장음표시 사용
261쪽
Alia via est, ubi velis supprimere, coenare , deinde vomere : postero die lecto conquiescere, vesperi ungi, sed leniter : deinde panis circa selibram eX Vino aminaeo mero sumere; tum assum
aliquid, maximeque avem; & postea vinum idem bibere aqua pluviali mixtum , idque usque ad quintum diem facere, iterumque vomere. Frigidam Buiem assidue potionem esse debere, contra prioreSauctores Asclepiades affirmavit, & quidem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius, an frigida
Interdum autem evenit, ut id pluribus diebus neglectum, curari dissicilius possit. A vomitu oportet incipere: deinde postero die vesperi tepido loco
ungi; cibum modicum assumere, Vinum merd cum quam asperrimum; irnpositam . super Ventrem habere cum cerato rutam. In hoc autem affectu cor-POris neque ambulatione, neque frictione opus est :vehiculo sedisse, vel magis etiam equo, prodest. neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si vero etiam medicamentis utendum est, aptissi inum est id, quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande vas conjicienda sunt pira atque mala sit Vestria. si ea non sunt, pira Tarentina viridia, Vel Signina, mala Scandiana, vel Amerina, myrrhapia: hisque adjicienda sunt cotonea, & cum ipsis corticibus suis punica, sorba, &, quibus magis utimur, etiam torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant : tum deinde ea musto implenda est; coquendumque id, donec Omnia, quae indita sunt,
262쪽
23 liquata, in unitatem quandam coeant. Id gustui coninsuave est : & , quandocunque opus est, assumtum leniter, sine ulla stomachi no Xa, Ventrem tenet. duo aut tria cochlearia uno die sumsisse, satis est. Alterum valentius genus : myrti baccas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, ejusque cyathum sorbere. Tertium, quod quandoque fieri potest , malum punicum e X ca V Are,
exemtisque omnibus seminibus, membranaS, quae inter ea fuerunt, iterum conjicere: tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere : deinde malum
ipsum super prunam imponere ; quod, dum humor
intus est, non aduritur : ubi siccum esse coepit, rem OUere Oportet. e Xtractumque cochleari, quod inclis est, edisse. Hoc, aliquibus adjectis, majus momentum habet. Itaque etiam in piperatum conjici- Iur, misceturque cum sale S pipere, esturque ex his. Edenda est pulticula etiam , cum qua paulum
ex favo vetere coctum sit. Et lenticula cum mali corio cocta, rubique cacumina in aqua decocta ,& ex oleo atque aceto assumta, essicacia sunt. Atque ea aqua , in qua Vel palmulae , vel malum cotoneum, vel arida sorba , vel rubi decocti sunt, po rata. quod gunus signi fido, quoties potionem dandam esse dico, quae adstringat. Tritici quoque herimina in vino a minaeo austero decoquitur; idque triticum jejuno ac sitienti datur; superque id vinum id sorbetur. quod jure valentissimis medicamentis annumerari potest. Atque etiam potui datur Vinum Signinum, vel resinatum austerum, vel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus , semi'
263쪽
nibusque suis punicum malum, vinoque tali misce- mr : idque vel merum sorbet aliquis, vel bibit mixum. Sed medicamentis uti, nisi in vehementibus malis, supervacuum est.
E X vulva quoque feminis vehemens malum
nascitur : proximeque ab stomacho , vel assicitur haec, vel corpus assicit. Interdum etiam sic exanimat, ut tanquam comitiali morbo prosternat Distat tamen hic casus , eo quod neque oculi Veriuntur , nec spumae profluunt, nec nervi distenduntur : sopor tantum est. Idque quibusdam seminis crebro revertenS perpetuum est.
Ubi incidit, si satis virium est, sanguis missus adjuvat: si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus. Si diutius aut jacet aut alioqui jacere consuevit, admovere oportet naribus exstinctum ex lucerna linamentum , vel aliud ex his, quae foedioris esse odoris retuli, quod mulierem excitet. idemque aquae frigidae perfusio essicit, Adjuvatque ruta contrita cum melle, vel eX cyprino ceratum , vel quodlibet calidum & humidum cataplasma , naturalibus pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare coXas, & poplites oportet. Deinde , ubi ad se rediit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem noni revertitur. Friesione quotidie utendum totius qui-
264쪽
dem corporis , praecipue vero Ventris, & poplitum. Cibus ex media materia dandus. Sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die im-Ponendum , donec corpub rubeat.
Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum, & cera alba atque medulla cervina cum irino; aut sevum
taurinum Vel caprinum cum rosa mixtum. Dandum
potui etiam Vel castoreum est , vel git, Vel anethum. Si parum pura est, purgetur junco quadrato. Si vero vulva exulcerata est, ceratum eX rosissat: etiam recens suilla adeps, & ex ovis album misceatur , idque apponatur Vel album ex ovo cum rosa mixtum, adjecto, quo facilius consistat, Contritae rosae pulvere. Dolens vero ea sulphure
suffumigari debet. At, si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae , cute incisa , iguinibus vel etiam sub mammis admotae. Si maligna purgatio est, subjicienda sunt coercentia. Id faciunt etiam albae oli-Vae , & nigrum papaver cum melle assumtum , &gummi cum trito semine apii liquatum, dc cum cyatho passi datum. Praeter haec, in omnibus vesicae doloribus idoneae potioneS sunt, quae ex odoribus fiunt, id est , spica nardi, croco, cinnamomo , casia, si1 milibusque. Idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen intolerabilis dolor est, & sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est aut certe coxiSadmotae cucurbitulae cute incisa.
265쪽
De urina nimia profusione. At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem & periculum facit, si tenuis est, opus est exercitatione & frictione , maximeque in sole, vel ad ignem. Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora: cibUS comprimens : Vinum austerum meracum; per aestatem, frigidum ; per hiemem , egelidum sed tantum , quantum minimum sit. Infima alvus quoque vel ducenda vel lacte purganda est. S 1 crassa urina est , vehementior esse debet & exercitatio, & frictio :longior in balneo mora : cibis opus est teneris: Vinum idem. In utroque morbo Vitanda Omnia sunt , quae urinam moUere consuerunt.
De seminis nimia ex naturalibus profusone. Esr etiam circa naturalia vitium , nimia profusio seminis, quod sine venere, si1 ne nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consum At.
In hoc affectu salutares sunt vehementes frictione S, perfusiones, natationesque quam frigidi amae :neque cibi, nec potio, nisi frigida assumta. Oportet autem vitare cruditates, omnia inflantia : nillil ex his assumere, quae contrahere semen Videntur
qualia sunt, saligo , simila , OVa , alica, B mylum , Omnis caro glutinosa, piper, eruca , bulbi, nuclei
266쪽
238 pinei. Neque alienum est, fovere inferiores partes Aqua , decocta ex Verbeni S comprimentibus , exii sdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibu Gque circumdare; praecipueque eX B ceto rutam. Vitare etiam Oportet, ne supinus obdormiat.
SUPEREST , ut ad extremas partes corporiS Ve niam , quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit: isque hominem saepe debilitat , de quosdam non dimittit. Eoque id genus dissicillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat : quae ut illas partes liberat, sic hanc ipsam
quoque affectam prehendit. Fovendum primum aqua calida est : deinde utendum calidis cataplasmatis. Maxime prodesse videtur, aut cum hordeacea farina , aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus; vel lolii farina ex vino diluto cocta , & mixta cum arida sece. quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quoque radi X contusa , & postea ex vino austero cocta, & late super coxam imposita , inter Valentissima auxilia est. Si ista non solverunt, sale calido & humido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae:
267쪽
movenda urina: alvus, si compressa est, ducenda. Ultimum est, & in veteribus quoque morbis emca- cissimum , tribus aut quatuor locis super coXam , cutem candentibus ferramentis exulcerare. Sed frictione quoque utendum est, maxime in sole, &eodem die is pius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur. Eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis : si est, ceteris partibus adhibenda est. Cum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, hujus generis ulcera sanare ; sed ea trahere, donec id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
oxis proxima genua sunt. in quibus ipsis non
nunquam dolor esse consuevit. In iisdem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est : sicut etiam , cum in humeris, aliisve commissi iris dolor aliquis exortu S est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem ejusmodi dolores , ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.
268쪽
De manuum O pedum articulorumque vitiis.
IN manibus pedibusque articulorum vitia frequentiora longioraque sunt. Quae in podagricis
chiragrici sue esse consuerunt, ea raro Vel castra-IOS, Vel pueroS ante feminae coitum , vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, tentant. Ubi sentire coeperunt, sanguis mittendus est. id enim inter initia statim factum , saepe annuam, nonnunquam perpetuam Valetudinem honam praestat. Quidam etiam , cum asinino lacte epoto se eluissent, in perpetuum hoc malum evaserunt. Quidam , cum toto anno a Vino, mulso , Venere sibi temperassent, securitatem totius vitae consecuti
sunt. idque utique post primum dolorem servandum est, etiamsi quievit. Quod si jam consuetudo ejus facta est, potest quidem aliquis esse securior his temporibus, qui hus dolor se remisit: majorem vero euram adhibere debet his, quibus id revertitur. quod fere Vere autumnove fieri solet. Cum vero dolor non urget, mane gestari debet; deinde ferri, inambulatione levi se dimove re si podagra est, interpositis temporibus exiguis, invicem modo sedere , modo ingredi; tum, antequam cibum capiat, sine balneo , loco calido leviter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida: deinde cibum sumere ex media materia, interpositis rebus urinam moventibus, quotiesque plenior
269쪽
Ubi dolor vehemens urget, interest, sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumor jam etiam Occaluerit. Nam, si tumor nullus est, calidis somentis opus est. Aquam marinam, Vel muriam duram servefacere oportet, deinde in pelvem conjicere, &, cum jam homo pati potest, pedes demittere superque pallam dare, & vestimento tegere ; paulatim deinde juxta labrum ipsum ex eadem
aqua leviter infundere, ne calor intus destituat; ac deinde noctu cataplasmata calefacientia imponere , maximeque hibisci radicem ex Vino coctam. Sin vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia , recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur; sed neque quotidie, neque diu fiat ,
ne nervi indurescant. Imponendum Vero est cataplasma , quod refrigeret: neque tamen in hoc ipso diu permanendum; sed ad ea transeundum, quae sc reprimunt , ut emolliant. Si major est dolor, papaveris cortices in vino coquendi, miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit: vel cerae & adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his vivum miscendum , atque tibi, quod ex eo impositum est, incaluit , detrahendum, & stibinde aliud imponendum est. Si vero tumores etiam occaluerunt, & dolent, levat spongia, quae imposita silbinde ex oleo, vel acero, Vel aqua frigida exprimitur; aut pari portione inter se mixta, piX. cera, alumen. Sunt etiam
plura idonea manibus pedibusque malagmata. Quod si nihil superimponi dolor patitur, id, quod sine tumore est , i Vere oportet spongia, quae in aquam Corn. Cusus. O
270쪽
α42 calidam demittatur , in qua Vel papaveris corteX, vel cucumeris silvestris radix decocta sit; tum inducere articuliS crocum cum succo papaveris &ovillo lacte. At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida , in qua lentiscus, alia Ve ex reprimentibus Verbena decocta sit: induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis aut ex cerussa , cui contritae herbae muralis succus sit adjectus. Lapis etiam , qui carnem exedit, quem σαρκοφαγον Graeci vocant, excisus sic, ut pedes capiat, demissos eos , cum dolent , retentosque ibi levare
consuevit. Ex quo in Asia lapidi Asio gratia est. Ubi dolor & inflammatio se remiserunt, squod
intra dies quadraginta sit, nisi vitium hominis accessit) modicis exercitationibus, abstinentia, Undi ionibus lenibus utendum est sic, ut etiam acopo , vel liquido cerato cyprino articuli perfricentur. Equitare podagricis quoque sienum est.
Quibus vero articulorum dolor certis temporibus revertitur, hos ante & curioso vidiu cavere Oportet, ne inutilis materia corpori supersit': Sccrebriore vomitu, &, si quiS eX corpore metu S est,
vel alvi ductione uti, vel lacte purgari. Quod Erasistratus in podagricis expulit: ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret: cum e Videns sit. Omni purgatione non superiora tantummodo, sed