장음표시 사용
401쪽
uni subterraneorum, qui inrupisventre, tanquam in furno chymicobituminosam materiam, qua solum istud luxuriet, fundant Sc colliquent, quae postmodum una cum aqua sub olei forma per rimam in scrobem, velut in Recipiens, defluat. Nec attingimus, quae de tractu illo Mutinensis ri, ignibus subte raneis referto, flamniasque ac saxa subinde non sine fragore eructante, praesentientibus per aliquot dies
jumentis, ut pascua etiam proxima aversentur, memoret. Solummodo, quae tentata Petrolei illius destillatione observaverit, ipsius Ramargini verbis subjiciemus. I Gisiationem, inquit, ego quoque -- si tui, ac liquor exivit, cui aliquid majoris perspicuitatu accessit, seu non parum nativi odoris decessi, exiguo mcgmate flavi coloris in fundo rei ZIo. Petroleum ' depictatum lue accensum flammam quidem minus fuciginosam, hed magis languidam edere risum est. I uare Pet oleo , montis 'sinisaltem, nihil perfectionω per desti tationem accedore jacile
crediderim, cum a Natura, νiribin Arti non datis fatis elaboratum vide atur. Fragmenta laterum ignitorum in Petroleum conjeci, ut ex illis
Fereoleum laterinum elicerem ; liquorem russum obtinui, qui nihil se egenuini odoris referret. Hujusmodi ot casione expertus sum, an igniri lateres plus aqua absorberent quam Petrolei, ac facto per exacti simam hilancem examine Ulus aquae quam Petrolet bibisse compertum est. De Alatio quoque ficta ex aequis portionibu Aquaesertis V Pet/olei. Indi se i- minatim vis N ascendere Petroleum cT Aqua syto ; in Recipiente tamen ab invicem separabantur . natante Petroleo,ac immutato non para illitu tum colore tum sapore, quare olei Amygd. am indolem referobat. MAgma in fundo collictum est atri coloris ad instarpicis, in quo nihil ρί Hrisi deprehendi. In hac assitatione multum Petrolei absum m es, ac tota fere Aqua fortis recuperata est.
I. POMPEI FESTI ET MAR. VERRU FLACCI
de Verborum Significatione Libri XV. Amstelodami,sumptibus Huguetanorum, Icy9. in maj. Alph. q. plag. 2. .
A Nni jam lapsi sunt octodecim, ex quo Vir celeberrimus Andreas J Daceritis,in usum Serenissimi Delphini,hosce de Verborum Significatione Scriptores notis suis & emendationibus illustratos Parisiii
402쪽
MENSIS AUGUSTI A. V DC XCIV. agr
edidit ; .ceu pluribus a nobis in Actis A. 1682,pag. i 7 seqq. fuit expositum. Eadem editio repetita nuper Amstelodami fuit, nec sine au gmento tamen,ut vel eo nomine indicanda hoc loco Benevolo Lecto ri fuerit. Nimirum cum Dacerius quidem suis notis Iosephi etiam Scaligeri selectas notas nonnullas admiscuisset, recentissimae hujus editionis curatoribus vistina fuit,notas Scaligeri, nec ejus tantum, sed& Antonii Augustini, nec non Fulvii Ursini integras exhibere; Fragmento etiam Festi & sthedis cum notulis Fulvii Ursini lubjunctis.
annis Wallis operum Mathematicorum nolumen III. Accedune Epistolae nonnulti rem Mathematicam spectantes, s opuscula quaedam Miscelganea- Oxoniae e Theatro Meldoniano, ιθ fol. mimata Pontificum Romanorum, quae a tempore Martini V usque ad annum lcu, vel authoritate publica velprivato genio in lucem prodiere, explicata, ac multiplici eo itione sacra oe prophana ictasirata a P. Philippo Bonanni S. I Romae Isis Dom. Ant. Herculis, i n. scyob. Cunnari Sosmanni Jus Summi Imperantis circa Acta Decessoris. Ultrajecti apud Anto Schouten, tDq. yages de Francois Zerei' , Docteur en Medicine de la Faeculte de Monipessier. A Amsterdam cheet PauIMarret,lcyst. la. The Histo of the Moris of tho Leamed. O , an Impartial Account of Books lateo printed in asi paris os rape. With a Particular Relation of the State of ea ing in each Guntv. Done0 Seperat Handi. London, pristia for H. Rhodes, T. Ben
403쪽
Ph. Erid. Hornii Architectonica de civitate, notis i ustrata a Simone, chenbecker. Lugd. Bat. apud Corn. Boutens v, t v. s.
ωbuii Hornii Introduction Historiam Uniuersalem, aucta ab Hieron mo Dicelio. Li rae apud Joh. Herb. Mos, ισυ. v. Dialogues Posthumes du Sisur de M Brvere fur D uisti me. A P
404쪽
calendis S ptembris, Anno M Dc MIM
R. P. NATALIS ALEXANDRI, ORDINIS TRATRUM PRAE- dicatorum , Hisoria Ecclesiastica Veteris Novique Te menti in loca ejusdem insignia Dissertationes Historicae, Chronologicae, Criticae o Do
gmaticon octo divisa tomos ante quid perpartes, nunc autem Fonjunctim zaccuratius edita.
Parisiis, apud Antonium Deetalliet, DL Alphab. 64.
Requentissima olim fuit in Actis hisce nostris mentio Natalis
Alexandri,occasionem quidem subminiurante Historia,qtiam composuit, utriusque Testamenti Ecclesiastica. Quemadmodum enim hanc Eruditissimus Autor in pluribus voluminibus diversis temporibus sigillatim quondam edidit:ita anno statim primo, tertio dehinc & quarto, sexto etiam ac septimo Actorum nostrorum ea memoravimus; nec primus supplementorum tomus meu tione ejusdem caret, integram quippe Veteris Testamenti Historiam Ecclesiasticam a Natali repraesentatam in nucleo exhibens. Quin i chic ipse annus memoriam illius nobis refricuit, posteaquam Maxime Reverendi Vetelii Isagogen in solertissimi Autoris opus universum, mense superiori Iulio p3ro adumbrandam nobis sumsimus. Hac autem vice circa novam illius editionem versabimur, quandoquidem tot volumina minora in octo tomos majores constipata nunc accepimus quibus duo priores Historiam VeterisTestamenti complectu α-tur, tertius tria a Christo nato proxime quae essiuxerunt secula, qua tus seculum quartum, quintus sequentia quatuor usque ad octavum,
405쪽
decimo quarto, & octavus denique secula decimum quintum, decimumque sextum continet.
Antequam vero ad indicandas reliquas mutationes, omissiones item & accessiones in hac nova editione obvias pergamus, Operae nos facturos esse censemus pretium, si ex octo priorum a nativitate Christi seculorum historia nonnulla carptim delibemus. Ejus namque delineatio a Natali Alexandro edita cum Actorum nostrorum initium anteverterit, non potuimus non a nono demum seculo auspicia recensionum nostrarum capere; unde istum defectum nunc,post,
quam opus integrum auctius prodiit, qualiquali modo reserciri, haud incongruum existimamus. Seculo proinde primo describendo intentus Christi ante omnia genealogiam, nativitatem,baptismum,praedicationem, passionem,resurrectionem & ascensionem considerat.Hinc Matthiae&septem Ecclesiae Diaconorum et stionem, primam Evangelii praedicationem, Petri & Pauli gesta ac mortis genus enarrat,pau'cula de Pontificibus, qui illo tempore Romanam rexerint Ecclesiam, deque istius seculi persecutionibus commentatus. Ex haereticis Simonem imprimis Magum introducit, ac postea Menandrum,aatu ninum,Basilidem, Cerinthum,Ebionem & Nicolaitas allegat. E monumentis ad istud aevum referri solitis,scripta Christi supposititia nominat, librosque Novi Testamenti canonicos scriptis, quae Aposto
lorum nomen falso prae se ferant,opponit. Nec dicere omittit de liturgiis Petro, Iacobo,Matthaeo & Marco tribui suetis, de actis Pa li & Theclae,quae una cum epistolis aliquot ad Senecam & decantata illa ad Laodicenses spuriis annumerat ; nec mitius de Barnabae epistola deque libro pastoris judicium fert. Primam vero Clementis ad Corinthios epistolam pro genuina agnoscit s ast vicissim reliquas ejus nomen in frontegerentes, libros item Recognitionum caeterosque Clementi tributos rejicit. Epistolam Polycarpi ad Philippenses, MencyclicamEcclesiaeSmyrnensis de Polycarpi martyrio approbat.Are opagitae Dionysio libros suos vindicat.' Ignatianas epistolas genuinas a spuriis segregat. Octo libros Sibyllinos ex parte, sed non aeque Sibyllarum carmina conficta censet, Mercurioque Trismegisto Pi mandrum abjudicat. pleraque autem horum, posteaquam ante bre viter recensuit, integris mox dissertationibus persequitur, quas inter
una est de Symbolo Apostolico, id quod omnino ab Apostolis traditum
406쪽
MENSIS SEPTEMB. A. M DC XCIX. g
ditum fuisse contendit; alia Petrum Romam venisse probat; alibi peculiaribus dissertationibus de fidei propagatione in Hispania Galliaque agit, inque ultima Mariae Magdalenae, Lazari&Marthae in Gallias appulsum pro certo venditat. Ad seculum secutidum progressus, Hereses cumprimis tunc exortas, autoresque ecclesiasticos,qui tum inclaruere , designat, & in dissertationibus Synopsi Historiae subjunctis,
praeter alia liberationem Trajani ex inferno tanquam commentitiam
explodit; Montanistarum dc Catholicorum jejunia sibi invicem op
ponit, Joannem Dallaeum, parem utrorumque conditionem statuentem refutare conatus ; controversiam, quae hoc seculo circa celebrationem Paschatos emersit, late recenset ; naevos in s. Iustino, Irenaeo, ClementeAlexandrino, aut merito notatos,aut praeter rem iisdem assi-ctos , dissertationibus tribus, sed una, ast ea tamen sat prolixa, doctrinam Tertulliani examinat. Seorsim quoque de versione septuaginta. virali disserit, & quibusdam interjectis,traditionum non scriptarum necessitatem & autoritatem adversus Rivetum & Dallarum tueri nititur. Praecipuae seculi tertii dissertationes versantur circa fidem Zephirini, Romani Pontificis tr circa Libellaticos ; disciplinam poeniten. tiae; controversiam circa haereticos rebaptizandos; mores, fidem atque defensores Origenis,materiasque ad tempora haec spectantes alias. Seculo quarto Historiam imprimis Donatistarum illustrat, inque commentationem de Concilio Nicaeno multum operae impendit, Constantinum Magnum non Romae,sed Nicomediae baptietatum asserit, donationem ejusdem explodit, perpetuam Deiparae virginitatem contra Helvidium, Iovinianum & Bonosum, sanctae itidem virginita istis meritum adversus Iovinianum vindicat. In Historia seculi quinti,&ejusdem Synopsi, Pelagianorum imprimis errores late considerat, Synodosque, quibus ansam hi suppeditarint, recenset, nec constitutiones Imperatorum, atque debellationes sanctorum & eruditorum vi rorum adversus eos susceptas indicare omittit. Inde ad Semi-Pelagianos pergens,eadem utitur industria, parilique studio Praedestinatianam, Eutychianam, Nestorianam & reliquas haereses persequitur. Ad βcriptores Ecclesiasticos delatus,Augustini prae caeteris prolixe meminit,, ejus pseud epigrapha enumerat. Inter dissertationes prima os.
tendit, quod Dios politana Synodus,etsi decepta, Pelagium absolve. it,sed ejus tamen haeresin damnarit. Tertia Zosimum Celestii haere. Ccc a sin
407쪽
sin approbasse negat. Septima Concilium Ephesinum contemplatur- Octava epistolas, anathematismos di reliqua S. Cyrilli scripta penitus ab errorum Apollinaris labe aliena pronunciat,atque adeo perperamea ab Orientalibus haereseos insimulata fuisse dicit. In decima octava de Zenonis Henotico suam hanc sententiam eperit, quod , etsi nul lam haeresia aperte contineret, merito tamen a piis quibusdam reje ctum fuerit. In sequenti decima nona Aeacium,utut a fide haud ali num, justis tamen de causis a Romanis Pontificibus damnatum sistit. vigesima quinta dissertatio in eo tota est,ut contraVigilantium& alios
venerationem reliquiarum Sanctorumque cultum de invocationem
statuminet, ac Ioannis praesertim Dallaei libros de religiosi cultus objecto, in quantum illi istis adversantur, refutet. Seculi sexti Synopsis. praeter memoratu digniora alia, multas etiam Synodos mustaq; Con cilia describit,& causam trium Capitulorum uberius declarat; prout& in peculiari dissertatione, quae quarta est ad praesens seculum spectantium, eadem merito damnata fuisse innuit. Post Symmachi cartisam Romanae Synodo subjectam contemplatur; Scythas monachos ab Eutychiana haeresi absolvit; in Synodi quintae cccumenicae con vocationem, praesidem, autoritatem inquirit; tandemque Aphthar-todocetas atque Agnoetas sigillatim perstringit. E dissertationibus
septimum illustrantibus seculum,secundam statim nominamus, qua Honorium in sexta Synodo oecum enica juste damnatum probat, ut nascentis Monothelisini Monothelitarumque fautorem, licet eum ab haeresi excusari tam vere quam pie fateatur. Quarta manabam, G thorum Regem, a Concilio Toletano XII exautoratum negat. Quin ra, sexta & septima Monothelitarum, Malio metanam&Paulicianorum haeresin convellit. Ut magnam Historiae Ecclesasticae secuti ctavi partem conficit iconoctastarum haeresis: ita hinc occasionem mutuatur Noster,usum culiumque imaginum prolixa satis desertatione adversus varias, & Datheanas maxime, impugnationes asserendi Ante tamen in dissertatione secunda de translatione Regni Franco rum a Chil derico Rege ad Pipinum, Majorem Domus, agit, &nec Zachariae, nec Stephani III Romanorum Pontificum autoritater gnum istud translatum contendit. Iam quod ad mutationes in nova hac egitione factas attinet,
levior fortastis illa est, quando ad seculum primum in peculiari dissertatione
408쪽
MENSIS SEPTEMB. A. M DC XCIT uo
tatione fidem Nicolai, unius e septem Diaconis, contemplatur,de qua tamen in editione prima ad articulum septimum capitis decimi, ubi de Nicolaitarum erroribus sermo, disseruerat. Seculo duodecimo, incertum qua de causa, instituta est ordinis inversio, dum dissertatio de Concilio Lateranensi tertio,quae prior olim fuerat, posterior facta est illa, quae agit de contentione inter Ecclesiae Romanae Cardinales ac Gallicanos Praesules, exorta in Concilio Rhemensi A. ii 8, occasione Symboli contra Gilb. Porretani errores ab istis editi. Notatu magis
dignum hoc in loco illud est, quod appendicem de Catione XLVII
Concilii Carhaginensis tertii de libris canonicis, quam in priori ed tione seculo quarto subjunxerat, a sedesia nunc dimovit, & de libris ejuscemodi ad Vetus Testamentum pertinentibus in V. T. Historia, de libris autem Novo Testamento vindicandis seculo statim a C. N. primo latius dispexit. Accessionum maxima pars constat peculiaribus, quae ipse v cat, scholiis, quibus ansam dedit indiculus censurarum variarum,quae ab anonymis quibusdam Religiosis contra isthoc ejus opus susceptae fuerunt. Istum sibi ab Emistentissimo quodam Cardinali oblatum testatur,inque eo multa sibi monet tribui, a verbis plerumque suis &mente prorsus aliena; multa per se innoxia, quae historico duntaxat tradiderit,acerbis persaepe criminationibus impeti quasi asserta essent ut dogmata inconcussa fide ab omnibus terrenda; multa sibi assino queritur, ac si iis autoritatem sedis Apostolicae impugnasset,quam ob rem justae defensionis gratia scholia haec singulis capitibus, dissertate-onibus, quaestionibus & articulis,in quibus aliqua notarunt Censeres,
subjunxit. Equidem in Historia VeterisTestamenti scholibrum istoruin
mei pauca sunt, & in his plerumque tantum allegat Autor Patrum aut aliorum Scriptorum sententias idem, quod ipse ante dixerat, confir mantes. Interdum typos passim obvios evolvit. Jam applicationcs subiicit ad praxin Christianismi facientes. Modo mysticas textuum Biblicorum interpretationes tradit. Inter potissima tamen eorum , quae ex acroamati eis ab ipso addita sunt, istud forsan retuleris, quod pag. 27 tomi I non assentitur iis, qui Mosen Angelorum creationem eam ob causam non commemorasse dicunt, ne Iudaei ad idololatriam
409쪽
conducere potuisse respondet ad divinos Angelis honores haud dese- .rendos,quam eorum creationem. Potius itaque eam ob causam helesiluisse Mosen innuit, quod aspectabilis duntaxat mundi creationem scribere instituisset. Ast insigniora sunt, quae Novi Testamenti ecclesiasticam historiam locupletare deprehenduntur, scholia, e quibus aliqua huc referemus, & tali a praesertim, ubi ne latum quidem unguem a pristina sententia discedendum sibi venire contendit. Ita v. g. Tom. III ad nummum Herodis Antipae,tempus nativitatis Christi,quod ipse dete minarat, confirmantem provocat p. 7q. Cur Patrum plerorumque sententiam de morte Christi sub duorum Geminorum Consulatu haud amplexus fuerit, declarat p. 84. Recte se dixisse profitetur,quod Episcoporum autoritas sit immediate a Deo p. ii7, & quod Petrus ex imprudentia peccarit,factoque suo gentibus scandalum dederit,p. 73'. Anactetum a Cleto distinctum non esse, adhuc se credere affrmat p. 136. Epistolas decretales Romanorum Pontificum ad Siricium usque apocryphas esse, novis testimoniis prbbat p. 218. Merito se de assumtione B. Virginis in coelos dubitasse monet p. 3o I. Recte etiam se docuisse ait,quod abstinendum sit ab uxoribus praegnantibus,p. 3O7.quod
summi Pontifices in quaestionibus facti possint decipi, p. 3;I. quod non sit haeresis,si quis animas & Angelos corpus habere dixerit,p. δ'3. quod Parochorum ordo sit de Iure divino, p. 176. quod offula Iudae a Chri sto porrecta panis euesaaristicus non fuerit, p. 7i'. quod tribus seculis
prioribus nullum in Ecclesia imaginum usum, aut certe admodum Tarum, deprehendere licuerit, p. 7 4. Tomo IV denuo defendit, Clericos,quod tributa haud solvant,minime ex IureDivino,sed ex Imperatorum pietate & munificentia habere, p. s. non censendam sen- tentiam erroneam, quae Paulum perhibeat vixisse in conjugio, p. 99- comoedi s esse illicitas, p. Ios. hymnum, Te Deum laudamus, Am'brosii non esse , p. 136. S. Hieronymum non fuisse Cardinalem, p. I72. Imperatorem Episcoporum sententias in Conciliis promulgatas auto ritate sua confirmasse, p. 18 . Constantinum Romae non esse baptizatum, p. 3O7. Lege veteri Synedrium causas & delicta summi Pontificis cognovisse, p. 6o'. disi ertationem denique, qua mentales restrictio
nes impugnarat, adversus a nonymum aequivocationes defendentem
vindicat p. 6ar. In scholiis Tomi V adhuc asserit, Zosimum errorem
410쪽
MENSIS SEPTEMB. A. 11 DC XClX. 391
facti in Celestii & Pelagii causa commisisse p. 4r. Reges Galliae, ex quo Christiani facti fuerint, habuisse potestatem convocandi Concilia nationalia, p. I98. Episcopos respectu Papar vo candos Coepisco pos, p. 39o. Dissertationem de Honorii in sexta Synodo cecumenica
damnatione legitima, quam maximam partem expungendam esse
Censores dixerant, defendit p. 611. seq. In Tomi VI scholiis ulterius assirmat, Sergium III nequissimum fuisse Papam p. 27. Iohannem quoque XII pessimam egisse vitam, mortemque eum pessimam man sisse, p. 3r. Papae non promitti obedientiam a Gallis absolute, sed secundum Canones, p. Ii8. Donationes Papae factas esse non a Constantino,sed a Galliae Regibus p. 18-.Dissertationem de translatione Imperii a Graecis ad Francos praeter rem a censoribus expungendam postulari innuit p. 2I7. seq. Ioannem VIII indignum Romano Pontifice facinus edidisse, rescindendo Praedecessorum & oecumenicae Synodi decreta, p. 27J. contendit. Tomo VII persistit in ea opinione, quod Parisiensis Facultas habeat jus doctrinalis judicii, p. yr. quod S. Thomas Aquinas nunquam Casini monachus extiterit,p. I 3. quod Sanctius II Lusitaniae Rex regno prorsus ineptum & cucullo quam diademate digniorem se gesserit, p. 3o'. Tomo VIII, quicquid censoribus videatur secus, statuit, fixtum IV pessimo exemplo suos ditasse,spo
hando Ecclesiam, p. 2 . Sacramentum non adorari, sed Christum, p. i 8. Trithemium obsteganographiam in Magiae suspicionem immerito fuisse vocatum, p. 2o7. Savonarolam non incongrue virum beatae memoriae & Prophetam appellari, p. 276. Regios Iudices non censeri mittere falcem in messem alienam, cum causas profanas Ecclesiasticorum virorum judiccnt, p. 7o7. Etsi vero in his pluribusque similibus a sententia sua se dimoveri nequaquam passus fuerit, non aeque tamen constans nobis videtur in condemnandis Ioanne Tanquerello & Florentio Iacobo. Istud enim caput, in quo hos olim haereticis eam ob causam accensuerat, quod Romano Pontifici supremam rerum omnium spiritualium pari, ter & temporalium potestatem tribuere haud dubitarint, in hac secunda editione omisit; unde sane vanos nos augures non fuisse colligimus, quando in Actis nostris A. i687. p. q38. Romanae Curiae asser tum istud parum ad palatum fore, in antecesium diximus.
Non est tamen, cur quis repetitae huic editioni scholia modo,
