장음표시 사용
441쪽
TI Arum in numismata vetera observationum,serenissimo Magno Hetruriae Duci dicatarum, Autor est doctisimus Abbas Phidippis Buonarota, ex clarissima illa familia genus ducens,quae duobus maxime decoribus illustrata est, altero Pictore & Sculptore incomparabili, altero Poeta in lingua patria & Antiquario celebri, utroque cliente Serenissimae Domus Mediceae, instauraridis provehendisque bonis artibus natae. Sunt vero numismata his observationibus eXposita ina joris formae seu moduli, depromta e Museo Eminentissimi Cardinalis Calparis de Carpinea, quibus perpetua fere series Imperatorum,inde usque ab Hadriano ad Constantinum M. exhibetur. Quae cum aeriincidisset scalptor, & 37 tabulis comprehensa luci publicae sistere constituisset: ut illis explicationem adderet, non invitus se adduci passus est Autor, qui longo usu multa in his deprehenderat, quae primo intuitu ne doctis quidem peritisque patere poterant. Agnoscit vero, multa esse in studio rei nummariae incerta, merisque saepe conjecturis niti expositionem symbolorum& imaginum, quae arbitrio pictorum sculptorumque saepe mutentur, aut singulare aliquod factum nullis literis proditum respiciant, aut ab occultis mysteriis petita sint: quamvis non neget,quaedam in hac arte satis esse certa & inter doctos explorata. Atque haec quidem uti secutus est,& recepit: ita in illis nil se temere assirmare, nec incerta pro certis lectori obtrudere assirmat. Neque id derogare praestantiae hujus studii quicquam censet, quin potius cum mentem in veritate investiganda reddat circumspectam,&a temeraria assensione cohibeat, id ipsum ponendum esse ju' dicat in reliquis hujus studii utilitatibus, quae inde in historiam cacram dc civilem, chronologiam, geographiam, literas & omne genus eruditionis redundant. Praeterea recenset, quae in eodem illustri Mus eo asserventur antiquitatis monumenta, e marmore, gemmis, lapidibus, vitro, chrystallo, aere aliove metallo,& demum ex ebore, quae eo rari' ora,quo difficilius integra aetatem ferunt. Horum figuris cum hoc opus distinctum sit atque exornatum: Autor&generatim horum ψ-mnium artificium t ultim, in quem a veteribus conficta sint, docet,&speciatim insigniora nonnulla cum in praefatione explicat, tum in fine operis speciosium triumphum Bacchi erudite luculenterque exponit. Est is triumphus insculptus gemniae,ea prorsus magnitudine, quae hic, aere
444쪽
aere expressa est. Spectantur in eo duo Centauri, quorum alter facem, Tab. VIII.
alter thyrsum tenet: ex altero latere duae apparent Centaurae, altera tibias inflans,altera tympanum pulsans. Hi Ce taurijuncti sunt currui, in quo Bacchus stat erectus dextra cantharum, sinistra thyrsum gerens,cui asinistris adstat Ceres,spicas & papaver sinistra ostentans;a dextris cernitur Genius, folium manibus elatis gerens. Sub Centauris in terra jacet ex una parte cista mystica, ex altera vas ingens cum patera seu phiala. Singulorum mythologiam Autor exequitur , de C statim primum observans, eos Soli, Herculi, Esculapio, sed omnium frequentissime Baccho tribui, seu quod ab eo fuerint domiti, seu quod vino fuerint deleelati, ex quo bellum eorum cum Lapithis)seu potius,quod
Bacchus, teste Sarisberiens , a Chirone Centauro fuerit educatus. Centauras in aliis quoque monumentis, &speciatim in nummo Iuliae Augustae,apud Seguinum extare monet ; eas vero tanquam debiliores ex regula Circensium in medio collocari debuisse,quod tunc in trium. phis forte negligi potuerit. Facem accensam in manu sinistra Centauri in orgiis festisque Bacchi gestari solitam, non tam quod Bacchum eundem crederent ac Solem, quam quod noctu ista festa celebrarentur. Ornu, quod alter Centaurus sinistra praefert, pro poc lo primi mortales utebantur, nec id posterioribus seculis desitum, prae sertim inter eos, qui άμυτὶ pocula exhaurire consueverant. Thy sus in altera Centauri manu, hasta est Bacchi & Bacchantium , cujus
mucro hedera lambente protegitur, ut ait Macrobius. Nomen vero
Thyrsi proprie pertinet ad caput seu fastigium hast obvolutum,quod
plerumque ex meris hederae foliis contexebatur, quibus nullum telum suberat. Ob quam similitudinem& pinus nomen thyrsi habebat, alioqui Baccho sacrata, &hasta ferro crassiori& rotundo praetexta, quod non dissimilis esset thyrso, dicebatur θυρσολογχος . Tympanum porro, quod in Centaurae manu cernitur, instrumentum est orbiculare, extensa pelle obductum, cui nonnunquam tintinnabula erant appensa,idque in Bacchi festis orgiisque resonabat. Tibias porro, quas altera Centaura inflat, e mysteriis magnae Matris Deum ad Bacchi sacra translatas putat i hornutus,quod pleris lue in locis vinde. miae tibiarum cantu perstrepebant. Denique humeris Centaurarum inhaeret consuetum Baccharum indumentum, videlicet, pelles tene. rorum cervorum, damarumque, quas Nebridas vocant, aut capra
445쪽
rum, aut pantherarum , in quibus maculae vel stellas referunt, sicuti Bacchus Solem, vel racemos. Bacchus ipse stat erectus in curru, ne vino succumbere videatur, quod divinitatem non decet. Figuram ejus hi versus Sidonii exprimunt: Cantharus j thyrsis dextra tiva eferantur, Nec igit exertossed tangit Iasia lacertos. Iuvenis vero apparet imberbis, capillo flavo, qua forma frequentius pingitur, seu quod ignis non senescit, a Baccho,hoc est,sole profectus: seu quod ebrietas nunquam matura est. Quanquam & omnem aeta. tis formam recipit, imitatus Solem , qui omnes anni tempestates aetati humanae respondentes producit. Nudus quoque sistitur, quod vinum mores & cogitata cujusque renudet. Saepe tamen vestitus barba tuique conspicitur. Ad latus ejus consistit Ceres Sum spica & papa vere. Utriusque enim usum mortales docuit, siquidem dc ex specie quadam papaveris panis conficitur. Haec dextra Bacchum ample bitur, ut intelligatur utriusque conjunctio vitae tuendae neces aria. Unde & utrique conjunctim cultus exhibitus, cum apud aegyptios Osridi & Is i qui iidem fiunt ac Bacchus & Ceres,& inter Graecos,qui nec a sacris Eleusiniis Cereri dicatis Bacchum excludebant. Etsi vero Iacchus ille mysteriorum Eleusiniorum Iovis Sc Proserpinae filius habebatur,a Titanibus occisus: in Bacchum tamen Thebanum Semeles filium sc trans tigrasse credebatur, ut uterque idem esset & corporis specie & animi dotibus. Non defore vero Autor suspicatur, qui mulierem ad latus Bacchi Proserpinam interpretentur, cui eadem symbola conveniant,parque cum Laccho intercedat necessitudo,ut in uno
sepe templo tribus illis, Baccho, Cereri &Proserpinae statuae sint pomtae, & huic Liberae cognomen sit inditum, quod soror Bacchi fit habita.
Nonnullos vero putat in illa muliere Bacchi amicam agnituros,quam in triumpho ducat, praesertim quod Cupido videatur,qui currum praece dit volans.Autor vero censet hunc potius unum esse ex Geniis Diis
veluti pueri ministrique adiungi solent; folium vero manibus explicis
tum,comparatum e sic muscis abigendis. De coronis ederaceis cum a
lii jam occupa verint dicere,paucis monet, ederam a Baccho sociisque forte ascitam esse, quod inculto illo aevo deessent plantae elegantiores: retentam postea religione quadam,utut in caeteris Bacchantes delicias
446쪽
MENSIS SEPTEMB. A. MDC XCIX. 4rr
dibus subjacet, in pompis sacris gestata,continebat varia a Gentilibus studiose celata, sed a Clemente Alexandrino in Protreptico prodita. Haec initiati in mysteriis depromebant, & certis carminibus recitatis in cistam reponebant. Serpens cistae incubans Iovem indicabat,qui sub hac figura e Proserpina Bacchum genuerat: quanquam & amuleti vicem prastabant serpentes, quos etiam quasi vino amicos & hederae,ad instar coronae capite vel manu praeferebant. Postremo vas illud ingens, si an sis instructum esset, cantharus videri posset: sicuti patera rotunda, larga & plana phiala haberi potest, quam clypeum Bacchi metaphorice dici Aristoteles autor est. Plura vero vasa Baccho dicata, & ab eodem in expeditione Indica circumvecta, quibus Indos ad ebrietatem adduceret, Nonnus in Dionysiacis occinit. Verum satis de Bacchi triumpho. Accedimus ad numismata, quibus dilucidandis hoc opus perscriptum est. Ex iis ad Hadrianum Imp. spectant septem, ad puerum
ab eo adamatum & consecratum Antinoum tria, ad Antoninum Pium seX,ad U.Autoninum &L. Auretium Verum Divos Fratres octo, ad Comis modia duodecim,ad septimis merum, Caracali se dc Getamduodecim, ad Macrinum duo, ad severum Alexandrum tria, ad uaximinum duo,
ad Gordianum octo, ad Philippos patrem & filium, illiusque conjugem
Otacibarar Severam quatuor, ad Decium quatuor, ad Trebonianum II
num , ad Galgum π Volusianum unum, ad Val rianum duo, ad Gallienum quatuor, ad Corneliam Saloninam Aug. & Saloninum Caesarem duo, ad Postumum duo, ad surelianum unum, quod tamen Autor detrita enim est inscriptio in Maximiani potius esse censet, ad Probum sex, ad Carum Carinum s Numerianum quinque, ad Diocletianum sex, ad Maximianum septem, ad Galerium duo, ad Consantinum Atiquatuor, in quibus duo Constantinopolim habent inscriptam, ad D
centium Caeserem unum. His subjiciuntur numismata partim excavata , ut pyNidem referre videantur , partim ex mera lamina quae constant, nec publica autoritate videntur percussa, partim in varios usus perforata,partim ad oram circumcina, partim utrinque prominentia, ut axis vicem praestare possint. Denique agmen claudunt numismata quaedam in superioribus praetermissa& suis locis addenda , velutin Antinoum, in Crispinam Aug. taliam Augustam , Caracallam & Gordianum. Obtavationis, quibu5 hac numismata illustrantur,mul-
447쪽
ta reconditaque eruditione sunt refertae: ex quibus ut pauca delibemus, neque enim singula persequi instituti nostri fert ratio ad num- p. 7, mum secundum Hadriani, in quo Victoria bigam agit, belli Iudaici tempora & periodos exponit Autor, quod unum ab Hadriano reverap. 9 gestum esse docet. Ad tertium Hadriani numisma quod clypei formam gerit, disquirit, cur & quando Uypei Heroibus fuerint dicati: de priscis temporibus nonnisi clypeos hostibus ereptos in templis suspensos esse, posthaec, cum hos ipsos, in quibus imagines Virorum illustrium conspiciebant, exolescente cladis memoria, veneratione prose querentur, Viris bene meritis seu demortuis seu vivis similes clypeos p. 17. fuisse dedicatos commemorat. In quinto Hadriani nummo cum ex tet templum decem columnis statui lue ornatum, id esse Romae Venerisque templum, instauratis Palilibus ab Hadriano conditum, ejusque architectum, qui errores quosdam in Hadriani sciagraphia nota verat, ab eo fuisse occisum, & qui fuerint isti errores, erudite docet. p. 00 Nummus secundus in honoremAntinoi aTharsensibus percussus facit,ut,qui Tharsum ornaverint extulerintque Imperatores; quis metropo
lim provinciae fecerit quod Hadrianum fecisse suspicatur, Dionem
que Chrysostomum eam vocantem emen
dat, dc legit μητροπολιν επαρχιας;) Cydni fluminis eam alluentis quae fuerit amoenitas, & quo cultu fluvios prosecuti fuerint Gentiles, p. ὶ6. disserat. In tertio Antinoi nummo id novum & a prisca religione alienum observat,quod idem & Heros dicatur, & nonus Apolla. Heroes enim medium ordinem inter Deos homines obtinent,iisque tribuunt inferias εναγίζουσι, Diis vero sacrificant, γυ-ι. Hoc discrimen po-sferiori aevo crescente adulatione negle sum, etiam hoc eXemplo app. FI. paret. Ex nummo tertio Antonini Pii demonstrat annum victoriae de Mauris partae, quem Capitolinus silet,videlicet sis V. C. & ibo N. p. 7s. Chr. utpote qui respondet XXIII Trib. Pot. in numis rarie notato. In nummo Faustinae, quam Cyaiceni Proserpinae specie repraesentant, similibus exemplis ostendit,ltib imaginibus Deorum ipsos Principes fuisse expressos, Proserpinam vero Cyrici eximie cultam fuisse docet. p. 86. Nummum L. Veri a Magnetibus percussum, & in aversa parte Dianae Leucophrynes effigie signatum, ad Magnesiam, quae ad Moeandrum est, pertinere ostendit, utpote in qua aedes Dianae fuerit structurae artificio Ephesinum templum vincens; reliqua quoque hujus urbis Or
448쪽
namenta es fata exponit. Qui factum sit, ut Commodus nunc Marci, nunc Lucii praenomine uteretur,ad nummum hujus Imp. secundum disputat, & Lucium vocatum esse us ite ad annum III Trib. pol. hinc' modo Marcum, modo Lucium, postremo nonnisi Lucium appella. tum esse observat, in L. Veri sine dubio memoriam, quem imitari ma- gis quam patrem studuerit, imo a quo forte fuerit adoptatus. In num ino Caracallae triumphum explicat, qui illic exhibetur, & quod sub scriptum est, B. NEΩΚOpOI,nullo quamvis praeeunte exponit, Bis Neocori,non quod duplici vice illo munere sint perfuncti, sed quod uno decreto honos is fuerit geminatus. In altero Caracallae nummo Alex D Erina Pythio ludos fu iste docet,in honorem Caracallae a Commu- - ni Thracum institutos: recepto jam more, ut ludos Diis dicatos ad Impp. transferrent. De caetero Alyxandri cognomen, quod Caracalla sibi ascivit, vix unquam in nummis occurrit, non magis ac Magni, quod demum ab illius obitu in nummis legitur, & cum Divo conjungitur. Numisma Getae Caesaris in aversa parte sistit templum,& in eo simulachrum Iovis Labra leni cum hasta & securi, a Milesiis,quqrum hic nummus est, sub hac figura cultum. Cur vero non cum sceptro, nec cum fulmine, sed cum securi & hasta sit effictus Iupiter, e Plutarcho docetAutor,& ab illa securi Lydica voce Iovem esse dictum Labradeum , & ab illo ornatu militarem. Antiquitatis vero notam in templo & simulachro esse monet, quod hoc desinat in Hermam seu statuam Mercurialem. In primo Macrini nummo caput Imper. imberbe apparet, in aliis barbatum, idque inde factum esse tradit Au tor , quod Macrinus imperio potitus ad imitationem M. Antonini Philosophi se componere coeperit, quem tamen non nisi barba, incessu, sermone expresserit, a reliquis ejus virtutibus prorsus alienus. In
nummo Maximini tres puellas in aversia parte cum libra&cornu copiae consipicuas, addita inscriptione, mi fas Augusti, monetam eam que triplicem, auri,argenti, aeris referre, singularumque ornatus unicuique generi monetae convenire ostendit. Ad nummum Cons anti. ni M. primum, in quo caput Imper. corona laureata, eaque gemmis distincta ornatum apparet.observat,hunc Imp invexisse hunc morem,
ut & perpetuum diadema gestaverit,& unionibus geminisque illud insigniverit; quod cum priores Impp. aliquando tentassent, id illis vi. . . tio versum & e minato luxui tributum esse: Constantinum tamen
449쪽
eeligione potius ductum coronam gestasse, quam m ater Helena e ter. ia sancta illi transmiserat Dominicas crucis ferro inter gemmas coria scantem. Eundem Imperatorem dictum ei se Victorem, non in elogii, sed praenominis vim & modum,epigraphe nummi: VICT. CON-sTANTINUS AUG. ostendit. Plura, neque ea minus elegantia,facile afferri poterant: verum ea quisque eX ipsis fontejucundius hauriet.
Anglorum, primo per Langbainium editi, nunc ad haec usique te ora producti.
Londini apud N. Cox&W. Turner, l692. in8. plag. II. IN tanta antiquitatis jactura inter alia non parum dolemus, quod petierint nobis excellentissimi Vit/rum kriptores. Etsi enim , ut de philosophis dicamus,sii persint etiamnum Diogenis Laertii, Phialos rati, Iamblichi, Hesychii,Eunapii vitae, tamen & periere nobis au.ctores longe nobiliores, & bi adeo parum sibi constant non rato , ut vix unus philostratus in vita Apollonii Tyanaes impleviste satis videatur ζ βιογράφου nomen. De Poetis vero antiquis prope nihil nobis, nisi ex Lexicographis , vel Locorum Communium compilatoribus nonnullis constat. Optime quidem speciatim Dramaticis post Aristotelem & Callimachum consuluerat Aristophanes, nobilis Grammaticus, consignando Διδα coιMας, quibus catalogum & chro- nologiam omnium dramatum a Poetis factorum complexus est; v tum & hoc opus intercidit. Interim laudandi illorum hoc aevo coanatus sunt, qui vel dramatum a suae nationis hominibus editorum numerum ineunt, vel vitas auctorum atque characteres apte describunt,
quo tu illud inter Italos LeoAllatius in opere posthumo Dramaturaeia dicto,quod septem indicibus Italico quidem idiomate comprehenditur, impressiim Romae A. I666, utrumque vero ante complures anno apud Anglos Langbainius 'jusque nunc continuator Carolus Gildon
praestiterunt. Quanquam enim, quod ad Anglos attinet, duo alii quoque, Winstants & Philhps,de poetis nonnulla ediderunt, tamen hi&veteres poetas & cujuscunque genςris Iecentio;es complexi simi sunt
450쪽
MENSU SEPTEMB. A. MDCXC X. 41 e
s t & in recensendis dramaticis parciores habentur. Unus,quod sciamus, an, infus, etsi successsu non plane prospero solos Theatri scriptores aggressis est; & quantum de auctoribus Dramatum , quorum catalogum exhibet satis spissum, expistari potuit, ita in unum volumen congessit, ut odio iubinde in quosdam abreptus, & apposi. is saepiuscule exemplis male sesectis,in Poes tum Comica tum Trahi
ca mediocriter versatus videri queat. Quae cuncta cum observaret Caroltis Gilrin,ut librum ad pretium paulo tenuius reduceret, tum ut suo loco supplere aptius pollet, quae desiderabantur, ex pla illa ineptiora omist, Poetas item, quibus non optime voluit Langbainius vindicavit, aliorum vero, quos supra modum laudaverat, sphalmata minime dissimulavit. Sumcere haec forsitan poterant, ut de instituto continuatoris Lectori benevolo constaret. Verum quoniam juvat quoque ex ipso libro aliquid delibare, colligemus foeminarum nomi na , quae dramate apud Atalos excelluisse feruntur. Inter has vero agmen merito ducit Apha a Rehn, quae Astraeae nomine apud Poetas venit, orta Cantuarii, cujuvraeter septendecim dramata excellentissima ,exstant etiam poemata alia,in quibus est,quod obiter monemus quo fatum Ducis Rochestriae, Poetae incomparabilis, acerbissime lamentatur. Puella dicitur pulchritudine excelluisse, maturior vero aetate non suum tantummodo sexum stiperasse in poes, sed& mari
diam partem sexus praestantioris. Amarunt viventem, parentarunt mortuae omnes. Sepulcrum vero eius est in claustris Abbatiae vest-
monasteriensis sub marmore, cui Anglice inscriptum est in hunc ser-
Ingenio superare suo quae cuncta valebat,
Ingenio mortem vincere non potuit.
Iungimus, quae illam aetate paululum antecessit, sed poematis gloria longe inferior est, 'Citharinam Hillas, natam in alliae quodam tractu. Unde si quis detur Helicon, in Wallia illum esse,Comes de Or-rery asseverat in carmine, quod hujus foeminae poematibus praemitti meminimus, beatamque praedicat provinciam, a qua Rex titulum habeat, & in qua vivat Orm . Hoc enim illi nomen faciunt poetae, Astraeae nomen Rehniae, quorsum adludunt fere omnes, quorum plausis Apraea poematibus praemittuntur, bene Angliae ominantium, ex ja
rura oris a tam feliciter reparata, Quanquam itaquς laude sua,
