장음표시 사용
471쪽
Hanc vero operis molem aggressuro, in limine statim nova plane vitrorum fabrica opus erat: cum ejus magnitudinis & crassitiei, quae hic requirebantur, vitra,flatu, sueto scilicet hactenus ossicinis vitrariis medio, parari neutiquam possint. Successit tamen coeptumhoe,post plurium annorum indefesia studia, adeo feliciter, ut opera nostra ejusmodi jam vitra conficiantur,quibus gemina nequeVenetiae, neque Lutetia, nec ullus alius terrarum locus hucusque dedere: de quibus, quorum alia ad Ioo, o quin 3oo libras pendent, jam antehac Actorum anno Id 96 p. 3 F seqq. sub rubrica, Singularis ρο nova ariis vitriariae Emenae,eso,dis eruimus.Ab illo tempore alia pro speculis vitra, septem pςdes longa,quinque lata,& pollicem crassa confecimus : inque promtu nobis est, adhuc longe majora,diversaque alia insignis momenti &usias, de quibus aliquando pluribus, construere .
Horum omnium veritatem certitudinemque edoctus potentissimus Rex Poloniarum,Dominus noster Clementissimus, sub auspiciis Serenissimi Vicarii Electoralis, Principis Furstenbergii prope Dresdam,
Electoratus Saxonici metropolim,ossicinam vitriariam extrui curavit, quae omnibus numeris absoluta,quibuscunq;& quantumcunque magnis vitris parandis exam in sufficit. Superata hac difficultate, restabat altera,priore illa non levior. Cum enim grandibus ejusmodi vitris ad ustis opticos praeparandis, nullae vires humanae pares essent, excogitanda erat machina, cujus ope .ea ad quamvis formam, planam, conveXam, concavam
componi possent ; quae pari facilitate Vitra tereret, laevigaret .poliret, quas operationes diversis alias rationibus absolvi notum est; & quae denique cum constet, summae accurationis figuram hic requiri) eadem ad leges exquisitissimae exactitudinis perficeret. Hujusinodima. chinam, aquae motu versatilem, jam eousque persectionis adduxi, ut in hoc genere nihil simplicius consummatiuique excogitari posse, omnino sicl persuasius. Atque ut fidem hujus rei peritis faciam, spe. ciminis loco, de perspicillo certo quaedam proferam, quale hucusque non extitit, beneficioque hujus machinae confectum est. Vitri quidem ad idem destinati diameter ab initio duorum pedum erat; sed postquam casu quodam noxam pa stum est, magnitudine tamen adhuc pedem Rhenanum excedit. Ex eo lens convexo conveXa elaborata est ἱ2 pedum,exactillimae perfectionis: nec difficiliori
472쪽
siciliori opera ex eodem vitro planco, convexum 63 pedum construi potuisset. Rerum opticarum gnaris, sed quorsum tantae magnitudinis lentes, incertis sciam notum sit, objectivis tubospecillorum exiguam aperturam relinqui praejudicium, quod magno optices damno hactenus invaluit, brevibus tollendum est: uberiorem enim hujus argu menti tractationem alibi, ubi de cavendis corrigendisque magni ponderis praejudiciis opticis aliis dicendi locus erit, daturus sum. Et postem hic quidem indicare,aliis atque aliis lentibus ocularibus
adhibitis,. aperturas etiam objectivi majores majoetesque, citra offa cias colorum iridis, usurpari posse ; verum majoris momenti res pari denda est. Tam grandium enim lentium beneficio s. unica tantum lente, citra ullum oculare, nobis opus est: id quod insignem facilitatem tam terrestribus quam coelestibus observationibus conciliat ;utcunque telescopia immensae sint longitudinis ut ut interim integrum sit,ubi libuerit,ocularibus etiam uti. 2.Tuborum adminiculo, at longe alia & noumratione, atque Ilustris Hugenius in Apro copia in sua ostendit,liberamur. Non obstantibus enim vel potentissimis ra
diis solaribus, objectum inter & oculum transeuntibus, idem illud distincte & perspicue conspici potest; sive cum, sive s quod commodius faciliusqueoblitietur ) sine oculari. 3. Objecta multo clarius, atque hactenus contigit, percipiuntur; multoque clarius trans objecti
Vum, quam nudo oculo: adeo ut ea coelo etiam majcim e nubilo, Madulto vespere,admodum lucida appareant. q. Uno oculi obtutu, su pra quam credi potest, amplissimus campus obtinetur. 3. Non necesse est oculum immotum figere, sed eodem ultro citroque, invariata tamen distantia,ad intervallum notabile discurrere licet. 6. Vitri vitia interna, quae poliendo tolli nequeunt, v. c. bullae, undulae &α nihil officiunt; magnitudine lentis eactem ita corrigente,ut inter id, alia que, quae defectibus ejus modi non laborant, nihil discriminis compa. reat. Ut adeo eadem hac memorata lente, ex distantia sesqui milliaris Germanici,citra ullum oculare aut tubum,integrum oppidum distinctissime cernere potuerim; Solis meridiani radiis, inter oculum
objectumque trajectis, nihil quicquam impedientibus. Pari ratio ne nocte concubia Saturnum cum suo annulo Jovem satellitibus stipa
473쪽
tum ,faciemque & maculas, etiam minutissimas, nascentis Lunae clarissime observavi. Lens dicta ex intervallo 32 pedum intensim calorem spargit, qui manibus sufferri nequit: ut adeo, si primam magnitudinem duorum pedum retinuisset, neutiquam dubitem, ob tantam imaginis So. laris multiplicationem, eximiam vim causticam habituram fuisse; sed de his alibi. Hactenus vero relata hitento lectori insignes bu Lemtes, & machinam, cujus ope adornantur, etiam etiamque, opinor, commendabunt :cum manuum auxilio nihil horum effici, atq; adeo Dioptrice ad tantam perfectionem hactenus perduci nequiverit et quae quousque,postquam jam vitra, quantacunque etiam hic desiderentur, & lentes tanti radii, qui omnem fidem excedat,parari possunt, inposterum pomoeria sua prolatura sit,sagaciores haut dissiculter conjectabunt.
MMENTARIUS IN CONCORDIAM EVANGELICAM, ET
Apparatus Chro logicus'Geographicus. Autore
BERNARD O LAMT, Oratorii D. I.
Parisiis, apud Jo. Anisson, 1699. . chart. avg. Alphab. 6. IE scriptis solum philosophicis& mathematicis, quorum plura hactenus vulgavit, sed theologicis etiam ac sacris nomen sibi famamque acquireret Eruditissimus Autor, in opere hoc, splendido sane in . que duos tomos diviso, strenue elaboravit. Equidem viam quasi sternere eodem adhuc voluit bbris imposterum maturiore aetate eis dendis aliis, quibus se demonstraturum dicit, Christum esse vere natura Deum, Filium Dei & Patri consubstintialem; prout & orthodo xam de tribus in Deo personis fidem propugnare sigillatim constituit. Non potuit ergo, quin vitam Dothini nostri Iesu Chriin, sive historiam Evangelicam eorum,quae ille gesserit & disseruerit,excuteret hanc enim confirmatam orthodoxo de sanctissima Trinitate dogmati fidem omnium aptissime praest ruere posse arbitratur. Sed cum apud Evangelistas historia vitae Christi sua velut membra sparsa ac divulsa habeat, facile cognovi ion licere ex illis unum conflare corpus , nisi ista colligantur & uni format reddantur, suis nempe temporibus, qui
bus quidque dictum gestumve fuerit. Hinc de Harmonia seu Con -
474쪽
cordia Evangelistarum cogitare coepit, in qua demonstranda plures sane, quos longa serie recenset,& nunc & olim occupatos fuisse fate.
tur,sed a nemine tamen eorum rem omnem ita confectam deprehendi innuit, ut faciliori methodo & aptiori viae nemo amplius ipsistere
valeat. Se namque istam adinvenisse testatur, dum in tonio primo, nova librorum partitione, capitumq; lemmatibus , Evangelia non param illustrarit, nullum cujusquam Evangelistae verbum omiserit, sed omnem tamen confusionem ita quoque evitarit, ut ubivis liqueat in iis, quae narrentur, an hi verba eadem an diversa usurparint,quae unus reserat,quae alter praetermittat,& quae cujusq; propria sintZEam ob rem in peculiari columna harmoniam continuo Evangelistarum sermone per partes singulas contexuit, sed insertis tamen ipsi textui hinc inde signis atque notis, e quonam Evangelistarum deprompta quaeque sint, indicantibus. Lucam nempe litera L & Ioannem litera I designat. Matthaeo & Marco aliam nominis eorum literam addidit, ita ut Mi Matthaeum, & Mc Marcum, M vero utrumque indigitet. Ut tamen& unusquisque solus legi posset, ad latus statim in columnis aliis verba singulorum haud interrupta collocavit,sedulo interim projiciens,ut ne frequentes illas lacunas admitteret, 'quae hiulcas faciunt harmonias alias, in quibus aliquot columnae toties vacuae sunt,quoties eadem historia non pariter ab Evangelistis omnibus tractatur. Sed & hoc potissimum discrimine differt a caeteris praesens, quam concinnavit Autor ,Harmonia,quod Matthaeum & Iohannem, oculatos testes, sequa tur. Marcum etenim & Lucam ut e numero discipulorum Christi non fuit se sibi penitus persuadet: ita rerum gestarum ordinem adeo ac-
.curatum & concinnum apud hos non aeque,ac apud istos, reperiri autumat. Universam itaque Harmoniam Evangelicam in libros quin- xque, achorum singulos in plura rursus capita dispescuit. Primo li. bro vitam Christi ab ejus ortu ad baptismum usque persequitur. Librum secundum a praeconio Iohannis inchoat, inque primo Paschate post baptismum Christi finit. Tertius a primo usque ad secundum Pascha; quartus ab hoc ad Christi usque passionem, quintus deni que a die, quo ovans Hierosolymam ingressus est Salvator, ad ejus usque ascensionem in coelum protral itur. Neque tamen existimandum est, ac si nudam heic proponat
Harmoniam tuam Autor solertistimus,quin crebrioribus potiusCom Lil menta.
475쪽
mentariis eandem passim vestivit & ornavit; sed hos non singulis paginis, ut aliqui sueverunt, subjecit, aut versiculis quoque singulis annexuit,nimium quippe turbatum iri lectionem isto pacto interessam
fatus ; verum capitibus demum integris subjungere eosdem maluit. Quemadmodum autem & harmoniam & textum Evangelistae cujuslibet Latinis vulgatae versionis verbis exhibet: ita hanc in Commentariis plerumque approbat & vindicat, ac imprimis, quia autor ejus non minus, atque ejusdem corrector B Hieronymus,vetustioribus χmelioribus codicibus Graecis usi fuerint, non dimittendam statim eam arbitratur, siquando ab hodierna lectione textus sacri Graeca discedat. Interim ubi liquere agnoscit, non aliter olim lectum insonte Graeco, quam nunc legatur, nec sermonem tamen Latinum ambiguitate carere intelligit, lucem huic ex origine Graeca qccersere neu tiquam omittit. Insuper de genuina hujus istiusve loci interpretatione solicitum se gerit,omnem, si quae occurrat, ενοι Jιοφανειαν dispellit, totumque orationis nexum &seriem, vim item atque ordinem ratiociniorum paraphrastice explanat. Proprietatem sermonis Evangelici saepius ex idiotismis linguae sanetie deducendam venire innuit. Nam licet ille Graecis constet vocibus, omnesque Evangelistae,praeter unum,quem excipit, Matthaeum, Graece scripserint; Hebraeum nilu- Iosecius sermonem adeo redolere istum dicit, ut multum erraret,qui
Evangelistas interpretari vellet ex sermone Attico, vel alio, qui purus fuerit Graecismus ; indeque,cum Iudaeorum loquendi consuetudo dignoscatur e frequenti lectione Septuaginta Interpretum,philonis &Iosephi, ex horum scribendi ratione lites dirimit, si quae circaphrascologiam Evangelii moveantur. Praeterea cum ad mores itus, opiniones,& ad caetera, quae Iudaeis propria sunt, Evangelistae ubique al-Iudant, eaque,tanquam nota,supponant,idcirco & in his e monum et 1
tis idoneis apte declarandis solicitum se gerit, Philonem & Iosephum
modo nominatos, imo eos etiam, qui serius, sed non pluribus annis post eversum Templum, veteres majorum suorum ritus exposuerunt, in subsidium adhibens. Natae ipsi proin non raro sunt prolixiores paulo dissertationes atque annotationes, quarum suo quamque loco inseruit, ac erit forsan ab instituto nostro minime alienum, earum aliquot speciminis in vicem hoc in soco allegare: Genealogiam Christi sucuudum Matthaum di sircundum Lucam ad Lib. I. cap. 6&7.
476쪽
prolixe indagat. Sub libri secundi initium de voce λογος ex instituto diserit, eaque antiquis etiam scriptoribus aeternam Dei sapientiam notari, veteresque Iudaeos eandem notionem habuisse F λίγω, quae observetur inscriptis Christianorum multis & liquidis, Philonis tesibmoniis constare aserit, ac Sociniano rimordium Ioannaei Evangelii aut penitus confictum aut obscuro sermone compositum esse comminiscentes, refutat. Ad libri ejusdem caput I 8 orationem Dominicam fusius exponit. Mulierem peccatricem erectam, non provolutam genibus, riga sse lacrymis & tersisse suis capillis Chriss i pedes
cap. 36 contendit, figuramque ejus in hoc labore occupatae aeri incisam sistit. Lib. III c. i' de forma voluminum, quorum ustis fuerit in Syn gogis, disserit. Cap. r6 Herodiadarum stemdia sistit. Lib. IV c. 36 Laetarum defunctum vinctis pedibus conspiciendum praebet, miraculumque appellat, quod ille vinculis his minime obstantibus ad vocem Christi statim e sepulcro prodierit. Libro quinto dissertatio. nem de Paschate Iudaeorum praemittit. Cap. II phylacteriorum formam, & cap. Is lampades tempore deductionis sponsae in domum sponsi praeferri solitas repraesentat. Cap. 29 ichnographia aedium
summi pontificis apparet. Nec brevis nimium est, quam capiti Is addit,de cruce dissertatio, in qua varia commemorat, quae ad materiam, . formam,caeteraque crucifixionis adjuncta pertinent. Pro appendi. ce prioris tomi praeter varia paralipomena dissertationem de unica Magdalena dat, inque ea mulierem peccatricem, Mariam Magdalenam, e qua septem ejecta daemonia , Mariamque rorem Marthae&Laetari,unam & eandem esse contendit, & nihil magis incertum, imo falsum, videri sibi assirmat, quam quod vulgo asseratur, mulierem in civitate peccatricem nobile fuisse scortum, quin isto potius nomine generatim intelligi mulierem, quae non incesserit in omnibus mandatis legis, plurimaque eorum neglexerit. ob istam enim negligenti am, mulierem quamcunque, licet nullo turpi facinore foedatam, mo re loquendi recepto , peccatricem nuncupari solitam fuisse probat. Labore hoc defunctus, ad Apparatum Chronologicum per' git atque Geographicum, nisi fortean hunc tomum isti praeponere Introductionis in locum volueris. Hujus vero frontispicium praefatione sicco a nobis pede haud praetereunda exornat,qua veritatem Ev.
angelii demonstrare totus allaborat. Codicem nimirum Erange,
477쪽
hi non esse supposititium,sed autoritate praeditum, qui autorem Deum
habeat & scriptores eos, quorum nomina praeferat, adversus quos.cunque istam autoritatem impugnantes exincere sic nititur, ut probationis genere cuivis horum aptissimo utatur. Judaeis etenim demonstrat,omnia prophetarum vaticinia in Jesum convenire, & huic vindicari posse, quaecunque de Messa suo sibi polliceantur. Literatis ci qui scripta vetusta quaelibet licite evolverunt, eandem veritatem ita persuadet,ut Evangelistas nulli rei adversari ostendat, cujus de veritate certo aliquo antiquitatis monumento constet. Rudes denique, Mortum suum, quaeque ante ipsos natos agerentur,plane ignorantes, ad notiones hominibus innatas, morumque regulas naturales & placita
seniorum Phidi sophorum ablegat, Evangelicasque leges his penitus conformes esse,quinEvangelium ipsam esse rationem hominis scripto manifestatam, cum Jesus sit ratio dc sapientia, commonstrat. MOT, quid sit Evangelium, explanat, idque bonum nuntium adventus Iesia Christi, plenitudinem veteris legis, medicinam mentis,novum foedus Deum inter & homines san: citum appellat. Matthaeum, Marcum, Lucam & Iohannem esse ipsos illos, qui Evangelia quatuor consignarint,& primum quidem Hebraice,sed reliquosGraece scripsisse;annum vero, quo quisque opus divinum perfecerit, incertum, etiam post plinrimas contentiones, remanere innuit.
Ast minime perfectam fore Domini nostri historiam existimans, nisi cum pateat Lectori,quam quisque vitae actus certam tempo iis mensuram habeat, & constet non solum, quo ordine cuncta Christus dixerit & fecerit, sed & quo intervallo, quo anno, quo mense, qua die & hora, ideo & accuratam diligentiam huc Noster contulit, ut complurium gestorum ejus hebdomades & cuju ; hebdomadis dies disti tistius designaret; quorsum facit Apparatus, quem appellat,ChrOnologicus. Eam ob rem ante omnia de principiis Chronologiae dic serit,deque Epochis&Epocharum initiis, de parallelismo temporum in Republica civili exactorum , de Caesaribus Augusto & Tiberio, de regno Herodis & filiorum ejus ; isto namque pacto tempora ortus vitae & obitus Christi tanto felicius constitui posse arbitratus. Singulis vero his late admodum discullis,ac pro fundamento quasi praestructis, in postremo capite Calendarium Iudaicum cum Romano con-juasit pro istis antiis, quibus Christus baptizatus inivit cursum Evan-
478쪽
gelicae praedicationis suae, actus est in crucem & resurrexit. Ibi notat,qua die mensium nostrorum fecerit & dixerit, quae in Evangelio leguntur, quamnam horum annorum partem consumserit docendo, miracula patrando um secedendo ab hominum turba, ut privatim di. scipulos suos doctrina,quam praedicaturi essent,imbueret,aut ut solus orationi vacaret. Quamvis autem plures in hoc catalogo paginae appareant vacuae, eas tamen non inutiles esse confidit, siquidem tem pora Domini indicent,quae vacua queant censeri ab omni opere,quod notum Evangelistae fecerint. Imo i istud haud dissitetur, quod igno- ta nobis sint tempora plurimorum actuum, quos tamen certis mensibus adscripserit,quia ordo, quo referantur, admoneat, contigisse ea fieri intra hos temporis limites, quos haud futilibus innixus conjectu.ris in Chronologico apparatu determinaverit. Quod superest, cum optimus Salvator nihil moliretur sine summa sapientia, nec unquam pedem moveret, locum aliquem dese rens in alium abiturus,nis ratio illum eo deduceret, utique & situm Iocorum,ubi Christus vixit, oravit,sermones habuit,& tot tantaque edidit miracula,pervestigandum sibi Autor noster duxit, atque eapro' pter Chronologico Geographicum Apparatum subnexuit. In hoc non novam modo Iudaeae dc totius terrae Israel descriptionem in tabella Geographica, uberius dehinc quoad divisiones tuas per aliquot capita dilucidata suppeditat, sed regiones quoq; singulas, utpote urbem
Iericho, locum ubi Johannes baptizavit, lacum Asphaltiten, urbem Bethlehem,Samariam,Scythopolin Herodis Antipae ditionem, Galilaeam,Decapolin, tetrachiam Philippi, perlustrat; omnium vero maxime in urbis Hierosolymitanae dc Templi ibidem extructi delineati. one occupatum sese gerit. Caeterum, quod primo statim loco monendum fuerat Lecto
rem nostrum ignorare nolumus,aliqua eorum,quae in opere hoc con'
tinentur, jam olim diversis temporibus sigilatim edita fuisse. Har
moniam namque sive concordiam quatuor Evangelistarum in forin minita a si10.ὶ ante hoc decennium Parisiis vulgavit Autor; contro versiam vero de Iudaeorum paschate antiquo non minus,ac de ultimo,
quod Christus ante mortem suam celebravit, editis A. I692, 2', dc 9 aliquot tractatibus Gallicis idem perlecutus est. Sed cum nulIarn horum meationem in Actis nostris antea mille factam recordemur,
479쪽
& euncta insuper alio nunc ordine, verbisq; etiam acidiomate partis alio appareant, paulo uberius ut operis totius faciem adumbram- mus , nostr3rum esse partium existimavimus.
i Matieres de Critique &c. . . '
coGITATA VARIA SUPER ARGUMENTIS CRITICIS, HA
soricis, Moralibus re Politicis 3 nec non Defensis Elu Am a JO. CLERICO editorum, Autore Theodoro Parrhasio. Amstelodami, apud haeredes Io. Schelte, I699, 8. Alph. I. pl. 6. R Blit jam fere in seculi nostri morem,ut quae argute,lepide,aut cor' - - date, a viris doctrina litteris lepraestantibus dicta sunt, colligantur, publicaeque exponantur luci. Scaligeriana, Perroniana,Sorbe, riana, Menagiana& id genus alia, hoc tellantur satis superque, quo rum exemplo comprobatum est, delectari hodie multos ejusinodi librorum lectione, in quibus ordinis nexusque & justae tractationis defectum, rerum compensat varietas. Vir itaque doctissimus, qui sub nomine Parrhasii latere voluit, ab ipse forte Io. Clerico haud alius,s nuti scribendi genere usus, quae de litteris humanioribus' aliisque do 'ctrinae solidioris partibus in mentem venerant, proferre, & indicatia naevis, quibus hodie praestantissimae artium liberalium passim deformantur, rem litterariam promovere secum constituit. Idque dum in hocce libro essicit,in varia quidem,eaque gravissima argumenta ex. currit, sed quae de iis disserit, accuratiori ordine studioque explicata sunt, quam in reliquis hujus commatis libris fieri astalet. Liberius quaedam hic a se dicta esse non diffletur, ast neminem temere in ma- Iam hoc interpretaturum partem putat, cum quod religioni aut bonis moribus adversum sit, nihil asseruerit, vitiorum autem quae in erudi. tis notat, a veteribus, non modernis scriptoribus repetierit exempla; ut adeo nemo tela haec in se directa esse existimare, indeque occasio. nem cum Auctore expostulandi arripere possit. Primo loco de Poetis verba facit. Vetorum Poctarum Graecorum
480쪽
eorum Latinorumque lectionem ex hoc capite suadet, quod multa doctrinae moralis ac civilis capita, concinna elegantique dictione expressa exhibeant, di grandi quoque stibiimique dictione vim imaginandi excitent,habitumque simili ratione mentis cogitata eXprimen di, diligens eorum lectio inducat. Verum recenset & incommoda, quae ex Poetarum tum veterum tum recentiorum ieetione proveni ant. Namque primo falsis conceptibus abundare scripta poetarum, quibus si in errorem non inducantur lectores, fiat tamen ut sensim vis ista recte & accurate ratiocinandi obscuretur. Deinde & sti. tum lectione Poetarum quandoque corrumpi ait, cum qui illa delectantur, etiam cum in prosa dicendum est, sublime illud, quod Poetis familiare est, dicendi genus consectentur, habereque in plerisque lo. cum illud Quintiliani: a corrup/issimo quoque Poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosissilicet i ad intePlendos nos opus sit ingenio. Quae cum ita sint, habere tamen Poetas,quo pluceant lectoribus, eorumque animos sibi concilient, quin fascinent quodammodo, ut, quae ridicula forent & absurda, si ab alio quam Pomta dicerentur, pulchra tamen & admiratione digna censeantur, si in carmine legantur. Sic, ut ex pluribus, quae affert exemplis, unicum seligamus, cum Virgilius ventorum sedem hune in modum describbit; me vasto Rex nolus an rogusIanses ventos tempestatesqueIonoras Imperio premit ac vinclis re carcere frenat tam hoc ridiculum & a ratione alienum esse dicit, ut nihil temere mugis ab ea alienum aut dici aut cogitari potuisset. Et nihilo secius vix ullum ex lectoribus esse, qui hoc animadvertat, aut sibi persuadeat: a deo elegantia verborum ornatuque rhetorico illorum mentes fascinari. Afferre tamen rur 'esin hoc incommodum,quod ob me tri leges non semper dicer. sint quae velint, aut debeant, sed quae leges istae permittant. Hinc ordinem verborum contra sermonis indolem illis este immutandum ; hine epitheta superflua, aut a re aliena, sibinde esse addenda; hinc omittendas voees, quibus ceteroquiiὶ ac curate & eleganter rem exprimere potuissent,&quae id genus alia sunt. Ab hisce autem, quae artem ipsam urgent, incommodis, ad Poetarum vitia transit. Non suffragatur Scaligero,sibi aliisque persuadere eo nanti
