장음표시 사용
311쪽
stra implorato Lusitaniae Regis auxilio, suo nomine bellum indixerit Hollandis, ingenio, fortitudine, denique fortuna adjutus , ut qui victor e gravi praelio,cum Henrico Hussio commista,magna cum gloria discesserit. Eo successu animatum Gubernatorem Bahiae, auxisse re bellium partes, duce Vidalio cum suppetiis missb. Et tentata quidem nonnulla feliciter, ac expugnata castella quaedam; Paraybam vero frustra obsessam, & irrito conatu impetum in insulam Tamaracam factum. Neque enim Regem Lusitaniae auxilia a Vieira effagitata misisse,ne irritati Batavi pacem in Europa abrumperent; quin decrevisse potius,provinciam Pernambucensem ipsis relinquere, ut in Europa non adversantes haberet. Misisse igitur ipsum mandata in Americam, quibus injunctum fuerit Vieirae, ut continuo arma depo- neret,atque a Batavis persequendis desisteret: sed non passiim hunc sisti medium victoriarum suarum cursum jussa noluisse exequi,instauratoque bello insulam Tamaracam denuo adortum esse, ferroque &flammis devastasse. Laudatur hic ejusdem Vieirae prudentia, quam ostenderit parcendo tempore ita ferente,perfidis nonnullis, qui in ipsius vitam conspiraverant, contentus privata oratione ipsis exprobrasse perfidiam. Sed& temeritatem ejusdem reprehendit Autor, ut ut non infelicem,qua usias fuerit in Batavos, cum in eos, quasi oblitus sui, neglectis tormentorum continuis ictibus, magno furore cum suis militibus incurrisset. Commeporat deinde idem, Regem Porrugalliae omnem movisse lapidem, ut Monasteriensi pace, quae tum a
gitabatur, ipse quoque comprehenderetur; sed obstitisse Philippum
Hispaniae Regem,qui tandem post octoginta annorum bellum, pacem sanxerit cum Foederato Belgio, idque pro suprema & independente Republica agnoverit. Decrevisse inter haec Foederatos ordines Aontra Lusitanos in Brasilia bellum, eoque fine ingentem classenta comparasse ; quae tamen quo minus vela faceret impeditum a Legato Regis Portugalliae. Obsessam postea a Batavis, Sigisinundo duce, urbem Bahiam, etsi irrito ad extremum conatu. Regem Lusitaniae, audito periculo urbis,misisse classem,quae suppetias ei ferret, duce Comite de Villa poca ; dissimulasse tamen eundem, quantum potuerit, sua consilia, ut quam diu liceret, saltem in Europa illaesam servaret . 1 cum Hollandis pacem. Referuntur inde breviter virtutes & fataodo ardi Principis Bragantiae: fuisse eum nempe manu strenuum,heroicae
312쪽
MENSIS IULII A. MDC XClX. et '
indolis & incletie virtutis juvenem principem; meruisse diu stipendia in bello Caesareo contra Gustavum Adolphum Sueciae Regem; sed, occupato ab ipsius fratre Iohanne IV Portugalliae Regno, carceri jus
su Caesaris mancipatum, in quo, octennio exacto, fuerit mortuus, in medio aetatis suae flore. Ab hac digressione redit ad propositum Autor, & res vario eventu in Brasilia gestas enarrat. Memorat porro, sitim a Rege Lusitaniae Salvatorem Corream de Saa inRegnum Angolar, ad stabilienda commercia jam longo tempore intermissa: exposuisse hunc copias suas ad urbem Loandam, miraque felicitate ex toto illo regno pepulisse Hollandos. Inde factum,ut, ne in Europa ipsorum indignatio in bellum erumperet, denuo consilium derelinquenda eis provincia Pernambucensi Rex ceperit; sed impeditum ejus essectum a Legato De Sousa HagaeComitis commorante, maXima cum
utilitate Regis. Et hujus Lusitani Legati mira prudentia & sebactum ingenium silmmis laudibus ab Autore extollitur; qui & solus inter Legatos ausus sit cum omni familia sua adesse coronationi Principis Walliae,quae Hagae Comitis facta, post nuncium de caede patris ipsius Caroli I Magnae Britanniae Regis acceptum. Memorat deinde idem in Portiagallia quoque,ad imitationem Hollandicae,Societatem quandam generalem, Regni Brasiliensis recuperandi causa institutam, conductamque ab ea classem in Americam navigasse. In libro postremo refert, denegasse Regem iterato licet flagitatum a rebellibus in Brasilia auxilium, ut ne ullis indiciis hostilem aliquem in Hollandos animum proderet. Inde diu deliberatum a Foederatis Ordinibus, utrum bellum ei denuntiandum esset, necne; in diversas partes provinciis,Hollandia & Zelandia praecipue abeuntibus; vicisse tamen iblius sententiam, quietem, quantum fieri posset, conservari debere suadentem. Conflatum vero postea bellum inter Belgas & Anglos, λ- licite idem fovente Rege Portugalliae. Neglectam itaque a Belgis Brasiliam; unde post diuturnam, eamque acerrimam obsidionem, Mauriti opolis tandem a Vieira fuerit expugnata, pluresque regiones dc loca alia subinde occupata; donec paulatim tota Brasilia sub
potestatem felicissimi Regis Lusitaniae Iohannis IV redierit. Mora tuu m hunc non ita multo post, relicto succestare Alphon ,cui pomea abrogato imperio, utpote ad id gerendum haud quaquam idoneo, solium omnium votis & applausu Petrus ejusdem frater conscenderit, Pp a re 1643-
313쪽
regnumque, inita cum Rege Catholico pace, hodienum magna cum gloria gubernet. VITA D. MARTINI LU THERI, ET SUCCESSGUM EVANGE- licae Reformationis Iubiliorumque Evangelicorum Historia, Num- mis CXLV asque Iconibus aliquot raris simis il7
strata, sudio M. CHRISTIANI IUM
Francos dc Lipsae, apud Georg. Andr. Endierum, Ic99. in 8. Alph. I. plag. Is. cum tab. aen. V. Uicquid demum aliqui de studio rei nummariae sentiant, certum est tamen, etiam pridem ostensum ab excellentibus Viris, insignem ejus usum in omni sacra profanaque doctrina esse. Recenti admodum & singulari exemplo hanc rei nummariae, in historia etiam ecclesiastica, utilitatem demonstrare conatus est hujus de Vita Lumeri Commentarii Auctor Clarissimus,Gymnasii Saxo Hennebergici,quod Schleusingae est,Con-Rector,in quo quippe non illustravit modo praecipua rerum a Luthero gestarum capita, sed & historiam Reformationis Evangelicae Jubilaeorumque, quae vocant, omnem, ad nostra usque tempora, monumentis Nummorum quam plurimis, non sine ingenti , quod facile patet, sollicitudine conquisitis,convenientique ordine ita dispositis, ut nihil sit, quod turbare aut offendere Lectorem possit; cui arbitramur non injucundum fore, liquidem contueri velit aurum hoc argentumq; , honoribus aeternis Martini Lutheri dicatum, superiori ac nostro hoc seculo. Neque vero vulgo nota sectatus est ubivis Auctor, sed quaecunque ex variis pallim ci meliothecis investigare potuit, collegit studio peculiari, curioseque annotavit, quae ad paucorum notitiam solent alias pervenire. Nos igitur praecipua quaedam ex his seligemus, dum omnia non licet, ne voluptatem ex ipsa lectio ne libri plenius fortastis hauriendam occupemus. In Praefatione tum occasio scripti,tum dc illi recensentur, qui de vita Lutheri sunt commentati, ac refutantur nugae Galli cujusdam a S. nonymi, qui in libello, Nouueaux Dialogues des Moris,multa ineptissime de Luthero disseruerit;ac ne quis induci se patiatur forte,ut credat, iustos isse ab Auctore Nummos aliquos, ideo indicantur eorum nomi'
314쪽
na,quorum benevolentiae,quicquid attulit,se debere fatetur; addito si- mul totius tractationis Conspectu quam paragraphis centum omnino absolvit. Quemadmodum vero Auctor annum,quo natus est Lutherus,ex Nummis illustrat, ita Parentum ejus icones ex pictura rarissima reprae- p. a. sentat, notatque acerbe dictum Adriani Bailleti , cui Lutherus
Patriarcha Blebrensis audit & disierit deinceps de Iohannis Hussi va- p. F. ticinio exNummis non paucis,quos sibi gaudet obvenisse,eosque inter p. 32 ' εἶ. ex locupletissimo nummophylacio Arnstadiensi Celsissimi Comitis Aor.
SchWaraburgici, Dn. ANTONII GUNTHERI, unum, quem Dizot ο' p. 33. 39. s. mnium primum esse inter modernos testatur, quique exhibet iconem T IV. nO.9.
Hussi pileo tecti , cum perigraphe : CREDO. VNAM. ESSE.SC AN. Sanctam CATHO. ECCLE. IOAN. HUS. inq; pagina aversa
Husium rogo alligatum, addita circumscriptione: CENTUM REVOLV. ANIS. DEO. REDD. Reddetis,) ROEM. Ratione ET. MICHI. CON. NAT. Condemnato in i l . De Salvo cinductu Lu- p .so. I.
thero Normatiam eunti dato observat, quod ejus autographon extet 226. 2λῖ. Regiomonti in Wallenrodiana, unum vero Literarum citatoriarum
perinde exemplar autographum in instructissima Amplissimi Senatus Lipsiensis Bibliotheca. Imaginem porro Lutheri spectandam dat ha- p. q8.bitu exornati monachali; tum & militari,cum reversus esset ex Pathmo p S 7 sua Nittebergam; & comprobat ex Nummis pietatem Friderici III p. 65. Saxoniae Electoris, amoremque erga Divini verbi puritatem Lutheriministerio restitutam, dum ipsum declaravit & symbolo suo: Ver bum Domini Manet D ASternum, & inscriptione quorundam Nummorum: CCNS. Crux Christi Nostra Silus, lacessita postmodum a p. 69, Iacobo Greisero. Inde docet ex Maximiliani Mision Itinerario,quod p.737. petitus Wormatiae suisse Lutherus poculo vini veneno mixti pleno credatur ; & simul Confestionis Evangelicae,in Augusta Vindelicorum Urbe traditae Caesari Carolo V,historiam nummo gemino expli- p 84 9I- rocat, quorum ille sene ubivis obvius non est, in quo conspiciuntur duae qu. icones, additis verbis: JOAN. PAT. ET. IOAN. FRID. F. EVAN- p. q 8, GE. CONFESS. INVICTIS S. i3;o; in pagina altera Caesar throno. insidens, coram quo stant quatuor viri, pone quos scutum est,cum numeris 3r, post thronum vero hae litterae OE, & haec circumscriptio:
ET. LOQUEBATUR.SERMONEM.DELCV.FIDUCIA ACTOR. q.
315쪽
Hinc laudibus meritis, ipsius etiam Pauli Bonis Iesaidiae ilia , dc Josephi Scasigeri testimonio confirmatis, versionem Bibliorum Luthe, ri Germanicam effert, simul de ejusdem editione prima disquirens, atque memoriam Philippi Melanchthonis, Erasini Roterodami,Huldarici Zπinglii, Friderici Myconii,Martini Buceri,& Iohannis Calvi-ni , nummis elegantissimis concelebrans; ubi etiam symbola horum aliorumque aevo Lutheri excellentium virorum recenset, & allegat unam Philippi Melanchthonis ad inricum Mordisium, aliamque Georgii Fabricii ad M. Petrum Glastrum epistolam nondum antehac editam, multaque praeterea de singulis his Viris,quae paucis persuademur esse nota, e. g. de insignibus Philippi Melanchthonis, de Nummo maximi moduli Erasmi Rotorodami,cui imago DeiTermini,cum vocibus, CONCEDO NULLI,&perigraphe Graeca, OPA TEΛΟΣ NAn poΥ.BIOT. MORS ULTIMA LINEA RERUM; atque in .
altera parte Erasmi icon est insculpta, cum hac circumscriptione , ΤΗΝ ΚpEITTΩ TA ΣΥΓ ΓPAMMATA AEI REI. Neque praeterit etiam Auctor Misiniae Marchionatus Reformationem, sed ex Nummo eam illustrat duplici,& injicit dehinc mentionem testamenti Luth ri, cujus autographon nunc adservari apud Summe Reverendum. Dn. D. Samuelem Benedictum Carpetovium, Aulae Electoralis Saxonicae Supremum Concionatorem& Consiliarium Ecclesiasticum,assirmat, ex eo παροραμα quorundam emendans, qui exaratum illud fuisse
dixerant die Euphemia, id est XVI Septembris,cum tamen in illo legatur die Diphania. Et postquam denique mortem quoque Lutheri ex nummis descripsisset,jam pergit deombolo ejus, quod cor erat rota impositum ac
cruce exornatum, prolixe disserere, deque ejus porro moribus stridiisque peculiaribus, quae inter est, quod tornatoriae, musices & poeticae artis fuerit peritus ,& cantionibus sacris ipse fistula usus applicuerit modulos. Tum refellit adversariorum de poculo Lutheri catecheatico commenta, & matrimonium cum Catharma de Lobra, cujus iconem exhibet,vindicat,Epithalamium una inserens aculeorum plenissi. mum,quo Emserus Lutheri nuptias erat prosequutus. Hinc sobolem ejus enumerat,exq; nummis & pictura Paulum, Augusti Electoris Sax. Archiatium, dc Magdalenam,repraesentat; pbstea,quicquid monumentorum de Luthero reliquum a dhuc passim est,& in veneratione non sui perin
316쪽
perstitiosa , curiose commemorans ; quae inter sunt cumprimis variae p. arq, alvejus estigies,domus,cellula,cubiculum,monumentum sepulchrale,an. 4 3-nulus,poculum, vitrum, quod Iusto Ionae donavit,cum libris, aliisque p. zi7. scriptis in Bibliotheca manuali Serenissimi Brunsvic. & Lunaeb.Ducis p. 22Q. DN. RUDOLI HI AUGUSTI, cujus Serenitati etiam Auctor hoc fu - p. 22ε um opusculum humillime dedicavit) adservatis,Bibliorumque MSs. fragmentis, salvo conductu, epistolis MSS. aliisque. Quibus adeo ad Vitam Lutheri proprie pertinentibus expositis,ut sibi ad Historiam Iubilatorum Evangelicorum commodam ster. p λὶ Φneret viam, nunc ea persequitur Auctor, ducentibus ipsum Nummis, quae in bello, quod Joh. Fridericus & Mauritius Saxoniae Electores a d. versus Carolum V gessere, acta sitnt ; ex quibus videlicet Pax Passavi - p s4
ensis profluxit,& quaedam adhuc alia Protestantiumres concernentia. Hos inter nummos eminet non argenteus modo, sed& aureus, in quo extant Angeli duo sertum rutaceum tenentes,cum hac epigraphe:
NON. VIDI. IUStum. DERELIctu. NEC. SEMen. EIUS .QUEREre. PAnem ; in priori vero pagina insignia Ducum Saxoniae cum his in margine verbis: D. G JOH. FRIDericus. SECundus. DUX SAXonite. LANdgravius. TEIURingiae. Ei. Marchio. MIsniae is quo testari voluit pius quidem at infelix Princeps , qua spe in calamitate durissima eri
gatur. Cumque mox prodiisset aliquorum astutia liber Interim di ctus circa haec tempora, de hoc etiam ex Nummis, quorum pars ab Amsdorso fuit cudi in adversarios justa, instituitur narratio i indeque de Formula cincoν- ab Augusto Electore Sax. constituta, ac de Nico-Do Gellio, turbarum ingentium face, deque Go inredo Rabo, converso ad puriorem doctrinam Sacerdote Pontificio, ex Nummis traditur. Atque ita fit progressus ad Itibili um angebι a Reformationisρrimum, quod pro dignitate velut precibus universa Ecclesia, ita speciatim Nummis celebrari,curarunt, cum Electore Saxoniae Ioh Georgio I, Duxi omeraniae Philippus II,atque inter urbes Germaniae liberas No-rimberga praesertim, Francolarium, Spira, Argentoratum, Norma tia, Ulma; & inter privatos egregius sui temporis artifex C. Mahlet. Quorum omnium Nummi longa de scita serie dantur spectandi, expli canturque. lungitur autem his unus, quem Adam Conten e Soc. Iesu 3ro, invenit fortassis ipse, certe commentario integro exposuit, non sane quidem ut honoraret Reformationis memoriam, sed ut animo suo in
317쪽
dulgeret. Ejus autem haec facies eae Una parte Sol apparet, quem circa legitur: CONSTANS ECCLESI E ANTIQUITAS. MILLE. ET SEXCENTIS MICAT INVARIABILIS ANNIS. cla lac II: altera ostendit Lunam, cum hac perigraphe: INCONSTANS H E.
RESEON NOVITAS. MILLE ET SEXCENTAS FACIES CENTUM INDUIT ANNIS.
Hos excipiunt multi in Jubilaeo Augustana Confessionis cusNummi, etsi in tempora illud inciderat admodum tristia,bello quippe petitis Protestantibus ; cujus tamen finis extitit tandem anno 16 8 &163o, pace mestphalica &Transactione Norimbergensi, quod ipsi
etiam Nummi testantur; quarum utraque Religioni Evangelicae data quies fuit, utinam nunquam posthinc turbanda. Horum Numisina. tum occasione observat Auctor, quod urbs Norimberga,inde usque a belli tricennalis initiis, vota pro pace chronostichis inclusa aureis suis impresserit; quodque deinceps & Ioli. Georgius I Elector Sax. cujus felicitatem eventus plane singulares designarunt) & Wilhelmus Dux Saxo Vinariensis, anfictionis Passaviensis, sed Formia Conco dia Jubitium Augustus Dux Saxoniae, Administrator Archiepiscopatus Magdeburgici, Nummis egregiis celebrarint ; quod in Suecia quoque a gloriosissimae recordationis Rege Carolo XI anno 1693 faetum esse , cum is coleret per provincias suas Seculum Reformata Sue , ex Nummo probat. In Accessonibus, quas Commentationi suae junxit Auctor, plu. res non modo Nummos Supplementi vicem sustinentes exhibet,in i-catis quibus illi inseri debeant locis, sed & ex Bibliotheca Ducali Gothana non pauca collegit inservientia scopo suo,& cognitu plane di gna; atque simul varia adjecit,quae lucem adferunt ante dictis, quaeque legi malunt & inspici, cum fructu eorum, qui his elegantiorum litterarum deliciis capiuntur, quam a nobis prolixe hoc loco receu seri.
AENE OTA , ANAE EX AMBROSIANAE BIBLIOTHECAE
codicibus nunc primum eruit, Notis ac Disiuisitionibus auget LU
318쪽
Mediolani, apud Josephum Pandulfum Malatestam, l698. q.
A Pud quos primo ἰνεκδοῖ- Tomo superiori anno I 697 edito, dc
a nobis tractis sequentis anni sub initium Februarii recensito,gra. tiam haud mediocrem iniit Doctissimus Muratorius : apud eos laude sua neque nunc fraudatum sese deprehendet, ubi alterum superaddidit, monumentis utilissimis, &quae prioribus palmam reddere dubiam propemodum existimaveris,refertum. Agmen ducit Fides Bichiarii cujus & patriam,& vitae tempus,& dignitatem munerum igno rare se haud diffitetur Noster, quamvis istam minime habeat pro Britannia , ut quidam velint, & hoc ad seculi quarti finem sequentisve initium fortasse referendum judicet, quod vero hanc concernit, Monachorum instituta sequutum fuisse conjiciat, maximopere interim subdubitans, an ex eo, quod Pontificem Romanum vocarit Fratrem Beatissimum,Episcopali eum infula ornatum fuisse, liceat colligere, seu apologia, consilium, quo peregrinatione instituta patriae se suae ripuit Bachiarius, ut doctior exin sacra que religioni addictior evade
ret, adversus obtrectatorum calumnias coram Pontifice Romano defendens, & pra clarissimam de fide confessionem stippeditans. Hanc
ex codice minimum ante mille annos conscripto, & e Monasterio Bo-biensi in Ambrosianam Bibliothecam translato, se depromssse ait Muratorius,qui &Latinum hoc duarum plagularum opusculum notis cuique paginae subjectis passim explicuit atque illustravit. Scriptum hocce Theologicum & brevius, aliud mox Historicum, &quod prolixitate sita istud multum superat, integris quippe octo atque sexaginta constans capitibus,subsequitur, Ioannis puta decirmenate,Notarii Mediolanensis seculo decimo quarto clari, Historia de situ, origine re cuLtoribus Ambro na urbis, ac de Mediolanensium gestis sub imperio Henrici VIIab A. bor ad/3s; e qua inter alia cum Mediolanentis populi, tum nobilissimae Vice comitum familiae primordia hauriri, quin eos etiam refelli pose Muratorius existimat, qui Henricum hunc Impera torem ex venenata hostia obiisse perhibeant, quandoquidem illa potius eundem triduana febri in continuam degenerante extinctum memoret. Tertio loco comparent aliquot anathematismi,dc ii quidem,
ut Noster ait, Manichaorum ferientes haeresin, quos ille Leonis Magni
319쪽
vigilantiae deberi verisimile arbitratur, & eos brevi pessimae hujus pro
paginis historia, patrumque Jc aliorum Autorum te itimoniis de Manichaeorum dogmatibus illustrat, notatu dignum prae caeteris videri innuens, quod ex his anathematismis discamus, istos & in hanc opini Onem concessi te, ut Patrem & Filium nil aliud, quam animam & sen
sum esse arbitrarentur, utque pluvias, fulgura, nubes, grandines,alia' que meteora non Dei summi nutu fieri aut moveri somniarent, quae alteria tamen nuspiam alias iisdem tributa deprehendantur. Quartum inter haec anecdota monumentum prolixissima est Oratio, quam pro autoritate Romani Pontificis Tiennae anno i q. et habuit AEneas S Avius; cui peculiarem Muratorius subnectit dissertationem, qua & Au toris res gestas summatim recenset, dc Maimburgium, quod Sylvius ille ante Pontificatum suum Papam Concilio Generali subjectum statuerit, contendentem,ex oratione praesenti refutare nititur, & opera Eneae modo memorati nondum hactenus edita, sed propediem tamen abs se vulganda, enumerat. Quinto vetus ex seculo nono affertur formula manumisonis, sine qua nemo olim ex familia propria ad sacros ordines promoveri potuerit; quam inter alia & hunc praestare usum Noster intimat, ut refellatur sententia, quae non vulgi modo, sed omnium pene literatorum animis hactenus insederit, siab Christianis nempe omnium servitutum usim antiquitus destiise. Dum sexto
Indicem apponit Sancitorum Mart 'rum quorum corpora S. Gregorii Ma'gni temporibus Romae quieverint, in annexa huic Dissertatione eundem
ad ipsa Gregorii tempora reserre allaborat. E quodam dehinc illius responso occasionem capit disquirendi: utrum illius aevo Sanctorum reliquiae dc ossa Sanctuarii nomine venire sueverint ὶ id quod diserte negat,Vocabuloque isto ea duntaxat denotari innuit,quae vel ipsis Sanctorum pignoribus, vel eorum sepulchris&lipsanothecis admota fuerint, ac venerationis aliquam & sanctitatis speciem ex pio contactu receperint, ita, ut miraculorum vi non secus quam ipse Martyrum OL sa, instruerentur. In isto insuper Indice olea sancta a Gregorio Magno ad Theodelindam missa cum dicantur, pro qualibusnam illa habenda veniant, exponit; pro talibus nimirum, quae aut e lucernis ante SS. Martyrum tumulos suspensis desumta fuerint, aut e sepulcrorum comtactu quandam sanctitatis speciem acceperint, ita ut reliquiarum sacrarum loco habςrςntur. Caeterum eundςm Sanctorum Catalogum, indi-
320쪽
indicio suo Romam sacris corporibus Gregorii jamtum aevo abunda- se docentem, Henrico Dod ello ejusque sententi e de paucitate Martyrum opponi, & hanc ist y penitus subverti posse persuasiam sibi ha
bet,imo plures adhuc utilitates illius valde celebrat. Duo quae sequuntur,chromcaΑgum Italia brevissima stant,quorum alterum A .loi3,alterum vero A.Io28 exaratum Noster perhibet, comitesque iis,post quandam Henrici, ut sutat, primi Imperatoris constitutionem nondum
huc usque editam, versus quosdam vetustissimos addit in Bibliotheca S. Isidori Hispalensis Episcopi, olim lectos,& ex eodem codice, equo nuper Tomo I Paulini Poemata exhibita ab ipso fuerunt, descriptos. Notatu tamen magis dignum videtur, quod decimum est monumentum, Expositio puta fidei, ut audit, Catholicae Eo tunati, seu in Symbo. lum, quod vulgo nuncupari suevit, Athanasianum brevis commenta4tio , quam Disquisitione singulari Muratorius prosequitur, in qua ut Symbolum hoc Athanasio multis nominibus abjudicat, sic substitutorum ab aliis Auctorum aliorum mentionem posteaquam secit, Fortunato forsan huic, quem a Venantio non alienum putat, tribui idem
posse suspicatur; quanquam suis conjecturis magnopere haud plaudat, sed Expositionem facilius quam Symbolum ipsum Autori huic adscribi palam profiteatur. Superstini iste Orationes nuptiales, altera a Guinisorto Barririo in sponsalibus Philippi Borromati circiter A. I 3o, & altera imiuptiis Ioannis Augustini Vice-Comitis & Ottonis Nandelli circa eundem annum recitata. Et illius quidem Autorem a Philippo Maria, Vice Comite, Mediolanensium Duce, ad plurimas e sque praeclarissimas dignitates evectum fuisse tradit,& ex ejus oratisonibus & Epistolis, quae in Ambrosiana Bibliotheca serventur,vitae
rerumque ab ipso gestarum compositam enarrationem quandam stabaministrat. Alterius autorem se ignorare scribit, nisi fortean is & ipse suerit Bargirius, aut eum verba haec in calce apposita: Joannes Matinthaeus de Privolisscripsit, designent. Caeterum duae adhuc Muratorii nostri Dissertationes sat prolixae, superpondii velut in locum,monumentis hactenus commemoratis adjiciuntur. Una de quatuor temporum jejuniis commςntatur,ansamque ei dedit quidam Bachiarii locus, trium jejuniorum attentiorum mentionem injiciens,a quibus proinde alia prorsus Autor facit quatuor temporum jejunia, & istorum primum ante Pascha, alterum post Pentecosten, tertiumque ante Nativi-
