Acta eruditorum

발행: 1699년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

sis ACTA ERUDITORUM

At vero non prius de palaestra discedere velle videtur, quam per tegrum exactum saeculum omnia sua exuisset mysteria, nobisque pandisset quicquid in extremis haberet recessibus suis. Prodipenim ecce denuo in scenam nobilis nostra Curva, spectatoribus quasi cum agontionte hoc saeculo valedictura,ut tandem candide sistat infinitorum suorum segmentorum, aliorumque spatiorum Quadraturam: quod quanti sit,aliis judicandum relinquo, qui sciunt Cl. ι Pisium, limatissimi judicii Virum, segmentum illud Hugenianum quadrabile quod unicum facit ex infinitis nostris ) dignum satis reputasse, cujus primam inventionem non uno in loco Wrennis suo pro virili assereret; oe scilicet gloriae Anglicanae, cujus strenuum vindicem agit, aliquid decederet, quod de jure ipsi competere ratus est Vir perspicacis

simus.

Ut ad rem veniam: Sit Cyclois primaria EAG, cujus basis E G, axis A F, circulus generator ALF: Ductae pro lubitu duae applicatae I B & Κ D, illa a centro H, haec a vertice A, aequaliter distantes determinabunt in Cycloide duo puncta B & D, quibus junctis recta B D, ductisque L F & M F: dico Stimentum cyclridicum B CDB fore qua-ΤAB. IV. drabile, aequale nimirum tinis. I in summa triangulorum recti lineorum LGΦMF resinfig. IIJ disserentiae eorundem LFI MFK: quod sic demonstro. Concipiantur ductae HL,HM ; item NAO,parallela basE G ; & B N,D O parallelae axi BF. Applicatis I B, Κ D Fig. I existentibus ad partes oppositas, erit Segni. B C D B traperio B NO D demtis duobus trilineis AN B&A OD; est autem trapea. BNOD '

A O D π segm. circ. A K M; ablatis A IL&AKM, a sectoribus A F L& AFM, remanebunt duo triangula rectilinea LFIΦMFΚα trapez-BNOD ANB AOD- segmento cycloidis B C DB. E. D. Porro applicatis IB , KD Fig. II) existentibus ad partes easdem:

332쪽

modum praecedentem tam facsse demonstrari potest, ut actum agere mihi viderer, si peculiarem pro hoc contexerem demonstrationem. Notare hic convenit, concurrentibus punctis I & Κ, sectorem BIDdegenerare in segmentum rectum Hugenii: at vero I in A. & K in Hpervenientibus, mutari eundem in duo segmenta obliqua Leibitii ;adeo ut duplici ratione Illustrium horum Virorum inventa sub generalissimis nostris tanquam speciales casias contineantur. Caeterum quamvis ex omnibus segmentis , quae subtensam ad axum normalem habent, unicum sit quadrabile; fieri tamen quar

334쪽

prioribus vestigiis insistendo habetur trapez. BNODα l H A in N A- I H A in O A i sect. L F A - sect. M F A; surrogatis igitur loco trilineorum A N B, A O D ipsis aequalibus segm. circ. AIL, A Κ M, prodibit sector L F A - sect. MFA-AIL ΡΑΚM, id est triang. rectit. L FI - M F Κ segmento cyesoid. B C D B. Q. E. D.

Coroll. r. Si puncta Κ & I coincidunt, manifestum est, haberi Fig. I. segmentum rectum Hugenianum T triangulo aequilatero,cir'culo generatori instripto, coalestentibus quippe in unum triangulis

Corall. r. Quod si vero puncta Κ dc I in ipsiim verticem dc cen. trum cadant,prodit tunc in utraque Fig. segmentum obliquum Leibni. tianum, aequale soli triangulo L FI; altero MFK evanescente: quod quidem L FI tunc,ut patet,quartam efficit partem quadrati circulo ge neratori inscripti. Corosi. I. Patet etiam, ex omnibus segmentis quadrabilibus nullum esse, cujus subtensa B D transeat infra medietatem radii A H; adeoque illorum omnium, quae fig. I& II non comprehenduntur , quadraturas esse impossibiles. Haec de segmentis quadrabilibus Cycloidis. Ecce jam innia meros sectores cycloidales quadraturam pariter admittentes,curioso, rum in gratiam huc referendos, ut habeant quo alant suam mirabilis hujus Curvae admirationem. Si a puncto I, quod fig. III in a centro H iterum tantundem distare suppono, quantum distat punctumK avertice A, ducantur duae rectae I B, ID, ad puncta B, D, in quibus applicata B Κ D curvae occurrit ; item duae aliae rectae F L, F M, ad puncta L,M, in quibus eadem circulum secat.Dico sectorem Cyeso idicum IB A D,aequalem existere triangulo issesceli L F M. Quod quidem admodum praecedentem tam facile demonstrari potest, ut actum agere mihi viderer, si peculiarem pro hoc contexerem demonstrationem. Notare hic convenit, concurrentibus punctis I&Κ, sectorem B ID degenerare in segmentum rectum Hugenii: at vero I in A, & K in Hpervenientibus, mutari eundem in duo segmenta obliqua Leonitis; adeo ut duplici ratione Illustrium horum Virorum inventa sub gene latissimis nostris tanquam speciales casias contineantur. Caeterum quamvis ex omnibus segmentis , quae subtensam ad 'aum normalem habent, unicum sit quadrabile; fieri tamen qua

mari.

335쪽

maxime potest, contra opinio m Celebris cujmdam Geometra vid. Act. i687, p. 326 ut infinita alia spatia existant quadrabilia: cui as.serto, praeter segmenta & sectores quos hactenus dedimus, sequentia exempla fidem facient. Vocetur radius circuli HA, a; ΗΚ, x; Fig. IV Iam si sumatur H Κ veta sta Fla, i &ad Κ applicetur Κ D,secans circulum in M ; fiatque arcus M L II arcui A M; ducta per L applicata BI, habeb itur spatium vel Zona cylloidalis IKDB

ductis rectis A M, A L, H M, H L) triangulis rectilineis H A L Φ IA L

Porro si HK vel x fiat Iz radici hujus aequationis cubicae, Iaxa - Io ιν--a3-o; & arcus ML sumatur duplus ipsius arcus Λ M; erit Zona IT D B iterum quadrabilis. Atque sic pro ratione arcuum AM &ML,si modo sit numeri ad numerum,invenio semper aequationem algebraicam magis minusve compositam, cujus radix x novam perpetuo determinabit zonam quadraturae subjectam. Hujusmodi Zonarum determinationem, haud sane vulgari methodo reper- tam , aliquid mirabile in se continere puto, dum non,ut segmenta quidem & sectores, una generali constructione assignari possunt. Qu*dem methodi usu varia alia spatia cycloidalia,quadraturarum capacia, algebraice determinantur: quae omnia huc afferre supervacaneum duco, praesertim cum perspicacioribus arduum non sit futurum, illa jam dictis eruere, novisque augere. Errata. Anno super. pag. 460. l. 3. a fine,pro pz leg 2p. pag. queq. l. II,

pro PM leg. BM. pag. 63. l. J, leg. idquod dat, & pro atque leg. adeoque. In fig. III. Tab. XI, per puni a D, d concipie da est trajectoriae portio Dd. PISSER TATIO ISAGOGICA IN SELECTA HISTORIAE EG' clesiastica Capita R. P. F. NATALIS ALEXANDRI,opera EM EVEIELII, D. N Hos Traeologi. Ulmae, apud Georgium milhelmum Elthneli fi6yy in 8, plag.

Quantam nominis celebritatem consecutus fuerit Natalis Alexan'der, DissertationibusHistoricis,Chronologicis, Criticisque &Do

gmaticis in selecta Historiae Ecclesiasticae capita sparsim ha enus hi

forma

336쪽

forma minori inde ab annis aliquammultis evulgatis,nuperrime vero Parisiis in volumina quaedam majora, nec unam insaper accessionem nacta constipatis, istud notius omnino est, quam ut hoc in loco moneri demum flagitet. Neque tamen ita suas eum partes implevis se dixeris,quin habeat adhuc scrutator antiquitatis Ecesesiasticae in isti, Dissertationibus, habeat Criticus in dijudicationibus Scriptorum vetustorum, habeat Theologus orthodoxus in panoptiis vel controverosis a Natali agitatis, & praesertim indefensione Concilii Tridentini,

propemodum innumera, quae ad normam veritatis examinari mere antur. Haec probe secum reputans Maxime Reverendus Ulmensium Praesul, Vetelius, paulo accuratius Dissertationum Alexandri scrutinium in se suscipere dignatus est. Laboris vero sui plenum fructum antequam in apricum proferat, hoc velut breviarium praemittendum existimavit,in quo evidentes illius atque plurimas,in multis magnique momenti capitibus, a Sodalibus dissensiones, acresque censuras pro ducit, ae ostendit, adversarium veritatis Evangelicae tam gravem causae pontificiorum plus offecisse, quam Protestantium, simulque decus

Imperatorum Romano-Germanicorum,contra acerbas Gallicani hujus Scriptoris imputationes,paucis vindicat,& pietatem Lutheri atquet parastatarum ejus asserit. Exorsus igitur ab ipso Natalis instituto, latius idem describit, candoremque ab eo adhibitum laudat, dum Viros nempe celebres, etsi a Papali communione alienos, dignis prosequatur enco is, nec cupiat esse inter furtivos plagiarios, sed potius Autores, e quibus suas observationes petierit, nominetenus ubique alleget. Nihilo tamen secti' dicam ipsi aliis ex capitibus scri. piam innuit a Sociennis, e quorum cense Illustrissimum impri. mis Abbatem Sangallensem nominat, qui ob parum accurate defensa vexatissima Regaliae jura, & F. Franciscum d ' Enghien, qui

ob male habitam Papae autoritatem eum impugnarit. Mox , quae universa Pontificiorum cohors taxare in eo queat, Autor maximo Reverendus indicat, primoque stolim loco censuram in Sanctos PM tres, sic satis quandoque rigidam, propriis ejusdem verbis e variis Dissertationum locis repetit, eique statim animadversiones asso - ciat in Scriptores Scholasticos & Pontificios promiscuos, quos magno numero allegat, a Baronio& Bellarmino ausipicium capiens, reliquos ordine literarum alphabetico enumerans Quemadmodum autem hos maximorum saepe errorum,imo etiam criminum

337쪽

;12 ACTA ERUDITORUM

reos agi ab Alexandro innuit, ita nec integris eum ordinibus religio sis parcere observat, idque exemplis Fratrum Minoritarum atque Car melitarum probatum dat. Ecclesiae Gallicanae insignem ab ipso prae rogativam ait tribui, adeo ut ad ejus mores & interpretationes Theologi & JCti Curiae Romanae haud gravate componere se debeant: id quod tamen an facturi illi sint, itemque an in asserta Facultati Sacrae

Parisiensi judicii doctrinalis jura sint consensuri, Noster valde dubitat. Inde ad ipsosmet summos pontifices progreditur, & quibus illi

censuris a Natali Alexandro impetantur,declarat, ac loca plurima ad yersus Curiam Romanam palam pugnantia excerpit; cumque ita non solum Doctores atque defensores autoritatis Papalis praecipuos de

ponte dejecerit, sed ipsos etiam Pontifices cum praetensa sua infallibilitate & superioritate praecipites dederit, mirum haud esse reserti quod Innocentius XI Papa Breve aliquod promulgarit, scripta Natalis rogo adjudicans, omnesque lectores& possestares eorundem ex

communicans, quod integrum, cum in paucorum manibus versetur, apponit. Nec cohibere istum monet calamum censorium, quin e

undem in summos quoque Reges stringat, Angliae puta, di imprimis

Hispaniae : quod ultimum equidem non ideo se scribere testatur Noster,ut invidiam Autori faciat, sed ea tantummodo de causa , ut tanto minus mirentur Protestantes, si, quantopere eorum ille Principibus insultet, legerint. Verum multo iniquiorem, quam Hispaniarum Regibus, Augustis Romanorum Imperatoribus Natalem sese exhibere queritur, variaque improperia in Ottonem I, in Henricum III, Fri-dericum aenobarbum, Ludovicum avarum , Carolum V aliosque ab ipso pleno ore prolata apponit, ac gloriam Imperatoriam adver' sus ea mascule defendit; idemque non minus praestat circa exagitationes, quibus B. Lutherum, Iohannem Brentium,Iobum Gastium,imo integram Ecclesiam Evangelicam, quae ab Augustana Confessione nomenclaturam celebrem indepta est, onerare studuit. Sed &sibimet ipsi, &doctrinae Romanensi non raro adversari ipsusn,no'straeque propitium esse ostendit, utpote ubi distinctionem inter Ecclesiam , ut est visibilis dc invisibilis, admittat ; Patres antiquissimos solis Scripturis contra haereses certasse fateatur; Evangeliorum breviarium ab omnibus legendum suadeat; dc quae sunt his similia. Vicillim vero pseudhermenias ei aliquot ob oculos proponit, ut

338쪽

quando, verbi causa, gratiae necessitatem ad cujuscunque boni operis initium & consummationem,per se quidem alias certissimam,ex Ps. LXXVI. ir, dc Angelorum Sanctorumque cum Christo regnantium invocationem legitimam ex Gen. XLIIX. I6. demonstrare annisus ruerit. Postea Germanos in universum omnes pessime ab eo perstringi testatur. Inde amarulentiam ejus in Reformatos,atque ex his I hannem prae caeteris Dallaeum& Iohannem Rivetum,vehementer ab ipi exagitatos sistit, tandemque stricturis ejus in varios Scriptores promiscuis commemoratis desinit, pauca modo ante verba faciens epilogi in locum de iis, quae Grammatici forsan in Natali Alexandro possent reprehendere; quanquam talia doctis Viris tantopere haud objicienda esse lubens fateatur, nec aliam ob rem tangere haec voluerit, quam quod ab isto Franciscum d Enghien ferulae Grammaticorum ob soloecisinos & barbarisinos subjectum cognoverit.

LES HOMMES ILLUSTRES, RUI ONT PARU EN FRANCE

id est: ELOGIA VIRORUM HOC SECULO IN GALLIA ILLm

srium , auctore Dn. PERRALTO. Iuxta exemplar Parisiense, apud Ant. DeZallier,l698. in Ir. Plag. II.

B Logia Clarorum Virorum stylo consignata legere,uti plurimum' adfert jucunaitatis, sic usu quoque non caret. Iuvat enim eorum, qui laudem vel ex scriptis libris vel rebus praeelare gestis sibi acquisiverunt, vitae rationes propius nosse,& quales publice privatimque fuerint , quidque acciderit ipsis singulare, intelligere. Fitque inde,ut placeant fere omnes, quae unquam vel sub Elogiorum Iconumve aut quovis demum alio nomine prodierunt, Expositiones Vitarum, praesertim si ipsas elegantia quaedam dictionis, juncta narrationi,quae ab adulatione alienior est,nec vitia quoque hominum tacet,commen

dat.

Fecit autem ut haec praemitteremus Vir Clarissimus Dn. PER. MULT, cujus quae Viris tantum aliquot plures enim ipsi restant . S s a ' hoc

339쪽

ACTA ERUDITORUM

hoc seculo in Gallia illustribus, sed nunc demortuis, velut in specimen, scribere coepit Elogia,nunc, tametsi paulo tardius nec enim Pa risiensis ad nos editio pervenit) recensebimus, non ea quidem, qua ἡeceret,prolixitate,sed ita tamen,ut ex singulis quasi excerpere aliquid velimus, quod non omnibus notum sit. Hoc igitur Tomo primo Elogiorum nam in Praefatione alterum Tomum pollicetur hunc servat ordinem, ut primum locum adsignet iis, qui in Statu Ecclesiastico eminuerunt, videlicet Armando Iohanni de Ricbeneu & Petro de Berulle,Cardinalibus, Henrico Sponstano Episcopo Apamiensi, Petro de Marca Archiepiscopo Parisino, Johanni Petro Camus Episcopo Bellicensi, Antonio deau Episcopo Vin ciensi, Iob. Francisco Senauit Generali Patrum Oratorii, Autonio Arnaub Do ctori Sorbonico, Iacobo Sirmondo & Dionysio Petavio e Sota Iesu, Iob. Morino dc Ludovico Thomassimo ex Patribus Oratorii. Secun--m locum tribuit his,qui bellicis studiis excelluerunt,nempe Ludovico Burbonio Principi Condaeo, Henrico de la Tour Vice - Comiti de Tu-renni ,Blasio Francisco Comiti de Pagan. Tertium concedit illis,qui officiis publicis Regni Regisque ministerio adfuerunt ,scilicet Petro Seruier Cancellario Franciae, Guillelmo au nis Sigilli Franciae Custodi, sive quod idem est, Procancellario , & simul Episcopo Le-Σoviensi, Petro Dannin Partamenti Burgundici Praesidi, Paulo Phedipeaux Secretario status, Job. Baptista offert Ministro Status, Guillelmo de Lamoignon Primo Partamenti Parisiensis Praesidi, Jacobo Augusto Thrano, ejusdem Praesidi, Hierondimo Dignon Advocato Generali. Auartum tribuit variis Eruditis,quos inter sunt Ρbilosophi, Historici, Oratores, Poetae. Videlicet Nicolaus Claudius Fabri de Petres, Papirius Masson, Scaevola de Sisinte - Marthe, Paulus Peligon Fontanter,Petrus durist seu Puteanus Regiae Custos Bibliothecae,Ro bert Arnatiuae Andi0, Antonius Ros lanol Magister Rationum seu

attredes Comples) Renatus des Cartes, Antonius se Masre causa' rum Patronus,Petrus Gaspendi arolus du Fresie Dn. δε Cave, Claudius Perrauis Socius Academiae Regiae Scientiarum & Artium,Franciscus de Matherbe, Ioh. Ludovicus Guer de Balaac, Vincentius Vritu m Iohannes Franciscus Sarrasin, Petrus Corneide, Ioh. Baptista Po- quelin de Moliere,philippus uinauit, Iohannes de la Fontaine. tauin tum tandem adsignat his, qui artes alias summo studio coluerunt ,

vςlut Musicam Joh, Baptista Lulb , Archilo turam Franciscus

340쪽

Mansuri, Pictoriam Nicolaus Poussin, Carolus DB v, Eustachiusti eur, Scalptoriam Iacobus Calat & Robertus Alantui Aurifabricam Claudius Ballin, & Mechanicam denique Blasius Pascal.

Vel ideo autem lubuit nomina eorum omnia, quos Elogiis extulit Perratius,hic allegare, ut non modo fieret eorum recensus,sed ne, dum de paucis tantum commemorabimus de omnibus enim id

non licet plures non extare in opusculo, aliqui forte persuadean

tur.

De Richelis resertur, quod anno aetatis sitae XXII Episcopa- p tu Lucionensi fuerit honoratus, atque haec sibi duo, ministerio Regio P admotus, proposuerit exequenda, Reformatae Religioni addictorum extirpationem, concussionemque magnitudinis Serenissimae Domus Austriacae. De Berusio memoratur,quod usq; adeo ab omni ambitione p Ilialienus fuerit, ut tribus etiam vicibus renuerit Episcopatus dignita' tem, dixeritque expressis verbis ad Regem Galliae Ludovicum XIII, se malle,si pergeret Rex instare,Regno excedere,quam ad sacra ossicia cujuscunq; demum auctoritate aut jussu cogi; quodque idem Perullus

auctor extiteritCongregationis Patrumoratorii, ipseq; manum admo verit aedi sacrae extruendar,tam sanctae caeterum vitae deditus,ut ponti'fex Maximus Angelum eum esse fassus fuerit, non hominem; quod etiam singulari obierit mortis genere, d. r. Octob. A. i6rq, aetatis P 3η animam emittens,cum Missae officium celebraret, consecrationisque actui imminens haec pronuntiaret verba: Hanc igitur oblationemo , quem eventum aliquis expressit hoc epigrammate: Coepta sub extremis nequeo dum sacra Sacerdos Perficere, at saltem victima perficiam. De Henrico Spondino Benearnensi, nato d. 6. Januarii A. 1368, Reser- p. J mataeque religioni primum addicto. narrat inter alia Perratius, Epi tomen Annalium Ecclesiasti 'orum Cardinalis Baronii, quam confe- p. ILcit, non fuisse ab hoc solum probatam, sed in varias quoque transla tam linguas,editamque i rima vice anno i6ir. Parum vero postea abfuisse, quin ipse tempore belli, circa annum i far in Gallia adversius Hugonotas gesti, aliquando a Duce Rohanato caperetur in urbe Apa- p miensi, fracto tandem muro hostis effugiens furorem, mortuusque

Tholosis d. i8 Maii, A. Io s. Hirus de Marca,ipse etiam Benearnensis,qualis futurus esset,

SEARCH

MENU NAVIGATION