rediisse, ac res humanas proe reasse docuimus in eodem systematC Brahmanico pag. iii. O ira. Haec igitur est illa eoneordia discors, Oruma ct Arima , de qua vide supra confectaria ex eodia cibus Indicis. Vishnu & Shiva aqua & ignis in hoc symbolo uno corporis trunco & una persona , tamquam simul coaluissent, exhibentur, sed ignis flamo , aqua viridi colore adumbratur, di dimidia quidem facies ae unius eiusdemque corporis pars viriri, alia fuse colore repraesentatur . Hoc igitur symbolum duas sectas coniungit, ac rerum creationem seu productionem

aquae & igni , Vionu & Mi e deo sibi mutuo coniuncto ac concordi tribuit; & hoc systema iis Indie is philosophis peculiare est, qui I sin Smaria , seu eontemplatores ac semper meditantes dicuntur . Vide systema Brahmanicum pag. 2 9. 21 .

Flos arboris --, ct malum eius meta dictum , quod in hae figura Visbnu deo appictum cernis, fertilitatem & abundantiam ;Clacra imperium seu rerum gubernium; Cla vires & fortitudinem ; Gadga seu gladius eastigandi, puniendi, & res destruendi proprietatem ac potestatem significat. Num. XXXI. Vithnti facie rubea , quatuor manibus insignis. Harum duae viduae aliae Haeram & bucianum gerunt. In fronte signum Bbasini deae exstat. Adstant duo Indi umbellas ge

stantes.

Num. XXXII. VAbnu sub baldachino , ut repraesentari solet in templis arisque suis . Faciem gerit viridem, quatuor manus , quarum duae viduae, aliae eliseram et buccinum tenent. Adstantes habet duas mulieres lotum ei exhibentes. Num. XXXIII. VAbnu facie equina viridi, quatuor manu bus instructus, quarum duae viduae, aliae esacram Sc buccinum gestanis Diuili do by Corale

249쪽

gestantes . Respicit figuram ad latus eius dextrum stantem , quae facie nigro caerulea, capillamento de eussato ac quasi muliebri exhibetur. Haec figura una manu totum apertam & foliis pendentibus tenet, altera malum seu fructum aliquem gerere videtur , utraque vero manu haec munera deo equino offerens exhibetur. Vide systema Brahmanicum pag. I 61. Ofeq. Num. XXXIV. Vishnu facie rubea Haeram & buccinum manu gerens. Adstat eidem , eumque respicit a dextris vir niger Parais mitra oblonga ac ornamento comico instructus, quo indui solent illi, qui deorum gesta in theatris exhibere soliti sunt. Num .XXXV. Vishnus in Nar laba seu in leonem hominemque simul incarnatus. Facie exhibetur viridi, ore & vultu leonino, hiantibus faucibus , dentibus prostantibus , auribus arrectis , mitra capiti insidente. Quatuor habet manus , duas viduas, duas eiaeram & buccinum ferentes. Ibidem exhibetur incarnatio eius in ramana seu in Brahmanem nanum, qui umbellam una manu, altera vero scipionem gestat, ac peregrinantis Brah-manis formam exhibet. Vide systema Brahmanicum pag. 296.

Num. XXXVI. Incarnatio Vidnu in Rama, una manu arcum, altera gladium tenens , facieque rubea exhibetur . Ibidem Incarnatio in Parasurama, qui pariter una manu arcum, at tera gladium gestat. Facie exhibetur fusca . Num. XXXVII. VBhnu in aprum incarnatus facie exhibetur humana rubea, duobus aprinis dentibus ex ore prostantibus . Signum deae Bba ni in fronte- Manus quatuor, quarum una clava, altera serpente, duae clacra & buccino insignes .

Ad pedes appictus stat NaraasMa seu hic ipse Vis u in leonem hominemque incarnatus . Sacrarium hoc meridionalis Indi eae gentis, Vishnu deum seu aquam adorantis est, idque cum mythologia, symbolis, & cultu septemtrionalium Indorum accurate convenire, iam tu ipse perspicis . Secta is itur philosophorum aquam adorantium in India frequentior , saepe alteri sectae ignem colenti lites movit. Inde emigratio huius sectae in 'μ- em , in Claetum , in regnum Aυa , Petu de Mam. Vide supra pag. q. 6 ., Confer Platonem in Timaeo pag. 7o6. erit. Bag.

SEARCH

MENU NAVIGATION