Acta eruditorum

발행: 1699년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

19o ACTA ERUDITORUu

eaetera literas Regis interceptas Autor narrat, quibus Regem Daniae Christianum IV ad societatem belli solicitaverit, Partamentum criminatus, quod Annam Regis matrem, Dani sororem, adulterii convincere conetur, ut ejus liberi successone indigni videantur.Cum e go utrinq; classicum cantum esset, Autor quoq; relictis Miisis quibus adhuc vacaverat, militiae nomen dedit,secutus auspicia Partamenti cui pater ipsus intererat,& cum aliis nobilibus commilitonibus ascriptus cohorti praetoriae Comitis Essexii, cui summam imperii militaris Pa lamentum commiserat. Tyrocinio belli in prictio ad Egglichillum posito, centuriam equestrem conscripsit, & sub tribuno Eduardo I lun ge ordio patrii comitatus Wiltoniae tutelam suscepit. Expugnat illie castello maider cum praesidio impositus,post longam obsidioneni regiis se dedere coactius, adduci tamen se passus non est, ut in regias partes transiret, nec ullis etiam Theologorum rationibus de sententia deduci potuit,quin Regis causam iniustam existimaret. Permutatus ergo cum captivis regiis & libertati redditus,in legione Arthuri Has-lerigi meruit praesectus vigilum, & mox decreto Partamenti tuendae Wiltoniae magistratum civilem cum imperio in legionem equestrem

conlecutus est. Verum in capellendo illo munere a contraria quadam factione impeditus, & adversis quibusdam pugnis debilitatus,

cum Partamentum legionem eius ad quatuor manipulos revocaret, horum praefecturam aspernatus, aliquamdiu vixit privatus, donec a provincia sua patri demortuo Partamenti senator sufiiceretur. Neque in patris modo locum, sed & sensum iuccessit; quem narrat summo fuisse dolore correptum, qui mortem ejus sorte acceleraverit,

cum amicum & collegam in custodiam dari vidisset,qui in Partamento dicere ausus fuerat, satius esse perire domum regiam, quam populum bellis iactari. Eadem certe Autori sedit sententia, qui eo fere tempore Partamentum ingrcitus est, quo Rex praelio Nagebiensi prostratus ad Scotos confugerat,& ab his Anglorum potestati traditus fuerat. Cum ergo frequentes cum Rege instituerentur actiones de pace; illas quidem omnes aeque ac supra res bellicas fuse diligenterque exponit Autor, sed ab iis ita se alienum ostendit, ut neget populum Anglicanum tuto& honeste cum Rege Pacisci& reconciliari potuisse. Neque enim Regi, quacunque demum lege resti tuto, desore oceasionem aut vires pacta reicindendi, nec fas esse tantum sanguinis est usi nullo

202쪽

MENSIS APRILIS A. MDCXClX. I r

expiari autoris vel rei supplicio. Haec palam in senatu saepe discruit,& eum dissidentibus, ac ipib aliquando Cromwello, cum adhuc reg tae

causae favere videretur, acres cCntentiones suscepit, perpetuus i u torabrogandae regiae potestatis,& Reipublicae instituendae . Postremo ciniexercitus Regem e Vecti insula abreptum in suam potestatem redegis.set, Presbyteriani Vero, qui majorem partem Partamenti faciebant, tractatus cum Rege ecaeptos Petficere & concludere niterentur, Autor non improbat, quin suo quoque consilio factum non obscure indicat, ut Senatores, qui pro Rege laborant, armata manu ingressia partamenti prohiberentur. Quod licet iuri S libertati ordinum, pro qua

se arma cepisse videri Volebant, quam minime repugnare Autor ipse noscat; putat tamen utilitate publica rependi, quicquid adversus leges fuerit ad mitium. Neque porro, Rege perduellionis accusato, Autor veritus est sedere inter judices, de capitalem cum aliis sei tentiam in Regem ferre. Cum ergo pauci illi, qui caedis regiae auto - res fuerant,exercitu subnixi,summam rerum speriosae libertatis &Reipublicae nomine occupassent; Autor non tantum in conservatoribus,

uti vocari amabant, libertatis Angliae locum tenuit, sed & cum quatuor aliis delectus est, qui idoneos homines regendae Reipublicae &Consilio status formando dispiceret,& Pai lamento nominaret. Neque vero dubitat assi are, justissimam fuisse Rempublicam & optime compositam quae divinitus beata fuerit tam admirandis successibus ut&Seotiam brevi iubegerit, & Hibernos perdomuerit, & adversus Belgas Foederatos rem bene gesserit,domique adeo & foris magna autoritate floruerit. Autor vero, cum inter Consiliarios status ad clavum novae hujus Reipublicae sederet,in Hiberniam milius est, annitente potissimum Crom vellio, ne ipsius consiliis ad tyrannidem jam tum spectantibus obstaret. Illic ergo equitatui praefectus & Praesitis provinciae

Iretonii legatus,illoque mortuo res Hiberniae pro Praeside moderatus, in extinguenda seditione Hibernorum Pontificiorum, iisque maxime eastigandis, qui Protestantes immani laniena anno I6ψi trucidaverant, tam diu occupatus suit, donec misso in provinciam Fleetvvodo, Cromvvellus Protectoris nomine summum rerum arbitrium in se traheret. Tunc enim eXutus est Autor potestate sua, qui Crom-wellianae dominationi parere dedignabatur; quam non injussam modo pronunciat, sed Anglicano nomini nec decoram nec utilem

203쪽

ACTA ERUDITORUM -

fuisse assirmat. Inter caetera foedus eius cum Gallis in Hispanos r prehendit, quo primum putat rem Gallicam praevaluisse Hispanicae, atque ita deinceps crevisse,ut hodie Angliae totique Europae sit formidolosa. Crom vello Vero mortuo, cum Vetus Partamentum, abro-

gata Crom velli filio Protectoris dignitate, pristinam autoritatem recuperasse videretur, ab eo rursus Autor Hiberniae ordinandae est praefectus. Ubi accipiens, a factione militari, quam domus Wallingsor. diae vocabant, cujus principes erant Fleetwodus& Lambertus, Pa lamentum in ordinem esse redactum, rediit in Angliam, ut inter Par- lamentum dc exercitum concordiam instauraret. Interea Monkius professiiζ Partamenti & publicae libertatis tutelam quem Autor an bitionis, avaritiae & perfidiae accusat cum Scotico exercitu Londianum appulsus, ante Omnia curavit eXclusa anno 16 8 Partamenti membra in locum suum restitui: quorum unus cum retulisset, decreto publico detestandam esse Regicidii memoriam, Thomas Scotus respondit, se optare, ut sepulchro suo inscribatur: Hic situs est, qui Regis supplicium mente N Ulanu adjuvit. Quin & Autor idem

facinus sibi gloriae ducere non erubescit. Verum isto Partamento mox disjecto, cum Moni ius aliud ex more gentis utraque Donao constans congregari curaret, Autor imminentem rerum conversionem praesentiens, latibula mature circumspeXit, & moX utriusque Domus consensu, Carolum It in regnum avitum revocari audivit. In quo hi commentarii non tam desinunt, quam abrumpuntur, apposita nota &c. Funestus admodum Academiae nostraefuit elapsus proxime mensis, quo intra ocliduum duos celeberrimi nominis Theologos amismus.

Die enim ισ Martii D. Georgius Leti mannus, S. Theol. Professor primarius G Lipsiensis dioeceseos Superintendous, die vero as D. Johannes Benedictus Carpetovius, Theologiae ibidem Professor excellentissimus σad D. Thamae Pastor, uterque de siccissa Evangelica s Academia no-sra mnitis nominibus meritissimi, mortem cum vita commutarunt. Paucis etiam ante B.GUzovium horis .in hac urbe e vivis excessit Ma tinus Knorrius, Mathematum in vicina Academia Tutebergensi Pro hssor celeberrimus, cujus obitum non minus acerbe vel eo nomine lugeri us quod strenuumsemperse nobis s exactum in hii Eruditorum sectis adornandis adjutorem praesitit. Aliorum doctorum virorum obitus, cum nunc charta angustia prohibeamur,alibi fortasse sumus indicaturi.

204쪽

N. V.

ACTA

ERUDITORUM

μενοι παντα.

SANCTI PATRIS NOSTRI ATHANASII, ARCHIEPISCOPE

Alexandrini, spera omnia Graece π Latine,in tres Tomos distri . ta, sudio Monachorum ordinis S. Benedicti e Congregatione S. Mauri. Parisiis, apud Johannem Minon, I698. in sol, chari, auia Alphab. 26.

I qnqmquam sore arbitramur inter eruditos Scriptorum

Ecclesiasticorum Lectores, qui, ubi hactenus de nova operum Athanasii editione a Monachis Benedictinis Parisiensibus adornanda inaudiverit, maxima eandem perlustrandi cupidine inflammatum se haud intellexerit. Prodit ista nunc multum commendanda omnibus, qui diligentia non mediocri nitorem ejus & praestantiam curatam deprehendent. Et nim omnia, quae sub Athanasi nomine circumferuntur, duabus partibus , sed tribus tomis, prima parte in duos tomos stibdivisa, complecti Editores studuerunt, tomis duobus prioribus opera Athanasii genuina, ast ultimo dubia cum spuriis exhibentes. Multa de caetera adjecerunt nondum edita, ac novam Graeci textus versonem adornarunt. Opera omnia juxta temporis, quo scripta fuere, ordinem,

quoad ejus fieri potuit, disposucrunt, & pisisque admonitiones &praefatione. addidςrunt, in ςorum aut γοΘειαν aut γλπιλνα latius

205쪽

inquirentes, tempusque Sc alia notatu digniora examinantes. Ope eximiorum codicum Gallicanorum, Vaticanorum & aliorum, seristri orationis infinitis in locis restituerunt; varias item lectiones & notas ad illustrationem operam concinnatas, sub paginarum calcem annexuerunt ue copiosi: simos denique sub exitum Indices collocarunt, una cum Onomastico, quod non Athanasii solum, sed aliorum etiam Graecorum Patrum scriptis intelligendis percommodum futurun

existimarunt.

Sed ne in sola hac delineatione generali parum sortean Lectoribus se probatura subsillantias, agedum,praesentis editionis faciem paulo introspiciamus peniti uc Placuit autem Benedictinis lectu ros, antequam ad ipsa Athanasii opera eosdem admitterent, nonnihil 'in limine divertere, eaque fini Praefationem sat prolixam condidere; utut ea unicum habuisse videatur autorem, Bernardum, prout com .perimus, de Monifaucon,) qui ablatum sibi morte praematura deplorat lacobum Loppinum,Virum Latine &Graece admodum probe, E-braice autem μετριως eruditum, inque Philosophicis apprime versa tum, quocum ad mediam usque partem tomi primi mutuas operas sociaverit. Agitur vero in hac praefatione de Athanasii primum manu scriptis, e quibus codici Basileensi, cujus varias lectiones Petrus vellamannus edidit, a DoXopatre quodam, Viro erudito & de Athanasii scriptis bene merito, exarato palma sic tribuitur,ut ei tamenRegius Parisiensis septingentorum circiter annorum haud multum concedere putetur. Hinc ad codices impressos fit transitio, ac pro editione Athanasii omnium prima habetur Vicentina A. I 82 adornata, in qua tamen perpauca sancti hujus Patris opera, Omnibono Leoniceno interprete, contineantur. Volumen, quod A. iJro Lutetiae apud Iohannem Parvum prodierit, Athanasiique nomen praefixum gessierit, duas solum orationes genuinas, dc reliqua omnia supposititia ha bere dicitur. Ex iis, quae A. is27 Desideriu, Erasimus Latine dederit, epistolam primam ad Serapionem immerito prorsus Athanasio abjudicari dolet clarissimus praefationis Autor, qui denique Petrum Nannium inter Latinos Athanasii editores palmam jure sibi vindicare posse judicat. Disserit hinc de editionibus Graecis, primoque loco

iunia

collocatur Commetinia iii A. 16oo curata, quam multo accuratio moti futuram fuisse Autorceputat, si, quod confecto pene opere sece

tit,

206쪽

iit, ab initio statim curam ejus suscepisset Petrus Felchmannus; interim secundum eam A. I G8 Parisiis novam, sed Latinam tantum prodiisse, aliamque A. Ioia eadem lingua, addita modo vita Antonii Graece ex editione Hoeschelii, curatam fuisse observat. De Parisiensi Graeco - Latina A. 16ar studio Joannis pistatoris publicata monet, multa ibi ex variis Felchmanni lectionibus castigata, multo plura praetermissa, nonnulla vitiata fuisse. Versionem autem Nannii multis in locis,& plerumq; inconsiderate,mutatam queritur,ita ut contra fidem manuscriptorum imprestarumq; codicum infeliciter augurando, editores sua, non Athanasii, substituerint. Tandem & postremae illius, non A. 168s, ut notat, sed i 686 in Germania nostra impressae, ika nobis in Actis istius anni p. 27o. seq. recensitae meminit. Singulis vero illis editionibus nondum hoc confectum ait, ut ne expeteretur adhuc accuratior; quandoquidem optimae etiam earum gravissimis, quos allegat, naevis laborent. Inde verssionem Nannii examinat, & rationes, cur eam retinere noluerit, allegat, Varias, qua, contra eam concepit, stricturas, quin & censuram istius, Eminentissimo rum Cardinalium Congregationis Indicis jussu olim concinnatam, in medium proserens. Propriam igitur industriam ad operum Athanasii versionem Benedictim attulerunt, mediam quasi viam tenentes inter rationem transferendi παοασγιτικην, & strigosam illam aliam, quae Graeca e vestigio& καὶαι consectatur, Graecaque sic reddentes, ut, quoad facultas tulit, a consuetudine Latinae linguae non

deflecterent. Quae aliaque postquam indicavit Autor praefationis. ad stylum Athanasii contemplandum se accingit, commemoratisque aliorum de hoc judiciis,dictionem Athanasii plus habere censet nativae elegantiae, quam artificiosae diligentiae it presse eum plerumque loquita breviter, & majore sententiarum ubertate quam verborum instructum videri; praestare etiam selibus,nervis & τωευΤοκω redundanti. am omnem resecante : quanquam ejus opera, ut & alterius cujusque, non pari elegantia concinnata fateatur, neque neget, nonnullis ex

his aliquam peregrinitatem attulisseLatinae linguae usum,velut ubi vocem βετεροίνος, item phrasin ἐκκλησὼμ ε κεν εις πρεῖαν, adsi-beat. Opera deinceps illius amissa ex Hieronymo, TheodoretO,Basilio: Epiphanio & pluribus similibus enumerat doctissimus Autor, quaque ejus doctrina circa praecipua religionis Christiana capita sue

207쪽

w6 ACTA ERUDITORUM

rit, explanat. Mox Haereticos allegat, quos vel data opera confuta rit, vel carptim modo tetigerit Athanasius, Arium puta dc Arianos , Betianos&Anomoeos, pneumatomachos, Basilidem, Carpocratem, Ualentinum, Ptolemaeum, Marcionem, Montanistas, blanichaeos, Sabellium, Paulum Samosatenum, Rhetorium, Hieracam, Meletianos, Colluthianos,Photinum, Apollinaristas ; de quibus singulis breviter disseritur. Succedit Synopsis disciplinae Ecclesiasticae, quae Athanasii aevo obtinuerit ; ubi recenset accurate, quaenam ille de consuetudine Ecclesiae, vel pluribus illustret, vel obiter tantum attingat, iis plerumque additis, quae ad locorum ejus intelligentiam scitu necesesaria sunt. Videas ergo heic moneri aliqua de ειω, de Synari, de throno Episcopali, Baptisterio, fidei in Baptismo confessione, perlustratione locorum per Episcopos, de nomine Archi - Episcopi, de

Clericorum officiis,de coemeteriis, devitanda Haereticorum consuetudine, de Monachis,& pluribus ejuscemodi aliis. Loca porro aliqua in notis breviter duntaxat exposita,latius heic deducit, tandemque eos celebrat, quorum opera aut codicibus in hac editione uti licuerit:quin& post quaedam ex Petri Nannii praefatione excerptat post allatam integram, quae in editione Commetiniana habetur, praefationem, syllabum nectit eorum codicum,quorum ope comtiora haec Athanasii opera effecta fuerint. Additur & aeri incisa tabula topographica,AEgypti loca, quorum apud Athanasium mentio, quamproxime ad verum situm delineans; cui monitum praemissum, in quo nonnulli

Ceographorum in locis AEgyptiacis errantes redarguuntur. Secundo loco inter Protegomena extantiora, memoratu digna est Vita S. Athanasii, nunc modo a Benedictinis magno studio adornata: tametsi nec inter veteres, nec inter recentiores defuerint,qui simili labore bene de Athanasio mereri studuerunt. Ac nominant quidem ex illis Benedicti ni in praefatione Eusebium, Hilarium,Gregorium Nazianetenum, Epiphanium, Rusfinum, Sulpitium Severum, Autorem vitae Pachomii, Socratem,Sozomenum,Theodoretum, Gelasium Cyzice, num; ex his vero Ioannem Tortelium,Lipomannum,Hermantium &alios, quibus Guil. etiam Cave in Antiquitatibus Ecclesiasticis Am. glico sermone dudum editis adjungendus Derat.) Verum, quid in sin' gulis desiderandu, a adjiciunt. Ips vero studio multo majori in hoc

208쪽

MENSIS MAII A. MDCXCIX. 39

lerunt, totumq; vitae ab Athanasio transactae curriculum,Annalium in morem dispositum, accurate & copiose adumbrarunt. Nos igitur eorum vestigiis strictim insistentes, eandem vitam ως εν τυπω cum benevolo Lectore communicabimus. Natus videlicet est: Athanasius

temporibus Diocletiant,parentibus piis,Christianis,ac nobilitate forsan & opibus insgnibus. Patrium solum habuit Alexandriam, ubi

lucem aspexit A. C. circiter 296. Infantiam ejus atque puetitiam notabilem reddidere non Meletiani solum, sed Ariani quoque, contra

quos tamen non minus, atque hostes veritatis in universum omnes,in.

stitutus mature solerter fuit. In juvenili enim aetate humanis divinisque disciplinis eruditus, varia mox ingenii ad summa nati specimina edidit, Christianae autem disciplinae tyrocinia sub Petro Alexandrino posuit. Vix minus duodeviginti annorum oporteret fuisse Athanaasium tunc, cum ad oram maris pueros baptizaret, si vera esset illa Rufini traditio, quam Benedictini ideo explodunt. A. 3iJ Antonium, magnum illum solitudinis cultorem, adiit, profectusque & institutionis

causa non modico tempore cum eo versatus est. Vixdum adolescentiam praetergressus, ante annum certe gist, orationes contra Gentes, magna utique eruditione & magna elegantia refertas edidit. Cum

A. 3ro & sequentibus adversus Arium ageret Alexander, Episcopus Alexandrinus, Athanasius huic familiarissimus cum ipso conspirans arcendo haereticorum impetui A. 322 dare coepit operam,dumque interea privatim atque publice impugnarentur Ariani, Synodo etiam Nicaena A. 32s convocata,eodem anno Athanasiani vis ingenii quam- maxime emicuit. Ulut enim Diaconus esset,& juvenilis aetatis, nemini tamen, quantumvis grandaevo, studio Arium confutandi secundus

fuit. Nec Arii modo, sed propugnatorum quoque ejus, Eusebii,

Theognis,&Maris insidiis atque conatibus pro virili occurrit,quo se etiam,ut tota vis mali in capitis ejus periculum postea immineret, ipseque unus omnium impetum exciperet. Inter haec Alexander aetate ac senio confectus, A. 326 supremum diem obiit, Athanasium successorem suum designans, qui tamen, ut tantum munus declinaret, sese proripuerat eoque absente Meletiani in Praesulis Alexandrini munus suaequendam factionis hominem, Theonem, evexerunt, sed hoc tribus elapsis mensibus extincto, promotus ad id fastigium fuit Athana sua , codςm adhuc anno leto, quo Alexander decessirat. Non ita

209쪽

1 g ACTA ERUDITORUM

multo post Episcopatus sui exordium, A. 32' Thebaidis Ecclesias Me

letianorum dissidioArianorumque motibus deflagrantes perlustravit, quo vacillantes recrearet & firmaret. A. 3Jo Frumentium delegit A postolum& DoctoremAbyssinorum,qui non infelici cum successu in regionibus istis Evangelium praedicavit. A 33i ab Eusebio dc sectatoribus varias expertus est insidias calumniatque, quas tamen forti tulit animo, Zeloque erga Arianus multo majori incensus, A. 332 Constantino Imperatori, Ario reditum in urbem Alexandrinam concedenti, mascule respondit, nullam esse Haereticis Christo adversanti bus cum Ecclesia Catholica societatem, nec posse se salvo ossicio hujusmodi hominibus aditum praebere. Et tum quidem liberam rei ad arbitrium gerendae facultatem obtinuit. Eodem anno Nicomediam petiit, Meletianorum ibi odia expertus, sed iis victis Alexandriam reversiis est, ibique aliquanti sper in pace degit. Sed A. 33s Caesareae . indicta Synodus ,quae criminationis, ac si Athanasius Arsenium interfecisset, depulsionem ei injunxit, utut calumnia mox affatim displosa fuerit. A. 3ὶ evocaVit Alexandriam Antonium, Monachorum illum Patrem, ut a se amoliretur inustam sibi consensus cum Arianis notam; id quod ille lubens in maximum Athanasii gaudium mox praestitit. Sed cum hinc per otium & pacem,solitam augendae reiCatholicae operam navare deprehenderent illius hostes, interturbare ejus consilia,&Meletiani maxime, studueetunt, denuo ipsum apud Imperatorem reum agentes, &inVeteratas confutatasque criminationes renovantes.

Iubente igitur Constantio, indicta est A. 333 Tyria Synodus, in qua Athanasio crimina varia objecta, sed etiam haud dissiculter, nec sine ignominia hostium ingenti, depulsa fuerunt. Interim nihilosecius furori inimicorum cedere, ac in fugam dare se necessum habuit, damnatus interim a Iudicibus iniquissimis de Episcopatu abdicatus, prohibitusque Alexandriam adire, ne tumultuum turbarumque autor existeret. Ast moXConstantinopolin pervenit ille ubi tamen Impe ratorem parum sibi faventem deprehendit, ab ipso, quippe novis inimicorum criminationibus concitato, in Gallias relegatus. Vetuit tamen Imperator, ne in locum Athanasii tunc alius eligeretur Episco pus: hic vero Treviros contulit se sub initium anni 336, in quem Arii mors incidit , sed quae Sectatores a suis adversus Athanasium insdiis avocare minuo adbucdum potuit. Mortuo autem anno 337 ineun-

210쪽

MENSIS MAII A. MDCXClX. 199

te Constantino, anno subsequente,permissu Constantini junioris,Athanasius Alexandriana remeavit, ast Eusebii& sociorum livori se ulterius expositum cognovit, quippe qui non occultis usii amplius insidiis, aperte causam Arianorum ut suam agere coeperunt, & A. 339 Pistum, Arianum Presbyterum, in Athanasii locum, Epilcopum con stituerunt Alexandrinum. Sed Athanasius A. 33o Synodum convocavit Alexandriae, & re hinc ad Iulium Pontificem delata, satis eum faventem sibi deprehendit. Mox vero A. 3 i ingentes Alexandri' nis turbas movit Gregorius Cappadox, in locum Pisti ab Eusebianis Episcopus istius urbis deleelus, qui& Athanasio ansam dedit per fugam denuo sibi consulendi, e qua encyclicas ad omnes ubique terra rum Episcopos literas,indignitatem facti exponentes, ablegavit. Inde Romam pergens,a Papa Iulio perhumaniter habitus fuit, qui & Euse bianos Romam citavit, dataque mox Epistola Synodica Gregorium cc asseclas graviter objurgavit. Athanasius vero in tanta temporum , iniquitate,aliquot annis Romae versatus fuit; ast incertum,quidnam in otio, quod ibi impetravit, gesserit. Sicut autem interea frequenter excurrit, & Constantem Augustum, ubiubi locorum potuit, invisit,

ita & A. 3 9 Aquilejam ad eundem profectus est ; ubi simul accepit

literas Constantii Imperatoris, quibus ad maturandum reditum in patriam & Ecclesiam suam se excitatum vidit. Ferum vix a metu liberari potuit, secundamque ideo, quin& tertiam Imperatoris epistolam eadem mandantem expectavit; ast ultimo, suasu quoque Constantis accedente, Romam rursus venit, Julio & Ecclesiae valedicturus. Poli Antiochiae Constanti iam compellavit, cujus literis commenda-titiis instructus inque Pala linam cum delatus esset, Hierosolyniis maxime exceptus fuit comiter ab omnibus, ac denique Alexandrinis suis, haud citra summum eorum gaudium, post moras adeo diuturnas red'ditus. Sedi ergo sitae restitutus, Arianosque non indiligenter adortus, rescriptis, Orationibus, literis undequaque missis eos exagitavit: qui

tamen, mortuo imprimis Constante, rumores in eum spargere rursus c ccceperunt ,1 sed hic per aliquot annos in pace nihilosecius versia. tus Alexandriae, verae fidei tuendae augendaeque plurimum intentum se exhibuit. Non cesiarunt tamen adversarii, usquedum denuo cxacerbassent Imperatoris adversus elim, utut innocentem, animum, qui

ctipiam cinccem A. intendit, millisque in urbem Alexandrinam

SEARCH

MENU NAVIGATION