장음표시 사용
431쪽
ehias fuisse divisam admodum exiguas,quarum cuilibet presbyter aliquis praefuerit. Dioecesin autem Episcopi Alexandrini primo quidem urbis moeniis fuisse circumscriptam, mox autem hosce praesules imperii sui Ecclesiastici limites longius latiusque protulisse. AEthiopiam autem huic Patriarchae subjectam fuisse negat, refellitque Moripum secus sentientem. Sed nec Africam ei subfuisse docet, ut ut constet, Alexandrini Praesulis majorem amplioremque olim fuisse dioec sin quam Romani. Inter Episcopos Alexandrinos, primum, de quo certi quid & indubitati assirmari queat, esse Demetrium, quem lites,qun cum Origene illi intercesserunt, reddiderint celeberrimum. Demetrium istum non aliam ob causam maximo odi prosecutum fuisse Origenem, Banagius asserit,quam quod excellens Origenis ingenium, doctrina singulari excultum, invidiae Demetrii eum objiceret. Ast Origenem dum laudat,innocentiam simul ejus vindicat ab eorum incusationibus, qui idolo eum thus obtulisse asserunt, ne stuprum AEthiopis cujusdam pati cogeretur. Hos inter & Huetius est, qui Epipli nil fretus auctoritate, hac de re non dubitat. Nostro autem in ceterorum scriptorum fide dignorum silentio, Epiphanii auctoritas hic tanti non videtur, ut ea unice standum sit. Cum enim constet,E phanium Origenem magno odio fuisse prosecutum, facile eum adduci potuisse, ut aliorum narratiouibus quantumvis frivolis fidem adhiberet, aut ipse quoque tale quid singeret,autumat. Certe sententi am, quam Demetrius contra Origenem pronunciavit, injustam fuisse, Banagio extra dubium po situm videtur. Sed reliquos Alexandrinae Ecclesiae Praesules dum ordine refert, deque illorum fatis exponit, gravissima subinde Historiae Ecclesiasticae capita attingit. Quis vero hac de re dubitaret, cum de Dionysio Alexandrino, Alexandro, Athanasio, Theophilo, Cyrillo, ceterisque quorum nomina nemini,
nisi qui hospitem plane ex veterum monumentis retulerunt animum,
ignota sunt, ex instituti quod sequitur lege, prolixe illi dicendum fuerit; ne dicamus, quod schismatis Meletiani, &Arrianismi Historia, hic non potuerit sicco ab eo praeteriri pede . Alexandrinum Patriarcham excipit Antiochenias. Antiochia, quae huic sedem praebuit,Orientis metropolis dici solet. Quo nomine Orientis Syriam solum designari, Banagius contendit. Esse quidem nonnullos, qui Orientis limites latiores, amplioresque con .stitu
432쪽
stituant, quod Lactantius referat, Diocletianum in Oriente fuisse , , cum in milites Christianos saevire inciperet; asst cum in bello contra Persas mox in Mesopotamia, mox alibi fuerit commoratus, nihil ob stare, quo minus A. 293 Antiochiae degere potuerit,ut adeo ibi quoque
Orientis voce Syria tantum designetur. De origine autem Antiochenae Ecclesiae verba faciens, diserte negat,eam a Petro fuisse fundatam. Constare namq; ait exActis Apostolorum,post mortemStephani,no
nullos per cladem Christianis Hierosolymitanis illatam, dispersissAntiochiam delatos, prima Christianae religionis semina ibi sparsisse,
quorum nomina ignorentur: tum demum Barnabam&postea Paulum Antiochiam concessiste, ut Ecclesiam ibi jam constitutam confirmarent, eosque sine dubio regimen quoque Ecclesiasticum ibi introduxisse: hisce demum peractis Petrum Antiochiam veni sie, ibique a Paulo fuisse reprehensum. Quae omnia rem palam Gincere putat, ut nulla Patrum qua utumvis magna auctoritas secus sentientibus pro- sit. Primum autem Antiochenae Ecclesiae Epitcopum Evodium fuisse autumat,eumque solum huic Ecclesiae prae fuisse, contra Baronium, a duobus Episcopis tum hanc Ecclesiam administratam fuisse asserentem, evincit. De dioecesi quoque huius Eceseliae non o ines idem sentire autumat: hoc tamen pro certo habet & explorato, Asiam universam imperio Antiocheni Patriarchae non fuisse subjectam ; Igna iii autem dioecesin urbis moeniis fuisse circumscriptam: decvj iis vita rebusque dum verba facit, Epistolam ejus ad Romanos, & Acta Martyrii ejus a Ruinario luci publicae exposita sub examen revocat. Inter ceteros autem Antiochenae Ecclesiae Praesules celebris quoque est Babylas, a quo Philippum Arabem Imperatorem, quod Gordiani filium interemisset, excommunicatum & templi ingre illi prohibituria Chrysostomus auctor est, quem multi recentiorum se iuuntur. Ait falli Chrysostomum Banagius citra ambages pronuntiat. Nimis credu.lum huncce fuisse Praesulem ait, cui facile fama & rumor aliquis imposuerit. Interam cum semel aliquid pro certo arripuerat, inquit , 'verbis magnificis id exornare didicerat, ut nemini non verissimum en . st, quod dicebat,persuaderet. Ipsum autem hrysostomum figmenti hujus vanitatem prodere, quod nomen Imperatoris ignoret cui tale
quid a Babyla contigerit. Quod si nunc porro, quae de conciliis I n.
433쪽
tiano, ceteri sque Patriarchis Antiochnis, prolixe & erudite disputas, saltem eundo per summa capita , indicare vellemus, instituti iac-stri nobis plane migrandi essent limites. Proinde ad alia progredia
Africanam Ecclesiam ab Apostolis non esse fundatam constat,& ipsi hoc, ut Banagius observat, fatentur Asricani, hoc ipso, eodem
judice, cpteris cordatiores, qui ut Apostolorum successores viderentur, figmentis & mendaciis Ecclesiarum suarum consulere dignitati& antiquitati non erubescant. Originem autem Christianisim in frica obscuram atque incertam esse pronuntiat: eosque qui aut P trum Africanis doctrinam coelestem annuntiasse, aut alium quendam Roma in Africam misitim,ut hoc ibi ossicio fungeretur,contendunt,in magno versari errore non dubitat. Cumprimis hic Auctori res est eum Emanuele a Scheistraten, quem omnes ingenii eo contulisse vires consta iit Romanorum Pontificum in Africanas Ecclesias imperium stabiliret: itaque ab iis dc doctrinam coelestem in Africam usque propagatam fuisse autumat, provocatque,ut plerique Romanensium solent, ad Augustinum, exerte asserentem, quod Roma illis Evangelii doctrinam impertiverit. Quod ipsum Banagius ita diluit, ut parum ingenue verba Augustini ab iis afferri conqueratur. Alloqui enim hunc Praesulem Episcopum Carthaginiensem, asserereque,quod Donatillarum sacile carere queat communione , eo quod cum Ecclesia Romana,reliquoque orbe,unde Evangelium transiverit in Africam, ei
communio intercedat. Omittere ergo eos verba, r. liquoque orbe,
ut propagatae in Africa religionis Christianae gloria ad Romanum
Pontificem redeat. Ceterum Carthaginiensem Episcopum primatem Africat fu isse docet,ita ut licet tres fuerint in Asrica Primates,juxta numeris provinciarum, in quas regiminis civilis causa Africa distria buta erat, Africae scilicet Proconsularis, Numidiae & Mauritaniae, ceteri tamen Carthaginiensem ceu principem dc caput Episcoporum s erint venerati: quemadmodum & in regimine civili Proconsul in ceteras provincias omnes imperium obtinuerit. Fuisse quoque horum Epitcoporum Carthaginiensium insignem auctoritatem, demonstrat. Namque eos convocasse Concilia nationalia, Episcopos Africae in oris dinem fac rum recepisse, novos Episcopatus constituisse, alii que pri
vitus iis suille favitos, Quod vero Romano Pontifici istorint subje
434쪽
denuo contra Schel stratenum probat, ad Tertullianum, Augustinum, Innocentium I. aliosque Pontifices provocantem. Quod ut refellatNoster,observat primo, Patrum ac Pontificum testimonia rem hanc non conficere, cum nemini fas sit in propria causa testimonium dicere. Deinde manifestum esse, Episcopos Carthaginienses jura ae
privilegia Patriarchalia habuisse. Ait, inquit, his si fuere gavis, sedi
Romanae non potuerunt esse subjecti. Disserit hinc de primatibus, qui singulis provinciis praefuerunt, hisque enumeratis ad Cyprianum
. se convertit, controversiamque de baptisino Hareticorum enarrat.
Occasio hic Auctori se offert locum insignem Cypriani explicandi,
quo Decium Imperatorem Cornelii Romani Pontificis aemulum vo. casse videtur. Id quod maximopere ad dignitatem ac auctoritatem Romanorum Pontificum augendam pertinere contendit Alba spinaetis, ut nihil temere praeclarius hanc ad rem ex omni antiquitate a Lferri queat. Banagius contra, rejecta Salmasi emendatione,observat, a Pa melio vocem adjectam, quae nec in codicibus V Stis, nec in praestantioribus editionibus reperiatur, ut Imperatorem Pontificis aemu
lam faceret. Hisce velut in transitu delibatis, historiam de baptismo Haereticorum prosequitur: quaeque cum Donatistis, itemque cum Pe- Iagianis in Africa gesta sunt, accurate edisserit,nec praetermittit, quae a Vandalis perpessa est Ecclesia Africana, & ita porro quae in ea usque ad Saracenorum adventum, a quibus deleta penitus atque eversa fuit, memoratu digna contigerunt, justa serie ordineque enarrat. Restat nunc in prima hujus operis parte Historia Ecclesiae Gallicanae, Constantinopolitanae & Italicarum, praesertim Romanae sed cum ex hactenus allatis intelligi facile queat, quam tr istandi rationem in his Auctor doctissimus teneat, & alia insuper non levioris mori en ii sele nobis offerant, hisce diutius non immorabimur. Ex Romanae Ecclesiae historia hoc unicum addimus, qui d de Iohanna Popilla, ex
ordinis, quem sibi praescripsi. lege disserens, nihil definiat de historiae
huius veritate, asserta ab aliis, ab aliis in dubium vocata, sed recensitis dissentientium argumentis, judicium lectoris arbitrio o immittat. Finita autem ista de Ecclesiae regimine tracitatione,ad historiam dogmatum, quibus Ecclesia Christiana ad secu um XI usque personuit,progreditur. Primum hic locum tenet do strina de Scoptura
usque Canonu, Certum hic exploratumque Auctori est, ApD
435쪽
stolos divinitus inspiratos ad scribendum se contulisse. Unicuique tamen certam se dedisse occasionem, quae ut hocce munus scribendi fasciperet, eum impulerit. Et Matthaeum quidem ob dispersionem fidelium , in quam per furorem Judaeorum conjiciebantur , permotum fuisse uni istoriam Christi servatoris litterarum monumentis consignaret. Metuendum enim ei fuisse, ne ita disjecti, doctoreque destituti, veritatis jacturam facerent. Graecane an Ebraea lingua scripserit, non definito Sussicit illi assirmantium, negantiumque recensuisse argumenta. Ast Marcum I atina lingua scripsisse negat , exem'plaque Evangelii ejus quae Venetiis&Pragae ostenduntur,pro staspectis habet. De ceteris Novi Testamenti libris eodem modo multa. Observat, quae lectu non sunt indigna. Nos autem paucis ea solum indicabimus, quae contra Dodvvellum virum doctissimum Panagius disputat. Hujus sententiam ita refert, quod asserat, scripta Apollo-lorum & Evangelistarum latitasse in obscuro, & Christianis primitivae Ecclesiae plane fuisse incognita, usque ad tempora Trajant Imperatoris. Hoc enim victricia arma per Parthos circumferente, libros holce a viris sacris scriptos itidem perorientis regiones longe latequα propagatos fuisse. Lucam itaque is angelistam, nec Matthaei, nec Marci Evangelium vidisse. Atque hinc evenisse, ut a ceteris dissentiat, iisque interdum contradicat Praeterea nec Clementem Roma num, nec Ignatium, nec Barnabam ad Evangelia unquam provocas
se , saltem non posse dijudicari, si provocasse videantur,num Matthaei, an alterius cujusdam verba referant. Eosdem Apocryphos pariter ac Canonicos Auctores promiscue citare; quod doxumento sit,ab iis non satis a veris scriptoribus historiae Evangelicae, spurios & parum genuinos fuisse discretos, quod sub Trajano demum factum sit, Iustinum Martyrem enim atque Irenarum primos fuisse, qui Evangelia in notitiam Ecclesiae deduxerint. Ex quibus omnibus Dodvvellus,ut Banagius resere, colligit, Canonem Novi Testamenti per traditionem Ulorundam aetate conspicuorum, qui testati sint haec scripta ab Apostolis este profecta, fuisse constitutum, idque tempore Trajant Impe- Latoris. Haec omnia, quantumvis ingeniose excogitata elle Noster non dissileatur, neutiquam tamen ei se probant: sed ut ostendat, quam lubrico innitantur fundamento, duo sibi demonstranda sumpsit, pri mo,Evangelia illa cognita sepiusque allegata fuisse a veteribus ante.
436쪽
MENSIS SEPTEM B. A. M DC XClX. 4r;
tempora Trajani; deinde, ne sub Trajano quidem jam Canonem, scripturae fixum determinatumque fuisse. Ceterum observat, per sententiam Dodvvelli fidem Scriptorum sacrorum facile in dubium vocari posse. Namque si profano homini tale quid persuadeatur,haud dissiculter eum in eam ingredi poste sententiam, occulta sie Evρngeliastas atque Apostolos ideo tam diu scripta sua, quod metuissent,ne sistatim in lucem emitterentur, redarguerentur convincerenturque falsi, aut erroris, ab illis, qui oculis suis, quae gesta erant, usurpaverant, proque testibus fide dignis adeo erant habendi. Praeterea, quod Scriptores sacri non voluerint latitare sira scripta ex fine, quem quis'; eorum sibi propositum habuerit, constare. Matthaeum namque ideo
Historiam suam scripsita, ut Christiani per hostium furorem dispersi doctrinae fideique haberent regulam. Quo fine excidisset, si voluisset Evangelium suum occultari. Ex Iustino quoque observat jam inde a temporibus Aposto rum receptum fuisse,ut diebus dominicis it lorum scripta in Ecclesiis praelegerentur. Unde rursus sequi,illa non potuisse latitare in obscuro- Verba Lucae , quandoquidem aggressi
oni multi narrationem contexere compertarum apud nos rerum, equi
dem & ab Eusebio de Evangeliis supposititiis explicari; ast perperam
cum certum sit, eo tempore,quo Lucas scripsit, Evangelium nullum
ab Haereticis fuisse suppositum. laqueinde probat, quia falsi docto.
res,qui in Ecclesia Corinthiaca errores spargebant, hoc nomine a Pau'lo, quod Evangelia spuria finxerint, non sint reprehensi. Quin nec Simoni Mago,Gnosticorum pati i,tale quid unquam fuisse objectum- Ebionitas demum hoc nomine male audire, quod libris spuriis fucum facere aliis, religioni sibi non duxerint; ast eos Evangelia Matthaei, Marci dC Lucae recepisse, constare ex Mario Mercatore ,& quae sunt id genus alia. Quod autem ad locum istum Lucae attinet. eum tum de Christianis quibusdam,verisque fidelibus,qui historiam rerum a Chrissio gestarum contexere ausi sint, tum Sc de Matthaeo atque Marco intelligi posse contendit. Multo magis autem de Iohanne manifestumene, quod reliquorum Evangelistarum libros viderito Diserte namque hoc testari Eusebium, qui referat,eos a Iohanne fuisse comproba tos Quin eundem Auctorem diserte affirmare, hos libros jam omnibus Christianis sui sie cognitos. Denique nec illud admittit,quod natius, Barnabas, Clemens dc Polycarpit, Evangelia nunquam cita-
437쪽
tint. Contrarium enim prolatis ex Ignatii & Barnab Epistolis exemplis demonstrat, quin & ex Epistolis Polycarpi & Clementis. Tan. dem addit, ipsis Haereticis, Cerintho atque Ebioni, Evangelia ista non fuisse ignota, indeque concludit,ea multo minus Orthodoxis ignotaese potuisse. Et haec quidem contra Dodnpellum disputat. De Cationis autem Scripturae constitutione dum porro est sollicitus, in tribus prioribus seculis Canonem N. T. definitum rite determinatumq; esse, negat: quia unamquamque Ecclesiam hoc sibi sumpsisse,ut quosdam libros approbaret, alios rejiceret. Occasio hinc illi enascit
de Epistola ad Ebraeos, de Apocalyps Iohannis prolixius disserendi.
Illam ab Occidentalibus, hanc maxime ab Orientalibus Ecclesiis reje-O am fuisse, observat. Negat quoque,in Concilio Nicaeno Canonem N. T. constitutum esse,Baroniumque refellit,& ex Hieronymi verbis, ad quem Baronius provocaverat, tale quid colligi non posse, demon. strat. Potuisse enim Patres hujus concilii, librum quendam allegando, hoc ipso demonstrare, illum pro divinitus inspirato haberi: atta 'men inde nullo modo sequi, eos hac in re aliquid definivisse. Proinde in concilio demum Laodicensi hoc negotium confectum , Banagius autumat. Baronium quidem asserere, antiquius esse hoc concilium Nicaeno: sed cum constet, in eo damnatos fuisse discipulos Photini, errorem Baronii esse manifestum. Censorem Baronii doctissimum, Pagium, sub Ioviano demum,aut statim post ejus mortem,celebratumelia hoc concilium, asserere refert, & quidem a Theodosio Episcopo Philadelphiensi, qui Arrianismo fuerit imbutus. Id quod Noster ne gat, tum aliis, tum hac cumprimis ratione inductus,quod in hoc con cilio damnati sint Photiniani, quod non facile a Praeside Arriano ex.pectandum sit. De Canone V. T. plane eodem modo, eundo per singula secula disterit, Patrumque & veteris Ecclesiae de eo sententias
affert. Historiam Scripturae Sacrae ejusque Canonis excipit historia versio num & traditionum, & hanc historia octo conciliorum oecumenico rum. Gravissima historiae Ecclesiasticae capita ab Auctore pertractari, qui vis, etiam qui librum non vidit, conjectura facile assequi poterit, praesertim cum Auctori in more positum sit, cuncta accurate& summa diligentia excutere. Quantumvis tamen egregia sint quae hic Lecto. ribus se offerunt, instituti tamen nostri memores ad alia properamus.
438쪽
Nimirum post conciliorum generalium historiam,amplissimum cam pum ingreditur, historialiaque gratiae & justificationis,& qui cum ea connexus est,pelagianismi per duos libros persequitur. Et initio qur. dem observat, Patres trium priorum se alorum doctrinam de gratia& justificatione subtiliter non tractasse, easque quaestiones, quae sequi .
ori aetate Ecclesiam Christianam traxere in partes, maximam partem iis fuisse ignotas. Theophilum e. g. Antiochenum , admodum confuse de hominis ante lapsim spectati immortalitate sententia , suam exposuisse, dum negaverit, eum mortalem conditum,quae de inceps Pelagianorum fuerit sententia, simul tamen & immortalem Oum per naturam fuisse, inficiatus sit, quod hoc soli Deo sit proprium.
Quo ipso inter immortalitatem & aeternitatem non satis accurate dis'. tinxerit. Peccatum originale admisisse Ecclesiam , negasse tamen illud Clementem Alexandrinum. Nec de satisfactione omnes idem sensisse; praesertim Origenis crassos & non ferendos hic fuisse errores. Communem tamen fuisse doctri nam, qua veritas satisfactionis egre. pie stabiliebatur, & ad omnes omnino homines, nemine excepto, seu ctus mortis Christi atque redemptionis extendebantur. Hinc&Ignatium de gratia Dei universali ea usurpasse verba, quae Christus de providentia Numinis pronuntiavit, quod Deus oriri faciat Solem tu uni super bonos aeque atque malos . Porro de justificatione hominis persidem, Patres trium primorum seculorum consentientem veritati foruvisse opinionem. Rursus tamen in eo erra Te plurimos, quod ratio ni humanae atque philosephiae plus quam decebat tribuerint, asteriae rintque, ejus beneficio ad aeternam homines pervenire posse felicit tem, multosque etiam veterum Philosophorum pervenisse. Quem errorem in Iustino, Origene, aliisque Auctor notat. Quemadmodum autem patres hujus aetatis necessitatem gratiae praevenientis σ-mnino admiserint: ita contra alienos fuistea sententia Scholasticor uir ad repellendas tentationes,actioneique bona sedendas gratiam requi. rentium. Quod autem ad conversionem hominIs attinet, nonnullos quidem omnia gratiae dedisse, alios contra voluntati vires gratiae resistendi tribuisse. Nec eos sibi constitisse in gratia concilianda cum libertate. Cujus quidem inconstantiae & contradictionis hanc causam este Auctor arbitratur, quod viris hille curia diversi generis haere.
ticis fuerit pugnandum. Etenim dum sententiae, quam defenda da n
439쪽
dam susceperant, acriter insistebant,ultra limites haud raro provehebantur, idemque illis contingebat, quoties cum alio haeretico, oppositam sententiam tuente,descendebant in arenam. Et ita quidem sententiam patrum trium priorqm seculorum de gravissimis fidei capitibus Auctor delinea vit. Hos nunc excipiunt Patres quarti seculi,&qui usque ad ortum Pelagianismi vixerunt. Ex hisce nonnullos peccatum originale fuisse inficiatos, docet. Redargui hujus erroris a Garnerio Diodorum Tarsensem, Theodorum Mopsues enum, Basili um, Chrysostomum, Hilarium, Ambrosium. Sed nonnullos ex hisce perperam. Nec satis recte eos hic sibi consulere, qui lulianum sequuntur, cum ejus verbis hic non sit adhibenda fides. De Theodoro Mopsuesteno tamen &Chrysostomo rem manifestam eme putat, eoLque adeo pelagii fuisse antecessores, asserere non dubitat. Docet quoque,non nullos exceremoniis quibusdam ,ea aetate in Ecclesia receptis, Veram ejus sententiam de peccato originali colligere, uti ex baptismo infantum; quam in rem prolixius inquirit. Ceterum Lati nae pariter ac Graecae Ecclesiae Patres plerosque peccatum originale agnovisse, demonstrat: potuisseque Augustinum, qui ex Graecis quosdam pro sua sententia contra Pelagium attulit, longe plures laudare, si eorundem habuisset notitiam. Pelagium contra perperam egille, dum Ecclesae Latinae Doctores a suis stare partibus asserere ausus est. Nec haec sufficiunt ad hujus aetatis Patrum sententiam explicandam, sed eundo per singulas partes, quae de diversis gradibus gratiae . quam Deus peccatoribus impertit, de gratia universali, de gratia praeveniente, dccooperante, de sufficiente& efficaci,de libero arbitrio,deesse ctibus gratiae, de justificatione per fidem, de imperfectione& meritis bonorum operum senserint, docuerint, disceptaverint, operosedc summo studio recenset. Atque ita demum ad hiltoriam pelagii a c.
cedit , paucisque de ipso Pelagio praemissis, dogmata ejus de peccato
originali, de viribus hominum ad exercendam virtutem, ceteraque ordine recenset. I iter adversarios autem Pelagii,cum praeter Hieronymum, maxime emineat Augustinus, in genuina ejus de hisce doctrinae coelestis capitibus sententia accurate repraesentanda, tanto diligentius elaborandum sibi censuit Auctor,quanto acrius de ea ad nostram aetatem usque, inter v ros eruditos fuerit dii ceptatum. Nobis nunc non licet, quae hac de re affert, commemorare, cum paucis ver
440쪽
liis, perque compendium,ut instituti nostri leges requirunt, hoc fieri nequeat: interim pr*termittendam non duximus observationem quae caput hocce finit.NimirumNOrisium Cardinalem Emin.atq;Gar-nerium, in plerisque capitibus, quae uterque a se demum inventa aut excogitata existimaverit, plane consentire: quod omnino Banagio mirum videtur, cum eodem fere tempore uterque de hoc argumento scripserit, longissimis quoq; intervallis a se invicem remoti, ut unum ab altero ista edoctum fuisse dici nequeat. Utrumque Anianum discipuluin Pelagii detexisse, qui&Usi erio dcceteris viris doctis plane fuerit incognitus: utrumque Theodorum Mopsuessenum Pelagiania annumerare,quod primum a se factum existimet Norisius: utrumq; in lucem protulisse Russini retractationem,aut confessionem fidei,quae satis orthodoxa videatur: utrumque Observasse, a nte concilium Di-ospolitanum Hierosolymis institutam fuisse congregationem, in qua male habitus sit Orosius,quae Vulgo inter commenta reseratur:utrum isque denique docuiste, dialogum Hieronymi contra Pelagianos compositum fuisse ante concilium Diosipolitanum,quod perperam negaverit Baronius. Finit hanc historiae Pelagianae partem, differendo de decretis conciliorum & mandatis Imperatorum, quibus Pelagiani- sinus rejectus atque condemnatus sit. Iam hisice expositis incentam
. semel telam pertexit,& historiam Gratiae ac Iustific tionis, siusque adeo Pelagianismi & Semipelagiani simi ab A. q26 usque ad seculum undecimum justa serie deducit. Multa quoque hic observatu dignissima se osserunt, at ipsa ubertas ac copia rerum pulcherrimarum nos deterret. Proinde filum nostrae narrationis hic abrumpimus,& To-inum II alia vice exhibebimus.
OBSERVATIONES HISTORICAE IN QUAEDAM MAII
mi moduli Numisinata. Romae, typis D. Ant. Herculi , λ 698, in ψ. chartae augustae. Constat Alph. r. plag. H. multisq; liguris aeneis.
