장음표시 사용
211쪽
ducibus militibusque, Athanasii Ecclesiam invadi, & misere cuncta misiceri fecit; ille vero manibus eorum, qui ipsi necem parabant, sub tractus fugam capessivit, atque in remotiora AEgypti loca secessit, &e deserto literas quasdam hodieque superstite s ad Ecclesiae suae addictos transnisit, apologiam quoque de fiaga sua A. 3s8 elegantem edidit; ut epistolam ad Monachos de rebus ab Arianis gestis . aliamque ad Serapionem de morte Arii, quatuor item libros contra Arianos, scriptaque alia taceamus. Mortuo demum A 3si Constantio, imperioque mox potito Iuliano, data ab hoc exsulibus revertendi potestas est: quamobrem& Athanasius Alexandriani remeavit A. 362, ubi eodem adhuc anno Synodum celebravit. Enimvero Gentiles suae addictum impietati Imperatorem nacti, metuentesque cultui Num num suorum, qui Athanasii doctrina, sermone, precibu decrescebat indies, Iulianum in insontem concitarunt, qui edicto peculiari Athanasium ex omnibus AEgypti locis pelli mandavit. Ille igitur quarto jam solum vertere coactus, iterum profugit in desertum, & ad Iuliani usque obitum, parum licet tutus ab inimicorum insidiis, sedibus incertis apud Monachos est commoratus. Hinc Alexandriam A. 363 remigravit, ubi Ioviani, Imperatoris Christiani, gratiam mox narius, tutus fuit a persecutionibus,ac optima quaevis sub ejus quoque successore Valentiniano polliceri sibi potuisset,nisi is Valentem fratrem im perii consortem sibi aegisset. Hic autem ut animo in Catholicos infenso fuit, ita Episcopos omnes, ac inter hos ipsum quoque Athan sum, e sedibus suis expulit; hunc tamen, popularem forte seditionem xeformidans, mox A. 367 revocavit, quietamque vitam agere perini' sit. Totus ergo hinc Ecclesiae curandae intentus Athanasius, A. 373 cum quadraginta sex annos in Episcopatu consedisset, & quadragesimum septimum ageret, aetate ac senio confectus, prope octoge' narius,sexto Nonas Maji diem suum obiit. Haec epitome est vitae Athanasianae a Benedictinis latius descriptae, sed nonnisi istius,quam publice & in conspectu omnium exegit; qualis enim in vita domestica & familiari fuerit,nescire se ob antiquo' xum silentium, epistolarumque Athanasii jacturam,Nostri confiten' tur, ) qua finita post exhibitam Gregorii Narianetem in Athanasum orationem,Graecam non minus ac exIacobi Billii prunati versione Latinam, quatuor adhuc aliae ejusdςm vita d Ensationcs subnectuntur ,
212쪽
quatuor adhuc aliae ejusdem vitae delineationes subnectuntur,quarum tres prioresGraeco latinae sint,sed quarta Latine solum legitur. Prima Anonymi cujusdam est, e Socratis, Soromeni&Theodoreti scriptis desumta, quam tamen sexcentis scatere fabellis, nihilque ibi sanum, omnia contaminata & siusque deque versa deprehendi,Editores asserunt. Secundam ex l holii Bibliotheca desumtam,ipsius Photii judicio, tuisquilias continere sine pari,innuunt. Tertiam Simeonis Metaphractae opera concinnatam melioris quidem notae, sed cum ex laciniis hinc & inde con sarcinatis constet, non magni usus este perhibent. Denique quartam ad usum Coptorum adornatam, & ex Ara. bico a Renaudotio conversam innuunt. Ulut autem haec nugis &ineptiis supra fidem plenissima sit, edere tamen eam voluerunt,ut gentis illius nugacitas vel exinae dispalesceret. De caetero elogiis non nullis, a quibusdam veterum Athanasio tributis, Protegomena in universio omnia clauduntur.
Ac nunc demum ipsa Athanasii opera inspicere legentibus
conceditur, facto a genuinis atque certis initio, quorum singulis prae fationes adjiciuntur, de eorum tempore, occasione, contentis, aliis qui eo pertinentibus prolixe interdum differentes. Ea vero,quae satis nota hactenus fuerunt & extantia,utheic commemoremus,non es
se arbitramur necessarium. Iuvabit potius ea indicasse, quae huic e ditioni accessere, & in aliis sive omnibus, sive optimis tamen desiderantur. Tomi nempe primi parte prima Athanasiana contra Arianos Apologia admixtas habet duas epistolas, non ab Ath sio tamen scriptas, sed primam a Synodo Sardicensi ad AEgypti& Libyae Episcopos
datam, & innocentiam Athanasii comprobantem ; alteram Episco. porum AEgypti, qui Tyriensi synodo intererant, ad Dionysium Comitem, in qua de rebus contra jus & fas cum Athanasio peractis illi conqueruntur. καθαιρεσις seu depositio Arii & sociorum ab Ale. xandro, Alexandriae Archi Episcopo,descripta, quae p. 396. habetur, a Cotelerio quidem suis ad Patres primi seculi notis inserta jamtum fuit. Sed cum illa Cotelerit editio, absumtis incendio exemplaribus prope omnibus, rarissima evaserit, hinc addere eam Benedictini non dedignati sunt, Encyclicam ejusdem Alexandri Epistolam adjungem,tes, qua res gestae in exortu Arianae haeresis inque Arii & Sectatorum damnatione unarrantur. Hanc equidem & Socrates exhibuit, sed C c cum
213쪽
cum eam multis respersam esse mendis, ac praeterea Cleri Alexandrini subscriptiones illic desiderari, nec has apud Gel asium reperiri integras vidissent Editores,novam & emendatiorem ex codice regio protrahere maluerunt. Pars tomi primi secunda exhibet p. 867 duas
Athanasii ad Orsisium epistolas, sed breviores, ejusdemque p. narrationem ad Ammonium Episcopum & alios de fuga sua sub Iuliano Augusto. P. 967 habetur epistola ad monachos post A. 36
scripta, quae istos hortatur, non modo ut Arianos aversentur, sed et iam ut ab iis declinent, qui cum Arianis conversati fuerint, 'nisi resipiscant. Hanc extare dicunt Nostri in editione Commetiniana, sed omissam mirantur in Parisiensi. Latinam interim solam exhibent, cum exemplar Graecum, magna licet cura perquisitum, nancisci haud potuerint. Sequitur p. 968 fragmentum nunc primum e MSto pro
tractum, sed itidem Latinum, epistolae A.,6, cum jussu Constantii Alexandrinae Ecclesiae ereptae essent Catholicis traditaeque Arianis, scriptae, qua e deserto suos consolatur Athanasius. De Trinitate &Spiritu sancto p. 969 seqq. liber, & is Latino quidem sermone conceptus,legitur,quem hactenus praepostere una inscriptione conjunctum notant Editores cum illa confessione, quae Tomo II post libros Trinitate agman claudat. Ast priora sane scripta de Trinitate a Latino quodam adornata flaisse concedunt ,1 hunc vero librum pro versi. one habentGraeci alicujus opusculi ab Athanasio profecti unde eidem, utut inelegans sit & parum accurata translatio, locum heic concedendum existimarum Praecipuum vero operum, quae editioni huic accesserunt, Expositiones arbitramur, quibus Psalmos Davidis, ad quadragesimum usque sextum supra centesimum,illultravit Athanasius, diu expetitas illas,& a pluribus antiquae, mediae, infimae aetatis autoribus celebratas, sed nondum hactenus quoad contextum integrum typis exscriptas. Has igitur e tribus codicibus manuscriptis regiis depromtas Benedictini nunc cum versione sua exhibent, complentesiisdem spatium, quod inter paginam Ioo8 & irqo intercedit. Reliqua, quae adduntur, fragmenta modo minora fiant, & aliqua ad librum Io bi, ad Cantica,Matthaeum, Lucam ad Epistolam ad Hebraeos spectantia, aliaque istius generis complectuntur. In Canticum Mirjam, sororis Mosis, scripsisse Athanasium, se nusquam hactenus inaudivisse Editores testantur, ac proinde Becimen commentarii istius a Cl. Viro,
214쪽
Antonis Muratorio, transinissim in praefatione ad Expositiones Psalmorum suppeditant. In peculiarem tomum, qui secundi nomen sibi quidem habet inditum, sed tertius jure optimo cognominandus est, constipata sunt Athanasii scripta non dubia modo,sed & ea quae manifeste spuria
Benedictinis apparuerunt. In his autem cum aliqua occurrant,quae,si
vel primoribus labris attingas, statim ut peregrina & ab Athanasii illa
ενεργεια prorsus abhorrentia respuas,utpote disputatio contra Arium in Synodo Nicama, sermo contra haereses, historia Melctiisedeci, liber de definitionibus, similiaque ; alia autem fraudes paulo tegant accuratius: hinc ejusmodi libellis Monita semper sua praemiserunt, dc qua de causa eos aut dubiis aut spuriis annumerent, dilucide expositerunt. Sed addiderunt quoque spuria nondum hactenus vulgata, eaque numero haud pauca,non quod luce haec adeo digna existimarent, 'sed quod obtemperare voluerunt plurimis eruditione claris, qui, quae Athanasii nomen prae se ferunt, publici esse juris cuncta desidera vere, ut lustrare singula,inque iis judicium suum exercere possent. Ea vero, quae cum proxime praeteritis seculis, fraudi opportunioribus, A thanasium impune mentita fuissent,instaurato demum literarum usu, ex Athanasianis dudum ejecta sunt, heic omisere, qualia Theophyla,cti inEpistolas Paulinas commentaria, in prioribusGalliae editionibus 'ad frontem operum Athanasi collocata; libri Hilarii de Trinitate, Athanasio adscripti; Dialogus Jo. Damasceni contra Manichaeos, similiaque alia.
Haud aliena est a praesentis tomi instituto nova, quam p. ly seq. legere licet, in Symbolum, quod vocari solet Athanasianum Diatribe, in qua veterum de eo testimonia,temporum observa ta ratione,primum recensentur, hinc de codicum, in quibus extat hoc opusculum, aetate, conditione ac inscriptionum varietate disseritur;
porro de autore dispicitur, ac e reliquis, quae itidem allegantur, circa eum sententiis, Antelmiana illa a nobis in Actis hisce A. t 6 p. ulate recensita,pro verisimillima quidem, nondum tamen absolute cerista, venditatur, relictaque in medio decisone, in Galliis certe libidelucubratum fuisse concluditur, variaequ Symboli formulae tanta Graecae quam Latinae,quin & Gallicae duae subjunguntur,annexa etiam
215쪽
explicatione ejus Latine composita, &ex codice coenobii Sangermanensis plus quingentorum annorum eXscripta. Post Indices locupletissimos Graecum quatuor foliorum ono mastico conspectui se nostro sistit, quod voces vel in lentes, vel quarum significationes peculiares aut minus observatae sunt, quaeque in his ' thanasii operibus occurrunt, breviter quidem, sed dilucide tamen, e planat. Quemadmodum autem uiniversa haec & fingula eruditissimi imprimis Montiauconii industriae debentur, ita emptamus haud immerito, ut plura ejus generis opera ab ipso curata impos erum usiii publico exponantur. Nec est, cur ea de re dubitemus, modo is ex Italia, quam per elapsam hyemem totam peragravit, inque Bibliotheaeis codices manuscriptos diligentissime evolvit, felici sidere in Gablias redierit.
BIBLIOT CA SEPTENTRIONIS ER ITA
Ribliotheca haec,quae audit,Septentrionis eruditi libros tres compse elitur, jam ante quidem editos, sed quorum duo tamen insignibus accessionibus ditati sunt,volumen vero integrum novam in frontispicio exhibet praefationem eruditissime adornatam a Ioanne Mollero, cui singula, quae in isto leguntur,modo ut obstetricanti, modo ut parenti debentur. Acin praefatione quidem negotiu ipsi intercedit cum Danicae Suecicaeq; gentis censore Molesvvorthio, milhelmi III. Maagnae Britanniae Regis legatione in aula Danica ab A. I69o per triennium defuncto, quem Noster autorem facit non istius solum libelli,qui Anglice primum A. 169q. ανωνυμως sub titulo An Account Dων H, as it 3pas in te Theari sta, prodiit,ac postmodu Gallice,Belgiceque&Germanico recusus fuit 3 sed alterius etiam, cujus versio Gallica ii
scripta C Estat present de Suede, A. 169s lucem publicam adspexit.
Utrobique post criminationes, ceu vocat, plures alias,acriter quoquo invectum eum fuisse queritur in Danorum aeque ac Suecorum ingenia, utpote quae ab erudi 'ne solida remota nimis,ac ad rem litarariam meritis peculiaribus ornaadam parum idonea deprehendantur.
hanc a populis hir depulsurua doctissimus Molle
216쪽
tus integra hac praefatione gentium Borealium merita in lueras pro liue celebrat. Incolas certe Septentrionis antiquissimis jam temps.tibus cultui eruditionis,pro aevi istius captu ,haud in seliciter studuisse, tot lapides Runicos, tot Fastos lignis & metallis insculptos, tot Scipiones Astronomicos, aliaque monumenta apud Danos, Normagor,
Suecos & Istandos passim obvia, docere satis posse innuit; ac poesti
imprimis eorum, ingenio dc arte neutiquam carentem laudat. Secum lis deinceps aerae Christianae nono ac sequentibus,cum doctrinae coelestis praeconio eruditionem quoque solidam& elegantiorem ad istos transiisse notat, quam illi adeo benigne habuerint, ut cum seculo undecimo Europam reliquam summa premeret barbaries dc turpis styli Latini conitioris ignorantia, in Daniae coenobiis hujus laude tum alii, tum Sino imprimis Grammaticus,praeclare enituerint. Quid quod scripta tunc in lucem talia prodierint, quibus nec hodie eruditionis gloria ab aequis rerum aestimatoribus detrahatur 3 quorum Autores prae caeteris illustres emnia,No egia & Istandia huc advocat,& breviter rece Met. Per seculum vero superius, & per id, quod nunc finimus, inde a renatis cum doctrina puriori literis, nec regnis Borealibus defuisse ait doctores & scriptores, qui in singulis polymathiae dc sublimioris δcelegantioris partibus cum exteris sibi coaevis paria secerint, imo palmam iis non saepe solum dubiam reddiderint, sed dc in
terdum extorserint 3 quod ut probet ulterius, magnum ante omnia Theologorum celeberrimorum numerum allegat, ac iniqr alia Mole orthio, Theologiam pol emicam ab Ecclesiae Borealis dociori. bus parcius excultam fuisse asserenti, respondet. Hinc ad Iurispruindentiae Ridhim pergit,ejusque culturam admodum felicem, sed sobriam tamen simul atque modera tam , populis Borealibus gratulatur. ac leges maxime Arctoas respondet. Medicinam serius quidem, seculo nempe decimosexto , in Septentrione excoli coepisse haud dis, simulat, sed eo cum successu factum id fuisse inmist, ut nos Ta aetatemni prae caeteris gentibus Europaeis fere excelluerint; anatomiam certe extois omnibus coaevis felicius tractasse eos statuit. Nec adhibitam a Danis aeque & Suecis circa partes Philosophiae singulas industriam reticet, Matheseo ite ab iisdem multum auctae & ornatae meminit,&quanto cum studio ac progressu humanioribus quoinae literis incubu
217쪽
amantissimos pronunciat, interque eorum laudes &hanc reponit, quod praecipuam historiae domesticae rationem nunquam non habue rint. Denique Scriptorum Historiae regnorum Borealium liter riae, &, quae huic cohaeret, ecclesiasticae, tam universalis, quam particularis, Syllabum subjungit. Cuncta vero haec ea Autor occasione praefatur, quia in Syntagmate hoc scripta. duo exhibet, quae Virorum eruditorum, quos Dania Sueciaque sibi vindicat,centuriam non unam recensent. Horum alterum ab Alberto Bartholino, alterum a Ioanne Schessero profectum est. Et Alberti quidem Bartholini liber BDanorum scriptis posta humus, jam A. I666 auctior a fratre Thoma editus in lucem fuit. Ast in illo tamen concinnando,justam accurationem adribitam haud esse, valdeq; imperfectam, & a naevis suis haud immunem, hanc Viri caetera doctissimi opellam eruditioribus merito videri,pronunciat Mollo rus: plurimos a Bartholino, qui ante librum suum editum scriptis inclaruerint, omitti; de illorum, quos memoret, vita, aetate ac muneribus plerumque justo pauciora, piust nihil omnino, ac interdum ctiam erronea tradi; complures nec patria Danos,nec ossiciis in Dania functos publicis, imo nonnullos Daniam& Septentrionem nunquam ingressos, Danis perperam accenseri, indigenasque ab adoptivis ubique haud distingui; libros tantum recenseri Autorum singulorum oditos, omissis io&ισοτοις,editorumque titulos imperfectos plerumque dc mutilos exhiberi ; disputationes Praesidum Academicas Respondentibus saepe tanquam proprii foetus ingenii falso attribui; scripta minutiora, dissertationes nempe Academicas, orationes ac ho- milias sacras, majoribus promiscue admisceri, monito nullo,quantum mole ab his differant, adjecto ; denique nullam idiomatis, quo scripta singula prodierint, mentionem injici causatus. Ioannes doinde Schefferus Sueciam elucubravit Literatam, quae & ipsa quidem post fata demum celeberrimi Autoris sui, A. 1679 extincti, lucem publicam A. 168o, genero Io. Columbo , poeseos Professore Upsaliensi, editionem fortassis curante, adspexit, sed Bartholini tamen librum, Mollero judice, majori accuratione antecellit s quanquam omnes ei Scriptores inn' e haud assirmet, nec brevitatem ejus in narrationibus biographita iamiam, annorum emortualium annotationis ne glectum,
218쪽
echiam, & cacoethes cum Bartholino ipsi commune, disputationes Praesidiam Academicas , nominibus horum omissis, Respondentibus passim tribuendi dissimulet. Votis igitur bibliopolae, novam utriusque Autoris editionem molientis , & ut auctior atque emendatior illa prodiret, effagitantis, deesse noluit Mollerus noster, ac proinde textum accurate perlegit, paginarumque singularum, iisdem numeris innova hac editione, quibus in prioribus, insignitarum sphalmata - typographica ilicite emendavit. Bartholiniano textui monita de Autorum, praesertim minus celebrium, patria, vitae generibus, ossici' is & annis emortualibus, historica aut critica siepissime adjecit. Librorum ab isto memoratorum titulos,scholiis interdum brevibus, argumenta accurate magis exponentibus, frequentissime autem editionum omisiarum vel novarum indicio auxit, nec raro,quae in allegatis circa loca aut anno, occurrebant erronea, immutavit. Ac textum
quidem Bartholini typis malusculis, sua autem, quibus eum interpolavit, minusculis excudi jussit. Verum discrimen istiud characterum a typographo saepissime neglectum fuisse deprehendent,qui hanc edi.
tionem cum priori conferre voluerint.) Iino addita sunt etiam frequenter scripta plura Bartholino vel ignorata vel praeterita, & ut minutiora a majoribus, Latina a Danicis & Germanicis distinguerentur, titulos orationis, disputationis, concionis, in fronte, ubicunque de- siderabantur, restituit, libris autem Danico vel Germanico idiomate
conscriptis literas D & G hujus indices sub finem ubivis adjecit. Cum'
quo paginarum, quarum oumeros mutare noluit, angustiam omnibus additamentis capiendis haud sufficere animadverteret,Scriptores exotericos quorum nominibus in textus margine signum N B. alio sum Lectores ablegans est appositum,)in hypomnematis libello toti subjunistis fusius celebravit, singulorumque Biographiam compen diosam, aut si haec deerat,) aetatem, vel annum emortual stripta a Bartholino omissa, judicia de iis pariter atque autoribu Asonorifica vel sequiora, aliaque ἀξιομνημονευm,cum indicio Scriptorum prolixius de iisdem agentium, & succinctis in Barth ni aliorumque de illis errores animadversionibus exhibuit. Hypomnematis his, cum editio syntagmatis hujus differretur, ipse autem interea Claudii
Lyschandri catalogum Scriptorum Danicorum manu exaratum,aliOLque libros recentiores obtinuisset, novum ex istis accessit spicilegium,
219쪽
cum Indice alph betico, Autores in hypomnematis ae spleslegi oce
lebratos, serie cognominum observata, memorante. Schestieri autem satis in plerisque accurati textum additamentis interpolare nolu- ir; libello tamen integro sita de Scriptoribus succis celebrioribus,intextu signo NB. itidem notatis, hypomnemata, sed, quod monumentorum Sueciae historicorum tantus, quantus Danicorum, ad manum apparatus haud esset, pauciora pariter atque Meviora subjunxit. Caeterum utriusque libelli continuationem in praefatione promisit, si inter Danos ac Suecos indigenas nemo hunc laborem vellet aggredi. Ast vebo nunc ab ejus manu illa expectanda non est. Ipse enim nos
per literas edocuit, quod Suecos se Scriptores a Scheisero omissos colli gere significaverit D. Io. Groningius Wismariensis, ICtus Lube censis , quodque circa Danos simile quid vel a D. Iano Birchero dio, Episcopo Aalburgensii, Alberti Bartholini, autoris genero, vel ptio homine erudito tentatum iri,Amici polliceantur. Quae tertium locum in volumine hoc obstinet. troductio ad Vsο-riam Ducatuum Stesvicensis re Hosatici, Mollerum solum autorem agnoscit,sed cum haec dudum edita & in Actis histe A. i6yr. p.93 j-- tum memorata fuerit, vix est, ut pluribus nunc de ea disseramus,praesertim, cum ne recusa quidem illa auctave uspiam ab Auctorς fuerit, qui multo locupletiorem aliquando daturus est in Cimbria Literat pro cujus operis ἀποσπασμιοι ' haberi istam cupit, ac de caetero tractatibus praecedentibus addi hanc solum ob causam pactus est, quod Scriptorum Danorum Suecorumque mentionem obiter saltem hin inde eidem insertam deprehendit.
' Iuris corporeis, per ipsas jussu π voluntate sua primaeva, it etia tempora se loca etiamnum efficacissima, odi
IIdi non ita pridem in Actis Lipsiensibus mense Septembri superi.' oris anni, at illustri Viro G. G. Leibnirio editam Diatriben adve sus Apologiam pro mea de Molo Natora Dissertatione,a Viro celeber rimo Gunthero Christophoro Schelhammero, Iedico Κiloniensium priamario injustius, opinor, impugnatam, in qua Vir haut minori mota dest a
220쪽
destia& humanitate,quam ingenii perspicacia judiciique acumine , per universiam orbem literatum famigeratissimus, ea benevolentiae erga me judicia passim edidit, ut serio doleam me hactenus nondum posse, ad exemplum duorum insgnium Mathematicorum, quos in
dissertatione sua laudat, in ea quae nobis intercedit controversia, ma. nus dare, convictumq; me a tantae famae Viro ingenue confiteri; quod facere, sancte testor, nullus erubescerena, si vel vim argumentorum ipsius pro potentiis creaturarum materialium vere propriissimeque activis persentiscerem, vel absurda illa, quibus onerari hypothesin meam sibi persuasit, ex ea consequi,& non potius ex aliis a me non mi
nus quam ab ipsis reprobatis jure quidem inferri, una cum ipso vide re postem: Certe quo magis suspicetur, mentem meam non satis sibi perspectam esse, nec suam mihi, multa facere num. 16) palam pro fitetur. Consultissimum igitur, meo judicio,fuerit, ut, si cum fructu finiri hoc inter nos amicum litigium,aut quod sibi gratissimum futurum eo loco testatur Vir optimus) sententiarum quaedam sperari conciliatio debeat, cum ipse credat, suam se sententiam iam satis dilu.cide & abunde quidem comprobasse, ego quoque meam quam fusius alibi exposui) concise hic & breviter, sed ea tamen, qua possibile est, evidentia in synopsi declarem, ut ad alibi scripta evolvenda nec ipse
nec alii obligentur, sed res tota, una cum rationibus praecipuis e primo suo fonte derivandis, Lectori a partium studiis alieno sub conspectum ponatur.
α ) Quod ut eo felicius praestetur, haut inutile, credo, fu turum est, si quaedam vel ex ipsa Viri celeberrimi dissertatione, quae
nunc sub manibus est, commemorem, in quibus, quantum ego judi care possum, plenus inter nos consensus est. Et primo quidem in eo convenimus, teste num. ipsius set ) quod nulla detur anima universi, Naturamniversa non sit intelligentia praedita,nec aliud quicquam qua Dei artificium, & tantum quidem, ut quaevis machina naturalis Orga'nis constet prorsus infinitis id quod verum artis naturaeque discrimen
esse rectissime monuit) infinitamque adeo sapientiam potentiam' que autoris rectorisque postulet; quod Calidum omniseium Hippocratis , sapientissima Scaligeri Virtus plastica , Heinrici Mori principium Hylarchicum, & similia, partim impossibilia, partim superflua putanda sint, naturaeque cujusdam creatae sapien-
