장음표시 사용
281쪽
variorum septem esse. Unius deinde denarii pondus dividi a me in sex partes, id est, sex uncias , ut idem in uncia denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem οβο appellant. Is ad nostra pondera relatus paulo plus dimidio scrupulo facit.
Quid malagma, O emplagrum , O pastillus lxter su
disserant. Malagmata Vero, atque emplastra, pastillique, qUOS et Graeci Vocant, cum plurima chabeant; differunt eo, quod malagmata maxime ex floribus eorumque etiam surculis, emplastra pasti l lique magis ex quibusdam metallicis fiunt. Deinde malagmata contusa abunde mollescunt; nam 'uper integram cutem injiciuntur: laboriose vero conteruntur ea , ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant vulnera, cum imposita sunt. Inter em plastrum autem & pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit: in pastillo
tantum arida medi a menta aliquo humore junguntur. Tum emplastrum hoc modo fit. Arida medicamenta per se teruntur: deinde mixtis his instil. latur aut acetum, aut si quis alius non pinguis humor accessurus est; & ea rursus ex eo teruntur. Ea
ero , quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur; de si quid olei misceri debet, tum infunditur.
Interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur. Ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt , in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est. Arida medicamenta contrita humore non pingui, ut vino Vel aceto , coguntur , rursus
282쪽
coacta, inarescunt: atque, ubi utendum est, ejus dem generis humore diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus illinitur , aut alicui molliori,
De malagmatiS. I. Malagma asieius calidas podagras.
HS cognitis, primum malagmata subjiciam ;
quae sere non sunt refrigerandi, sed calefaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum. Habet gallae & immaeturae alterius, coriandri seminis , cicutae, lacrimae aridae, gummi, singulorum plenum aceta hulum, cerati eloti , quod πεπλυμένον Graeci Vocant, selibram. Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam eXtrdhunt, quae
ἐπισπαστικὰ VocBntur: Pleraque certi S magis partihus membrorum accommodata sunt.
2. Malagma ad materiam extrahendam.
Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id , quod habet resinae aridae. nitri , ammoniaci, galbani, singulorum P. cerae P. Aut in quo haec sunt: aeruginiS rasse, turis, singulorum P. II. ' ammoniaci saliS P. VI. squamae aeris, cerae, singulorum P.
283쪽
VIII. ' resinae aridae P. XII. aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio, & melle P. II.
Si jecur dolet, id in quo est balsami lacrimae
P. XII. ' costi, cinnamomi, casiae corticis, myrrhae,
croci, junci rotundi, balsami seminis, iridis illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. XVI. ' Quibus adjicitur nardinum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et hujus quidem recentis usus est: si vero servandum est, resinae terebinthinae P. XVI. cerae P. X ex vino leni contunduntur, & cum eo miscentur.
At, si lienis torquet, glandis, quam μυροβαλανον Graeci vocant, cortex & nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo : ubi cerati crassitudinem habet, linteo ,
antea in aqua frigida madefacto , illinitur, & sic imponitur , supraque farina hordeacea injicitur :sed manere ibi non amplius sex horis debet ne lienem consumat: satiusque est id bis, aut ter fieri.
Commune autem & jocinori , & lieni, & abscessibus , dc strumae, parotidibus, articuliS, calcibus quoque suppurantibus, aut aliter dolentibus , etiam concoctioni ventris , Lysias composuit ex his : opopanacis, galbani, resinae , singulorum P. II. ammoniaci, bdellii, cerae, sevi taurini, iridis
284쪽
a 6 aridae P. IV. cachryos acetabulo, piperis granis quadraginta. quae contrita irino unguento tem-
6. Malagma ad laterum dolores. Ad laterum autem dolores compositio est Apol- Iophanis : in qua sunt resinae terebinthinae, turis fuliginis , singulorum P. IV. bdellii, ammoniaci, iridis : sevi aut vitulini, aut caprini a renibus, Visci, singulorum P. IV. ' Haec autem eadem Omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calefaciunt. . Ad idem Andrea. Ad idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resolvit, humorem educit, pus maturat, ubi id maturrim est, cutem rumpit, & ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis majoribusque abscessibus: item articulis, ideoque coxis , &pedibus dolentibus : item si quid in corpore collisum est, reficit: praecordia quoque dura & inflata emollit: osia extrahit: ad omnia denique Valet, quae adjuvare calor potest. Id habet cerae P. XI. visci, sycamini, quam alias sycomorum Vocant,
lacrimae , singulorum P. I. piperis & rotundi, &longi, ammoniaci thymiamatis, hdellii, iridis Illyricae, cardamomi, amomi Xylobalsami, turis masculi, myrrhae, resinae aridae, singulorum P. X. pyrethri, cocci Gnidii, spumae nitri , salis ammoniaci , radicis aristolochiae Creticae, cucumeris
agrestris radicis, resinae terebinthinae liquidae, sin
285쪽
gulorum P. XX. .quihus adjicitur unguenti irini, quantum latis est ad ea mollienda , atque cogenda.
lienda, qua dura sunt; O digerenda, qua coeunt.
Praecipuum vero est ad resolvenda, quae adstri Ela sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda , quae coeunt, id , quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet junci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae, pares Por
Aliud ad eadem Nilei : crocomagmatis, quod
quasi recrementum ejus est, P. IV. ammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum P. XXX. ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, dc tum Omnia junguntur.
Proprie etiam dura mollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam, turis fuliginis P.
III. cerae, ammoniaci thymiamatis trientes, picis aridae P. II. ' aceti heminas tres.
Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medo : quod habet cerae P. III. ' panacis P. semis, squamae aeris , aluminis rotundi, item scissilis, singulorum P. I. plumbi combusti P. 1. ηsemi S. Corn. Celsus.
286쪽
Ad eadem Panthemus utebatur, calcis P. se aliis, sinapis contriti, item foeni graeci, aluminis, singulorum P. I. sevi bubuli P. II. & semis.
Ad strumam multa malagmata invenio. Credo Butem , quo pejus id malum est, minusque facile discutitur, eo plura esse tentata; quae in personis varie responderunt Andreas auctor est, ut haec misceantur : urticae seminis P. I. piperis rotundi, bdellii, salbani, ammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum P. IV. ' resinae liquidae, cerae, PV-rethri, piperis longi: lactucae marinae seminis, sulphuris ignem non e X perti, quod Vocatur, Pares portioneS.
Hoc autem Miconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis ammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis cucumeris silvestris, resinae, singulorum P. IV. Quae ex leni vino contunduntur.
Expeditius ad idem fit, quod habet visci, fel inistercoris, resinae , sulphuris ignem non experti pares portiones. Et in quo est sulphuris P. I. lapidis, quem pyriten vocant, P. IV. cumini acetabulum Item in quo est lapidis ejusdem pars una, sulphuris duae partes, resinae terebinthinae parteS tre S.
287쪽
2 9I6. Malagma ad stumam, O phymata. Arahis autem cujusdam est ad strumam, & orientia tubercula, quae φυματα Vocantur, quod haec digerit. Habet myrrhae, salis ammoniaci, turiS , resinae & liquidae & aridae, crocomAgm dilS, cerae , singulorum P. I. ' lapidis ejus, quem ηπυρiτην VOcRnt, P. 1V. quibus quidam adjiciunt sulphuris P. H. η17. Malagma adstrumam, O tubera, O καρ-ωIii. Est etiam proficiens in struma; & in his tuberibus, quae difficulter concoquuntur; & in his, quae καρκινωδη Vocantur, quod ex his constat : sulphuris P. II. nitri P. IV. myrrhae P. VI. fuliginis turis P. semis, salis ammoniaci P. III. cerae P. I. Io. Malagma Protarchi ad parotidas , O saxum, O
Protarchus autem ad πιπαρωτίδας eaqhle tubercula quae μελιμηριδες, id est faVi, Vel φυματα nominantur , I Ll m m B in UlcerB, PumiciS, resinae pineae liuuidae turi S illi igim S, spumae nitri, ita dis, singulorum P.
VIII. cum cerae P. IX. miscebat, hisque olei cya thum & dimidium adjiciebat. I9. Malagma adversus panum, O phymata.
At adversus panum, tum primum orientem, quod αυγQλον Graeci Vocant, & omne tuberculum, quoda et nominatur, mucetur Ochra, quae Attice nominatur, cum duabus partibus similae, hisque, dum contunduntur, subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit. Η Σ
288쪽
2o. Malagma adversus phy mala. Discutit etiam omne tuberculum, quod . μα Vo catur, id, quod habet calcis, spumae nitri, piperis rotundi, singulorum P. I. galbani P. H. ' salis P. IV. quae excipiuntur cerato ex rosa facto. 2I. Malagma ad supprimendum omne , quod abscedit.
Supprimitque omne, quod abscedit, id, in quo est galbani, fabae fressae, singulorum P. I. myrrhae, turiS, cortici S ex radice capparis, singulorum P. IV. Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus, & bene contritus, aceto subinde adjecto. 2 1. Malagma ad sanguinem supprimendum.
At, si pi us satis sanguis subit, recte imponitur, quod adversus phymata quoque potest. Constat ex his: bdellii, styracis, ammoniaci, galbani, resinae aridae & liquid de pineae; item ex lentisci, turis, iridis, singulorum P. H.
Σ3. Malagma ad carcinodas O pbmata lenienda. Carcinodes vero & phymata commode his leniuntur : galbani, Visci, ammoniaci, resinae terebinthinae singulorum P. I. sevi taurini P. semis, faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat, quam esse m dictgma oportet. 24. Malagma ad livorem faciei contine. Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec
compositio nocte & die imposita tollit. Aristolo-
289쪽
MEDICINE LIB. V. 26 Ichiae, thapsiae, singulorum P. 11. bdellii, sty i acis , ammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae, Scex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illyricae, cerae, singulorum P. IV. Item faba quoque imposita proficit.
2 . Malagmata ἄναπιφωτικὰ ad Verrendum. Sunt etiam quaedam malagmata , qU32 αναστομω-
τιμὰ Graeci vocant, quoniam aperiendi vim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum P. II. erysimi P. IV. ' quae . cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt ejus generis. Vehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. IV. piperis grana sex, nitri, cerae, singulorum P. X. ' mellis P. HI. olei
hemindm. 26. Niconis malagma, ad reforuendum aperiendumque ac Purgiandum.
Miconis quoque est, quod resolvit, aperit, Purgat. Habet alcyonium, sulphur, nitrum, pumicem, paribus portionibus; quibus tantum picis & cerae adjicitur, ut fiat cerati crassitudo. 27. Malagma ad GD O nervos. Ad ossa autem Aristogenis, fit ex his: sulphuris P. I. resinae terebinthinae, nitri spumae, &. ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P. II. turis fuliginis P. VIII. ficus aridae quam pingui iasimae, sevi taurini, singulorum P. VIII. cerae P. XII. iridis Macedonicae P. VI. sesami fricti ace-
290쪽
tabulum. maximeque nervis & articulis malagma hoc convenit.
Igitur Euthyclei est,& ad articulos, & ad omnem dolorem, & ad vesicae, & ad recenti cicatrice con- IractoS articulos, quas ἄγκυλας Graeci nominant, conveniens. Quod habet fuliginis turis acetabulum, resinae tantundem , galbani sine surculis sescunciam, ammoniaci, bdellii, singulorum P. cerae P. semis. Aliud item sit, quod habet iridis, ammoniaci, gal hani , nitri, singulorum P. XIV. resinae liquidae P.
Ad dolores articulorum Sosagorae r plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sevi, resinae, cerae pareS por
Cnrysippi: resinae liquidae, sandarachae, piperis, singulorum P. XII. quibus cerae Paululum adjicitur.3 I. Ctesiphontis malagma ad idem valens, O ad paro iidas , O pho mata, O strumam. Ctesiphontis: cerce Creticae, resinae terebinthinae, nitri quam ruberrimi, singulorum P. ' semis, olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum, instil
lata aqua teritur, cum seXtario ejUS incoqUitur, donec omnis humor consumatur. Potest velo ea