Acta eruditorum

발행: 1699년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ACTA ERUDITORUM

tis, corporum machinas formantis gubernantisque figmentum relici endum : ex quo tamen ipse consequi non putat, nec rationi consentaneum, ut omnem vim creatam actricem insitam rebus denegemus ;.quae est prima inter hypotheses nostras disserentia, hic interim seponenda. Secundo in eo quoque consentimus, quod Aristoteles non

male Naturam scujusque corporis physici particularem in principium

motus & quietis appellaverit, per motum generaliter omnem mutationem, per quietem autem τασιν sive persistentiain in eodem statu,

intelligens; & principium quidem passivum quod Author quidem

Celeberrimus expresse innum. suos 3 non addidit, Clarissimus autem Schelhammerus ex voculis ου κινει Θαι , ηρεμιειν rectissiunet deduxit) verbo, principium .mutabilitatu, cum aliquo tamen renixu. conjunime, ex ipsa cujusque corporis textura dc artificio fluens. Quod si vero suti non credo)principium aliquod activum, h. e. vim aliquam agendi insitam, & creatam quidem, seu divinae Virtuti in creaturis etiamnum operanti nam hoc utique tertium est, in quo consentimus procul dubio) contra distinctam intelligeret, id utique tanquam internos controversum, hic etiam tantisper esset seponendum. Id quoque quarto dudum me consentientissimum habuit, quod Materia per se stare non possit, &Mechani simus corporum intelligentia quadam spirituali omnino indigeat, adeoque ab altiore quodam principio fluat. Neque quinto uspiam nego actiones animae nostrae immanentes propriissime sic dicta ipso Domino Authore teste num. Io) Sed id

negare velle,a ratione alienissimum juxta cum ipso reputarem. Utrum vero hinc consequatur, si menti nostrae vim insitam tribuimus actiones immanentes producendi, vel immanenter agendi, etiam aliis animabus & formis sive naturis substantiarum corporearum eandem vim inesse, inter κυνορμενα est, &hoc loco rursum tantisperseque strandum. Sexto id utrique nostrum indubium habetur, qnod materia prima saltem, sive nuda adhuc & informis, quam num. Ii) M teriam molis appellavit & incompletam substantiam cum Scholis nuncupat cujus nuncupationis rationem hic non examinabo) sit merepassiva, neque seipsam in motum concitare unquam possit,sed, ut eX- istentiam suam a Deo unice habet, ita motum quoque, ad variantissimos mechanismos, partiumque texturas infinite varias recipiendas,

ab eadem Divina virtute partibus suis imprimi necessum habuerit. Et

222쪽

hate sint praecipua illa, de quibus, quantum ad praesens quidem argumentum, nullus inter nos dissensus esse videtur. Multo vero plura reperientur vel in hac Qta Viri Celebratissimi diatribe, in quibus alter alteri adversari vel maxime videmur ; ut frustra sit omnis disputandi fervor & industria, quam diu in terminis & notionibus, consequenter in ipsis hypothesibus convenientia non obtineatur, nec par si utrinque conciliationis studium, & minor dissentiendi, siraque cogitata Dlienis pro norma quasi statuendi cupiditas; in eo praesertim cognitionis genere, in quo pauca certissime demonstrare datum,caetera vero plurima per suppositiones verosimiles felicius aut infelicius conjecta re necessum est. Tametsi ergo ex usitato hodie disputandi genere, quo partes utraeque veritatem penes se stare omnino persitas ae id unice agunt, ut suam sententiam variis distinctionibus, limitationibus &restrictionibus, super ista hypothesi controversa ordinarie fundatis,& occasione urgentiorum ex adversa parte argumentorum demum quaesitis, muniant quod Aristoteles την λ ν φυλάίειν congrue appellavit) adversam autem absurditatibus variis, ex sua vero tanatum hypothesi talibus, onerent, & comparatione ejus cum aliorum exosorum in vulgus authorum opinionibus, plerumque multum diversis, in invidiam adducere laborent squod in velitationibus topicis exercitii tantum victoriaeque causa institutis forsan tolerabile, ad eruendam autem veritatem inutilissimum est ac penitus infructuosum; prout vel tot proh dolori Sectarum in religionis negotio concertationes in secula continuatae suo exemplo demonstrant:) tametsi, inquam , ex hoc disputandi modo parum fructus sperare aia sim; tentabo tamen adhuc semel, invitatus quodammodo rara egregiaque humanitateViri totiu Orbis literati consensu eruditissimi,mentem meam super praesenti negotio, quanta potero perspicuitate & facilitate hic exponere, iis rationibus & motivis, quae me receptae olim sententiae addictum in hanc novam pertraxerunt, subjunctis ,r non ut in meam sententiam Virum acutissimum pertrahere aut victoriam reportare

praesimam, sed ut rectius ille mitiusque quod ab ejus aequanimitate mihi certissime polliceor) de ea imposterum sentiat. 3 ) Primum igitur, ut a recepta & a me ipso quoque a primis incunabulis imbibita doctrina,de potentiis creaturarum materialium vere stricteque loquendo activis, & quidem Divinae virtuti in

Dd 1 ipsis

223쪽

zi: ACTA ERUDITORUM

ipsis operanti contradistinctis, discederem, id effecit, quod viderem,

positis licet ejusinodi potentiis creaturarum actricibus, ex eadem tamen recepta & communiore hypothesi, eas actu ipso nunquam agere , nec agere posse, nisi adjutas & elevatas a concurrente Divina virtute, atque ita quidem concurrente, ut una illa & eadem actio tota quidem concursiti huic divino, tota vero etiam potentiae actrici creaturae tribuenda , neutiquam vero inter hanc & triuia dividenda,statueretur. Quam sententiam cum capere nunquam potuerim, quicquid sit de distinistionibus ab ipsa hypothesi controversa suppeditatis, si enim illa concurrens virtus Divina actionem totam producit, &ipsi producendae utique sufficit ; quid opus est potentia activa creaturie eandem actionem producentet Et, si haec a potentia creaturae a-etrice divinitus ipsi concessa produci potuit; quid opus erat novo Dei Coacursit eandem una producturo Z ) nec tamen in Durandi duram sententiam concedere possem,qui maluit creaturarum actiones illi Divinae virtuti in ipsis & per ipsas operanti , soli& uni tribuere; non eo tamen secundo quo Byel olim Durando adversiis rem concepit,sensi, quasi Deus omnia solus operaretur ad creaturarum praesentiam tantum, & externa solum apparentia concurrentium: sed ut media via inter haec extrema incederem, & virtutem vere activam soli Deo ser-Varem, creaturis autem specificam quandam habilitatem ac texturam, ad actionis specificationem ut cum Scholis loquar omnino necessariam,sed mere interim passivam, tribuerem: quemadmodume g. in organo musico pneumatico mirabiles illos sonos, follium flatus ex hypothesi recepta) solus active producit,non tamen ad praesentiam tantum fistularum ac totius mirandi artificii, sed mediantibus his dc peculiari organorum habilitate, ad varietatem illam sonorum prudentissime adaptata, verbo ad effectum specifice, sed patiendo tantum, non agendo, plurimum contribuente. Confirmavit me tertio in hac sententia natura conditioque materiae, quae Omnibus creaturis materialibus & corporeis de quibus solis hic nobis sermo γcommunis est, primae sic. & informis adhuc, quam Substantiam esse seu rem saltem mere passivam inter nos in confesso est, adeo ut in motum simpliciter concitari, & illo mediante varie formari, nec a seipsa potuerit, quod per se patet, nec a corporibus ex ea demum per motum oriundi. A naiccndis, ut pote ipsa posterioribus; adeoque Divi -

224쪽

MENSIS MAII A. MDCXClX. MI

na virtute moveri necessum habuerit. Cum porro quarto per receptum hunc divinitus motum, & particularum suarum Varium conteratum & coordinationem, nihil aliud obtinere potuerit, quam novas habilitates ac dispositiones specificas,quibus apta iam reddebatur,non ad motum simpliciter, ut ante, sed ad tales ac tales infinities variantes&specifice conditionatos motus recipiendos; palam est, etiam secundam & jam formatam materiam, eandem adhuc virtutem motri cena Divinam, ut summe sibi necessariam, in omnibus quas ipsi triboimus operationibus etiamnum supponere, nihil aliud quippe praetexistas habilitates passiva se activam illam Dei virtutem motricem specificantes, ad hunc, istum, illum, verbo varium, effectum contribuen tes. Accedebat quinto, quod ad motus ipsius naturam curiosius attendentes, videbamur nobis clarissime videre, eam talem esie, quadrion nisi a silmma seu Divina virtute sive cum primitus esset simpliciter movenda rudis adhuc materia, sive cum hodienum jam varie formata taliter varioque eventu cienda veniat promanare possit. Ete'nim, quemadmodum rerum duratio non est aliquid ab ipsis rebus distinctum, sed continuatio tantum existentiae ipsarum per plura tem poris momenta, a mero Dei beneplacito, ut ipsa existentia, unice de-

pqndens qua de re haut facile quisquam dubitabit;) ita rei cujusdam

corporeae translatio sive motus localis, non est, opinor, aliquid ab ipsa re translata distin him, sed continuatio tantum existentiae ipsius per plures spatii localis partes,ab eadem liberrima Dei voluntate pro- manans; utpote, quae sola cum facere possit, ut res aliqua, quae prius non fuerat, existere incipiat, a fortiori sola quoque facere potest, ut semel existere coepta pluries existere, sive in diversis successive momentis, seu piniistis temporalibus, sive in diversis successive punctis localibus haec duo enim sibi mutuo implexa sunt existere pergat.

Quod si ergo nec natura ipsius motus aliunde quam a Dei virtute arcessi possit, nec actiones creaturarum materialium aliter quam permotum materiae localem absolvi queant quod si enim alius utrobique suppetat, is ostendendus est clarus quidem, &, quia de rebus materialibus agitur, distinct e imaginabilis; ) a priori certum est, & in cIara

luce positum, omnes creaturarum materialium, quas eis attribuimus,

actiones soli Divinae virtuti motrici, in ipsis, pro cujusvis habilitate

225쪽

ACTA ERUDITORUM

peranti esse acceptas ferendas. Haec itaque mens mea est in praesei ii negotio, & haec hypotheseos meae fundamenta, quae funditus

evertere oportet eum, qui me ab illa, sacris praesertim textibus lanii. meris consonantissima, dimovere velit. In aliorum gratiam solum

indico, eam plenius multo diductam legi posse in recensu Dian. Colbiectorum Lipsiensium mense Octobri i697 super Phys. nostraeHypoth. Tom. I instituto pag. & seqq; plenissime vero expositam in ipse operis illius physici Epicrisi super hypotheses cap. IV. a pag. i37 usque ad pag. 19o & epicriseos finem. Quibus legendis & paulo attentius

perpendendis si Lector benevolus, praesertim de hac mea sententia i quam nemini obtrudo sententiam laturus, horulam unam aut ab teram impendere voluerit salioquin ad hunc laborem suscipiendum minime obligatus) rem utique faciet mihi longe gratissimam. Antequam vero nunc excutiam, num ea, quae celebratissimus Dn. Leibnietius in ilio Schedia sima te superius laudato mea supposita, praeced. num. 3. εν συνοψ se comprehensa jure quidem, ut opinatur, improbaverit ; hoc inculcare vel maxime necessarium ante omnia fuerit, quod jam alibi fere ad nauseam inculcatum fuit, quodque Virum insignitissimum, modo ad mentem meam attendere cum aliquali cura voluerit, negaturum esse nulla est, justa quidem, suspis candi occasio: Dei posse, velle, agere & essicere rem unam eandemque esse, ita ut non solum quod nunc & in praesenti vult fieri, hujus volitionis efficacia statim fiat & extet, sed etiam quae voluit olim & ab aeterno ut essent fierentque , non tunc sed futuro tempore hoc aut illo, in loco hoc vel illo, ea quoque suo illo tempore,suo illo loco in Divina mente prae definito, actu ipsis fierent, extarent,efficacia infinitae illius volitionis in omnia futura tempora & loca sese

exporrigentes ita quidem ut tunc, cum ferent, non opus esset nova

volitione, novo conatu aut laborioso quodam negotio; sed ideo tunc S hoc aut illo loco fierent, quia Deus jam olim ista hoc aut isto dcimum loco&tempore fieri Voluerat. Haec itaque cum sit genuina mea mens quam ex parte agnovit Vir laudatissimus sub initium num. 1ὶ evidens est profecto, quod verissime suspicatus sit, mentem meam νωκ tul e spectam cse ; alioquin enim ea, quae eodem illo num. 33&sequentis 6 )toto sequuntur, tanquam meae sententiae adversa, nunquam obiecisset; quasi nimirum dicerem quidem, Deum initio res creantim voluis e , ut certam quandiam ciem inprogressu observarent,

226쪽

latere a rerofugerem sitim ejus voluntatem ita ine cacem, ut res ab ea non fuerint assectae, nec durabilis in iis essectu i producti m. Etenim si voluit Deus jam ante mundiura conditum, ut e. g. hoc ipso anno

16 9 d. s sis) Martii contingeret eclipsis Lunae prout contigit pro cul dubio, tametsi nobis ob aeris densa nubila non conspecta,) voluit eo ipsb illa omnia media, a quibus illum effectum dependere pariter

voluit. Voluit ergo quoque, tum ad hunc, tum ad innumerabiles alios fines obtinendos, ut existeret tempore definito materia aliqua , cujus antea ne pulvisculus quidem unicus extiterat: Voluit ut hujus materiae minutiae incomprehensibili varietate moverentur,& hoc mo

tu mediante in varietatem corporum mundanorum, magnorum par-Vorum, inenarrabilem coirent, h. e. Luna, Sol, Coelum seu aether aliquis&c. existeret: Voluit illa corpora coelestia, Lunam & Solem in aethere vel ab aethere, aut si mavis, per aetherem in orbem & gyrum actum una circumagi, &hoc pacto periodos suas, unum citius, alterum serius, absolvere, prout in ambitu aetheris ampliore vel angustiore contingere, vi specialium illius volitionis infinities essicacissimae circumstantiarum, necessiim erat: Voluit etiam, ut Luna dc Terra opaca essent corpora, eamque qua fruuntur lucem ab unico Sole mutuantia: Voluit denique quis enim innumeros istos effectus perpetuo durabiles vel in hoc uno casu valeat enarrare λ) Lunae revolutiones ita oblique sub via Solis incidere, ut non nisi certo tempore vel in terrae umbram incideret, cum paulo ante plena facie resplenduisset. vel ipsum Solem quibusdam terricolis obtegeret, &c. &c. Deus igitur, uti non haec solum, sed innumera alia in condenda natura deinceps

futura, uno simplici intellectus intuitu prospiciebat ; ita uno simplici volitionis actu quem nos in infinitos dividere necessum habemus)ista omnia sic praeordinabat, ut suo quaeque tempore, sola vi & essicacia

illius suae volitionis, media interim una omnia ad ulteriores fines eadem sua sola virtute ordinantis, & ut instrumenta mox entis,fierent &essicerentur omnia. Quod si ergo res ita habet, infert eodem num. ) Vir acutissimus, & lex a Deo lata reliquit aliquasvr evressa, & tam multa quidem, resigia, si res itafuereformatae mandato, ut aptae redderentur adimplendamjubentis voluntatem; jam concedendum est,quaπ- Eam in itamus rebm e caciam, formam, vel vim, qualis naturae nom

ne a nobis accipi olet, ex qua series Phaenomenorum adirimi jossus pr-s' tum consequeretur.

227쪽

ns ACTA ERUDITORUM

ue) In his vero Viri venerandi verbis totus jam controve sae cardo ita vertitur, ut certo sensit intellecta me habeant sibi penitus

consentientem, alio vero sensu accepta assensum meum extorquere nondum valeant. Non nego,in rebus creatis Divinae voluntatis mali

dato formatis & aptitudinem nactis ad ulteriorem ejus voluntatem, init ejusdem primaevae unicae ulteriores conditiones implendas, inesse

vim quandam & efficaciam in ipsis & per ipsas operantem, nimirum illum ipsum primaevae voluntatis jussum, quo formatae jam & habiles redditae ad ulteriores multivarias& specificas impressiones recipiemdas , has quoque mediantibus subtilioribus mobilibus eadem divina voluntate agitatis, actu ipso determinari voluit. Quam essicaciam si vellet appellare legem rivi m creaturis insitam, nobis assentientissimis id faceret, quippe qui tum demum distincte intelligere possemus,

quomodo creaturarum & corporum naturalium operationes ex hac

lege sibi insita, nec tamen intellecta, consequantur. Videbo num simili aliquo mentem hanc meam ulterius declarare& reddere perceptibiliorem valeam. Est Norimbergae civis aliquis & artifex eximius, nomine Hatitschius, cujus pater olim non minus celebris, inter alia egregia artificia aediculam quandam extruxit, in qua opificum plerorumque omnium genera, quotquot eorum non solum Norii bergae, sed per universam reliquam Germaniam reperiebantur, ita parvis icunculis repraesentabantur, ut harum quaelibet sui opificii parte, & actiones examussim aemularetur & spectatoru oculis ingereret, faber e g. ferrarius malleo super incudem ferrum cuderet, lignatius tignum ascia exasciaret, sutor filo picato calceum, diductis per interivalla brachiis consueret&c.&c. idque ad nutum laudati artificis, vel alius ab ipso subordinati hominis, manubrium unica manu versantis. Liceat nobis sano sensiu comparare Hauisichium opificem & motorem hujus machinae cum Deo ter optimo terque maximo, fiammo opifice, summoque Molore hujus machinae mundanae sive universis Natu. rat. Quemadmodum illa I. suam existentiam, ratione formae principalis ut partis potioris smateria enim & hujus conditiones diverisaeque qualitates, ipsi ejusque voluntati nequaquam debebantur in ab Hatitscliti arte & consilio, suppositis supponendis,utique habebat; sic Niundi adsipectabilis forma & διακοσμιηπις non solum, sed universa quoque eju5 matςria, Omnesquς matctiae condition & qualitates pri

228쪽

MENSIS MAII A. MDCXCIX. zi

maevae,potentissimiNuminis decreto unice accepta ferenda sunt. Sic-cut . Materiae mobilitate generali praesupposita nam & hanc ipsi artifex dare haut potuit aptitudo ad subeundos tam varios motus speciales & specificos eidem voluntati & consilio artificis merito tribuitur, quod a formis ac dispositionibus materiae diversissimis, huic eidem paulo ante jure adscriptis, illa dependeat: Sic inenarrabilis varietas aptitudinis & habilitatis ad infinitas motuum specificas diversitates, insuper& ipsa materiae generalis mobilitas, &ipsa motio actualis ad formas & aptitudines illas specificas obtinendas requisita, eidem primaevae Dei voluntati unice adscribenda venit. Sicut porro variae illae & artificiosissimae partium in illa machina artificiali dispositiones , aptitudines & habilitates, tanquam principia motus &quietis talis aut talis mere passiva, in actum haut deducuntur,nec ope rationes suas diversissimas edunt,nisi ex voluntate artificis manubrium versantis aut versari jubentis, ac toties quidem iteranda volun tale, quoties cessantes a suis motibus i cunculae in eosdem denuo concitandae veniunt: Ita mundanorum corporum innumerabiles habili. tates ad varia operandum in actum non deducuntur, nisi virtute ejus

dem illius voluntatis Divinae primaevae iterationis haut indigae, sed in omnia loca & tempora sese essicacissime effundentis, in motus illos, quibus exequendis aptitudinem habent passivam paratissimam, actu ipso concitentur: ita quidem ut, si voluntas illa primaeva, inter alias

innumeras, hanc etiam conditionem involvat, qua, finito certorum seculorum numero motus isti omnes debeant cellare, veniente istius seculi fine, cessatio haec universalis, mundique adeo totalis dissolutio indubie sit consecutura ; non aliter ac totius Hautichianae machinaroperatio prorsus cessat, ubi venerit illud temporis punctum,ad quod

usque manubrium versare decreverat. Quemadmodum denique - . Hauischianae illae icunculae cum connectentibus eas fila mentis ferreis similibusque partibus intermediis, quatenus illi artificis motrici virtuti opponuntur, palpabiliter non agunt, sed ab hac sola unae per alias aguntur,ne potentiam quidem habentes agendi quicquam nisi ab illa impellantur, agantur, trahantur &c. imo,si fingantur aliquam ha bere sive potentiam agendi, sive formam aut animam nescio quam a. gentem, frustra illam habiturae, quandoquidem illa sola artificis motrice facultate ad exequenda sua quaeque munia sussicientissime ani-

229쪽

ri 8 ACTA ERUDITORUM

mantur, hujusque adeo intuitu demum, quatenus una cum illa in ipssdc per ipsas agente spectantur, eatenus agere diversissima potentiisque talia agendi praeditae dici me non invito possunt: Ita corporeae creaturae seu partes hujus artificii Divini, quod mundum appellamus,qua' tenus opponuntur virtuti motrici Divinae in ipsis Jc per ipsas, pro ratione cujusque passivae habilitatis & aptitudinis, operanti, patiuntur tantum, aguntur, & moventur universae,& sussicientissime quidem ad omnes effectus suos mirabiles producendos & exhibendos, ut frustraneum sit alias insuper ipsis formas activas vel spirituales quod durum esset & fere inauditum) vel materiales dc corporeas quarum agendi modus esset inexplicabilis ipsis adjungere; quatenus autem una cum illa virtute seu essicacia Divinae voluntatis in ipsis & per ipsas operante, tanquam lege quadam insita, considerantur, eatenus &gaudere potentiis activis, per diversas suas habilitates etiam specifice discriminatis, adeoque ex insita illa lege sive decreto Divino actu ipso agere omnino dici non possitnt solum, sed etiam merentur.

6) Fateorque jam, & lubens quidem, hanc vim insitam i telligi tantum posse, non imaginabiliter explicari, quod Vir Celeberrimus num. suae Differt. 7ὶ dicit. At enim vero, si per vim illam insitam aliud quid intelligat praeter illam Divinae voluntatis essicaciam, quod in creaturis corporeis illa, tanquam effectum in his subsistentem post se reliquerit; eam quidem vim insitam, si spirituale quiddam statueretur, quod adeo volendo ageret, supervacaneam puto, quando quidem Divina voluntas primaeva effectus etiam modernos & futuros

sufficientissime praestare valet; si materialis & corporea statuatur, quaenam & qualis illa sit me primum non capere confiteor, deinde Ve'ro ejus explicationem imaginabilem novi enim probe discrimen inter imaginabilia & mte Uilia. posteriorum exemplum insigne agno scens animam nostram rationalem, priorum, inter caetera materialia,

brutorum & plantarum animas o omni jure postulo, modumque,quo lex illa materialis insita in corporibus legis ignaris operetur,imagina' biliter declarari pertinaciter peto. Cum enim materia ia non Operentur, nisi figura motu, partium tali vel tali connexione similibusque mediantibus,quae sub imaginationem cadunt omnia, omnes etiam operandi modi in rebus materialibus debent esse imaginabiles. Neque

sine injuria aliqua acti hac statuςoti objicςrςtur, ita crς di me posset

230쪽

post dare, uisonipingantur vel colores audiantur: non enim d ico aut dixi unquam, omnes operationes materialium sub sensum aliquem,

nedum sub quemlibet sensum,sed sub imaginationem tamen omnes cadere debere. Insuper illud hic iterum, forte non sine nausea, inculcandum, si vis illa agendi insita, Divinae quidem virtuti motrici contra distincta, materialis concipiatur ut si quis illam a materia quadam aetherea per omnia vagante, vel etiam ab alia adhuc subtiliore, qualem Aristoteles sub nomine naturae setarum elemento analogae dudum admisit, per aetherem ipsum celerrime ultro citroque fluente&c. derivare vellet in hujus equidem vim & operandi modum imaginari facile licere, sed una promte intelligi posse, eam quatenus vis Divina motrix immaterialis ideoque non imaginabilis , neque quoad rem ipsam neque quoad operandi modum, sed tantum intelligibilis non una involvitur , sed ipsi contradistinguitur, vere proprieque activam non esie, sed, ut aqua, aer, spiritus animales in corporibus hominum brutorumque &c. ab interfluente aethere multo mobiliore, agitantur, impelluntur,atque adeo non nisi patiendo, mota & impulsa,h.e. improprie & respective movent; hie ipse vero aether,ut & flammae crassiora& urentiora spicula, ab alia rapidi sima sibi intime permixta & adhuc subtiliore materia similiter aguntur potius quam agunt; ipsa deniqi haec subtilissima si prior dc subtilior alia aliaque in

infinitum stipponi nolit, quod incongruum foret) a voluntate Divina

primaeva prorsus immediate, tum ratione suppositi, tum ratione virtutis, strum motum rapidissimum habere & in caeteras mundi partes transfundere necessiim est, itumque adeo Deum in sensit vocis accuratissimo agere & movere, non actum se. nec aliunde motum aut nocessitatum; creaturas autem corporeas & materiales agi potius & mo veri diversimode, nulla alia quam Divinae voluntatis primaevae Virtu

te, quamvis plerasque mediantibus aliis prius motis; diversimode,inis quam,pro ratione sirae aptitudinis & mobilitatis specificae, aut, si agere dc movere, recepto jam more. dicendae sent potentia praelertim illi Divinat efficaciae motrici contradistincta hanc utique in illa elices βέοι & vocis flamma proprietate, activam nequaquam esse, imo nequidem potentiae talis vere, propriissime & active motricis, h. e nullo praecedente passivo & aliunde recepto impulsia motricis, capacem esse ullam creaturam materialem. Ut mirer, Virum Acutissimum

SEARCH

MENU NAVIGATION