Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

eto c.ATEC HISM Vs Deum igitur natura, substantia, essentia unum , quemadmodum ad confirmatam ueritatem in Dmbolo Niseni Concilii dictum est, Christiana fides credit, projietur , sed altius etiam ascendens ita

unum intelligit , ut unitatem in trinitate, O trianitatem in unitate ueneretur: de quo nobis mysterio nuc dicere incipiendi ι est. sequitur enim in Symbolo, PATREM . sed quoniam Patris vox non una ratione Deo tribuitur, illud prius declaradum erit,

quae sit magis propria huius loci significatio. Deunonnulli etiam , quorum tenebris fides lucem non attulit, aeternam substantiam esse intellexerunt , aqua res ortae essent, O cuius prouidentia omniagubernarentur sesuumque ordinem, O statum conseruarent. Ex humanis igitur rebus ducta similia tudine, quemadmodum eum, a quo familia propa, gata est , cuiusque consilio, o imperio regitur , patrem vocabant: ita hac ratione factum est, ut Deum , quem omnium rerum opificem, O rectorem agnoscebant, Patrem appellari uoluerint. e . dem nomine sacrae etiam litterae usae sunt, cum de Deo loquentes uniuersorum creationem , potes tem, admirabilemqueprouidentiam ei tribuendam D ux 3 indicarent. legimus enim: Numquid no ipsie est phter tuus, qui possedit te, oe fecit, O creauit te 'Malach.α. O alibi: Numquid non pater unus omnium nostrum ἶ Numquid non Deus unus creauit nos ἐ At uero multo stequentius, O peculiari quodam no-Ad Rom. s. mine , praesertim in noui testamenti libris, Deus pater

32쪽

AD PM OCHO S. Mter Christianorum dicitur, qui non acceperunt θ ritumstruitutis in timore, sted acceperunt stiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamant, Abbam IiI' ' ter: eam enim charitatem dedit nobis pater, ut filii 'μμ' Dei nominemur, σ simus: quod si sitis, O ber des , heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, qui est primogenitus in multis statribus, nec con-

funditur uocare nos statres . Siue igitur commu- Ad Heb. i.

nem creationis, σ prouidentiae , siue praecipuam stirituatis adoptionis causam sectes , merito fideles Deum patrem sie credere profitentur.

Verum praeter eas notiones, quas explicauimus Pi medita

Patris nomine auito, ad altiora osteria mentem men Pater,

erigendam esse Parochus docebit . GJod enim is ἴ an. ab

luce illa inaccessibili, quam inhabitat Deus, ma- narum pro- .i

Iis reconditum, O abstrusum est, quodque huma P RV hR na ratio, o intelligentia non conssequi, aut ne si sticari quidem poterat, id Patris uocabulo diuina oracula nobis aperire incipiunt. Indicat autem Menomen, in una diuinitatis essentia non unam tantum persionam, sita personarum distinctionem credendam esse. Tres enim fiunt in una diuinitarepersonae , Patris, qui a nullo genitus est; Filii, qui ante omnia saecula a patre genitus est; Spiritus sancti, qui itidem ab aeterno ex patre, O filio pr redit . Atqui pater Ut in una diuinitatis subbia tia, prima persiona, qui cum unigenito filio sevo, O stiritu sancto unuι est Deus, unus es Domi--s , non in unius singularitate persona, sed in c iii unius

33쪽

unius trinitate substantiae. Iam uero is tres personae, cum in se quidquam dismile, aut distare itare nefas sit , sevis tantummodo proprietatibus distinctae intelliguntur. Pater quidem ingenitus est Filius apatregenitus : Spiritur anctus ab utroque procedit. Atque ita trium personarum eandem esistentiam, eandem seubstantiam confitemur; ut in confessione uera ,siempiternaque deitatis, et in persimis proprietatem,et in essentia unitatem, et in trinitate aequalitatem pie , oesancte colendam credamus . Nam quod patris primam esepersonam dicimus, hoc non ita accipiendum est, perinde ac si aliquid in Trinitate prius aut posterius, maius,aut minus c' gitemus . absit enim haec a fidelium mentibus impietas, cu eandem aeternitatem,eandemgloriae maiestatem in tribus persionis Christiana religio praedicet. Sed patrempropterea quod i e sit principium sine privcipio, primam esse personam , uere, et sine ulla dubitatione assimamus; qua quide uti patris proprietate distincta est,ita in unam illam praecipue hoc conuenit, quod filium ab aeterno genuerit :ίemper

enim Deum simul O patrem fuisse nobis significa

tur, cum Dei, σpatris nomina coniuncta in hac confessionepronunciamus. Verum quoniam in nullius rei, qua huius omnium altissimae,ac discillimae notitia, atque explicatione, aut periculosius uers ri, cuigrauius errare possumus, doceat Parochus, religiose retinenda esse essentiae, et personae propria uocabula, quibus hoc sterium significa tur, in . sciant

34쪽

AD PARO Uo S. xx sciant fideles unitatem esse in essentia, distinctionem

autem in personis. Sed haec βubtilius exquirere nihil oportet, cum meminerimus illius uocii: Qμi Rr fibuli, ,1.tator est majestatis, opprimetur a gloria: satis enim uideri debet, quod fide certum, et exploratum ha- γ . beamus, nos a Deo cuius oraculis non assentiri, extremae stultitiae, atque miseris est ita edoctos es- , .se. Docete, inquit,omnes gentes, bapti antes eos in Mareb it. mine patris, Ofiij, et tiris ibassct . rμrsus, tres sunt, qui testimonium dant in caelo, pater, uerbum, . μ' ' 'o stiritus sanctus, ct bi tres unum sunt. oret tamen assidue, ac precetur Deum, oe patrem , qui uniuersa ex nihilo condidit, disponitque omnia sua- ..... , niter, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri, qui Trinitatis: m Isterium humana menti patefecit: et, inquam, sine intermissione, qui diuino beneficio hac credit, ut aliquando in aeterna tabernacula

receptus dignus sit, qui uideat, quae tanta sit Deipatris foecunditas, ut sie imum intuens, atque intelligens, parem et qualem sibi filium gignat ; quoque modo duorum idem plane ct pa cbaritatis amor , qui spiritus sanctus est, a patre oe filio procedens, genitorem, O genitum aeterno, atque indissolubili uincula inter sie connectat; atque ita diuinae trini tatis una sit essentia, oe trium personarum perfecta distinctio.

OMNIPOTENTEΜ. Solent sacrae litterae muttis nominibus Dei siumma uim,et immesam maiestatem explicare,ut ostendant quάta religione et pietare illius

35쪽

2 CATECHISM V ssanctissimum numen colendum sit: sita in primis doceat Parochus, illi omniyotentem uim frequentissi- . Gςn me tribui. Ipse enim de se dicit, Ego Dominus omnipotens . O rursus Iacob, cum filios ad Ioseph mit

Gen. 3. teret, ita illis precatus est: Deus aute meus omnia

potens faciat uobis eum placabilem : deinde uero in Apoe.i. Apocalypsi sicriptum erit, Dominus Deus , qui est ,σ qui erat, qui uenturus est omnipotens O alibi , Dies magnus Dei omnipotentis appellatur. . LRς- . Nonnumquam etiam pluribus uerbis illud idem sia Num x r. gusca olet. Atque huc pertinet , quoddicitura 2 erit impossibile apud Deum omne uerbum. sap. 1,. Numquismanus Domini inualida est e item, Subest tibi, cum uolueris,posse. et alia generis eiusdem. ex quibus uariis dicendi formis id percipitur, quod uno omnipotentis uerbo comprehendi perspicuum est. Intelligimus autem hoc nomine, nihil esse, ni hit animo , cogitatione fingiposse, quod Deus efficere nequeat. etenim non solum hM, quae tametsi maxima sunt, aliquo tamen modo in cogitationem nostram cadunt, epiciendi potestatem babet, nimia. rum, ut omnia ad nibilum recidant,atque ut plures mundi ex nihilo repente existat; uerum etiam multa maiora in illius potestate sit assunt, quae humanae menti , et intelligentiae subpicari non licet. Neque uero , cum omnia Deus polsit, mentiri tamm, aut fallere, aut falli, aut peccare, aut interim, aut ignorare aliquid potest . haec enim in eam naturam dunt , cuius imperferita actio est: Deus uero, cuius perfe-

niuitia

36쪽

AD PAROCHO S. etymismactemper est actio, ideo haec non posse dicitur quia, posse ea, infirmitatis est, non summae, O infinita omnium rerum potestatis, quam illa habet.

Ita igitur Deum omnipotentem esse credimus , udi ab eo tamen longe omnia abesse cogitemus, qua perfecta eius essentiae maxime coniuncta, o con-i uenientia non sunt. Recte autem, sapienterque factum Paracbus . rq δ'

ostendat, ut, praetermissis aliis nominibus, quae de ζζῖ ai

Deo dicuntur, hoc unum nobis credendum in Symboloproponeretur .h2gam cum Deum omnipote i '' '' term agnosiimus , simul etiam fateamur necesse est, . eum omnium rerum scientiam babere, omnia item eius ditioni, O imperio subiecta esse. Cum uero , omnia ab eo fieri posse, non dubitemus, consequenstomnino est, ut cetera etiam explorata de illa habeamus, qua si desint, quo modo omnipotens sit,iprorsus intelligere non possumus. Praeterea nulla res tam ad fidem, et spem nostram cosirmanda ua. let, quam si fixum in animis nostris teneamus, ni- . et hil non fieri a Deo posse. quidquid enim deinceps credere oporteat, quamuis magnum, O admira bile sit, rerumque ordinem, ac modum superet, illi. itamen facile humana ratio, postquam Dei omnipotentis notitiam perceperit, sine ulla haesitati e . d assentitur: quis potius, quo maiora sint, quae diu na ora la doceant, eo libentius fidem eis habendam esse existimat. Quod si boni etiam aliquid expectandum tinumquam animus rei magnitudine,, quam

37쪽

,6 CATECHISMVsquam exoptat , frangitur ,sita erigit sese , atque confirmat, sepe illud cogitans, nihil esse, quod ab 'omnipotenti Deo essci non post. Quare hae fide praecipue munitos nos esse oportet, uel eum aD . miranda aliqua opera ad proximorum usum , O utilitatem edere cogimur, uel cum a Deo precibus impetrare aliquid uolumus . Alterum enimi e Dominus docuit, cum apostolis incredulita-Matu . 37. rem objciens dicereti Si habuerisis fidem sicut

' granum sinapis , dicetis monti huic , transi hinc illuc , O transibit, O nihil impossibile erit u

IMobi r. bis. De adtero autem sanctus Iacobus ita tem- itus est: Postulet in fide nilal haesitans. qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a uento mouetur , O circumfertur . non ergo aestimet homo ille , quod accipiat aliquid a Domino. Muiata praeterea haec fides commoda , atque utilitates nobis praebet , in .primis vero ad omnem animi modeniam , O humilitatem nos instituit: ME. O. enim inquit Princeps apostolorum: Humiliamini sub potenti manu Dei. monet etiam non esse trepidandum , ubi non sit timor ,sed unum Deum tia, mendum erue, in cuius potestate nos ipsi, nostraque omnia posita sint . inquit enim Saluator nosterri Iuε.la. Ostendam uobis, quem timeatis. Timete eum, qui. Bquam occiderit, habet pote natem mittere in .gebennam.

. Vtimur deinde hac fide ad immensa erga nos Dei beneficia cognoscenda , O cela randa. Nam

38쪽

AD PAROCHO S. 2' qui Deum omnipoetentem cogitat , tam ingrato ani- , mo esse non potest, quin opius exclamet: Fecit Lue .. mihi magna,qui potens est. Sed quod patrem omnipotentem in hoc articula vocamres , neminem merrore duci oportet, ut arbitretur ita siti hoe n men tributum esse, ut filio etiam , O stiritui sancto commune vom sit. 2Xam quemadmodum Deum U

patrem, Deum sitium, Deum stiritum sanctum , neque tamen tres Deos, sed unum Deum esse dic mus : ita aeque patrem, ac filium, oestiritum san

ctum omnipotentem , neque tamen tres omnipo tentes , sita unum omnipotentem esse confitemur. At uero, praecipua quadam ratione , Patrem , quia omnis originis fons est , hoc nomine uocamus , uti etiam filio , qui aeternum patris nem

bum est, sapientiam , O spiritui sancto , quia

utriusique amor est, bonitatem tribuimus : quamuis haec, O alia huiusemodi nomina commκniter . ' et

in tribus personis, ex catholica fidei regula, d

CREATOREM CAELI, ET TERRAE.

uam necessarium fuerit, omnipotentis Dei cognitionem paulo ante fidelibus tradi, ex uis, q- nunc de uniuersorum creatione explicanda erunt , perlici potest. Tanti enim operis miraculum fac lius creditur, quod nullus de immensa creatoris potestate dubitandi locus relinquitur. Dεus enim nouex materia riuua mundum fabricatus es ,sed ex

4. . nihilo

39쪽

α c ATECHISM V snihilo creauit, idque nulla vi, aut necestate co- .i . I actus, sedsuasponte, et uoluntate instituit. Neque uero ulla ulla fuit causa, quae illum ad opus creationis impelleret, nisi ut rebus, quae ab ipsi essecta essent, bonitatem suam impertiretur Inam Dei natura, i aper se beati sima, nullius rei indigens est,

νω. I, ut inquit David, Dixi domino, Deus meus es tu , quoniam bonorum meorum non eges. Quemadmodum autem sua bonitate adductus, quacumque uoluit, fecit: ita non exemplum aliquod, aut fommam, quae extra, se posita esset, cum uniuersa conderet,secutus est: veru quia rerum omnium exemplar diuina intelligentia continetur, idsummus amtifex in se ipsio intuens, ac ueluti imitatus ,summa sapientia, O infinita uirtute, quae ipsius propria est , rerum uniuersitatem initio procreauit: Ipsie enim dixit, O factasunt: ipse mandauit, et creata

salar t. sunt. Verum caeli I et terrae nomine, quidquid ca lum, O terra complectitur, intelligendum es. Psaa. s. Nam praeter caelos , quos opera digitoru eius, Propheta appellauit, solis etiam splendorem, lunaeque, O ceterorum siderum ornatum addidit , atque, ut essent in signa, O tempora, in dies,stannos, ita caelorum orbes certo, O constanti cursu tempe rauit, ut nihil perpetua eorum conuersione mob ne ereatio mobilitate illa certius uideri possit. . ne angelo- Traeterea stiritualem naturam, innumerab

laque a gelos, qui Deo ministrarent, atque ady-α ipsius hol sterent , ipse ex nihilo creauit , quos deinde admi

40쪽

AD PAROCHO s a rabili gratia suae , O potestatis munere auxit,

atque ornauit. Nam cum illud sit in diuinis litteris , Diabolum in ueritate non fletisse ; perspi- Io n. .lcuum est, eum, reliquosque deserto es angelos ab

ortus sui initio gratia praeditos fuisse. de quo ita est

apud anctum Eugulinum: Cum bona uoluntate, idest, cum amore casto, quo illi adhaerent, angelos Ciui. bei. creauit, simul in eis O condens naturam, O lum 'i' γ' gies gratiam. Vnde sine bona uoluntate,boc est Dei amore, numquam sanctos angelos fuisse credendum es. Quod autem ad scientiam attinet, extat illud acrarum litterarum testimonium: Tu domine g mi rex sapiens es ,sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. Potest rem denique eis tribuit diuinus Dauid illis uerbis: Potentes uirtute, facientes uerbum illius. atque ob eam rem saepe in sacris litteris uirtutes , et exemeitus Domini appellantur. Sed quampis omnes uicaelestibus donis ornati fuerint, plurimi tamen, quia Deo parente, O creatore suo defecerunt, ex autissimis illis sedibus deturbati, atque in obsecurissimum terrae carcerem inclusi ternas superbiae suae poenas luunt: de quibus Princeps apostolorum scribit in hunc modum: Angelis peccantibus nop emcit, sed rudentibus Inferni detractos in Tartarum 'tradidit cruciandos, in iudicium reseruari. At uero terram etiam super stabilitatem suam fundatam Deus uerbosuo iussit in media mundi par psu.iαι. μ consistere , effecitque ut ascenderent montes, descenderent

SEARCH

MENU NAVIGATION