Acta eruditorum

발행: 1699년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

16 ACTA ERUDITORUM

quam plena manu congesseruntorreriusComes,Comleus,aliique praestantissimi Poetae,fraudanda nec haec est, nolumus tamen cum A uci re contendere,cui Oxindae nostrae poemata Graeae illis longe frigidiora videntur. Tragoedias duas Cooιlii in suam linguam ex Gallica feliciter satis transtulit, Horatium & Pompejum, quarum haec tamen majori cum plausu acta fuit. Ut omittamus Franciscam Bootι0 dc Elisabetham Iareu,quarum illa sub Carolo II,haec sub Elisabetha vixit,' utramque unius tantum partus matrem: non postumus non meminisse Margaretis Ducissae Novi Castelli,quam novimus famae quoad vixit, fuisse cupidissimam. Ea quidem, si minus aliis operibus, philosophicis, orationibus, epistolis, quae aliquot volumina complent,Vita tamen mariti Nilhelmi,in qua adeo nihil dissimulavit,ut aliarum quoque foeminarum fassa fuerit amantem, cetera sibi fidum, immortalem famam videtur promeruisse. Dramata scripsit, si singula volumina computaveris, viginti sex, quibus siepius subjecta leguntur carmina ab ejusdem ingenii marito composita. Sed & memoranda hic est alia foemina genere non minus, quam in Ore, quo poetas, speciatim

Samuelem Danielem, praeceptorem suum prosequebatur, eminentissima, Maria Comitissa de Pembroch, soror Philippi Si I, cui is A cadiam suam inscripserat. Ea unica fertur Gildono foemina, quae v re saverit poetis verum tragoediam ejus Autonium tanta laude d gnam negat, quanta illam ornat Laetbainius paulo nimis semper favens generi & nobilitati. Supersunt tres foeminae de gloria theatri hodie maxime inter se certantes, in quibus enarrandis sequemur ordinem Auctoris, qui in illis tanto accuratiorem operam praestitit, quod post Langbainii demum obitum inclaruerunt. Prima Au.ctori est Delariditer Manis. Rogerii Manteli viri de republica & litteris meritissimi, filia doctillima: quippe tantum valuit ingenio,ut in tragoedia, quam scripsit, regulas Aristotelis exactissime videatur observasse, comoedia vero, quam pariter scripsit unicam, propitium magis,quam quod a vulgi plausu obtinuit, fatum promereatur. Scripsis. se eadem dicitur & alios libros tecto nomine, quos adeo recensere Auctor dubitat. Plures scelus edidit editque quotidie Maria Pix,poe- tria nobilissima, sive socco,sive cothurno incedere placeat. Commendatur donique ob formam aeque ac prudentiam plane singularem tharina Trother, parentibus Scotis,ted in Anglia nata. Ea non coi

452쪽

MENSIS SEPTEMB. A. M DC XClX. 4 et

versetur tantum aliis jucunde ,sed & de rebus abstrusissimis prorsusque Metaphysicis egregie ratiocinatur. Tragoedias vero haud ita pridem edidit duas, quarum altera nemini displicuit, altera etiam in admira- tionem rapuit spectatores, atque non vulgi tantum,sed & severiorum judicum plausus obtinuit. In utraque illius castitas non minus, atque suavitas animi excellentioris abunde apparet ; &siquid desideretur in illis sublimius, id non inde esse dicitur quod ingenium muliebre pertingere eo non potuerit, sed quod sublimi ea in materia locus esset

nullus.

JAC. P. AUADRATUR A ZONARUM C LOIDALIO

demonstrata. Vid. Tab. Irim. Dcιθ'.OMnia, quae circa quadraturas spatiorum cycloidalium inveniri possunt, una Cycloidis proprietate dudum detecui nituntur,& ex ea tam aperte fluunt, ut Viri celeberrimi Hugenius & Leibnitius, qui duo ejus segmenta quadrarunt, non potuissent non pari facilitate cae- itera omnia segmenta & sectores quadrabiles reperire, si animum intendere voluissent. ' Cum enim,ut vulgo notum, B L aequetur arcui circulari A M& spatium externum A B N segmento circulari A LI, poterit proprietatis hujus ope spatium cycloidicum quodvis imaginabile eo reduci, ut non nisi figurae rectilineae& segmenta quaedam circularia habeantur; idcirco, ut spatium fiat quadrabile, is itantum termini. qui ex se. 3gmentis circularibus constant, mutuo se destruere sunt fingendi & ni. hilo aequales ponendi quod fundamentum solutionis est) e qua deinde suppositione quantitates assiimiae facile determinantur. Quaeritur ex. gr. quantae sint assumendae rectarH K,H I. fg. et & 4 ) ut Zona IKDB quadraturam admittat: Pono HA a, HK Ix, HI ΚMαρ L q, AM vel DM-s, AL vel BL t; erunt sectores

I as - x s 3 ct pariter segmentum alterum AIB ' a q

453쪽

des ACTA ERUDITORUM

at - at; ac proinde Zona IΚDB GAIB- ΑΚ D---δερο ρ x 4 at - zt las. I xs, ubi liquet, quatuor priora membra denotarefiguras merere illineas, solasque quantitates rei quas, quas ingrediuntur t &f impedire,quo minusZona sit quadrabilis: facio ergo has aequales nihilo, ut sit at- zt- a s Φxsmo, ubi si posueror habere ad i rationem quamcunques numeri tamen adnumerum, ut uno arcu dato alter geometrice construi pollit) sempet habebo aequationem, quae,literis 1 & eliminatis, relationem ipsius et

tores cum stiperioribus singuli eum singulis collati novas porro aequa tiones subministrabunt, per quas ipsa quoq; x seu H Κ determinabitur. Atque ad eundem modum infinita alia spatia quadrabilia detegi possunt. Sic reperiri potest ex. gr. sector quadrabilis D A B rectis A B, A D comprehensus, vel Zona BDM L, arcu cycloidali B D & ci culari LM intercepta, quae quidem perpetuo sectoris dupla est. Existente namque ΗΚ seu ae a b V33 , vel x παι ι, velia a ' Ia a a XX - a' .rμ α o, &c. &assii nato arcu AL vel duplo, vestriplo, vel quadruplo Scc. ipsius A M, erit subinde sector B AH AL H A M,&Zona differentiae Triangulorum dupla. Methodum vero tam Facilem haud alia fini pandere volui, quam ut frater exemplo meo ad paria praestanda incitatus, mei quoque Problematis is operimetrici promissam analysin tandem aliquando nobi: unpertiat. R

454쪽

MENSIS SEPTEMB. A. M DC XCIX. 429

RAGMATIONIS ET FLORUM SPARSIONIS TOTIUS COR.

poris Iuris Cisilis Tomus Primus. Aut stre σ pergo circiter annos cosiectore JOR FRID. POLMAN- Nobili Drentino . .s j pridem Seniore Senatorum Emdensium.

Groningae, apud Gisb. dc Ioh. Lens, I69y in fol. Alph. 8. pl. an INter praecipua eruditionis adminicula dubio procul est, selectior

Excerptorum apparatus. Uti autem eorum in quavis disciplina sua est utilitas: ita in studio Iuris ea longe maxima videtur, cum nulla se re disciplina ossicium memoriae magis quam Legalis desideret, adeQq magnopere enitendum sit, ut quod memoriae viribus essici non potest, solerti calamo suppleatur. Licet vero illud maximum usum nobis asserat, quod proprio ingenio ac sudore paravimus, adeo ut celebris ille Excerptorum praeco & architectus, Drexelius, non immerito exi' stimet, notas proprias, notas optimas esse, ac unicam excerptorum paginam proprio labore scriptam,magis usui esse,quam alias centum, quas diligentia obtulerit aliena, cum nostra nobis & magis sapiant, ut suaviora, & magis prosint,ut notiora: attamen nee labori alieno Omnis abjudicanda erit utilitas, imo si quis perpenderit vitae humanae brevitatem, & quod non vivamus ut unice excerpamus, sed ut potius cerptis utamur, is ei etiam pretium maximum statuendum esse,eOs- . que qui in usam aliorum excerpunt,ac sui laboris fruehim per mille M . amplius Lectores velut dispensant fiammas mereri gratias jure meri loque existimabit. Atque has ab iis, qui jura Romana colunt, deberi Generosissimo Autori nostro, atqui rerum arbitri sine dubio putabunt, dum in eorum usiam racemationem & florum sparsionem totius juria civilis molitur, ac laudabilis laboris Tomum primum jam exhibuit. Quantum enim emolumenti inde sperare liceat, celeberrimus Page stecherus in epistola Operi praefixa summatim edocub: Utilissimas, inquiens, bus tuas lucubrationes censeo, non Academicis tant- ,si saltis, inprimis in foro versantibus, advocatis, respondentibus conscientibus, judicantibus. Ex hoc Amalthe2 coγμα isti Hercules i necessaria comparabunt. De caetero modestia Nostri est, quod nihil nisi racemationem&florum sparsionem polliceatur: jυstam enim&o pimam helcia incremellem,tot annorum jam elapsbetum collectio,

455쪽

436 ACTA ERUDITORUM

eontinuataq; Nostri industria facile innuunt, tam insigne autem opus, quod solis Institutionibus dicatum, primo loco comparet, penitus persuadet. Rem ipsam quod attinet, propositum est Autori, si Deus siverit, nullam legem, imo nullum juris civilis paragraphum sine dote transmittere, quod nec Bartolus, Baldus, P. Castrensis, Angeli, Socini, Curtii,Raphaeles,Jason,nec ullus e Neotericis practinere aut praestare hactenus sustinuerunt. In hoc igitur Tomo primo, propositi memor, singulis Institutionum para graphis lucem affundit, non solum Autores plures citando, sed & proprias explicationes suggerendo: ubique autem se utile dulci miscuisse, ut propemodum cum illo Plautino, D. eos ego ridiculos Pendo, agite licemini, dicere possit, in praefatione fatetur,secutus Alciatum, eo nomine ab ejus discipulo Tessauro laudatum, nec non, judicio Erasini, facetissimum Udatricum Zasium. Id quoque in laudato praeloquio addit, se non solam theoriam,sed & praxinusumque hodiernum, praesertim Ostfrisiae, suis ubique locis retulisse, ac plura e veteribus, Bariolis dc Baldis, quam neotericis decerptae. Hate in genere nobilissimi laboris delineatio est. Specialia juxta totius operis seriem dare nobis non licet, cum tot annotationum vario ac multiplici argumento distinctarum, summa, brevissimis licet vetibis concepta , in justum tractatum facile excrescere possit, adeoque brevitati instituti nostri non conveniant. Quamobrem ex floribus, quos Noster sparsit, in usum narium delicatarum, odoratum aliquem contexuisse fasciculum nunc susticiet. Circa inscriptionem Prooemii Institutionum, prolixam quae stionis de vi & requisitis instrumenti publici explicationem ex Bariolo aliisque Noster indicat, plura de titulas Magnasum, occasione titulorum justiniani, commemorans. Quae ad accuratam desinitionis i telae g. i. I. de tutet . propositiae expositionem pertinent, eorum index sat luculentus exstat pag. 66. Quomodo singulari Antonii Matthaei sententiae, qua adoptionem ab extraneo factam jus patrium quoque constituetre contenditur, occurrendum sit, docetur p. 36. Quod autem patri vi patriae potestatis in Frisia Orientali etiam competat in bonis liberorum adventitiis usus fructus, peculiari observatione deducitur ad tit. i 2 lib. I. p. 63. Ob numerum liberorum excusationem a tutela adhuc in Ost nisi a admitti, proprio suo exemplo demonstrat Noster pag. b2. referens sententiam, qua in Judicio Appellationis ob probatum

456쪽

MENSIS SEPTEMB. A. M DC XCl X. qu

batum s. liberorum numerum, a necessitate suscipiendi tutelamo blatam fuerivbsolutus: id etiam per occasi*nem adjiciens, quod ex una uxore, admic viva & fidissima vitae socia, cum ista scriberet, sex filio . rum & sex filiarum, ad instar magni Tiraquelli, fuerit pater, cum semper pro virili caverit, ne sequeretur moechas, concessa quum Venere u 'ti posset, nec utique posthac alia calere velit emina. Controversiam Theologicam de gratia universali legere licet ad I. r. I. de suspeet. tutor. pag 9o. Per tutorem fidelem, intelligi sincerum, non praecise

Romano Catholicum, ad I. ult. de suspect. tutor. annotatum reperi

turpag. 92. Eorum qui immodestius se erga Tribonianum gerunt, ei. que temulentiam, quando forte non satis ad ipsorum gustum scripsit, imputant, exempla & censura habetur ad I. r. I. de servit. p. l2ῖ. Heredem cum beneficio inventarii adire non posse hereditatem, si alius defuncto sanguine junctus, sine illo pure adire velit, notatur β. 6. I. de H. Q. & D. p.ro . Rebhanius fracidarum tricarum etymologiarum)indagator eximius salutatur ad 3.1. I. de hered. quae ab intest. p. 2 I. ac jus repraesentationis Enchusae ne quidem in linea recta descendentium locum habere, ibidem docetur. Pro declaranda successione legitima, aliquot observationes Eppii hactenus ineditae subjiciuntur p. et 6. Theologum quendam, qui in familiari & convivali colloquio

Justinianum , dum in s. fin. I. de grad. cognat. Pentatem oculata magis fide, quamper aures animis hominum in faei docet, S. Scripturae, auditum visui praeferenti, & fidem ex auditu esse statuenti, contradicere existimaverat,refellit Noster p. 28 i. De famoso illo casu uno,in quo is, qui possidet,nihilominus actoris partes sustinere dicitur I. 2. I. de acti On. agit. plura quoque annotata reperiuntur ad d.3. pag. 39s De divisio ne bonorum hereditariorum inter duos vel plures fratres, observationem Eppii peculiarem Noster adducit p. 662. Eodem commentandi genere idem illustravit titulos pandectarum de verborum significati- one & regulis Iuris. Ad l. 2. de R. I. pag 1o8. peculiari responso ex plicat, an heredes administratoris possint super ratiociniis conveniri, si per actorem steterit, quo minus, ipso administratore vivo, redde. rentur rationes t quod quidem Cephalus Const. 8. simpliciter negavit. Ad l. I97. de R. I. p. 1so . producit prolixam disquisitionem ex disputatione inaugu rati Boechelm anni, ejusque Apologia contra prae

tensi Parrhesu Philalothi satyram, dς sacerdotali benedictione, utrum sciliis

457쪽

ACTA ERUDITORUM

seilicet illa ad essentiam matrimonii, an ejus saltem solennItatem per. tineat 8 Aliorum eadem est ratio. Tandem huic primo Tomo adjecite iam Constillissimus Autor Observationum ac praejudici mim in Di casterio Ostfrisico pronunciatorum,atque ab H Contingio I. U. D. &Dieasterii Vice - Praeside conscriptorum opus, duabus Iartibus constans, quarum prior 'o, posterior rJ6 observationes continet, in quibus omnibus quaestiones juris non proletariae deciduntur, quod uno ac altero exemplo illustrabimus. In pari. i. Observ. 3. explicatur restitutio minoris contra minorem. Observ. . generalis exceptio coimtra Academias, qua scilicet partes ad Academias v. gr. Germanicas &Belgicas acta transmitti nolunt, rejicitur. Observ. II. de agnitione αdissessione jurata manus tertii satagit. Observ. 3 . exempla ob manis e. stam nullitatem non publicatarum ad consilium Facultatis Iuridico conceptarum sententiarum recenset. Observ. qJ. docet,quod emtor, qui, usque dum pretium fuerit solutum, dominium in re vendita sibi reservavit, si pretium postea non solvatur, Salvianum interdictum intentare nequeat, observ. 3o. de cumulanda sorte de usuris adhoe,ut silmma fiat appellabilis,agit. Observ. 88. disquirit,an subsessia templo rum retrahi queant. In pari. r. observ. a. de bona fide in praescriptio. 'ne actionum personalium agitur. Observ. tr. circulus, qui aliquando in puncto praelationis contingat, exhibetur. Observ. ls forum . Quaestorum competens explicatur. Observ. 27. quatenus interdictum salvianum pupillis contra tutores eOmpetat, ostenditur. Observ. 17. de juramento universitati delato : Observ. Vo. de juramentis Mennonitarum disceptatur. Sed ista tetigisse suffciat. Coronidis loco prolixum erratorum & omissorum syllabum ad exemplum Gi,bertaVoetii Theologi, nec non Andreae Alciati aliorumq; Ictorum, in usum Lectorum, Noster attexuit. Id reticendum non videtur, quod Clarissimus Autor, ne a primi hujus tomi, quem, ut ait, promulsidis in-m t delicato seculo propriis sumtibus committere periclitatus est,emtione, auctioris editionis futurae vel spe vel metu emturientes absterreantur,se nunquam hunc tomum deinceps alia forma esse editurum,

sed, si omnino addendum quid videatur, singulari & separato volumine id emissurum, sancte in praefatione promittat.

458쪽

ACTA

ERUDITORUM

i. e.

HISTORIA ECCLESIAS A NATO CHRISTO AD HOC U

que tempus: auctore DCOBO BANAGIO.

Tomus II. . .

Roterodami apud R. Leers, Isqq. sol. Constat universum opus I 3 Alphab. & plag. II PR0missorum memores,alterum nuncTomum egregii operis,

quo Banagius Ecclesiae, dogmatumque praecipuorum,quibus Christiana religio absolvitur, Historiam complexus est,nunc eXhibemus. Statim autem se nobis offert sanctissimum fidei nostrae caput, quod uti amoris mutui inter Christianos argu mentum certissimum esse debebat, ita non temere aliud gravioribus certaminibus, odiisque diuturnioribus occasionem praebuit. Eucharistiam sacram innuimus, cujus historiam per omnia secula ordine, iustaque serie Banagius deducit. Et primo quidem observata , Leirca sensum verborum institutionis in partes abire Doctores,aliis litteralem urgentibus, aliis pro metaphorico pugnantibus. Resellit hic praecipue Arnaidum, qui in libro peculiari, perpetuam Ecclesiae Romanae fidem, contra Claudium , celeberrimum Ecesesiae Re r. matae Doctorem,ita adstruere conatus est,ut in capite quoque praesenti Romanenses a veteri non descivisse Ecclesia, alarere sustineat. Banagius argumentis ejus breviter confutatis,& Apostolos in sensu me

459쪽

ACTA ERUDITORUM

taphorico haec verba intellexisse asserit, & primitivam quoque trium

priorum seculorum Ecclesiam eodem modo ea accepis e. Quod ut evincat,primo Ethnicorum Iudaeorumque, qui hac aetate vixerunt, de Christianorum Eucharistia sententiam exponit. Nimirum cum cetera Christianorum dogmata Iudaeis pariter ac Ethnicis notissima fuerint,nullam se videre rationem ait, cur hoc fuerit ignotum,siquidem Christiani veteres docuissent,in sacramento Eucharistiae ipsum corpus ac sanguinem Christi distribui. Ast si notum fuisset illud, inquit, et-sam fuissent refutaturi, cum non minus & illorum religioni & rationis quoque captui hoc repugnaret,comedere illud quod adoramus, quam cetera religionis Christianae capita, in quibus refellendis adeo desudarunt. Ergo, cum illud non refutarint, nec veteres Christianos ejusmodi quid docuisse concludit. Tantum vero abesse, ut de tali dogmate refutando solliciti fuerint Ethnici, ut potius ad calumnias & obtrectationes hi se receperint,insantum caedes,&impuros concubitus illis exprobrando. Patres autem, Justinum Martyrem, Tertullianum, atque Eusebium,hanc calumniam ita suisse amolitos, ut ea omnia diserte negaverint, quae sibi objiciebantur. Ast si verba institutionis in sensu litterati accepissent, infert Autor,hoc saltem fateri debuissent, quod carne humana, nempe Christi,vescerentur, si, mulque quo pacto hoc fieret, explicare, non autem diserte negareia,

quod nullo modo carnem humanam comederent. Porro cum rursus Christiani impugnaverint placita Ethnicorum,variaque absurda &a ratione abhorrentia illis objecerint, Ethnici autem, ut se rite defenderent, pariaque referrent paribus, similia,quae itidem rationi plane contraria videbantur,ex Christianorum religione collegerint,Christi anoque πολυθ εοτητα exprobranti reposuerint, ex Christianorum disciplina Deum habere filium, qui itidem Deus sit, adeoque&eos plures uno adorare Deos, nihil facilius iis futurum fuisse, quam hoc ipsum dogma Christianis regerere, siquidem praesentiam realem Christi in S. Coena admisissent. Ast nunquam hoc fecisse Ethnicos. Re. fert hic locum Tertulliani, quem causae suae mirifice favere putat,

Disputare namque eunt ait contra Academicos,sensuum certitudinem

in dubium vocantes, & inter alia aratione plane aliena, quae hinc sequantur, hoc quoq; afferre,quod, si sensus fallant, Christus quoque po- umi falli circa saporem pini,quod consciraverit in recordationem sanguinis

460쪽

goliis sui. Primo hic observat,Tertullianum cum Philosophis agentem, non tamen sibi religioni ducere, de hoc mysterio erga illos verba facere. Deinde cum dicat,Christum consecrasse vinum in memo. tiam sanguinis sui,omnem transsubstantiationem hic unico velut ictu prosterni contendit. Neque tantum ad sensuum judicium hic pro vocare Tertullianum,sed insuperasserere,illud quod accepit Christus, ut inter discipulos distribueret, fuisse vinum, nec Christum circa saporem ejus fuisse deceptum. Sed alia quoque hinc colligit ad suam sen. tentiam stabiliendam, a nobis nunc praetermittenda. Ab Ethnicis autem ad Iudaeos transi, asseritque nec iis mysteria Christianae religionis fuisse ignota. Probat hoc inter alia ex dialogo Iustini Martyris cum Tryphone Iudaeo, in quo ille cum Iudaeo disserens,citra ambages sententiam Christianorum de sacramento Eucharistiae exposuerit. Cum autem Iudaei tanto studio corraserint ac conveoaverint omnia, quibus Christianorum dogmata singula impugnarent, rursiis inde concludit, eos hoc mysterium silentio ita praetermissuros non fuisse, siquidem inter Christianorum veterum dogmata hoc quoque fuisset. Ethnicis, atque Iudaeis, Haereticos primitivae Ecclesiae adjungit. Namque & Gnosticos,& Cerinthum,& Ebionitas & alios realem praesent, am corporis Christi in sacra Coena non credidisse, nec tamen Orthodoxis hoc dogma ceu errorem objecisse ait, quod tam n itidem eos non fuisse intermissiiros existimat, si hi tale quid docui sient asseruisi sentque. Nec asserit saltem illud, sed probare quoque annititur, inque eo dum occupatur, multa dehisce haereticis erudite observat. Ultimo loco autem disputat, an in veteri Ecclesia haeretici fuerint, qui S. Eucharistiam plane rejecerint. Asserere quidem Ignatium, quod nonnulli fuerint, qui ab Eucharistia S. atque precibus se prorsus abstinuerint. Ast cum ex reliquis hujus aetatis Scriptoribus neminem sibi steragantem habeat,ejus hic tantum stare autoritate,minime conissultum ducit. Equidem Pearsonium, ut Ignatio siccurrat, provocare ad testimonium Polycarpi, qui dicat, eum qui neget, Christum v nicte in carnem,esse Anti Christum,& statim exhortetur suos, ut fugiant Haereticos, & precibus atque jejunio, contra quosvis insultus muniant. Etenim cum post preces atque jejunia S. Eucharistia usi sint Christiani, concludere inde Pearsonium, hoc sibi velle Polycarpum,Eucharistia utendum esse, adeoque fugiendos Haereticos, qui e-

SEARCH

MENU NAVIGATION