장음표시 사용
341쪽
singulari praesagio Sacerdotis Pontificii suit ostensiim , a quo recens natus infans sacro fonte fuit ablutus. Dixit enim ille, quanquam
minus convenienter applicans verba Salvatoris, peracto ossicio: Tu es Petrin, o super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Sane enim
quantus hic Petrus de Marca extiterit postea, id dc amplitudo muli rum quae gessit, & libri quos scripsit de Historia Benearnensi, deque Concordia Sacerdotii & Imperii, aliique docent. De Johanne Petro Camus Episcopo Bellicens jucundum est legore, quod, cum a Cardinale Richelio monitus esset , ut abstineret ascribendis adversus monachos libellis, dicente, se ipsum, si id faceret,
inter Sanctos referre velle, responderit: utinam,Vir Eminentissime, id eveniret; sic enim uterque nostrum voti sui damnaretur, si te Pa. pam , me vero Sanctum fieri contingeret. Memorabilis est porro consuetudo Iob. Francisci Senauit,Generalis Presbyterorum Oratorii, quod suorum literis, quarum per singulas hebdomadas fere trecentas accipiebat, responderit ipse manu sua, idque ideo, quod persuadere tur, fiduciam & amorem apud inferiores excitari, siquidem videant, notitiam rerum in literis perscriptarum ad solum magistratu perserari, ab eodemque solo omnia expediri. - prolixa quoque est de Vita Antonii Amaldi expositio,de qua cum aliunde dc ex nostris etiam Actis constare possit, nunc ex Perratio tantum allegabimus Nummum, qui eo tempore cusus fuit, quo Clementis IX Pontificis Romani, Regisque Galliae jussu agitatae hactenus Facultatem inter Sorbonicam, Arnal- dumque & ejus asseclas controversiae fuerunt sopitae, nataeque inde in Ecclesia turbae compositae. Una illius pagina exhibet Regis ico nem ; altera vero decussatim claves Ecclesiae, dc Galliae sceptrum in ara, his circum verbis: Gratia π Pax a Dera; atque subtus: Ob Restitutam Ecclesiae Concordiam. 1669. Obiit autem, incertum quo loco, certe Gallia exul,d. 7. Aug. A. 1694, aetatis annum 83 agens: atque, uti studio Mathematico plurimum impenderat temporis,edidit ανω- νυμιως Les Elemens de Geometrieaibellum a multis magni habitum squemadmodum etiam ipsi tota debetur la Grammatre risi nnee duPort-Royal. Acta vero authentica, quibus Orientales Ecclesiae suum in doctrina Pontificiorum de Eucharistia consensum testatae sunt, quaeque ab iisdem Arnaldus,ut defendere posset librum suum de Fidei Perpetuitate, impetraverat, nunc asservantur Parisiis in Bibliotheca. Regia
342쪽
Regia & Bibliotheca Benedicti norum S. Germani in Pratis. Jacobus
Sirmondus jam inde ab anno aetatis XV,Graecas Latinasque literas aliis tradidisse narratur, &obiisse cum annum exegisset XCII anno i6Π.Parum vero abfuisse, inquit porro Perratius, quin Dion sit Petavit consiliis adductus, Catholico- Romanam arni plecteretur fidem Hugo Grotius, nisi ritus ejurationis publicae illi obstitisset: exponitque et iam inter alias Henrici Vice-Comitis is Turenne virtutes, quod cum aliquando praeceptorem suum, qui poenam ipsi voluerat irrogare, gla' dio esset aggressus, jussu patris ideo severissima animadversione exceptus, tamen ejus postea dormientis &a serpente petiti vitam nudato rutius eodem defenderit. De Blasio vero Franci o Comite Paganmemorabile est,quod ,etsi amisso tum ex vulnere, tum ex morbo,utro que oculo, tamen ediderit varios de re militari muniendique arte &de geometria tractatus, quales omnino simile miraculo est posse a coeco confici. De Petro munin Partamenti Burgundici Praeside, quisiib initio hujus seculi Henrico IV Galliae Regi a ministerio & legationibus fuit, refertur, quod omnia incrementa debuerit sibi, quaesitusque aliquando a Viro quodam, cum privatus adhuc esset ila causas oraret,quantis gauderet opibus,responderit, non verbis sed gestu, manu scilicet caput tangens,& libros in armariis repositos commonstrans. De ejus taciturnitate illustre testimoniti in ipse Rex praebuit, cum de propalata re secreta ad reliquos ministros verba faceret,manu vero Ieanninum prehendens diceret: D repondi pour se bon homme,c' est a Tomat tres a nous examiner; id est, pro hoc Viro in me recipio, vestram igitur vos reliqui conscientiam pertentate. De familia Phelypeaux, una ex inclutissimis, quas Gallia habet, singulare est, quod ea Regno huic dederit intra fere octoginta annos septem Secretarios Si tus; sicut & adhuc dum, qui redituum Regiorum summam curam gerit,Dn. de Pontcbartrain,suam eidem debet originem. Inter pueros doctos collocandua est Hieronymus Bignon, qui anno aetatis X Descriptionem Terrae Sanctae, anno XIII Antiquitates Romanas, tra'ctatumque de iure, & librum de modo eligendi Papam, anno XVIII Commentarium de praecedentia Regum Galliae prae aliis Regibus,tandemque anno XXIII Notas ad Formulas Marculphi omnis doctrinae plenissimas evulgavit. De Panrio Masson narratur, quod praeno, men Ioha ii, quod acceperat, mutaverit in illud Pararit, quoniam eodem
343쪽
eodem hoc Frater quoque suus gaudebat. De Scaevola autem Iav-Ma rhano notatu dignum est, quod Carolus I Rex Angliae, cum adhuc Princeps Galliae esset, faceretque per Galliae provincias in Hispaniam iter, convenerit ipsum Loduni, in eo se, quicquid uspiam eruestorum esset, videre professus ,r quodque ejus Poema, cui titulus Padoreophiasive de puerorum educatione Libri III,vivo ipso decem, & fere totidem vicibus mortuo eo, fuerit recusum; & quod denique praeter Abelem filium, gemellos quoque susceperit Scaevoiam re Ludovictim, utrumque Historiographum Regium, quorum tanta suerit & corporum facierumque,& animorum ac eruditionis similitudo, ut dissicut ter inviam potuerint ab aliis dignosci. Paulus Pelisson Fontanire defunctus d. Feb A.idya,vel ex HistoriaAcademiae Francicae celebris, cum tempore eo, quo Nicolai Fouqueti causa in Gallia agebatur, arci Parisiensi, quam la Basilis vocant, esset inclusus, ut tempus falleret, poema sub titulo Alcimedon, mille trecentisque versibus constans, conscripsit; sed cum penna atramentoque careret & papyro, libro rum marginibus, usus frustulis plumbi, quibus fenestrae firmari Q-lent, eos illevit, restitutusque postea libertati quotannis captivum atro suo consuevit redimere. Robertus Arealias i An idi, rebus passim . fortissime gestis, concessit tandem in Abbatiam de Port-Royal des Champs, inquam, quod prorsus singulare est, mater quoque ipsius, sexque sorores& sex filiae sese receperant, filium tamen A=aldum de Pompone summis ministerii Regii honoribus auctum vidit. In Au tonio Rossignoi Rationum Magistro proponitur exemplum Viri,qui excelluit in arte Cryptographica, natura quasi ad evolvenda, quae cha
racteribus aut numerorum notis involuta erant, instructus. Sed in
Christina Sueciae Regina exemplum amoris erga Philosophiam Camte V datur, quam illa quippe usque adeo adamaverit ut singulis die bus hora quinta matutina surrexerit, ut illi commodius posset vaca
Caeterum docet Perratius, celebrem ex editione Novi Testa menti Virum Dn. de Sacy fratrem fuisse Antonii le Masre causarum , Patroni, qui Vitam S. Bernhardi concinnavit; & simul comparat P trum Gasiendum cum Renato des Cartes, ita ut cuivis suas fuisse virtutes quibus excelluerit, dicat. Refert vero etiam non solum de Carolo au Aresne, quod morio praeventus impersectuinrcliqucrit C in
344쪽
nicon Paschale seu Alexandrinum, sed & de Claudio Perrauis Medico, p. Ii67.
quod αυτολδακτος, la adjutus bonitate naturae,summum sere attigerit apicem scientiarum artiumq; elegantiorum, mortuus d.'.Octob. h. I688, aetatis anno 77, postquam odore pestilenti, qui ex disiecto cameli cadavere prodierat , affectus inciderat in morbum. Inter pes Ι8LPoetas Galliae tantum sibi nomen peperit Petrus Cornesisse, ut, cum aliquando cistula Florentiae facta Cardinali Maaarinio oblata fuisset,inter gemmas,&Homeri, Virgilii, Tassique imagines,quibus illa exornata erat, Cornellii quoque icon fuerit visa. Dum vero Iohannis P, ULII aptistae Poquebn de Mollere Comoedi vitam describit Perratius, commemorat alia inter, quod is, cum a Praeceptore suo moneretur,ut vellet id vitae genus quod elegerat deserere, eidem ex adverso perialerit, ut nomen suum inter Comoedos ipse profiteretur,Doctoris perso. nam acturus in fabulis. Minus casta Poemata sua detestantium tan- p. I98.dem Poetarum exempla dantur in Philippo si uinause, mortuo anno ic88. d. 26. Novemb. L Johanne de la Fontaine, defuncto d. i3. April. p. 202. 169s, ex cujus Fabularum praesertim lectione juventuti periculum esse non negat Perratius; commemorans, Carolum se Bram, primum Regis p. 22ο, Gatriae pictorem celeberrimum, siab mortis, quae ipsi contigit d. tr. Febr. I69o,tempus, repraesentandae in tabula Coenae Dominicae operam dedisse: inonstratque simul exemplis Eustachille Sueur pictoris & p. 223. ris. Claudii Dis in aurifabri incomparabilis, falli eos, qui persuadeantur, neminem excellere posse in artibus ingenuis, nisi qui sit Romam profectius,cum uterque horum neGallia, imo hic ne urbe Lutetia quidem p. 23sexcesserint; quo loco simul dolet Perraltus,opera a Ballino effecta, jussu Regis,quo sumtus in bellum nuper compositum impendendi sufficerent, disjecta fuisse & monetae typis deinceps signata. Ultimus P. z37, inter omnes, quorum vitas breviter enarrat Noster, essit Elafius Pasculu, insignis Mathematicus, qui anno aetatis XVI tractatum de Sectionibus Conicis edidit, maximi ab eruditis habitum,annoque tertio post Machinam Arithmeticam invenit fecitque construi, beneficio cujus quidvis licuit supputare, absque non solum calami nummulorumque aereorum usu, sed& absque ulla regula Arithmetica, successu tam a prorsus infallibili. .
345쪽
C Arum omnino Musarum elegantiorum amatoribus Parthenii nomen habetur, cujus felicissimum ingenium editis jam aliquot prae stantissimis monumentis eluxit. Ut Poemata venustissima alibi com memorata nunc silentio praetereamus, salivam moverunt Eruditis ejusdemaestates Surrentinae,de quibus in ActisTom. III Suppl.sect IV. p. IV. dictum. Sequuntur Autumni pariter Surrentini, quos ut ipse in dedicatione ad Excellentissim uin Principem, Thomam Aquinatem, scribit, in secessionibus Surrentinis ac temporibus subcisivis elucubravit. P. S. elegantissimum carmen, quod Surrentina Tempeliscripsit, cum deliciarum istarum avido Lectore communicat,ex quo non minus ingenium doctissimi Auctoris quam sinus tractusque illius fertilissimam ac jucundissimam oram discas. Cip. a. p. I sq. meminit monumentorum quorundam Circaei fani, simulq; dubio collocutoris sui Lucilii de loco fani illius, quod potius in Promontorio Circaeo, in quo habitasse Circen fingunt,quaerendum fuerat,erudite satisfacit. Sacellum vero Circaeu, cujus hodie nonnis rudera conspiciuntur, adhuc Augusti temporibus extitisse,fide Strabonis discimus ex Itinerario Fr. Schotii. P. t 8. jacturam templi cujusdam pervetusti, quod avaritia
domini fundi excisum eradicatumque fuerat, dolet. Cip. III. P. a . argenti dinae anno superiori ad Nicatem montem infra Eserniam inventae meminit. P. 26 Saturni ope, quo cognomento a physicis plumbum nuncupatur aurum & argentum a reliquis metallis separari docet, ita quidem,ut confusa illa atque indiscreta metalla una cum plumbo liquentur, hoc vero caetera consumat ac devoret, & sic defe-catum aurum argentumque remaneat: addit insuper, ideo Saturnum fingi filios devorasse, quod reliqua plumbum metalla consumat. P. 29. de perscis nucibus pariter ac pomis observat,eadem in nativo solo noxii humoris esse, in Surrentinam translata terram vitium omne decoquere, versusque Martialis ex L. XIII. Ep. 6. addit: Vilia maternis fueramus praecoqua ramis, Nunc in adoptivis Persica chara sumus. praecoqua haec poma ad Virgil. L. II. Georg. v. 93. precias uvas refert doctissimus Vatis Bilbilitani Commentator Raderxis, quamquam in
VitOTaubmanno ad i. c. Virgil. Cap. IV. p. ἱ8. de phalangariis in ista ad
346쪽
MENSIS IULII A. 11 DC XClX. 33r
ad Capreas insulas regione, qui gestatoriis sellis homines in altissima
montium fastigia deferunt, refert, id genus hominum tanta pernicitate per salebras illas saxossisque colles,eosdemque angustos atque -- peditos currere,ut mirum omnino videatur; additque,quamvis interdum sellae, ut interposita saxa evadant, alte summo labore attollendae
sint , ipsique phalangarii toti largissimo sudore defluant, ab incepto tamen eos neutiquam desistere ; etsi ob nimiam defatigationem ad quingentos quosque passus Phalangarios permutare opus esset. Cap. V. p. qi-98. prolixissime Lusitanae navis ad ultimum Africae promontorium naufragium, quae V. Kal. Febr. A. cla lac XCVI e Goano portu solverat, enarrat, multis fortunae adversae casibus insigne, quando miseri isti siti fameque divexati soleas calceamentorum igne tostas, nullo licet gustu,avide deglutiverunt ; quin & pileos ad cinerem usq; decoctos comedere, sed inutili conatu tentaverunt, quia adeo amari& insipidi fuerunt,ut stomacho quamvis famelico magnum fastidi.
iam crearint. L. II. p. to . seq. narrat, in Taprobana insula, quam Ceylanum incolae dicunt, silvas cinnamomiferas quam plurimas esse, in quarum silvarum summis verticibus lanugo quaedam concrescat, in qua mel& cera generentur, & utrumque horum cinnamomum i
simul redoleat. Addit, Lusitanos seculo superiori, quo & sylvae &insula ad ipsos pertinebant hodie quippe Batavis parent) ex ejusmodi cera candelas duxisse, & in Europam ad Lusitaniae Regem transini-sisse; Regem vero, quoniam quam paucissimae asserebantur,nonnisi in suo sacello illis usum fuisse; ex accensis vero fragrantissimum cinnamomi odorem evaporasse,qui universum sacellum mira ac jucunda suavitate impleverit. P. lo6 Lucilio quaerenti, cur mel tari venenatum existat, respondet, quod ea taxi natura sit, ut ejus humor noxius animantibus existat; additq; exAristotele, inTrapezuntis agro mel e buxis creari graveolentissimum, ut sanos in insaniam agat, insanos vero menti restituat. Cap. II.p. IN. seq.Auctorem Capuae Rhetoricam docuisse discimus,addunturq; duo lepida nimii studiorum amoris exempla, Aucto is alterum calterum ejusdem Praeceptoris. P. II . piscis
rarissimi, piscatoribus Vexillus sive Vexillarius dicti, mentio fit, longitudine sex pedes aequantis, amplitudine vero vix tres, aliquantulum repandi ,ex planorum genere; crassitie vix majori soleae supparis,colore ex coerui eo purpurante,paululum perlucidi & perquam laevis.L.III.
347쪽
C. r. elegans Auctoris in nuperrimam Pacem carmen legas licet. C. II. r. aooseq. narrat, mercatorem per interiora Libyae deserta cum fart. lo iter fecisse,& ob vastitates illas larem undamque secum tulisse; accis disse autem,ut aqua deficiente, siti vero fauces quam ardentissime torquente,post reciprocas inter servum & dominum, ob unicum aquae re-riduum cyathum, altercationes, eundem multis aureorum millibus dominus a servo periculum vitae intentante redemerit, quod speraret servus, fore ut brevi puteo potiretur ; & vero hac spe utrumque frustra' tum, ambosque ardentissima febri correptos tandem interiisse. Se Vum autem ante, quam fato concederet, totam in arena tragoediam scripsisse, & hac ratione cognitams viatoribus rem fuisse,qui illa ipsa pecunia monumentum struxerint cum epigraphe, qua tota historia breviter narrabatur. P. ao3 Auctor Nepetiae hominem octogenarium se vidisse testatur, grandi statura, vegetum & succipienum, qui rogatus, quo cibo usus esset ad valetudinem conservandam, responderit, se singulis diebus loco coenae vespertinae castaneis subcinericiis pastum,& frigidam bibisse, atque hujusmodi cibo pinguem factum , & optima semper valetudine fuisse. CV. IV. p. rase camelos, cum proli indulgent, dies Ao a cibo & potu abstinere, perhibet.
Cap. V. p. 6ρ. scopuli cujusdam meminit in ora Surrentina, in quo O IimNeapolitanam Reginam cum primis Regni Proceribus convivium celebrasse, senes ab aliis acceptum senibus tradiderint. Addit p. 2 r, jussisse hanc Regidam,ut si quae lier hoc in scopulo peperisset, partus immunis a tributo foret; qui vero in eodem contractus quosdam celebrassent, res eorum rationesque contractae liberae a quovis onere essent. Cap. m. p. VI. sis. verba Statii Silv. III. Iliacae longe ni hos Sororis Aprafugate, explicat Noster de facibus , quas in summis antennarum verticibus & in malis summis, geminas interduna, interdum solitariam unam apparere nautis compertum est, quas quidem saces ipsi stellas dicunt. Esse autem addit ex illarum stellarum genere, quae sereno coelo noctu transcurrere videntur ac veluti conflagrare, a Physicis cadentes dictae. Atque huc respiciens Poeta astra vocavit; nimbosa vero, quia cum duo ignes collucent,Tyndaridas esse putant, faustum omen & prosperum felicis navigationis auspicium, at lita. tius unus cum ardet ignis, Helenam credunt, infaustum omen & calamitosum, nςmpe cujus raptu Europa dc Asia conflagrarunt. Idcirco
348쪽
co Tyndaridas vult insstere cornibus,quippe laetos & felices auspices; arceri vero Helenam, ut quae mali infaustique cursus praenuncia sit . Quantum vero in Apiciana arte Noster profecerit, passim videas, nec minus palato stimulando, quam menti deliciis literatis exsaturandae, aptissimos hos Surrentinos Autumnos esse dixeris. Nos vero Auctori doctissimo vitam & incolumitatem precamur, ut pari famae dignitato ad Ver & Hyemes Surrentinas accedat, dc de publica re litteraria,quae hoc nomine ei plurimum debet, bene porro mereri pergat. Lectori vero rem gratam facturos credimus,ubiElogium & Epigram' ma, quod in Auctoris nostri laudem elegantissimus Petrus Francius seripsit, ex his Autumnis Surrent. p. ias quod ipsum dc in altera Fra in cit Poematum editione, quae Amitelodami A. 16y7 prodiit, legitur addidcimus. Nomine parthenias dictus Maro carmina scripsit Formoso recubans littore Parthenopes. Carmen ad exemplum docti geniumque Maronis Parthenopes seribit littore Parthenius. Rura Maro cecinit, pecudumque hominumque labores: Lina plagas, pisces, & mare Parthenius. Nobile Parthenopes ambo decus, ille per agros,
Iite per aequoreas usque canetur aquas.
Asbmoliam, Lithophyticii Britannici Ichno graphia. Londini, is s. in 8. Constat plagul. ty. I RaesentisLithophylacii,cujus nonnisi centum dc viginti prodierunte emplaria , Autor Clarissimus,per quatuordecim annos singulari excoluit diligentia eam imprimis Physices partem, quae Fossilium eK plorat naturam. Nec defust ipsi idonea eandem illustriadi occasio, utpote adjuto&Oxoniensium Musaeo, cui praeest, Ashm Oleano,& munificentia Maecenatum, quorum sumptitas in hunc usque diem, peragrando Angliae regiones, curiosa lustrat, sibique similiaria reddit. Totam vero, quam hic sistimus,Lithologiam in duodecim reduit classts, quarum I. continςt Lapides crystallinos iisquc assaea,
349쪽
II Lapides corallinos, III. Lithophyta, IV. Fossilia tμ inata, V. Bi- valvia fossilia, VI. Crustacea punctulata, VII. Fostilia tubulosa, VIII, Malacostra ca , seu Fossilia ad Crustacea forcipata referenda, IX. Ichthyodontes cuspidatos, X. Ichthyodontes scutellatos, XI. Xylostea seu Ossa fossilia &c. XII. Ichthyospondylos, quibus deniq; anne tim-tur Fossilia effigiata anomala. Ne tamen obscuriore, classium denominationes Lectori ullam pariant dissicultatem, earum explicationes praemittuntur singulis Catalogis, qui recensent lapides sub ipsis comprehensos & secundum capsularum,in quibus asseroantur, ordine distributos. Descriptionem enim specialiorem lapidum,quoru numerus
in hoe libello ad 176 6 ascendit, frustra sibi pollicebitur Lector, quippe .
qui quoad nomen solum locumque natalem indigitantur. Illustrationis attamen majoris gratia ,hinc inde figurae inseruntur aeneae,tabit lis viginti duabus comprehensae,rarioresque exprimentes lapides. Li illo phylacio huic postremo assiguntur loco VI Epistolae,ad sequente, Viros Celeberrimos exaratae. Prima data est ad nostrum Rivinum, astens de Lapidibus nonnullis ab ipso acceptis. Secunda ad D. Gui lielm. Nicolson, continens Encrinum Lachmundi aliosve rariores Lapides, e Cumbria ipsi transmissos. Tertia ad ipsum Autorem est dire cta in qua Richardus Richardson M. D. curiose disterit de Entrocho Lapide, Conchitis & Lithophytis &c. Quarta conscripta est ad lo- .ann. Archer M. D. explanans Asteriam & Belemnitem. Quinta ad Tancred. Rob inson M. D. quaestiones nonnullas circa Marina Fossilia& stirpes Minerales explicans. Sexta denique ad Ioann. Rajum, inquirens in Fossilium Marinorum Mineralium originem. i Literarum harum accuratius in praesentiarum instituere examen, prolixum Hmissore non immerito autumamus. Suffciat proinde specimihis loco paucis adhuc indicasse modum, quo Lithophytorum atque Fossilium Marinorum origo declaratur. Facta subinde horum concretorum mentione in Epistolis, ea praecipue in postrema sub eo. minis accuratioris revocantur incudem. Monstrata siquidem prius rationibus pluribus falsitate sententiae,qua concretorum horum origo vel a diluvio, vel a vi ate salium plastica derivatur, Autoris hypothesi, seminio tanquam fundamento inniXa, adjicitur. taui enim ex mari feruntur papores, sunt Verba Autoris, σforma plapia aut nebularumi super
350쪽
superiora terraestrata ad requisitam altitudinem pervadunt, testaceorum cae multorum pisciumseminissaepius impraegnantur, atque exinde pro δε- O seminii portione, re pro matritis congruentia, formantur alias pisces
integri, alias eorum tantum lineamenta, alias dentes, mandibulae σα atque inter crustacea, nunc integra animalia, quandoque eorum articuli,
inter testacea nonnunquam uni ista, s saepius A ramia. Eandem quoque sententiam fovet de origine soliorum mineralium. Notandum enim, inquit, ea ut plurimum esse plantarum, quas minus perfectas vocare flemus, quarum simina cum sint minutissima, facilius ab Hor-pta, in terea penetralia devehuntur. Attamen hypothesin hanc diffacultatibus satis praegnantibus premi adhuc, vel ipse confitetur Autor ingenuus. Sibimet ipsi idcirco movet decem dubia haud levidensia, quibus an omni ex parte in seqq. satisfaciat, Lectoris relinquimus ju dicio. Ut tria tantum priora attingamus, utique potest quaeri,an plantarum animaliumve semina lapidum poros penetrare possint Posse, respondet Auctor, experientia subnixus, quod terra quidem Busones, mari Dactyli in mediis saxis subinde inveniantur. Quaeri potest, num credibile sit, corpora vitae expertia & Ioco praeternaturali inclusa crescere t Esse credibile, respondet Auctor, quia conchylia etiam in visceribus animalium nasci & crescere, experientia testetur. Quaeri potest, num verisimile sit,durissima saga incremento corporum talium cederesὶVerisimile esse, regeritAuctor,quia conchylia marina, imo & durissima saxa stirpium radicibus cedant, ac Calcarium saxum Dactylis det locum. Unum superest,quod silentio praetereundum non videtur; moliri nempeAuctorem diligentissimum tum Archaeologiam Britannicam, tum Cambriae inprimis Elymologicum Geographicum; quibus operibus ut apparatum idoneum conquireret, a quibusdam Cambriae Nobilibus, ad peragrandam lustrandamque Cambriam vicinasque ditiones, in quinquennium annuum sibi sularium constitutum,
in Praefatione memorat, eorumque generosam munificentiam me
IN Anglia Oxonii ex theatro Sheldoniano proditura est nova operum S. Irenaei editio, industria Viri doctissimi, Ioh. Ernesii Grobii, cujus
