Acta eruditorum

발행: 1699년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

iso ACTA ERUDITORUM .

pleturum TENEΣIor nomen efformasse. Verum quemadmodum nullae diversae manus Vestigia conjecturam hanc probabilem reddunt, ita non dubitamus, veram esse Doctis . Cavei sententiam, qui omnino Geneso opus istud vindicandum censet. Ejus rei ille argumentum habet fidem Ioannis.Scylitetae Curopalataeἰ qui in praefatione operis sui, in editione Graeco-Latina Parisiens male omissa, sed in versione Latina, quae Venetiis A. I, ab JO. Bapt. Gautoreio prodiit, repraesentata, diserte Genesium inter Historicos syZancinos recenset. Jambos vero, qui R. Wa erum nostrum seduxerunt, advovato ad consilium ferendum Echiardo Bernardo , ita restituendos & explicai dos esse Caveus existimat; ' ,

Inter recentes scriptores optimus, quavium ego arbitror, seorgium,' iisquam Syncellu in T Theopbanem, chronologos, est huius libri au- ιον Josephus Genesius.) Sume ergo tibi, Joannes, hoc opus, vir dia lacte Deo. Praesulum primus atque etiam Episcopus, Ilae Sacerris Di

caesareae, quir cst Anazarba. Superest nobis ingens egregiarum observationum numerus, quarum meu tionem hic facere Volebamus, quales sunt, quas Id illustrandam Dod velli sententiam, de posteriore epistolae Barnabae parte, quam in Diss odircn. p. ejus eu pinatur, attulit item quae de Fl.Josephi testimonio, quo Christum ornavit controan. subrum: de laterculo catalogum operum Hippolyti exhibente,ex rseenti minis Eduardi Bernardi, &Thomae Gale, Decani hodie Eboraeensis, coniecturis: de Palladio Historiae Lausiacae autore, quem eundem cum autore libri de gentibus Indiae & de Brachmanibus esse,exeodice Galeano,& loco quodam in Vita Chrysostomi pariter, ac libro illo de gentibus Indiae obvio, coniicit; de Josepho Hypomnestici autore, quem librum accurate simul describit: de oecumenica Concilii Nierni lI autoritate,& allegatis in iis, pro cultu i imaginum, Patrum is stimoniis: De Manichaeis & Manetis scriptis, sormulaque abiuratio-

172쪽

MENSIS MARTII A. M. DC XCIX. 161 his Manichaeismi a Goaro p. 883 pessime explicata, aliisque praeciarissimis rebus monuit. Verum iam proliXiores fuimus, quam fert instituti nostri ratio; proinde inviti licet a jucundissimo opere discedere tandem aliquando cogimur. Cum tamen nostra culpa factum sit, ut, ubi de Photio Vir doctissimus agit, dubitet, an, quod fama publica tulit, in Gudiana Bibliotheca Lex icon ejus inveniatur, non politimus non, antequam id faciamus, certiora ea de re edocti, monere, omnino praestantissimum illum thesaurum, quem duo satis spissa volumina membranacea in fol. complectuntur, in Bibliotheca ista altervari. At de Appendice pauca adhuc erunt dicenda. In illa supplentur ea, quae de seculo Wicleviano & Synodali in priori Historiae Litterariae parte doctissimus Whartonus commentatus fuerat. Atque eam quidem operam ipsemet Rei Nicae litterariae se navaturum jam spem fecerat, cum praematurum fatum hoc pariter, ac alia 'eius praeclara molimina, anteverteret. Successit itaque ei in isto labore Robertus Gerius, Cavei nostri gener doctissimus, qui praetem quam quod Scriptorci aliquammultos a Whartono praetermissos observavit, in eo praecipue assiduum se praestitit, ut delitescentes passim in Bibliothecarum forulis ineditos scriptorum illius aetatis scelus ii dicaret, atque conciliorum MnOpsn utriusque seculi scriptoribus

subtexeret.

Jam ad Dissertationes praeclari stimo huic operi stabiunctas deveniendum tandem, i quarum prima de Scriptoribus Ecclesiasticis incertae aetatis agit, quos non Omnes quidem, sed lectos, nec ita facile

bvio ipliabetico ordine digestos exhibuit,lis quoque omissis, quos primae Historiae Litterariae parti, post seculum VI imprimis, Olim Autor hiseruerat. Obscuri adeo illi quoad partem longe maximam

sint, ut vix quidquam, praeter nomina & scripta eorum, annotare licuerit. De nonnullorum tamen aetate etiam, & dignitate, quam

in Ecclesia sustinuere, coniecturas suas proponere ausus fuit. Sic enim v. g. Philonem Rhetorem & Philosophum, cuius Historiam Ecclesiasticam Anastasius Sinaita laudat,eundem esse credit cum Philone

Carpasii in Cypro Episcopo, de quo ad annum CCCCI prolixius

egit. Hanc vero conjecturam suam egregie confirmari putat eo,

quod Polybius Rhinocurorum Episcopus,posterioris partis Vitae Epiphanianae scriptor,cap. diserte tradat, Philonem Carpaso ten fuisse

173쪽

κληρiκον ἀπο si1τορων, cujus muneris, pariter ac Philosophi, in Ecclesia rationem luculente simul explicatam dedit. Dissertationem secundam de libris & ossiciis ecclesiastici, Graecorum, non in doctorum, sed in iuniorum gratiam se scripsisse Autor 'monet. Scopum sibi in ca illum praefixum sulite . ait, ut cum Leo Allatius in gemina Dis s. sua de Libris Ecclesiastiacis Graecorum, potiores solummodo & usitatiores divinorum ossiciorum libros uberiore vena persecutus fuerit, i pie minutiores etiam libellos, & particulares magni alicujus operis vel ossicii sormulae &διατάξεις, sed summa brevitate percenseat. Quamvis autem Lecto res facile i sta, & longe plura, eX L icographis Ecclesiasticis, aliisque, qui de his fusius scripserunt, petere queant, prodelse tamen hancce operam suam posse iis, qui libris ad liuncusu in commodis destituti sunt, confidit. Quibus ut usum dissertationis hujus eo faciliorem reis deret, alphabetico ordine uti voluit. Dissertatio tertia eruditionem ecclesiasticam summam undique

spirans, Ioanni Clerico est opposita. Ille enim in vita Eusebii Caesariensis Tomo X Bibliothecae Universalis p. inserta, & nuper

cum aliis quibusdam Patrum vitis, ab eodem Clerico, si Caveus audiaendus est, pessimo fine concinnatis, Anglico idiomate Unitariis c rantibus edita,acerbe satis Caveum vellicaverat, quod in Vitis Patrum 'pariter, ac in Historia Litteraria, Eusebium ab Arianismi haeres in munem pronunciasset. Cumque inde occasionem nactus fuerit Clertiacus, fidem Cavet historicam in suspicicionem adducendi, quod charitatis Christianae parum observantes esse dixisset qui dicam istam Eusebio scripserunt: & Eusebii, &suam causam agendam Vir doctissimus suscepit, prolixius quidem illam, hanc paucissimis. Sed de singulis accuratius dispiciendum. Antiquam igitur esse de Eusebii Caesariensis Arianismo suspicionem agnoscit, utpote quae jam olim Athanasii, Eustathii Anti clieni, Marcelli Ancyrani, Epiphanti, Hilarii, Hieronymi, Antipatri Bostrensis, Patrum Concilii II Nicaeni & post illos Graecorum pene

universorum sederit animis. Et quamvis recentioribus temporibus istam suspicionem mirum in modum augere conati fuerint Laronius, Eusebio ob suppeditata contra donationem Constantini tela iniquus, ct Dionysius Petavius; operam tamen eos& oleum pariter ac Cleri

174쪽

MENSIS APRILIS A. M DC XCIX. 163

cum perdidisse existimat. Quod ut evidentissimum faciat, universae huic disceptationi suae sundamenti quasi loco sit,sternit receptissimas

duas inter Theologos veteres aeque ac recentiores regulas, ad mysteria ista explicanda prorsus necessarias. Prima earum est: in Personis .s individuae Trinitatis Pater tanquamsons V principium Deitatis considerandus es. Altera: si qua in scriptis Sanctorum Patrum occumrant dicta quae Filium Patre minorem vel inferiorem facere videantur, set ad subordinationem Filii ad Patrem, vel adprogressum ejus exP

tre ad condenda universa,vel donique ad την κατα σάρκα. ρικονομίαν

referenda sunt. Primam harum regularum multis Patrum locis ill strat; posteriorem a Bullo & ipso Petavio orthodoxorum Patrum fusis agiis abunde firmatam iam esse dicit. Ut tamen rem in tanto majori luce collocet, Patrum etiam, qui post Concilium Nicaenum floruere, orthodoxorum loca allegavit,quibus Patrem με. θνα τῶ ino esse agit

vere διά τὴν ἀυτῶ γεννησιν, & reliquas causas in regula allegatas. His factis, quinque theses Vir doctissimus proponit, ad istud negotium pertinentes, de quibus orthodoxam primum,dein Arianam, de denique Eusebianam sententiam exponit,ut pateat,utrum ad Arianos, an vero ad orthodoxos Eusebius propius accesserit. Prima thesis est:

D.M Jesus christuspraeter humanam,qua carne indutus straturam rit ut Dei filius revera divinam. Luculenta sunt,quibus thesin hanc Eusebium amplexum esse probat,loca. Quem, si alicubi Patrem solum Deum esse pronunciet, non de essentis divina, sed de ingenito. principio intelligendum ese,ex innumeris ipsius locis constare ostendit. Ad locum vero Eusebii ex epistola ejus ad Euphrationem ab

Athanasio de Θnodo Arimis. p. 133) &in is Concilii Nicaeni II. Ay. VI. Ol. citatum, quo Filium quidem Θεον, ἀλλ' ουκ αλη-

Θινον Θεον esse dicit, respondet Noster, mutilatum eum esse. Sulpicionem tamen est e,respexisse Eusebium ad Verba Christi Joan. XVII,3. quam conjecturam plane confirment ea, quae leguntur apud Eusebium contra Marcell. L. L P. M. Optime autem, quid sibi hujusmodi verbis voluerit,explicare ipsum Eusebium de Eccl.Th. l. 2.c.23, Patrem nempe esse solum verum Filii fontem & originem, Filium Patris imaginem, hocque ipsum innuisse Servatorem loco Ioannis allegator smiliterque istum locum etiam eum interPretari in Dem. Evang. L. V. c. i . Secunda thesis est: Divinam hanc naturam Pater ingenuusso

175쪽

164 ACTA ERUDITORUM

Filio dedit s communicavit; de qua pariter ac de tertia : quod nimiarum haee esse=uiae divinae communicatio infacra Scriptura, a sanctis Patribus Filii generatio duatur,Eusebium orthodoxe sensisse minori negotio probat. At paulo majore cum apparatu Eusebii οφειδιε ιιι circa thesin quartam defendit. Dicit illa: FIsentiam diomam, quam

Pater cum Filio communicat, eiusdem esse naturae cum substantia P tris. Eam vero ex animi sententia Eusebium amplexum non esse mul iis eo persuasum fuit, quod γιοουσιου Vocem tam diu impugna verit At istud praejudicium ut removeat, disertissima primum loca Eusebii adducit, e quibus rem ipsam eum firmiter tenuiste consteir Deinde vero etiam illud urget, quod Eusebius fidei Nicaenae subscripserit, a que eo ipso & Arii dogmata condemnaverit,&. ὀμοουιτιου VOcem receperit. Haesitationis. vero causam non aliam fulite ostendit, quam: quod illa voce Filium essentiae divinae partem dici arbitraretur Superest quinta thesis, assirmans, Patrem cum Filio sιο divinam essen tiam ab aeterno communicasse et quam postquam Eusebium docuisbclarissimis locis eius evicisset,redit ad subscriptionem,quaConcilii Nia caeni decreta, i inter ea ιμοουσίου vocem, approbaVitia Quam cum Ph: rum sinceram suisse post Petavium Clericus ostendere nitatur, ex instituto Eusebii candorem defendendum suscepit, Eusebii epistola de inde ad Caesarienses suos, quam no bis conservavit Socrates La c.&U E. &alii, in auxilium potissimum vocata, & veterum Pariter ac recentiorum sententiis de ejus rebus gestis in Concilio allegaris. COm- . mercium, quod cum Arianis Eusebio intercessit, exiguum admodum. contra orthodoxiam eius argumentum suppeditare, per se quemvis, deprehendere posse arbitraturia Quomodo enim ab eorum colloquiis,. in aula Imperatoris, ad quem Arianorum primi pili consuere solebant, assidue versatus, . abstinere penitus potuisset y Quid quod tegebant venenum homines callidi, nec facile nefandamysteria sua iprodebant. Σκληρους autem λογους deChristi divinitate nonnunquam: excidisse Eusebio, non mirum esse de homine Platonismo & Origenisnao penitu& imbuto,. quem tamen. orrhodoxe sentisici evidenti;

sima loca ejus eVincant..Hisce demonfiratis, sundamentum Clerici. fidem sitam histo ricam in dubium vocantis, se se evertisse Caveus arbitratur. Quam illibatam perstituram esse merito existimat, licet etiam detur Clerico,

incer

176쪽

MENSIS APRILIS A. MDCXCIM I 6

incertam & dubiam esse Eusebii ορθοδοξιαν. Quadi euim culpas d sendere eum, cujus causam dudum Socrates, Theodoritus, Gelasius, Valesius, Montacutius & alii susceperunt 8 Panegyristam vcro & Rhetorem Coeum in Vitis Patrum ae se editis agere, aegre forsan Clericus probabit, qui nihil in iis affrmatum inveniet quod optimis genuinae antiquitatis testimoniis firmiter non innitaturo

iam Titienbergensis, Decisiones XXXI, in quibus casur quidam rariores subjectis rationibus deci

Lipsae, sumtibus Heredum Lanchisanorum, 1699, in Constant I. alph. q. plag- OUi,dum vi verer,de republica & civili & literaria meritus egregie est Zieglerus, is etiam post mortem de utraque bene mereri non desini dum divini ingenii monumenta heredes typis publicis exscribi

curantia Atque ex hoc numero etiam est praesensDecisionum opus, mole quidem suaexigitum, scd eruditione Ziegleriana, hoc est, solida atque educumata penitus resertum; id quod aliquot exemplis Lectori benevolo adprobasse latis erit. In Decis. I. ostenditur, quod pater filio maiorenni nec furioso, inutiliter testamento det curatorem, quia stilicet terminum a lege positum transilire, ac jus filio inde quaestum ei auferre nequit. In Decis. 3. deducitur, quod conduetori in pen- sono fieri debeat remissio etiam tum; quando janrcollegit fructus, sed nondum excussos aut trituratos per vim majorem amisit; cum ante triturationem nondum plena videantur ab eodem percepti stuctim. Deci docetur , . quod in processit diffamatorio, diffamanti , post trinam citationem contumaciter emanenti, perpetuui silentium queat imponi licer accusationem contumaciae, in singulis terminis faciam, . nulla sententia interlocutoria fuerit secuta; cum ad contumaciae essentiam nullae sententia requiratur, adeoque hac licet cessante, illius tamen' poena sequi possit.. Decic 6. luccessoribus

laudatibus leficiente allodio imponit necessitatem solvendi impensessunebres in exequiis Vasalli deiuncti iactas: quia enim ejus locum in do subire volunt, ideo ipsis effciendum est. quo desunctus cum

177쪽

166 ACTA ERUDITORUM

honore ex eodem removeatur. Decis. io. Magistratibus inferior

bus, merum licet imperium habentibus,abjudicat potestatem, iiistigationem aut relegationem in multam pecuniariam convertendi; quia talis potestas ipsis ab Imperante communicata non est, inprimis in Saxonia Electorali, docente id rescripto aliquo Drusilensi de anno i6M. Iii Decis 2o. Noster deducit,quod is,qui jure pontonis, derreotidicit, investitus est, flumine novum alveum efficiente, prohibere nequeat, quominus agricolae, qui ob istant mutationem, ad praedia sua, nisi traiecto flumine, pervenire non pGiliant, proprium pontonem in agriculturae ulliin sbi comparent; quia nimirum investiti privilegium ad hunc novum alveum extendi nequit, praeterea agricolae non lucri, sed fructuum solum colligendorum causa, pontonem eXercent. In Decis. 23. demonstrat, quod legatarii ex testamentis ascendentium, praeserendi sint creditoribus filiorum hypothecariis, nulla licet separatione bonorum petita,quod illi habeant antiquiorem hypothe- eam, & res legatas filius pro suis debitis valide aliis oppignorare non possit. In Decis 2s. pro Rauchbaro P. I. qu. 38. n. 7. contra CarpZ vium Decis 3. Noster strenue pugnat, ostenditque, quod in seudo tiam creditores patris chirographarii praeserendi sint creditoribus filiorum hypothecariis posterioribus; quia scilicet filii de seudo pate no cum effectu aliquid disponere non possunt, nisi illud ab omnibus debitis paternis liberaverint. In Decis 28. docet, quod vidua nobilis in concursu creditorum non gaudeat privilegio praelationis respectu dotalitii, quod una cum dote ex pactis dotalibus petit; quia hoc casu dotalitium merum sit lucrum.

HISTOIRE DU NESTORIANISME &e.

Roterodami, apud R. Leers, i698.4. Alph. 3. Plag. Conflictandum Ecclesiae Christianae semper fuit cum coelestis doctrinae depravatoribus,qui tanto majorem illi intulerunt cladem, quanto plures nacti sunt sectatores & asseclas. Non ulla tamen i

178쪽

mere haeress aut latius sparsa di seminataque, aut & dIuturnitate &propugnatorum multitudine pariter ac praestantia exitiabilior illi fuit

turbasque majores dedit, quam quae aut auctore & ii Ventore, auri . irestauratore & interpolatore Nestorio, in senam prodiit, ab eoque nomen retulit. Hujus sata qui observatent & litterarum consecra rent monumentis, uti non desuerunt inter antiquos: ita & recentior aetas tulit, qui colligerent ea, ejusque condere historiam aggrederentur. Hos inter nunc doctissimus quoque Vir Ludovicus Dolicinus comparer, qui saltem industriam tantam ad hoc negotium attulit, quantam forte ante eum nemo. Is hanc nimirum historiam, apte partibus omnibus inter se colligatis, & compto nitidoque dicendi genere exornatam, in hoc, quod nunc sistimus, volumine exhibet: quae aurem in controversiam hic subinde vocantur, ea peculiaribus explicare 'dissertationibus Iecum constituit, easque seorsim se editurum promisit. Quas dum expectamus, ex hocce opere quaedam, praesertim in quibus ab aliis distentire visus est Auctor, decerpemus. Natus est Nestorius ex mente Auctoris nunc loquiri sur) Ger- Lib. I. maniciae,quae est Sytiae urbs eNigua,non procul ab Euphrate i ta, postquam iis literis, quibus imbui tenera aetas solet, animum erudiverat, peregrinas quoque lustrare oras,e re sua esse duxit. Innotuit ita Theodoro Mopsuesteno Episcopo, theologiae pariter ac bonarum artium antistiti summo & eminentissimo. Ab hujus ore cum multis aliis pependit Nestorius, hujusque disciplina formatus fuit. Cum antea secum statuisset, docendi aliquando munus capessere, eoque ut rite fungi posset, eloquentiae litare, Antiochiam concessit, urbem celebrem ea aetate,& his studiis maxime florentem. Erat in eadem urbe monasterium S. Eupreptae, Decunda praestantissimorum oratorum mater, in quo & Nestorius se abdidit, ferentibus ita fatis, ut Thoodoreto, & Jopnni Antiocheno postea Episcopo, arctiori amicitiae foedere jungeretur, eos aliquando novae doctrinae propugnatores &hyperaspidas habiturus. A Theodoto Antiocheno tunc temporis Episcopo Catechista constitutus, quo munere & Chrysostomus stinctus erat, cum ad sedem Constantinopolitanam evocaretur; quod dum& Nestorio contingebat,novum illis suppeditabatur argumentum,qui

in Nestorio Chrysis stomum revixisse, sibi aliisque persuadebant. Cum ergo Constantinopolin iret Nestorius, eum prius ad Theodorum

179쪽

163 ACTA ERUDITORUM

sum Mopsuestenum deflexisse iter, sunt, qui autumant,ut scilicet cum eo de ratione nOVa ista dogmata, quae a magistro hauserat discipulus, spargendi ac latius disseminandi communicaret consilia. A quibus Noster sibi dissentiendum duxit, eo quod Theodoretus asserat, Theodorum iam mortuum mille ante Theodorum antecessorem Johai nis Antiocheni, a quo trinen Nestorius sit consecratus. Caeterum cummon desint qui est seculi nostri pruritus singularis, quo ruereticos excusare, redarguere orthodoxos, nonnulli sibi

gloriae ducunt, qui si non defendere, saltem emollire placita Nestorii audeant, his passim se opponit Noster. Dicemus quidem hac de re insta; ast nunc istud observamus, quod existimet, vel ex Symbolo N sorii errores ejus patere omnibus quam luculentissime, quod adeo ueteres dixerint fontem novi Iudaismi. Resert illud ideo prolixius, ut id, quod diximus, inde colligat. Sed & de origine Nestorianisini

quid sentiat Auctor, indicandum est. Nestoriam enim erroris hujus primum esse inventorem abnuit. Receptum passim in oriente hunc errorem dicit, quo tempore eum Coia stantinopoli disteminare incipiebat Nestorius. Comprobat hoc ex Epistolis Cyrilli ad Rabulam, ad Aeacium aliosque; in quibus Diodorum Tarsensem & Theodorum Mopsuestenum hujus impietatis patres vocat, viamque suis vestigiis signasse docet, quam postea ingressus sit Nestorius. Has autem epiastolas genuinas esse,in Notis se demonstraturum promittit; quemadmodum epistolam ad Sporanum, ex qua itidem multa, quae ad indolem & mores Nestorii spectant, desiit it, notis suis se illustraturum, in se recepit. Dum Vero in eo est, ut doceat, quo pacto diiseminare inceperit errorem Nestorius, Anastasium quendam primum Constantinopoli velut signum aliquod sustulisse, &hoc dogma in sermone quodam ad populum proposuisse contendit, rejicitque sententiam illorum, qui Dorotheo cuidam tam praeelari facinoris Floriam vel

dicant,eosque verba Cyrilli,ex quibus boc elucere satagunt,nativis accurate, ut decebat, PetPendisse autumat. Cum institutum Nestorii iam evulgatum esset, prae caeteris sanctissimum virum Cyrillum veri tatis suscepisse patrocinium constat. Observat hic Noster, Nestor, um noluisse cum Cyrillo in istud descendere certamen, partesque respondendi Photio aliisque suarum partium hominibus demandasse. interim ut breviori via istum hostem a se amoliretur, subornasse tres viros

180쪽

viros gravissimis sceleribus coinquinatos, qui accusarent Cyrillum,&criminum foedissimorum arguerent. Sperasse enim eum, fore utab Imperatore causae istius disceptatio sibi demandaretur,quo ipso rati nem redigendi in ordinem Cyrillum facile se inventurum fuerit confisus. Atque haec ita se habuisse ait, magnoque in errore & Baronia um& Lupum versari, qui secus hic sentiant, & in Cyrillum cons rarit, quae Nestorio potius sint, tribuenda. Animis autem indies

magis magisque in mutua certamina eXardescentibus, eo res tandem

deveniebat, ut mih aliter, nisi Concilii decreto & auctoritate lis ista finiri posse videretur. Provocaveritne autem Nestorius prior ad Comedium, an Cyrillus, non omnes itidem conveniunt. Noster autem rursus ab iis dissentit, qui Nestorium Romani Pontificis atque Cyrilli sententia condemnatum, primum concilii decreto se submisisse docent. Ex Cyrilli enim epistola ad suos clericos Constantinopoli gentes constare, quod Cyrillus rem in concilio expediri voluerit, priusquam a Nestorio ejus ulla iniiceretur mentio. Monachos quoque Cyrilli Constantinopoli agentes tam enixe ab Imperatore, ut coi vocaret concilium, petere ausos suisse, si ipse hoc non iussisset, saltem consensisset Cyrillus, illi nullo modo fit verosimile. Lupum qu

que redarguit, asserentem, Imperatorem precibus demum Pelagi norum commotum, concilium convocassen nullam quippe eum huius sententiae suae afferre posse rationem; quin obstare omnes script res, tum antiquos tum recentiores, obstare quoque epistolam Theodosii ad Metropolitanos, in qua ne verbo quidem Pelagianorum injuciatur intritio. Ast quod Evagrius asserat, Cyrillum postulasse coimcilium, id de literis per Basilium exhibitis Imperatori intelligendum esse: namque cum jam id ageretur, ut locus concilii designaretur. anno nimirum quadringentesimo tricesimo, Cyrillum decreto Coel stini Pontificis Romani insistentem, de concilio parum fuisse solliciatum ; Nestorium contra tunc omnibus Viribus, Ut convocaretur, comtendisse. Nec tamen satis hic sibi constare Evagrium observat, cum deinceps assirme precibus Nestorii hoc dedisse Imperatorem,ut comedium convocaret. Ut autem hic Magrium, ita mox Socratem qu que notat, de Nestorio haec prodentem literis, quod a Concilio taphesimo damnatus Mariam demum matrem Dei salutare non dubit verit. Etenim jam antea hac voce eum fuisse usum, ad fallendos ii

SEARCH

MENU NAVIGATION