Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

intelligere nullo modopossumus, constanter ered re, et siumma animi pietate colere debemus, ac u

luti sterii admiratione obstupefacti, illud cum

13- Propheta dicere , Generationem eius quis enarrabit ψ Hoc igitur credendum est, filium e sdem esse

naturae , eiusdem potestatis, O sapientiae cum patre,ut in Symbolo Nicaeno explicatius confitemur: inquit enim: Et in Iesum Christum filium eius unigenitum , O ex patre natum ante omnia secuta , Deum de Deo, lumen de lumine, Deum uerum de Deo uero, genitum non factum , conssubstantialem patri, per quem omnia facta sunt. Ex omnibus autem, quae ad indicandum modum, rationemq. aeternaegenerationis similitudines asseruntur, illa propius ad rem uidetur accedere, quae ab animi nostri .r. cogitatione siumitur. quamobrem sanctus Ioannes filium eius uerbum appellat. Vt enim mens nostra, sie ipsam quodam modo intelligens ,siui singis imaginem, quam Verbum theologi dixerunt: ita Deus , quantum tamen diuinis humana conferri

possunt , sie ipsum intelligens, Verbum aeremum generat. etsi praestat contemplari, quod fides proponit,et sincera mente Iesum Christum uerum Deum, O uιrum hominem credere, O confiteri, genitum quidem, ut Deum, ante omnium seculorum det res , ex patre, ut hominem uero natum in tempore ex matre Maria uirgine, O quamquam duplicem eius natiuitatem agnostamus, unum tamen filium

esse credimus. Una enim persona est, in quam dia

52쪽

uina, O humana natura conuenit. Et quod ad diuinam generationem attinet, nullos aut statres, aut coheredes habet, cum ipse patris unicus sitius, nos uero homines figmentum, O opus manuu eius smus. At si humanum ortum consideremus, multos ille non solumstatrum nomine appellat, sted si

trum etiam loco habet, ut una cum eo paternae hereditatis gloriam adipistantur . ij sunt, qui fide Christum dominum receperunt, O fidem, quam nomine profitentur, re ipsa, εχ charitatis os typr stavi. quare primogenitus in multis statribus

ab Apostolo uocatur. DOMI NVM Nos TRVM. Multa fiunt, qu de Saluatore nostro in acris litteris dicuntur: qu rum alia , ut Deus est, alia, ut homo, ipsi conuenire perspicuum est, quoniam a diuersis naturis diauersas earum proprietates accepit. Igitur uere dicimus Christum esse omnipotentem, aeternum, immensium, quod a diuina habet. Rursus de illo diciamus ,passum, mortuum esse, resurrexisse, quae naturae hominum conuenire nemo dubitat. Verum praeter haec quaedam alia utrique naturae congruut, ut hoc loco, cum Dominum nostrum dicimus. v tur si ad utramque naturam hoc nomen restra ur,' merito Dominus noster predicandus est . 2Vam quemadmodum ipse aeternus Deus est, uti pater, ita etiam omnium rerum aeque dominus es , ac parer . in quemadmodum ipsie σpater non est alius, atque abius Deus, Ad id plane Deus, ita etiam

53쪽

a CATECHISM V si e , O pater non est alius, atque alius dominus.

ed recte etiam multis rationibus, ut homo est, Dominus noster appellatur. Ac primum quidem , quoniam ipsie redemptor nosterfuit , atque a peccatis nos liberauit, iure hanc potestatem accepit, ut vere Dominus noster esset, ac diceretur. ita enim Ad Phil. a. Apostolus docet: Humiliavit siemet ipsum , factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis et propter quod Deus exaltavit illum, O donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine I E s v omne genu flectatur, caelestium , terre- Irium , O infernorum : O omnis lingua confiteatur , quia dominus Iesus Christus in gloria es Dei patris. Atque ine de se post resurrectionem, Dara est , inquit , mihi omnis potestas in calo, O in terra . ob eam quoque rem Dominus dicitur, quod in una persona duae naturae , diuina, humana,coniunctae t. hac enim admirabili coniunctione meruit, ut quamuis pro nobis mortuus no 69et, tamen Dominus constitueretur communiter quidem omniurerum,quae condita sunt, praecipue autem fidelium

qui illi parent, atquesummo animi sudio instruiut.2bci Ast , ad od igitur reliquum est, Parochus fidelem ponus Chri- pulum ad eam rationem cohortabitur,ut sciat aequis st*dyhς- mum esse prae ceteris hominibus, nos, qui ab eo, nomen inuenimus,Christianique uocamur,et,quauta ille in nos beneficia contulerit ,ignorare non possimus, ob id maxime, quod eius munere haec omnia

de intelligimus i aequum esse, inquam, nos ipsius,

54쪽

AD PAROCHO S. 63

non siecus ac mancipia, redemptori nostro, et dom no in perpetuum addicere, et cosiecrare. Et quidem, cu baptismo initiaremur, ante ecclesiae fores iapro fessi sumus. declarauimus enim, nos Satana, O mundo renunciare, o Iesu Christo totos nos tria

re. Quod si, ut Christianae militiae adscriberemur , tum sancta, et solemni professione nos ipsos Domino nostro deuouimus: quo supplicio digni erimus, si postquam ecclesiam ingressi sumus,Dei uolutatem,

et leges cognouimus; postquam sacramentorumgratiam percepimu r, ex mundi, et Diaboli praeceptis, ac legibus uixerimus; perinde ac si, cum baptistmoabluti sumus, mundo,et Diabolo, non Christo domino, ac redemptori nomen dedissemus 3 sed cuius ani- mu amoris facibus non incendat tanti domini tam benigna, et propensa in nos uoluntas, qui, tametsi nos in potestate siua, et dominatu ueluti seruos sanguine suo redemptos habeat, ea tame charitate complectitur, ut, non feruos uocet ,sed amicos ,sed sta-

tres ' Haec profecto iustissima causa est, atque haud

sitio an omnium sit maxima, cur eu perpetuo debe mus domini; nostrum agnostere,uenerari, et colere.

Q I CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO, NATUS EM MARIA UIRGINE.

Maximo quidem, O singulari beneficio humanum genus a Deo assectum esse , qui nos e durissimi t ranni seruitute in libertatem uindicarit, ex iis,qκ esiveriori articulo declaratasunt, intelligere fideles uero si consilium etiam,et ratione, qua

55쪽

potismum id efficere uoluit, nobis ante oculos ponamus , profecto nihil diuina in nos beneficentia , ac bonitate illustrius, nihil magnificentius esse uia debitur. Eius igitur mysterii magnitudinem, quo nobis tamquam salutis nostrae praecipuum caput se erae litterae considerandum sepsssime proponunt , Parochus a tertii articuli explicatione ostendere incipiet : cuius hanc esse siententiam docebit, nos credere , O confiteri, eum ipsium Iesum Christum , unicum Dominum nostrum, Dei sitium, cum pro nobis humanam carnem si cepit in utero uirginis , ' non ex uirili Aemine , ut alii homines, sita supra

omnem natura ordinem spiritus sancti uirtute conceptum esse,ita ut eadempersona Deus permanens, quod ex aeternitate erat, homo fieret, quod ante non erat. Ea autem uerba ita accipienda esse, ex

sacri Concilii Constantiuopolitani confessione plane perspicitur: inquit enim: Qui propter nos homines, O propter no stram salutem deficendit de caelis: incarnatus est despiritu sancto ex Maria uirmne , O homo factus est. Atque id etiam sanctus Ioannes Euangelista explicauit, ut qui ex ipsius Domiam Saluatoris pectore,altissimi huius muterj cognitionem hausisset. nam cum diuini uerbi naturam. declarasset illis uerbis: In principio erat uerbum,

in uerbum erat apud Deum, oe Deus erat ue tam : ad extremum conclusit: Et uerbum caro factum est , O habitauit in nobis. Verbum enim,

quod diuina naturae hypostasis est, ita humanam

naturam

56쪽

AD PAROCHO S. Asnaturam assumpsit, ut una, O eadem esset, diuia me, o humanae natura spostasis, ac persona o

quo factum est, ut tam admirabilis coniunctio utriusque natura actiones , O proprietates conseruaret, , ut est a d sanctum Leonem magnum . Pontificem, Nec inferiorem consi meret glorificatio , nec superiorem minueret assumptio. Sed quoniam praetermittenda non est uerborum explanatio, docetu Parochus , cum dicimus , Dei filium stiritus ancti uirtute conceptum es e, unam hanc diuinae Trinitatis personam incarnationis mysterium non confecisse. Quamuis enim unus filius - humanam naturam assum erit , tamen omnes diuinae Trinitatis persona, Pater, Filius, ct Spiria

rus sanctus huius m steri, auctores fuerunt, siquidem illa Christianae fidei regula tenenda est: Omnia,

quae Deus extrase in rebus creatis agit, tribus per sonis comunia esse, neque unam magis quam adiam, aut unam sine alia agere. Quod autem una pers na ab alia procedat , hoc unum omnibus commune

esse non potest. nam filius a patre tantum gener tur , spiritus sanctus a patre, O filio procedit. quidquid uero extra illas ab ipsis proficiscitur, tres persona sine ullo discrimine agunt: atque ex hoc genere fili' Dei incarnatio censienda est. Quamquam uero haec ita se habeant ,solent tamen sacrae litterae

earum rerum, quae omnibuspersonis comunes sunt,

aliam alijs tribuere ; quemadmodum summam omnium rerum potestatem patri ,sapientiam filio ,

stiritui

57쪽

46 CATECHISMVs 1 iritui sancto amorem adscribunt. Et quoniam diauinae incarnationis mysterium singularem, atque immensam Dei erga nos benignitatem declarat, ob eam rem peculiari quadam ratione hoc opus stiritui sancto tribuitur. In hoc osterio quaedam supra naturae ordinem, quaedam natura ui effecta esse animaduertimus. 23 am , quod ex purismo uirgivis matris sanguine Christi corpus formatum credimus , in eo naturam humanam agnostimus; cum

illud omnium hominum corporibus commune sit,ut ex matris sanguine formentur. Q sod uero oe naturae ordinem, oe humanam intelligentiam superat, illud est, simul atque beata uirgo angeli uer- bis assentiens dixit: Ecce ancilla Domini, at mihi fecundum uerbum tuum: statim sanctissimum Chrifli corpus formatum, eique anima rationis composconiuncta est, atque ita in ipso temporis articulo perfectus Deus, O perfectus homo fuit. Hoc autem nouum fuisse, atque admirabile *iritus sancti opus, nemo dubitare potest, cum , struato naturae ordine, nullum corpus, nisi intra praescriptum temporis batium, hominis anima informari queat.

Deinde uero illud accedit, maxima admiratione d gnum , quod, ut primum cum corpore anima coniuncta fuit, ipsa etiam diuinitas cum corpore, anima copulata est . quare simul corpus forma tum , atque animatum est , corpori, O animae diuinitas coniuncta. ex quo fit, ut eodem temporis

puncto perfectus Deus, O perfectus homo esset, σ

58쪽

O hominis diceretur, quod eodem momento Deum, O hominem concepisset. Hoc autem ab angelo ei significatum est, cum ait: Ecce concipies in utero, LRς uo paries filium, O uocabis nomen eius I E S U M rhic erit magnus, O filius alti mi uocabitur. Et euentu comprobatum est, quod Isaias praedixit: Ecce uirgo concipiet, et pariet filium. Idem quoque Ic . Elisabeth, cum spiritusancto repleta, 1ilis Dei conceptionem intellexisset , bis uerbis declarauit: Vnde hoc mihi, ut ueniat mater Domini mei ad me ὀ Lμ- Sed quemadmodum Christi corpus expurissimis integerrima uirginis sanguinibus sine ulla uiri opera, ut antea diximus, uerum sola spiritus sancti uirtute formatum est: ita etiam, ut primum conceptus es, illius anima uberrimam spiritus Dei copiam ,

atque omnem charismatum abundantiam accepit .

neque enim, ut aliis hominibus, quisanctitate, O gratia ornantur, ipsi ad mensuram , ut testatur functus Ioannes, dat Deus spiritum, sita omnem rhi, tigratiam tam affluenter in eius animam infudit, ut Ioan i

de plenitudine eius nos omnes acceperimus. Ne- 'que tamen filium Dei adoptiuum. pellare licet, quamuis spiritum illum habuerit quo sancti ho-

mines filiorum Dei,adoptionem consequuntur. nam cum natura filius Dei sit, adoptionis gratiam, aut 'nomen in eum conuenire nullo modo existimandum est. Haecsunt, quae de admirabili conceptionis my-

serio explicanda uisa sunt. ex quibus ut salutaris fructus

59쪽

M CATEC HISM V s ructus ad nos redundare post, illa in primis D

les memoria repetere, ac saepius cogitare cum an missuis debent, Deum que, qui humanam carnem assumpsit; ea uero ratione hominem factum, quam mente nobis assequi non licet, nedum uerbis expliacare ; ob eum denique finem hominem fieri uoluisse, ut nos homines filii Dei renasceremur. Hac cum attente considerauerint, tum uero omnia mysteria, qua hoc articulo continentur, humili, ac fideli animo credant, O adorent; nec curiose, quod βηe pe- riculo uix umquam eripotest, illa inustare, ac perstrutari uuint.

o altera est huius articuli pars, in qua explicanda Tarochus diligenter uersabitur, cum Delibus crea dendumst, Iesum dominum non solum conceptum spiritus sancti uirtute , si etiam ex Maria uirgine natum, O in lucem editum esse . cuius Usterii Ades quanta cum laetitia, O iucunditate animi m

' . ditanda st , angeli uox, qui primus felici ssimum

nuncium mundo attulit, declarat: inquit enim: Luς Ecce euangeleto uobis gaudium magnum , quod erit omni populo. Tum ex illius caelestis militiae canxue.1. tico: Gloria in altissimis Deo, O in terra pax h minibus bonae uoluntatis: quod angeli cecinerunt,

facile est intelligere. Hinc etiam amplissimum illud Dei promissum ad Abraham impleri incepit, cui

ς dictum est , fore aliquando, ut in eius femine omnes gentes benedicerentur. Maria enim , quam uere matrem

60쪽

AD PAR OCHO S. η9 matrem Dei praedicamus, O colimus, quod eam persionam, quae simul Deus, O homo erat, peperit, a Dauide rege originem duxit. Sed quemadmodum conceptio ipsa naturae ordinem prorsus uincite , ita in ortu nihil non diuinum licet contemplari. Praeterea, quo nihil admirabilius dici omnino, aut cogitari potest , nascitur ex matre sine ulla maternae uirginitatis diminutione. et quo modo postea ex si uia cro clausio , O obsignato egressus est, atque ad dia scipulos clausis ianuis introiuit: vel , ne a rebus I*- ao. etiam, quae natura quotidie fieri uidemus , discedatur, quo modo solis radis concretam uitri JUantiam penetrant, neque stangunt tamen, aut aliqua ex parte laedunt: simili , inquam , O altiori modo Iesus Christus ex materno aluo ,sine ullo materna uirginitatis detrimento, editus es. ipsius enim incorruptam , O perpetuam uirginitatem uerissimis

laudibus celebramus. Quod quidem spiritus sancti

uirtute efectum est, qui in iij conceptione, et partu , matri ita assuit, ut ei oe faecunditatem dederit,

perpetuam uirginitatem conseruarii. Solet interdum Apostolus Christum Iesum nouissimum Cor.is Adam appellare, eumque primo Mam conferre. 1.ad Cor.isnam ut in primo omnes homines moriuntur, ita in secundo omnes ad uita reuocatur: atque ut am, quod ad naturalem condicionem pertinet, huma- lni generis parens fuit, ita Christus gratiae, O gloriae auctor est. Ad eum modum nobis etiam licet uirginem matrem cum Eua ita conferre, ut priori

SEARCH

MENU NAVIGATION