Acta eruditorum

발행: 1699년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

;οῖ - ACTA ERUDITORUM

tatem Domini celebrari antiquissimis temporibus solitum fuista contendit. Altera circa coronam ferream, qua Romanorum Imperato. res in Insubribus coronari sueverint, occupatur. Et haec Autori inde nata est, quod in Cermen a tensis historia Henticum VII Mediolani diademate Italico cinctum fuisse legit. Totum ergo coronationis Imperatorum Italicae negotium latius describit,& Mediolanensium imprimisgb riam vindicare studet, ratus, quodsi Mediolani se coronandos Imperatores exhibuerint, potuisse illos ab aliis in Longobardia coronationibus abstinere, & si alibi coronam expetierint, splendori hoc datum, & onus minime necessarium susceptum ab iis fuisse. Coronam vero ipsam ullo unquam tempore serream fuiste negat, nomenque hoc primum ei indidisse refert Chronici Angleriensis manuscripti Autorem , quem sub finem seculia Christo nato decimitertii vixisse annotat ; tandemque de corona, quam Modo clienses in suo gazophylacio hodieque ostendant, plura monet, inque eo totus est,ut nec laminam illam ferream introrsus intextam unum esse e clavis,quibus suffixus fuit in cruce Christus, nec tantam esse coronae ipsiusinet, quanta vulgo feratur,antiquitatem sanctitatemve,ad oculum demonstret.

SAMAALIS STRIVII JCTI TRACTATUS DE DISSENSM

Sponsulitio, cum materiis quibusdam assinibus,de x1ritate Matris nil re desertione malitiosa, variis Praejudiciis ae GPegi rum Responsis confirmatus.

ittebergae apud I. G. Meyerum& G. Zimmermann, Θ'. in η. Constat et Alph. 3 plag-DIssicilis materia matrimonialis per aliquot disputationes,sub praesidio Illustris Autoris nostri habitas, antehac eX posita est,quas revisas variorumque casuum resolutionibus amplificatas, una serie Vir celeberrimus exhibere hic volui quo plurimorum, Omnium conjunctim editionem desiderantium,votis satisfaceret,ac,quod cordati reruaestimatores merito addunt,de publico amplius bene mereretur. Cum enim materiae hujus maxima sit frequentia ac utilitas, ea tamen diversarum legum concursu, variantibusque interpretum sententiis ita sit involuta, ut judices, etiam prudentissimos, transversos agere aut si

322쪽

pensos tenere queat, hinc omnis labor, qui eidem rite evolvendae impenditur, publicae utilitatis rationes attingere existimandus est; inprimis si ab eo suscipiatur, a quo nihil nisi eximium solidumqηe proficisci

posse, tot documenta, omni exceptione majora, liquido ostendunt. Eo autem Illustris Autoris intentio in hoc tractatu collimat, ut illimitatam illam de indissolubilitate siponsaliorum,aut hierologiae,dolo licet ac Daudibus elicitae, indispensabili essicacia, persuasionem imminueret; de quo ipse in praefatione graviter & facunde disseruit. Totum opus in sex sectiones distinctum est. In prima expenditur fun damentum obligationis sponsalitiae. Hoc dubio procul est factum ali quod consensuale, quod quidem apud Romanos olim per stipulationem seu verborum solennitatem expediebatur quod contra Cujaci'um Noster ostendit hinc etiam valida obligatio,facultatem poenitendi excludens, ac actio desponsu inde nascebatur.Solebant tamen etiam sponsalia apud Romanos nudo pacto contrahi; ubi uxorem sutu'ram, non si oncam, sed pae Iam dcsperatam audiisse, aliqui existimant,atque ille mos secutis temporibus magis invaluisse videtur. Hinc ad exemplum pactorum nudorum, facultas poenitendi paciscentibus competebat; quo refert Noster i. t. C. de Sponsal. Ac ob hanc etiam causam sponsalibus poenam cum effectu adjicere non licuit; quod de Iure Canonico quoad sponsalia ire κηδε solumi verum est. Nostris autem moribus indistincte sponsalia poena ali tu a muniri postini, usum praecipue tum habitura, si v. gr. sponso aufugiente vel alibi uxorem ducente,damni emendatio petenda sit: quamvis haec etiam citra con

ventionem poenalem in casibus habilibus debeatur ; sed omi lia illaeonventione,ejus aestimatio & probatio non est satis expedita. Illud etiam certum,quod hodie ex sponsalibus nudo pacto celebratis essicax detur actio, cum in genere illis pactis nostro jure vis effcaciter obligandi tribuatur. Atque illa sponsaliorum indoles, quam jure humano habent, legibus Divinis non est mutata ; cum nulla talis sanctio occurrat. Hinc non aliam ex sponsalibus juxta jus Divinum esse obligati. Onem, quam quae alias ex pactis oriri solet, Exc llentissimus Autor concludit. Postea explanat intricatissimam sponsaliorum de futuro& de praesenti distinctionem. Nimirum Iure Civili illa incognita est, sed iure Canonico invaluit, ac ex verborum diversitate Aco te, vel δε- cam te in uxorem prior enim formula sponsalia de futuro,

323쪽

posterior de praesenti significat. Verum apud protestantes, impro ante primum istas verborum argutias Luthero, in alium sensum dis tinctio converti coepit, ut sponsalia de futuro notent conia nata, de praesenti vero pura sponsalia, nec hactenus referat, verbis futuri an praesentis temporis voluntas exprimatur. Ex quibus tria consectaria,

insequentibus usum habitura, Noster elicit. i )Famosum illud Cis Praeterea a. X de Sponsal. non loqui de sponsalibus de futuro, sensi iuris Canonici suppositis, sed de ponsalibus de praesenti, si suppositisnem morum nostrorum sequamur. si sponsalia de praesenti, sensi iuris Canonici, esse ipsum matrimonium. 3 Eo sensu sponsalia depraesenti apud nos vix ulla dari. His subjicit Autor Illustris suam epicrisin, di stinctionem scilicet illam vel plane esse rejiciendam, vel aliter explicandam i eo nempe sensu, ut per sponsalia de futuro intelligamus, mentionem re rePromi on futurorum sonsaliorum, i. e. pactum de sponsalibus faci*ndis, a quo differt tractatus praeparatorius,vies inmerbungiqui nullam involvit obligationem nec non ponsalia

conditionata: per sponsalia autem de praesenti, praestentem consensum sponsalitium, quae ratione futurarum nuptiarum quidem etiam defu- iuro dici queant,qualia fuerint sponsaliaRomanorum.His tandem adiiciendum censet consensum inpraesens matrimoniura qui perSacerdotalem benedictionem declaretur,ac abusive cum jure Canonico sponsa - ' Ita de praesenti dicatur, revera autem sit ipsum matrimonium. His de-ctactis demonstrat Autor,quod interpretes improvide c. a. Xdes o al. ad sponsalia de futuro, in sensu Consistoriorum nostrorum stapposita, j. e. conditionata applicent, cum κοιτα agat de sponsalibus de praesenti,quae usus noster vocat, i. e. puris. Porro improbat receptis simam illam sententiam,qua sponsalia de futuro,per sponsalia de prae senti subsequentia tolli existimantur; cum & illa vel ex iniquioribus juris Canonici decretis,vel diversarum suppositionum confusione origi nem habere videatur. Idem dicendum putat de sententia, quae sponsalia pura posteriora prioribus conditionatis praeseri, ac tandem concludit, sponsalia clandestina in genere non esse obligatoria, ac cassim, in quo filia juraverat, se sine consensu matris nolle nubere, ac mater itidem jurato asseruerat, se nolle incertam quandam filiae desponsationem consentire, ratione Magistratus indispensabilem, nec adeo,ma

324쪽

In sectione fecunda pergit Noster ad dissensum unius desponsatorum, ac ex generali pactorum doctrina ponit regulam,rao iunis, Hsse alia nequeant fisi, sed refractarius aut refractaria mediis Abitis adservandum fidem sint compeliendi; quod si tamen multa vel carcere contumax adigi non possit um rectius sponsalia solvi, imposita laedenti condigna poena, quam invitos per sacerdotalem benedicti Onem conjungi, pronunciat. Si vero ab initio justum consensus 'pedimentum , dolus, puta, alterius partis, metus, ebrietas adfuerit , tum ad instantiam partis laesae sponsalia, imo nuptiaς, non tam solvi, quam nullas declarari, amplius docet. Sponsalia porro sub conditione impossibili aut turpi contracta, ab initio esse invalida, adeoque ab iis, illo qui conditionem adjecerat, desiderante, pollo discedi, neglecta juris Canonici dispositicine, contendit; aliud dicendum ratu. de sponsalibus sub conditione licita & possibili initis, quae unius dissentu solvi nequeant, licet conditio peregrina,v. g. si Hispanus Galbium vicerit, adjecta sit. His explicatis, sponsalia etiam uia his dissen' sedi sibivi posse censet Illustris Autor sita deficiant, quorum praessentiam recessurus vel expresse vel saltem tacite & probabiliter supposuit,

v. gr. si deficiant morum probitas, opes, religio, virginitas voluntari Vel per vim amissa, conditio v. gr. nobilitatis, valetudo: aut si ea superveniant, quorum absentiam alter itidem supposuerat, sive culpa alterius de quo minus dubii, v. gr. si alterius fornicatio vel malitiosa desertio subsequatur. sive casu, v. gr. si sponsa per vim stirprum patiatur, aut gravi morbo, v. gr. Gallico,alter contrahentium sine sua culpa viciatur, vel notabili membro mutiletur, aut sponsa pulcherrima Variolis deformetur, aut ex morbo superveniente insignem oris laeto rem contrahat, vel si jactura bonorum superveniat. Quae omnia ex

isto derivari principio Excellentissimus Autor monet, quod sponsalia indissolubile vinculum non contineant sed ad exemplum reliquorum pactorum judicanda sint. Fatetur tamen simul, ad repudium ob e-jusinodi causas non statim convolandum esse, multo minus proprio motu id debere suscipi. Sectio tertia disiensiui utriusque desponsatorum dicata est. Posti quam igitur praemonuerat Autor, utile esse, ut tempus habendi sponsam certa aliqua lege coarctetur, ne amor temporis tractu languescat, ac por calumnias abalionatio montis inducatur, ad propositum pirgit, ac

325쪽

3α ACTA ERUDITORUM

ac sponsalia jure Canonico c. a. X. despons desponsatorum, mutuo

aversantium, dissensu solvi posse docet. Cujus aequitatem late tuetur ex eo, quod in sponsalibus nullum aliud, quam conventionis,sub - sit vinculum,adeoque mutuo dissensu in genere eadem solvi posse certum sit, pluribusque refellit sententiam communem, in Consistoriis Evangelicis receptam, qua mutuo dissensui illa vis negatur,ac desponsati potius ad consummanda sponsalia adiguntur; ostenditque esse eam consectarium hypothesium Papalium, a nobis rejectarum. Iuxta

eas enim sponsalia de praesenti esse indissolubilia, quia sint ipsum ma

trimonium, ac praeterea Sacramentum. Cum vero juxta nostram

suppositionem utrumque illud aliter se habeat,hinc tam incaute hypo, theses illas non esse sequendas, sed iis rejectis, consectaria quoque merito debere rejici concludit. Licet vero sponsalia mutuo dissensit solvi posse existimet, non tamen privato ausu, sed judicis Ecclesiastici autoritate id potius fieri debere arbitratur, cum id diligenter explorandum sit, an res in terminis nudorum sponsaliorum substiterit, necne, atque hanc sententiam Theologorum & Ictorum quorundam consentientium suffragio, nec non Facultatis luridicae Hallensis re sponso de anno Io98 amplius confirmat. In sectione quarta explicatur θonsaliorum concursus. Praemissis generalibus de nomine, definitione, ac divisione sponsaliorum, nec non conditionibus adjici solitis, ac singularum specierum effectu in qua tractatione multa notabilia Occurrunt, inprimis casus p. t , quo virgo nobilis, duobus procis, eodem tempore eam ambientibus, ei, qui in duello victor esset futurus, matrimonium promiserat, ac postea altero occiso,& victore supplicium pecunia redimente, de va- 'lore factae promissionis quaerebatur per regulas quasdam concursum sponsaliorum tradit Autor. si uoti s sinaso allapublica concumrunt,priora posterioribus praeferendae, etiamsi ad haec copula carnalis rei juramentum accesserit. Quas ampliationes contra rationes dissentientium amplius deinde defendit, imo idem obtinere pronunciat, licet posteriora sacerdotali benedictione sint consummata, eamque sententiam contra CarpZovium defensam , praejudicio Consistorii Dresdensis de anno i 6 confirmat, ac quasdam alias quaestiones speciales, brevitatis studio hic quidem silentio involvendas, adjicit. a) uoties sponsali publica o clandesina concurrunt, toties sitimae en-

326쪽

dri etiam si Mepriora fuerint, nisi clandestinis, antequam publica celobrarentur, copula carnalis accesserit; nam tum habentur pro matrimonio, adeoque publicis sequentibus praestant, si modo clandestini. tas ex defectu consensiis parentum non sit, nam eat copula carnali non firmari, aliis licet dissentientibus, Noster existimat, eamque sententiam novissimo edicto Brandenburgico firmatam dicit; sponsam aliquando, durante inter duos procos lite, ex justa causa sequestrandam esse adjiciens. 3 ) uotiescunque concurrunt ponsalia ra re conditionata, toties ilia praeserenda. Hanc regulam communem solido haut niti fundamento Noster admonet ; admisiam vero his solere circumscribi limitationibus docet, nisi conditionatis accesserit copula carnalis, aut pura metu sint extorta, vel alias invalida : his enim casibus conditionata esse potiora; imo matrimonio ex puris illis sponsalibus secuto, iterum per mortem v. gr. sublato, obligationem sponsalborum conditionatorum revivistere censet. ) auoties bina sponsalia conditionata concurrunt, toties priora posterioribus praeferuntur, licet his juramentum accessirin, quae per aliquot quaestiones speciales Noster persequitur. Post haec poenas plurium sponsaliorum recenset,&quid jure Mosaico, Canonico,Civili & Saxonico constitutum sit, distincte exponit, ut poenam bigamiae capitalem huc extendi non posse, simul fateatur. Sectio quinta exhibet matrimonii nullitatem. Nullitate igitur & divortio accurate distinctis, primo de hujus causis disserit Autor docendo, matrimonium posse solvi ob adulterium uxoris etiam solum praesumtum, non vero ob adulterium mariti, cum jus divertendi hoc casu,neque in veteri, neque in novo Testamento uxoribus sit cosmcessiim. Quare nec uxorem, si forte matrimonium prius, juxta receptam fere sententiam contrariam, solvatur, salva conseientia aliud inire posse,amplius contendit. Postea malitiosam desertionem, velut alteram matrimonii solvendi causam, refert,eamque contra obje ctiones Pontificiorum tuetur. Quibus causis communiter probatis,

insidias ac impotentiam supervenientem, singulari sententia addit. Ab his pergit ad causas nullitatis, quam in Molutam & rejectivam distinguit. Illius cauis sunt si si contra expressam juris Divini Lepit. In

favetionem matrimonium ineatur. Hoc enim absolute nullum pro'

maciat Noster, atque ea occasione prohibitiones illas non juris natu Rr resis

327쪽

talis, sed moralis positivi esse, ac ultra personasexpressas, quoad lineam collateralem, non debere extendi docet, eamque sententiam in Facultate Hassensi receptam esse testatur, casum nostri temporis sin gularem, adiaersis Collegiorum responsis notabilem,ac praecedentia amplius illustrantem adjiciens. sa) Si primo nondum inito, matrimonium ineatur. Qua occasione quaeritur,an maritus hactenus absens,

uxorem interim alii junctam recipere teneatur Z Quod, aliis simpliciter negantibus, Noster tum demum negandum putat, si mulieris culpa secundae nuptiae fuerint secutae; quae si abfuerit,ium quaestionem assirmandam censet. 3) spraeviis sponsalibuspublicis, cum alio matrimonium celebretur. Hoc enim, contra communem Doctorum sententiam, nullum esse Excellentissimus Autor pluribus contendit. q)Si co tra seges humanas irritantes nuptiae fiant. Hanc enim vim legibus humanis esse tribuendam, existimat. Hinc in specie matrimo'nium sine consensu parentum initum, accedente licet copula carnali& hierologia, nullum esse; quae sententia in Marchir Brandenburgi ca speciali edicto anno i6y nerit confirmata. Porro ex eodem principio ,matrimonium inter raptorem & raptam esse nullam; cui doctrinae peculiaris poena juris Lubecensis, qua raptor coercetur, a Nostro additur. Ulterius ex hoc capite, ex sententia Autoris, nulla est matrimonium a deserta ante trinam citationem contractum. Quodsi tamen in ejusi nodi casibus in uno territorio, quoad tolerantiam matrimonii, alias nullius, dupensetur, tum ejus effectum ad alia quoque territoria porrigi, ac liberos inde natos in illis quoque jus succedendi aliaque jura habere, Noster docet, addito praejudicio valde memorabili. Inde digreditur ad causas nullitatis respectivae, ad quas pertinet i) Dolus, ob quem matrimonium plene consumimatum, nullum hiso volente declaratur. sa) Metus,qua etiam matrimonium penitus annullat, licet pater, facti circumstantiis turbatus, consenserit. 3ὶ Error, qui matrimonium simpliciter reddit nullum, si dolo fuerit elicitus, alias si circa personam, virginitatem, coeundi potentiam commissus sit,non vero sicli a accidentalia. His alia exempla matrimonii nullius stutoris nempe cum pupilla, adulteri & adulterae nec non illitas effectum subjicit, ac de matrimonio morganatico, nec non matrimonio conscientiae, quod quibusdam ad Thalac dicitur,

Gallis maritae de conscience audit, plura notabilia addit.

328쪽

MENSIS IULII A M DC MIX.

In sectione sexta de desertione conjugum malitiosa sollicitus

Autor, ex peccatis divertendi licentiam esse exortam, successu tamen temporis, inter Christianos ad duas tantum causas, adulterium & militiosam desertionem, iterum restrictam docet, quam ultimam enucleatius tradendam deinde aggreditur. Hinc praemissa definitione de sertionis, eum desertore esse ostendit, qui animo 'deliberato non red eundi ad consortium conjugale, discedit. Ex quo plures quaestiones de vagabundo, milite, martio ob capitale crimen profugo, relegato vel deportato, captivo explicantur. Inde de conjuge praesente quidem, sed copulam denegante disquirit, ac relatis aliorum sententiis, illum quoque pro desertore ad effectum matrimonii solvendi haberi posse, si denegatio pertinax & inemendabilis sit, concludit; idem

existimans, licet denegatio illa ob odium ex diversitate religionis con tractum oriatur; in cujus rei illustrationem notabile exemplum ac praejudicium subjicitur. Ex his ulterius deducit Noster, si separa - tione ob fribusculum aliquod, aliasve causas, a thoro& mensa facta.

alter conjux successu temporis tantum odium erga alterum concipiat, ut eum nullo modo recipere velit, quod tum etiam totaliter matrimonium solvi queat,modo contumax debitis poenis,v. gr. relegatione

insimul coerceatur. His deductis, licentiam divertendi ob malitio. sum desertionem contra Pontificios in genere defendit, ac ad processum desertionis explicandum pergit. Iudex itaque competens, ex doctrina Nostri, est Consistorium; quamvis etiam in judicio seculari eandem causam tractari posse existimet, si superiori ita visum sit Hac occasione,de judice competente in causis matrimonialibus,quoadStatus Imperii aliosque immediatos disquiritur, ac Principissam desertricem in judicio mariti non suspecto, conveniri posse concluditur. Inde ad modum procedendi digreditur Noster, ac desertionis procensim non nimis properanter, sed ob legitimas demum desertionis prae .sumtiones adductas, esse instituendum docet; quo nomine quid judici faciendum sit, amplius commemorat. Decreto processu,trina citatione edictali, in trium Dominorum territoriis c nisi usus quorundam locorum, ut Marchiae Brandenburgicae, aliud velit) assigenda, opus est; singulis terminis elapsis, accusatio contumaciae ac judicis sententia sequitur, quarum ultima matrimonii solutionem continet. Si cum desertione adulterium concurrat, ambages illae non sint neces' Rr a sariae,

329쪽

6 ACTA ERUDITORUM

sariae, sed adulterio probato, statim divortium permittitur. Desertore comparente,dissolutio matrimonii sequi nequit. Deserto novae conceduntur nuptiae, desertori vero, si ejus copia haberi queat,debita imponitur poena, nec ei regulariter secundae nuptiae indulgentia , . Quod si desertus , non instituto desertionis processu, ad secunda vota transierit, illa regulari Nr sunt nulla, nisi deserentis conjugis notorium adulterium concurrat; quod notabili casu Noster illustrat, ac soluto ob desertionem matrimonio, omnes effectus, quoad innocentem, locum habere, qui alias in casu adulterii occurrunt, existimat: hinc in specie conjugem desertam ex desertoris bonis portionem statutariam accipere censet. Contra sponsam deserentem desertionis quoque

processum, & quidem in loco domicilii sponsae, institui posse, amplius

docet, ac tandem totum tractatum appendice aliqua . nonnullas sanctiones Electorales Brandelaburgicas, ad matrimonialia pertinentes, complectente, velut obsignat.

CNLOIDIS PRIMARIAE SEGMENTA IN MERA EUADR ituram recipientia , aliorumque ejusdem spatiorum quadrabilium Determinatio: pos varias isiiusfortunas nunc primum detecta a JOR BERNO ULMO. DRaecise centum sunt anni anno nimirum I39q,uti Author est Torri-- est iu ) quod insignis haec Curva Gali&o primum fuerit considerata, & ab eo Cycloidis nomen acceptum in hunc usque diem gesserit. Postea Mersennus, cui primam inventionem vindicant Galli, hoc velut pomum Eridos in turbam projecit ; cui certatim & summa animi comtentione se accinxere pries antissimi illius temporis Geometrae, Torri celous, Lalopera, Roberpastius, Cartesius, alii: unde, ut fieri solet, tot accensis sunt lites, Torricellium inter praesertim dc Robervallium, qui prae aliis primarum Cycloidis proprietatum primi inventoris titulum ambientes, & aegre alter alterum in partem honoris admittentes, miserum in modum se mutuo prosciderunt, atque nefandi proh pudori plagii insimularunt idque non minori vehementia, quam si prora' tria in discrimine versante militassent: ut videre est ex eristicis hinc inde editis, exque praelonga Robervallii Epistola expostulatoria ad

Torrisellium, prout illa habetur in operibus Mathematicis o Physicis Paria

330쪽

Parisiis ιευ irnpressis; in quibus continentur inventa Roberrassiana , nonnulla satis ingeniosa. Unum tamen alterumve deprehendi, ubi Author foede paralogizat, ut mirer Editorem errores non animadversiisse & suppressisse.

Haec vero velitatio viam praeparabat, & quasi praeludebat longe acriori pugnae non diu post subortae, ex occasione quorundam problematum, stiper Cydloide a Deltonvitio seu Pascalio cum annexo praemio propositorum idi cujus fabulam toto coelo notissimam si quis ignorat, illius tractatum legat,ut & Wallisii Praefat. ad tractatumstium de Cycloide M. quae ad Hugenium hac de re prolixe scripsit. Ex eo tem pore nullus extitit, qui vel tantillum supra Mathematicorum vulgus sibi sapere visus est, qui ad hanc ingenii cotem suas vires acuere, atque novi quid exinde procudere non tentaverit: interim primi quoquo ordinis Geometrae non minus assidui semper fuere, in perscrutandis, quae alii intacta imperviaque reliquissent. Hinc praeter illa vulgaria dudum cognita, qualia sunt drmenso lineae Cycloidis, comparatio spatii cum circulo & solidorum va

riorum ex conversione ortorum cum cylindris, centrorum gravitatis

determinatio &c. alia majoris momenti & indaginis abstrusoris pos sidemus ; inter quae merito referenda , quae incomparabilis Hugenius de identitate evolutarum, deque fautochroni o a me non ita pridem brevissime demonstrato) primust,& post eum subtilissimus NerW- tonus in pereruditis suis operibus prodiderunt: quibus addi possent,

quae quondam Parisiis excogitavi,quorurn nonnulla Frater recenset in Actis I692, 'ag. 292. At non postremum locum obtinet inadratura segmenti recti , cujus subtensa distat a vertice cycloidis quarta parte axis ,r quod semihexagono concinnius ego dicerem triangulo aequi latero, tantundem enim est) aequale ostendit Hugenisse huic super- accedit alterum illud segmentum obliquum, cujus quadratura Celeb. Leibnitium pro primo inventore agnoscit. Denique brachystochro nismus seu celerrimus descensus, novissime a nobis detectus, inter pri' marias Cycloidis nostrae proprietates, nemine refragante, merito sibi locum vendicat primum ; quod & prater agnoscere videtur,dum eum inventorum omnium circa cycloidem factorum quasi coronidem, ul-

nihil amplius sperandum, depraedicat vid. Acta Io=7, P.

SEARCH

MENU NAVIGATION