장음표시 사용
241쪽
io cursu, vel ex morbo est. Sed interdum id malum intra dolorem est: isque modo tarde, modo celeriter solvitur. interdum ad perniciem quoque
procedit; oriturque acutus morbus, qui πλευρι κω
a Graecis nominatur. Huic dolori lateris, febris &tussis accedit: & per hanc exscreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis, sanguis. Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur. idque primo Vitio gravius, secundo tolerabilius est. Remedium vero est magni & recentis doloris, sanguis missus. At, sive levior, sive vetustior casus est, vel supervacuum, vel serum id auxilium est; confugiendumque ad cucurbitulas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto su per pectus imponitur, donec ulcera pustulasque excitet; & tum medicamentum, quod humorem illuc citet. Praeter haee, circumdare primum oportet latus hapso lanae sulphuratae: deinde, cum paulum insammatio se remisit, siccis & calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si vetustior dolor remanet, novissime resina imposita discutitur. Utendum cibis potionibusque calidis : vitandum frigus. Inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo & sulphure perfricare.
Si levata tu sis est, leni lectione uti: jamque & acres
cibos, & vinum meracius assiimere. Quae ita a medicis praecipiuntur. Attamen sine his rusticos nostros epota ex aqua trixago satis adjuvare dicitur.
Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc, praeter ea, quae supra posita sunt, haec
242쪽
animadvertenda sunt: ut cibus sit quam maxime tenuis & lenis, praecipueque sorbitio , eaque ex ptisana potissimum aut jus , in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit: idque non nisi tertio quoque die detur : si tamen per vires licebit: potui verozqΠa mulsa , in qua livsso purn , aut ruta decocta sit
Quae quibus temporibus danda sint. ex ratione vel adauctae, vel levatae febris popare hir. sic , ut in remisso ne quam maxima dentur: ctim eo tamen, Ut scid mus, non esse ejus generis tussi aridas fauces committendas. saene enim. tabi nihil est, quod exscreetur, continuatur. & strangulat. Ob quam causam dixi etiam pejus id genus esse tussis, quod nihil,
quam quod pituitam moveret. Sed hic vinum sorbere, ut supra praecepimus, morbus ipse ron pati-lur : in Vicem ejus, cremor ptisanae sumendus est.
Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est , sic, ubi paulum is se remisit, alimenta pleniora, dc vini quoque aliquid dari potest; dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus, aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die; posteroque, cum cibo vini paulo plus assumere. Atque, invalescente quo que tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque
positum est, vini cyathos sorbere. sed in hoc genere valetudinis, dulce, vel certe lene commodius est. Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est.
243쪽
MEDICINAE LIB. IV. 2Is CAPUT VII.
De viscerum morbis e O priwo , de pulmone. L compagine vero corporis ad viscera transeeundum est; & inprimis ad pulmonem veniendum.
Ex quo vehemens & acutus morbuS oritur, quem περιπνευμονικιν Graec1 Vocant. Eius haec conditio est.
Pulmo totus assicitur. hunc casum ejus subsequitur tussis, bilem vel pus trahens; praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus dissicultas, magnae febres , continua vigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi, quam doloris, habet. Oportet, si satis validae vires sunt, sanguinem mittere: sin minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere. Tum si satis valet, gestando aegrum, digerere: si parum, intra domum tantum dimovere. Potionem autem hyssopi dare, cui ficus arida sit incocta; aut aquam mulsam, in qua Vel
hyssopum, vel ruta decocta sit. Frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis, &pedibus, & cruribus, leviter contra pulmonem idque bis quotidie facere. Quod ad cibum vero pertinet, huic nec salsis
opus est, neque acribus, neque amariS, neque Blvum adstringentibus, sed paulo lenioribus. Ergo primis diebus danda est sorbitio ptisanae, Vel alicae, Vel OryZae, cum qua recens adeps cocta sit. Cum hac, sorbile ovum, nuclei pinei: ex melle, panis, vel elota alica ex aqua mulsa. Potui deinde non
244쪽
solum pura aqua, sed etiam mulsa egelida; aut, si aestas est, & frigida; nisi quid ob stat. Haec autem altero quoque die, increscente morbo dare satis est. Ubi incremento constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua ege lida. Si vires desunt, adjuvandae sunt aqua mulsa Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta , Vel ea, quae simul Sc reprimunt Sc emol liunt. Prodest impositus super pestiis sal bene contritus, cum cerato mixtus; quia leviter cutem erodit , eoque impetum materiae, qua pulmo VeXdtur, evocat. Utile etiam aliquod malagma est ex his, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum premit morbus, clausis senestris aegrum continere: Ubi paulum levatus est, ter aut quater die, fenestris Aliquantum apertis, parvum aerem recipere. Deinde in resectione pluribus diebus a vino abstinere; gestatione, frictione uti; sorbitionibus, δc prioribus cibis adjicere, ex oleribus porrum; ex carne ungulas, & summa trunculorum, atque pisciculos, sic, ut diu nihil nisi molle de lene sumatur.
' LTEnius quoque visceris morbus, id est, jocinoris, aeque modo longus, modo acutus esse consueVit. 'ατικον Graeci vocant. Dextra parte sub praecordiis vehemens dolor est : idemque ad latus
dextrum, dc ad jugulum, humerumque partis ejus -
245쪽
dem per Venit: nonnunquam manus quoque dextra rorpet: horror validus est. Ubi male est, bilis evomitur : interdum ungultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi signa sunt. Longioris Vero , ubi suppuratio in jocinore est; dolorque modo finitur, modo intenditur; dextra parte praecordia dura sunt, de tument; post cibum major dissicultas est : accedit maxillarum quaedam resolutio. Ubi in- eteravit malum, venter Sc crura pedesque intumescunt; peditis atque humeri, circaque jugulum
Initio sanguinem mittere optimum est: tum Venter solvendus est; si non potest aliter , per nigrum Veratrum. Imponenda eXtrinsecus cataplasmata; primum quae reprimant; deinde calida, quae diducant; quibus recte iris vel absinthium adjicitur: post haec , malagma. Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi de calidi, Sc qui non multum alant, de sere qui pulmonis quoque dolori conveniunt; praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id essicaces. Utilia in hoc morbo sunt thymum, satureja, hysopum , nepeta, amaracum , sesamum, lauri baccae, pini flos, herba sanguinalis , meiatha, ex malo cotoneo medium , columbae jecur recens Zc crudum. Ex quibus quaedam per se esse, quaedam adjicere vel sorbitioni vel potioni licet; sic tamen, ut parce assumantur. Neque alienum est, absinthium contritum ex melle Sc pipere, ejusque catapotium quotidie devorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis. neque enim res ulla magis jecur laedit. Frictionibus utendum in extre-
246쪽
anis partibus. Vitandus omnis labor, omnis Vehementior motus : ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira , trepidati O, pondus, jactus, cursus , inimica sunt. Perfuso corporis multa prodest ex aqua, si hiems est , calida; si aestas, tepida : item liberalis unctio , & in balneo sudor. Si vero jecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus Quidam etiam contra id scalpello aperiunt, &ipsam vomicam adurunt.
A r lienis , ubi affectus est, intremescit, s mul
que cum eo pars sinistra; eaque dura est , & prementi renititur; venter intentus est : aliquis etiam cruribus tumor est. Ulcera aut omnino non flanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt. In intenta ambulatione, cursuque, dolor, & quaedam difficultas est. Hoc Vitium quies auget. itaque exercitatione &labore opus est : habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. UnctioneS , frictionesque, & sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt: item lac & caseus. Acida autem ma Xime conveniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, & magis etiam, quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta, vel oleae ex muria dura; lactucae in aceto tinctae; intubique & betae
247쪽
ex eodem; & sinapi, asparagus, armoracia, &pastinaca : de carnibus vero ungulae, rostra, B Vesmacrae, ejusdem generis venatio. Potui vero jejuno dari debet absinthium aquae incoctum : at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit. haec enim vel praecipue lienem coercet. quod animadversum est in his animalibus , quae apud hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari vinum tenue, austerum; omniaque in cibis & potionibus , quae urinae OVendae sunt: praecipueque ad id valet vel trifolii semen, vel cuminum, vel apium , Vel serpyllum, vel cythisus, vel portulaca, vel nepeta, Vel thymum, vel hyssopum, vel satureja. haec enim inde commodissime videntur humorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur : praecipueque eruca & nasturtium lienem extenuant. Imponenda quoque extrinsecus sunt, quae levent. sit
ex unguento & palmulis, quod Graeci vocant: sit ex lini & nasturtii semine, quo vinum& oleum adjicitur: sit ex cupresso viridi, & arida ficu : fit ex sinapi, cui sevi hircini a renibus quarta pars ponderis adjicitur , teriturque in sale, & protinus imponitur. Multisque modis huic rei cappari aptum est. Nam & ipsum cum cibo assumere, &
muriam ejus cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam , Vel
corticem ejus cum furfuribus , aut ipsum capparicum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.
248쪽
renes ubi affecti sunt, diu male habent. Pejus est, si frequens biliosus vomitus accedit. Oportet conquiescere : cubare molliter : solvere alvum si aliter non respondet, etiam ducere : saepe desidere in aqua calida : neque cibum, neque potio nem frigidam assumere : abstinere ab omnibus salsis , acribus, acidis, pomis di hibere liberaliter : adiicere modo cibo, modo potioni piper, porrum , ferulam, album papaver. quae maxime inde urinam
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim , anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita & in duas mulsi potiones divisa. Si vero dolor tantum levandus est, ejusdem cucumeris semina triginta, iidem nuclei viginti, nuces graecae quinque, croci paululum, contrita tu cum lacte potui data. At super quoque recte quaedam malagmata injiciuntur; maXimeque ea, qu ehumori extrahendo stant.
249쪽
De intestinorum morbis r O primo de cholera. A visceribus ad intestina veniendum est; quae sunt & acutis & longis morbis obnoxia. Primoque facienda mentio est cholerae; quia commune id stomachi atque intestinorum vitium videri potest. Nam simul & dejectio & vomitus est : praeterque haec insatio est, intestina torquentur , bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut
in ea recens caro lota esie videatur, interdum alba, nonnunquam nigra , Vel Varia. Ergo eo nomine morbum hunc χολέραν Graeci nominarunt. Praeterea Vero, quae supra comprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis , anima deficit. quibus concurrentibus , non mirum est , si subito quis moritur. Νeque tamen ulli morbo minori momento succurritur. Protinus ergo , ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet, & Vomere. Vix unquam ea sine vomitu sumitur: sed etiamsi non incidit, miscuisse tamen novam materiam corruptae prodest; parsque. sanitatis est , vomitum esse suppressum. Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est. Si vero tormina sunt, Oportet frigidis tu humidis fomentis stomachum fovere :vel, si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus juvetur. Quod si vehementetr & vomitus, & dejectio, & sitis vexant, &
250쪽
adhuc subcruda sunt, quae Vomuntur, nondum ino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa
frigida, sed potius egelida danda est. admovendumque naribus est pulegium ex aceto, vel polenta
vino aspersa, Vel mentita secundum naturam est. At cum discussa cruditas est, tum magi S Verendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad vinum. Id esse Oportet tenue, odoratum , & cum aqua frigida mixtum, vel polenta pdjecta, vel infracto pane; quem ipsum quoque
assumere expedit : quotiesque aliquid aut stomachuS , aut Venter effudit, toties pen haec vireS restituere. Erasistratus primo tribus vini guttis, aut quinis aspergendam potionem esse dixit; deinde paulatim merum adjiciendum. Ιs, si & ab initio vinum dedit, & metum cruditatis secutus est, non sine cauti fecit: si vehementem infirmitatem adjuvari posse tribus guttis putavit, erraVit. At si inanis est homo, & crura ejuS contrRhuntur , interponenda potio absinthii est. Si extremae parteS corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum; calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est ,
extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula
admovenda est , aut sinapi superimponendum. Ubiis constitit. dormire oportet : postero die utique a potione abstinere: die tertio in balneum ire : paulatim se cibo reficere; somnoque, quisquis facile acquiescit; vitetque lassitudinem , & frigora. Si post suppressam choleram febricula manet, At Uum duci necessarium est: tum cibis vinoque utendum