Acta eruditorum

발행: 1699년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

ACTA ERUDITORUM

jus usum damnant. Lubricos hosce atq; incertos sequelarum anfractus in Pearsonio plane rejicit Banagius, atq; eos vel inde corruere docet,

quod neutiquam post jejunium, sed post agapas potius Eucharistia usi

sint veteres Christiani. Ceterum cum Arnaldus, quo cum praecipue Autori nostro res est, ad Romanae Ecclesiae sententiam confirmandam, ad silentium Patrumde sensu metaphorico provocarit, Banagius contra urget silentium Patrum de sensu literali. Quin Origenem monuisse suos, ne in sensu proprio verba institutionis acciperent,probare annititur. Nec vero tantum de sensu litterati eos nihil dixisse

autumat,sed diserte quoque docuisse, in sensu metaphorico haec verba intelligenda esse. Id quod probat notissimo Tertulliani effato, verba, M. est Corpus meum, explicantis ita, hoc est Hura Corporis mei. Cumque sibi sitientium Iustini obstare adhuc videat de sensu metapho. rico, demonstrat hoc Reformatis fraudi esse non posse, cum ceteri Doctores abunde praestiterint, quod praetermiserit Justinus, verbaque institutionis diserte metaphorice intelligenda esse, docuerint. Atque haec quidem ad doctrinam veteris Ecclesiae de hoc Sacramento pertinent. De ritibus hoc subjungit, Agapas, ut vocantur, ab Ethnicis ad Christianos fluxisse, ex sententia Salmasii. Post coenam quoque eos S. Eucharistia usos esse, fallique Bonam Cardinalem secus hic existi-XIV. mantem. Cetera ex his facile intelliguntur. ita ergo postquam S. Eucharistiae historiam per tria priora secula explicavit, ad quartum quintumque secutumprogreditur, & iisdem, quae in antecedentibus

presserat, vestigiis inustens, Ethnicorum, Iudaeorum, Haereticorum, praesertim Manichaeorum, Arrianorum, Nestorianorum, praesentiam realem negantium, nec tamen sententiam contrariam in Orthodoxis reprehendentium silentio, sententiam suam confirmat comprobatque. Quod autem generatim de ceteris Haereticis affirmaverat Banagius, hoc speciatim de Synusiastis sibi demonstrandum furnsit .

Quo nomine eos omnes complectitur, qui naturas in Christo confundebant, Apollinarem,Polemium,Eutychem,eorumque asseclas atque diicipulos. Hos omnes transsubstantiationem non admisisse pronuntiat,eo quod cum illorum de naturarum confusione sententia consistere nullo modo postit. Orthodoxos contra, interque eos primum Chrysostomum , ut horum errores profligarent, argumentum

deprompsilis a Sacra Eucharistia, sud ita ut liquido ofunderent, trans-

462쪽

substantiationem & praesentiam realem inter sua dogmata locum non

habere. Chrysostomi hanc esse sententiam: panem ante consecra tionem panem quidem vocari, consecratum aulam carnem Domini dici, etsi vatura panis remaneat, nec tamen exinde duo Christo coci pora tribui, sed unum tantum, quod est Filii Dei,eum retinere: eodemque modo naturam divinam unitam corpori,unum tamen filium Dei, unamque constituere personam. Extat luculentum hoc testimon,

in Epistola ad Caesarium,hactenus quidem pro suspecta habita, sed postquam ab ipso Autore, qui a Bigotio eam acceperit, publicae luci

exposita fuerit , pro genuina ab eluditissimis, ut refert, agnita,ut Har duinus quoque ad effati hujus vim eludendam, aliam sibi viam ingre diendam censuerit. Hunc namque asserere ausum esse, C usos fir mum trans substantiationern hoc dicto stabilire potius, tantum abesse

ut eam evertat. Namque dum dicat, naturam panis remanere, proprietates externas panis eum intelligere: nec infrequens esse, ut Graeci pariter ac Latini Patres naturae voce ita utantur. Ast hoc ita capi

posse, id quidem est quod Autor negat, qui nihil eorum praetermittit, quae ad refellendam Harduini sententiam pertinere arbitratus fuit. Hoc labore defunctus , materiam Eucharisticam seculi IV & Ucohsiderat, deque oblationibus usuq; a Zymorum in Eucharistia multa erudite disserit. Contendit namque, jam Apostolos ipsos non aZymis, sed pane fermentato in S. Coenae administratione usos esse, idque in IV & V adhuc seculo obtinuisse probat, testimonio Epiphanii ScInnocentii I Romani Episcopi, quorum ille Ebionitis ceu crimen atque errorem objiciat, quod azymis utantur : hic autem panem fermentatum more qa aetate recepto ad Ecclesias miserit. Quin azymorum ne apud sexti quidem seculi Patres injici mentionem ait, idque agnovisse Mabillonium, qui septimo demum seculo Isidorum Hispalensem eorum meminisse assirmet, utut ex argumentis, quibus hoc probet, minime sequatur. Addit hic quoque morem aquam cum Vino commilcendi,& alia cum hisce connega. Quibus rite expositis, ex ipsis Patrum his seculis viventium scriptis,eorum de Eucharithia sententiam eruit, & primo velut per compendium δοῦ summatim eorum doctrinam proponit, deinde de comparatione Baptis ni&S. Cloenae a Patribus instituta verba facit; hinc quo pacto verba institutionis explicaverint, e disserit, Nec haec tamen illisiissiciuiit, sed num Patres isti

463쪽

ACTA ERUDITORUM

testimonio sensuum fidem in hoc Sacramento derogaverint 3 num crediderint,Christi corpus simul esse posse in pluribus locis Z an existimaverint,accidentia existere posse sine subjecto Z disquirit: aliarum que adhuc quaestionum ad Eucharistiam pertinentium discussionem subjungit. Ultimo loco de ritibus disserit, circa Sacrae Coenae administrationem ea aetate receptis, interque alia observat, tempus certum

huic negotio in veteri Ecclesia non fuisse destinatum, & in quibusdam Ecclesiis diebus solum Dominicis,in aliis quoque diebus aliis per hebdomadem, Eucharistiae sacramentum frequentatum fuisse. Docet quoque, licet Presbyterorum fuerit symbola Eucharistica distribuere,

interdum tamen & Diaconos hoc munere functos fuisse, Harduinum. que secus iterum sentientem ex instituto refellit. Sed mittimus ce-L XY tera , linu non injucunda, nec quae de seculo VI, VII, VIII asseri ,

commemorabimus, cum quam dc in his rationem teneat Autor,ex dictis intelligi haud dissiculter possit. Summa huc redit, quod in tribus hisce seculis a doctrina veteris Ecclesiae nondum fuerit discessiim, ide. oque quod patres hujus aetatis nec transsubstantiationem, nec praesen . tiam realem corporis ac sanguinis Christi in Sacra Coena admiserint; nisi quod seculo demum octavo Johannes Damascenus hic innovare aliquid coeperit, qua de re deinceps dicemus. De sexto seculo cum vel ba facit, Africanae Ecclesiae sententiam hac de re paulo accuratius sibi explicandam sumsit, statimque ab initio laudat Petrum de Marca, quod concesserit, asserueritque diserte, primitivae Ecclesiae Doctores, speciatim Africanos docuisse, in sacramento S. Coenae panem post consecrationem, Verum manere panem. Atque hoc quidem est,quod porro probat Banagius, quod docuerint, post consecrationem verum panem, verumque Vinum accipi, itemque quod crediderint, panem esse signum corporis, idque Facundi testimonio comprobat, simulq; quae Sirmondus ac Harduinus ad vim ejus infringendam attulerunt, diluit. Sed his aliisque non immorabimur,cum graviora a tant,quae L XVI. nos ad se vocant. Etenim, postquam Autor demonstravit, per octo secula eandem fuisse Ecclesiae de Sacramento Eucharistiae doctrinam, quo pacto seculo demum nono ab ea discessum fuerit, ostendere aggreditur. Fuisse qnidem & sub initium istius seculi receptam hanc Ecclesiae sententiam, quae nec transsubstantiationem, nec praesentiam re

464쪽

pi Basileensis,Theodulphi Aurelianensis,Caroli M. Ludovicipii, Ago

bardi Lugdunensis, aliorumque comprobare annititur, quorum de Eucharistiae Sacramento edisserit sententiam. Ast Pascha sium demum Radbertum praesentiam carnalem,uti loquitur, corporis Christi docere incepisse, primumque adeo esse transsubstantiationis inventorem. Licet enim & in Orientali Ecclesia seculo praecedenti a pri mitiva Ecclesia in hoc capite descitum sit, Pascha si tamen sententiam diversam esse a doctrina Orientalium, quippe qui autore IohanneDamasceno unionem hypostaticam panis cum corpore Christi per modum augmenti cujusdam admiserint. paschasii autem sententiam mox tam avide arreptam fuisse ait , ut tantum non universam Ecclesiam Occidentalem, paucis exceptis, errore suo infecerit: quin ita eam invaluisse, ut vel duobus praeterlapsis seculis primitivae Ecclesiae doctrina penitus fere suerit obfuscata. Id vero cumprimis observa- tu dignum ducit, quod eodem tempore , eodemque modo, insignis mutatio in doctrina de Gratia quoque contigerit, Semi-Pelagianismo in Ecclesiam introducto, proscripta sensim sententia atque doctrina Augustini. Hoc cum eo pertineat, ut eo facilius admittatur, insignem istam in doctrina de S. Ccima mutationem, tam subito, nec quoquam fere animadvertente, contingere potuisse, quod forte, si aliis exemplis idem doceri non posset, superaret fidem,operae pretium duxit, in stituta utriusque mutationis comparatione,prolixius hoc edissere. Ni mirum cum hactenus Augustini doctrinam Orthodoxi omnes secuti fuissent, ita ut circa seculi octavi finem, anathematis fulmineSemi Pelagianisinum percuteret Romanus pontifex, Carolusque M. & istius praeceptor Alcvinus Augustini doctrinam amplecterentur, nihilose cius seculo nono scenam tam subito mutatam fuisse,ut in Godeschalcum, ex mente Augustini de praedestinatione docentem, certatim omnes irruerent eumque condemnarent. Et nihilosecius ea ratione

hoc factum fuisse, ut qui hoc animadverteret vix esset, cum ne unus quidem nominari possit, qui Semi-pelagianismum palam fuerit pro festus .Eodem itaque modo,subito quidem, sed ut nemo hoc animad' verteret, errorem de transsubstantiatione in Ecclesiam Christianam fuisse introductum. Quin ab iisdem quoque autoribus' utrumque errorem , in utraque Ecclesia, tum Orientali,tum Occidentali fuisse profectum. In Orientali enim Ecclesia Iohannem Damascenunia

465쪽

aao ACTA ERUDITORUM .

Semi-pelagianismum egregie promovisse,eundemque unionem panis cum corpore Christi asseruisse. In Occidentali Paschasium Radber. tum, non tantum transsiabstantiationem excogitasse, sed inter adver- os Godeschalci vel primum occupasse locum. Eundem amicum fui Te intimum Hiiacmari Rhemensis,& in ejus gratiam Semi Pelagia- rusini causam defendendam suscepisse ; quemadmodum Hiiacmarus contra in Pascha sit sententiam de transsubstantiatione conccsserit. Vtrumq;, Paschasium &Hincinarum, eosdem quoque habuisse adver-Drios, quos inter emineat Ratramnus, qui contra Paschasium in do- irina de S. Cfena , contra Hincinarum de praedestinatione scripserit. Hinc istum Jansenistis mox laudari, mox vituperari : laudari quidem in doctrina de gratia & praedestinatione, vituperari in doctrina de S. Coena,quippe in qua eundem adhuc cum Romana Ecclesia foveant errorem. Hincmorum tamen plures asseclas atque defensores h abuiste quam Paschasium, autumat; quin fuisse nonnullos ex discipulis atque sectatoribus Hiocmari, qui doctrinam Pascha sit impugnarint, quos inter emineant Iohannes Scotus Erigena, Amalarius, atque Rabanus. Documentum certissimum hinc' capi ait, doctrinam quin dam oppido falsam esse, si ab amicis pariter ac inimicis impetatur, refellaturve. Dissimilia itaque licet utriusque, & Paschasii, & Hinc- mari doctrina experta fuerit fata, mox tamen eandem utriusque R ille felicit tem, ut superatis dissicultatibus omnibus, frustra contra niten tibus veritatis defensoribus,eorum sententia longe lateque Ecclesiam velut inundaverit: a Scholasticis autem oppressa penitus atque submersa veritate,&Pelagianismus, & transsubstantiationis inventum, ad supremum erroris fastigium perductum fuerit. Haec velut in tramitia de ortu & progressu hujus sententiae postquam Autor disseruit, de ipso Paschasio sollicitus est, & primo quidem dum in patriam ejus inquirit, notat errorem Trithemii & Chronici manu scripti monasterii Corbet ensis,Paschasium huncce cum Paschasio Diacono Romano,qui trecentis antea annis vixerit, confundentium. Multa alia ex vita eius memoratu digna refert, quae nos praetermittimus, hoc saltem sit jungentes, quod de doctrina ejus observavit. Docuisse namque eum inquit,poli consecrationem symbola non amplius este panem &vinum , sed corpus & sanguinem Christi, sed simul tamen quasdam fovisse opiniones, in quibus a decretis Ecclesiae Romanae plane dif-

466쪽

eedat. Namque non tantum eum vocem sacramenti a secreto aut consecratione derivasse, sacramentumque ita dici autumasse,quod Spi. ritus S. aliquid secreti atque absconditi in utentibus sacramento operetur, sed duo etiam tantum admisisse sacramenta, Baptismi & S.Coenae; itemque asseruisse, quod Spiritus s. corpus ac sanguinen Christi in S.Coena creet, quemadmodum caro Christi in utero B. Traginis Mariae fuerit creata: quam quidem creationem a transsiubstantia. tione maximopere differre Autor contendit. Interdum quoque paschasium non satis sibi constare, asserereque, panem atq; vinum adhuc remanere in S.Coena, corpusque Christi in hoc sacramento non nisi a fidelibus accipi: contendere quoque eum, quod Laici aeque ac Clerici sanguinem Christi bibere debeant; ut cetera erudite abAutore hic ob. servata,sicco nunc praetereamus pede. Operae tamen fuerit pretium, ex iis, quae de controversiae hujus a Paschasio primum excitatae ratione

porro refert, nonnulla commemorare. Etenim cum Romanensi. um intersit,non concedere, quod seculo demum nono ortum sit trans

substantiationis dogma , &ver' negare nequeant, de Eucharistia multa fuisse eo tempore disputata, Meldensis quidem Episcopus assirmare non dubitavit, de praesentia reali corppris & sanguinis Christi nullam tum fuisse litem, ac Orientalem Occidentalemq; Ecclesiam in ea afferenda, amica consensione inter se conspirasse, sed de eo solum fuisse disputatum, num corpus Christi in s. Cinna praesens, idem sit, quod fuit in utero beatae Virginis Mariae t hoc nonnullos assirmasse, alios autem negasse: deinde nonnullos asseruisse, Christi corpus in sacra Coena vere quidem praesens esse,sed sub figura simul, atque quod.dam insimul integumpntum atque mysterium adesse; quod cum alii

concedere nollent, rursus in controversias atque lites eos exarsisse.

Et hoc quidem est, quod Autor sibi ex instituto confutandum sumsit, qui prolatis ipsius Paschasi verbis,non de fictis istis aMeldensium Prae. sule controversis,sed de reali corporis & sanguinis Christi praesentia,

tum concertatum fuisse. Simulque ex ipso Paschasio probat, ejus sententiam pro nova & inaudita tum fuisse habitam. Rursus tamen alio modo rebus Romanensium hic consulere studet Arnaldus. Nam. que primo vivente Paschaso ei nullum se opposuisse, &cum jam tria. ginta anni post sententiam ejus scripto propalatam efflixissent, obscuros quosdam hominea et sis opposi oleum praterea n ς in Concilio,

467쪽

η i ACTA ERUDITORUM

nec a Romano Pontifice fuisse damnatum; quae omnia documento sint doctrinam Pasthasii non fuisse novam , sed eam ipsem,qua Ecclesia semper personuisset. QEae Banagius ita diluit,ut pruno ex ratio.

nibus chronologicis erroris convincat Arnaidum, demonstretque triginta annos non es auxisse, priusqua aliquis ejus sententiae contradi ceret: ut tamen conccdat, per aliquot annos delituisse velut hoc scriptum Paschasii,nec adversarium fuisse nactum; quod mirandum non

sit,cum per bella intestina Ludovici pii ejusque filiorum, turbata fuerit regni Francici quies, & quod ex vestphalia liber non tam cito in notitiam reliquorum Episcoporum pervenire potuerit. Deinde & quod de silentio Pontificum, Conciliorum, Episcoporumque objecerat Ar

naidus,sub examen revocat, tandemque concludit, hoc suae non magis quam Romanensum sententiae obstare, cum ab his nec adve sarii Pascha sit damnati sint: dein manifestum este, Galliae Episcopos quos .dam acriter satis paschasio se oppositisse ut quoque ex Corbetensimo nasterio, in quo Abbatis munere fungebatur, excedere coactus sit. De anonymis autem,qui Pascha sit sententiam ea aetate refutarunt, deinceps ex instituto disserit. Ceterum nonnulli Romanensium pecu liarem hic finxerunt *ctam Stercorariorum, in qua debellanda Paschasius occupatus fuerit. Banagius autem inter commenta hanc sectam refert, probatq; per ludibrium hoc nomen Orthodoxis a transesubstantiationis fautoribus datum fuisse. Etenim admisso translub stantiationis dogma te,non poterant non multae inde oriri quaestiones ineptae atque otiosae,de accidentibus post transtubstantiationem in pane & vino reliquis, inter quas & haec erat, an quas mutationes per comestionem cibus vulgaris subit,iisdem quoque corpus &sanguis Christi sit obnoxius 8 In qua explicanda licet Scholastici non unam ingressi fuerint viam, impugnatores tamen transtabstantiationis, quae ex hac doctrina fluebant ατοπα nunquam non illis objecisse,ssanagius docet,& ita Stercorariorum ab iis tandem retulisse nomen. Observat porro,Gui undum Archiepiscopum Aversanum, acerrimumque trans substantiationis defensorem, primum Stercoranismi mem inisse: αnum recte Amalario,Rabano, Heribaldo, Ratramno,aliisque objiciatur, disquirit. Sed de reliquis quoque seculi noni ac decimi scripto ribus disserit, & in illorum de S. Coena sententiam inquirit,& de Li- turgiis, variisque ritibus, & ceremoniis in S. Coenae administratione

usita.

468쪽

ustitis', 'multa observatu digna in medium affert. Nec legisse quoque quenquam poenitebit, quae de adoratione Eucharistiae in libro se quenti exponit, dum eundo per omnia seculata prima Ecclesiae origine, ad seculum usque duodecimum,historiam adorationis hujus Dacramenti justa serie deducit. Namque seculo duodecimo demum Ecclesiam Romana ad hunc. superstitionis gradum pervenisse,sicut seculo sequenti decimo tertio festum in honorem hujus sacramenti institutum sit, Auctori manifestum& extra dubium positum videtur. .

Sed hic nuuc quidem, ne in nimiam molem Vasti operis recensus excrescat, filum abrumpimus, quae supersunt, mense proximo enarraturi,

NI IAI RATISI, E SOCIETATE IESU THEOLOGI, RE.

sponsio ad Memoriale n quo F. Sebosianus a S. Paulo, ordinis Vetraum Carmelitarim , adrersus Acta Sanctorem oe personam R. P. Danielis Papebrochis accussiones

fas reiterat.

Antverpiae, apud viduam V. Thieullier,ID '. q. plag. i8 I. OUotnam &quae lites motae fuerint a Patribus Carmel itis Danieli

Papebrochio,Ordinis eorum originem inde ab Eliae temporibus esse derivandam neganti, plus vice simplici in Actis hisce nostris memoravimus. Perta si vero tandem illi disputationum,aut quacunque forsan ratione alia adducti, imponendum utrique parti silentium a summo Pontifice postularunt. Prior etenim Carmelitani ordinis Ceneralis , p. de Villalobos,siab initium anni superioris isq8, petitum istud nomine sociorum ad Innocentium XII Romae detulit: hine a Concilii Tridentini Congregatione mandatum ea de re d. 8 Martii decretum,post ab Eminentissimis Cardinalibus in hunc finem deputatis formatum, inque eadem Congregatione d. 26 Aprilis comprobatum, ac tandem d.-Novembris a Pontifice Maximo publicatum fuit; quamvis, ut videri queat, minime ad palatum eorum, qui primitus id edi flagitaverant. Cum enim nullum aliud silentium imponat,quam quod super quaestione de ordinis Carmelitani primae. va institutione ac successione ab Elia latq; Elinato Prophetis tenendum

sit, integrum sibi, isto non obstante, Papebrochius cum asellis existi-Κkk a mali

469쪽

444 ACTA ERUDlTORUM

rnat, accusationes adversariorum ab illo themate alienas Imposterum non minus, atque hactenus, refellere. Quemadmodum proinde disquisitioni de primaeva Ordinis Carmelitici crigine ultimam velut manum imposuit,edita d. i7 Septembris anni superioris, non verae, quam sacer ille Ordo jactet, originis ac successionis brevi adumbratione : ita silentium a Summo Pontifice tunc adhuc iniungendum sancte se servare velle pollicitus est ; quanquam adversarios ab illo tempore, quo interdictum de scriptis hoc in certamine non amplius e- .dendis petierint, tractatus plures&grandiores, autorum suorum, iscipsius etiam Generalis deVilla lobos, nominibus insignitos Nolae, Ant. verpiae, Lovanti nihilo secius vulgasse, ac ipses insuper omnem concordiae sanciendae occasionem miris modis intervertisse,conqueratur. Ast, ut ad alias objectiones, arcem rei haud invadentes,posthac tacere se nolle palam innueret, potestatem libera concessit Collegarum suorum uni, R. P. Nicolao Rayaeo, ut Respons:onem,quam titulus modo insinuatus Benevolo Lectori nominavit,adornaret: ipse enim quo minus eandem consignaret literis, oculorum sedebilitate, qua nec scribe, re nunc sua manu,nec legere quicquam valeat, impeditum fuisse, per amanuensem nos edocuit. Nimirum R. p. sebastianus a S. paulo Exhibitionem errorum a Papebrochio admissorum edidisse oli in haud Contentus, novo insuper, quod vocavit, Memoriali accusationes suas

rei terare, quodque hae in Responsionibus a Papebrochio Exhibitioni isti oppositis,& a nobis suo loco latius recensitis, satis dilutae nequa quam fuerint,asserere sustinuit. Idem ergo Rayaeus', quem in Actis nostris anni superioris p. 13 Praeambulorum Exhibitioni modo dictae praefixorum Examen luridico- Theologicum suscepisse diximus , causam Papebrochii jam denuo tuetur: quanquam prolixum adeo laborem exantiare necessum minime habuerit,cum e viginti quinque articulis, quorum apologiam, adversario quondam sic postulante, Pa pebrochius texuerat, duos solum priores ille attigerit, refutationem eorum,quae ad objectiones caeteras hic reposuerit, proxime daturum se pollicitus,ut ut reapse existimans, re ut per decretum de servando utrinque silentio labore illo imposterum supersedere non citra honestillimae obedientiae speciem valeret. Hanc sane mentem Rayaeus

expressiis ipsi verbis tribuit, ac de caetero, quam firmo adhuc talo Pa pebro sui relponsione. nitantur, evictum dare allaborat, Capita ve

470쪽

MENSIS OCTOB. A. M DC XCIX. 4 s

ro, circa quae in opere praesenti controvertitur, & quorum veritas a Rayato adstruitur,haec sunt: quod Papebrochius de paupertate Christi, B. Virginis & Josephi merito dubitarit: quod recte docuerit, Christum diutius,quam annis 33, inter mortales vixisse ; imagines Christi& matris ejusdemVirginis, fidelium duntaxat credulitate,minime quidem fraudulenta, interim tamen nec idoneo satis argumento fulta, Lucae Evangeli me pictori tribui; recte ambigi, an ulla unquam fuerit Veronica, matrona pia; illuminationem Tobiae, utpote quae Verbi incarnationem praecesserit, parum apte Iesu Christo tribui; non omnia, quae de inventione S. Crucis circumferantur, scripta genuinis accensenda esse; Petrum annis modo quindecim Romae sedisse; Actas. Sylvestri parum genuina esse; donationis Constantini M. instrv. mentum,quod vulgo appelletur, authenticum, explodendum venire ;jus eligendi Imperatorem per septem Germaniae Principes, non profluere a constitutione quadam Apostolica; Nicolaumi Papam erras. se, recipiendo & approbando Acta Concilii Sinuessani; Felicem V absque culpa suscepisse Papatum contra Eugenium IV: quod Pape-brochius nunquam Summos Pontifices erroris in materia reIigionis arguerit; quod nihil sedi Apostolicae parum decorum scripserit; quo antispiam Ioachimi Abbatis libros ut ab omni errore alienos laudarit: ut minutiora quaedam alia silentio praetereamus.

EFFECTUS SINGIILARES LENTIS OPTICAE ad Telescopia, per D. T. Quemadmodum multo jam tempore satis superque mihi perspect2

fuerunt rationes, quibus scientia naturalis insigniter promoveri potest: ita obtinendo liuic fini, inter alia complura, vel maxime necessarium arbitratus sum, opticen ad Itange altiorem perfectionis gradum, atque hactenus obtinuit, evehere. Postquam vero animum operae huic intentius applicavi,quantumvis magnis laboribus, quantiscunque etiam sum tuum & temporis impendiis,parum estici posse, prima fronte mihi videbatur: dis. sicultatibus hic obviis adeo implexis, ut pene pro insuperabilibus censeri mererentur. Veruntamen dignitas utilitasque hujus negotii, nihil hic intentatum relinquere, impensissime persuadcbat.

Hanc

SEARCH

MENU NAVIGATION