De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

MEDICINAE LIB. IV. 2Ο3aqda, cum qua Vel hyssopus cocta, vel contrita capparis radix sit. Datur etiam utiliter aut nitrum , aut nasturtium , alliumve frictum, deinde contritum & cum melle mixtum : simulque coquuntur mel, galbunum , resina terebinthina , &, ubi coierunt, ex his, quod fabae magnitudinem habet, quOtidie hil, lingua liquatur. Aut sulphuris ignem non experti P. & quadrans , abrotani P. in vini cyathoteruntur, idque tepefactum sorbetur. Est etiam non Vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum & ari dum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni aspergi; vel ejusdem pulmonem quam recentissimum assum , sed sine ferro coctum , edendum esse. Praeter haec , sorbitionibus & lenibus cibis utendum est : interdum vino tenui au-

sero : nonnunquam vomitu. Prosunt etiam, quaecunque urinam augent : sed nihil magis, quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem ; frictio multa, praecipue inferiorum partium, vel in sole,

vel ad ignem , & per se ipsum, & per alios, usque

ad sudorem. De faucium exulceratione. In interiore vero faucium parte interdum eYul ceratio esse consuevit. In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis, fomentisque humidis utuntur evolunt etiam vaporem calidum ore recipi. per quae molliores alii partes eas fieri dicunt , oportunioresque vitio jam haerenti. Sed, si bene sic vitari morbus potest, tuta illa praesidiae si metus ejus est. supervacua sunt. Utique autem perfricare fauces

232쪽

2 4 A. CORN. CELSI

periculosum est. exulcerat enim. Neque utilia sunt, quae Urinae movendae sunt apta : quia possunt, dum

transeunt, ibi quoque pituitam extenuare quam supprimi melius est. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque

secuti sumus , auctor bonus, acetum ait quZm acer rimum esse sortiendum. hoc enim sine ulla noli a

comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem potest; ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei lycium est; quod idem quoque aeque probat:

Vel porri, vel marrubii succus, Vel nuceS graecae Cum tragacantho contritae & cum passo mixtae, Vel lini semen contritum & cum dulci vino mixtum. Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est. Frictio a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi vero esse debent neque nimium acres, ne que asperi; mel , lenticula , tragum, lac, ptisana, Pinguis quoque caro , praecipueque porrum , &quidquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse convenit. A qna dari potest, Vel pura , Vel in qua malum cydoneum , palmulaeve decoctae sunt. Gargarizationes quoque lenes : sin hae parum proficiunt, reprimentes utiles sunt. Hoc genuS neque acutum est , & potest esse non

longum: curationem tamen maturam, ne Vehementer & diu laedat, desiderat.

De tuss. Tussis vero fere propter faucium exulcerationem molesta est: quae multis modis contrahitur. Itaque,

233쪽

a. Os

MEDICINAE L I B. IV.

illis restitutis, ipsa finitur. Solet tamen interdum per

se quoque male habere: & vix, cum vetus iacta est, eliditur. ac modo arida est, modo pituitam citat. Oportet autem hyssopum altero quoque die bibere : spiritu retento currere, sed minime in pul-Vere: ac lectione uti vehementi; quae primo impeditur a tussi, post eam vincit: tum ambulare edeinde per manus quoque exerceri, Sc pectus diu perfricare. Post haec quam pinguissimae ficus uncias tres, super prunam incoctas, esse. Praeter haec, si humida est , prosunt frictiones validae, cum quibusdam calefacientibus , sic, ut caput quoque siccum Vehementer perfricetur : item cucurbitulae pectori admotae; sinapi ex parte exteriore faucibus impositum, donec leviter exulceret; potio ex menta, nucibusque graecis & amylo; primoque assumtus panis aridus , deinde aliquis cibus

At, si sicca tussis est, cum ea vehementissime urget, adjuvat vini austeri cyathus assumtus; dum ne amplius id, interposito tempore aliquo , quam ter aut quater fiat: item laseris quam optimi paulum devorare opus est; porri vel marrubii succum a sumere; scillam delingere; acetum ex ea , Vel certe acre sorbere, aut cum spica allii contriti duos vini cyathoS. Utilis etiam in omni tussi est peregrinatio, navigatio longa, loca maritima, natationes. Cihus interdum mollis, ut malva, ut urtica: interdum acer,

ut lac cum allio coctum. Sorbitiones, quibus laser

sit adjectum , aut in quibus porrum incoctum ia-

234쪽

A. CORN. CELSI

buerit. Ovum quoque sorbile , sulphure adjecto. Potus primum aqua calida , deinde invicem aliis diebus haec, aliis Vero Vinum. De sanguinis sputo. Magis terreri potest aliquis, cum sanguinem exspuit. sed id modo minus, modo plus periculi habet. Exit enim modo ex gingiviS, modo ex ore.& quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio; ita ut nihil exscreetur. Verum ut ex naribus, sic ex ore aliquando prorumpit. Atque interdum sanguis profluit, interdum simile aquae quiddam , in qua

caro recens lota est. Nonnunquam autem is a summis faucibus fertur , modo exulcerata ed Parte , modo non exulcerata ; sed aut ore venae alicujus

adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, ex hisque sanguine erumpente. Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus , neque quidquam , ut eX Ulcere , e X screatur. Aliquando , gutture & arteriis exulceratis, frequens tussis sanguinem quoque extundit. Interdum etiam fieri solet, ut aut ex pulmone , aut e X pectore, aut ex latere, aut ex jocinore feratur. Saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondet, hunc exspuunt. Auctore sique medici fuerunt, vel exesa parte aliqua sanguinem exire , vel rupta, Vel Ore alicujus Venae patefacto. Prima in D;hωσιν, secundam ,

tertiam ανα ομα ν appellant. Ultima minime nocet; prima gravissime. Ac saepe quidem evenit, uti sanguinem pus sequatur.

235쪽

Interdum autem, qui sanguinem ipsum suppressi sit, satis ad valetudinem profuit. Sed si secuta ulcera sunt, si pus , si tussis est , prout sedes ipsa est, ita Varia & periculosa genera morborum sunt. Si Vero sanguis tantum fuit, expeditius Sc remedium& finis est. Neque ignorari oportet, eis, quibus fuere sanguis solet, aut quibus spina dolet, coxae -

e, aut post cursum Vehementem vel ambulationem , dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium : idque per urinam redditum ipsam quoque lassitudinem solvere. Ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit : si tamen in ejus urina nihil novabit. Neque vomitum hujus afferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare & implere corpus licuit:& ex toto nullum nocere , qui in corpore robusto,

neque nimius est, neque tussim aut calorem mover.

Haec pertinent ad universum . nunc ad ea loca, quae proposui , Veni Zm. Si ex gingivis exit, portulacam manducasse satis est. Si ex ore, continuisse eo merum Vinum etsi parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque graViter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est, impetum ejus, admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere. Si id mulieri, cui menstrua non feruntur , evenit, e Biadem cucurbitulam , incisis inguinibus ejus, admo Vere. Ati si ex faucibus, interioribusve partibus processit, & metus major est, & cura major adhiben.

ea. Sanguis mittendus est; &, si nihilominus ex

236쪽

A. CORN. CELSI

2o8ore processit, iterum tertioque, & quotidie paulum aliquid : protinus autem debet sorbere vel acetum, Vel etiam cum ture plantaginis aut porri succum; imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana succida ex aceto est, & id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus horum crura quoque & femora brachiaque pluribus locis deligabat. Id Asclepiades adeo non prodesse , ut etiam inimicum esset, proposuit. Sed id stape commode

respondere experimenta testantur.

Neque tamen pluribus locis deligari necesse est: sed sat est infra inguina , & super talos, summosque humeros , etiam brachia. Tum, si febris urget, danda est sorbitio ; & potui aqua , in qua aliquid ex his , quae alvum adstringunt, decoctum sit. At, si abest febris, vel elota alica, vel panis ex aqua frigida, & molle quoque ovum dari potest; potui, vel idem, quod supra scriptum est, vel vinum dulce , vel aqua frigida. sed sic bibendum erit, ut sciamus, huic morbo sitim prodesse.

Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput hujus quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur. Facies saepe aqua frigida fovenda est. At inimica sunt vinum, balneum, Ve- nu S, in cibo oleum, acria Omnia, item calida fomenta, conclave calidum & inclusum, multa vestimenta corpori injecta, etiam frictiones, nisi ubi bene sanguis conquievit. Tum vero incipiendum est a brachiis, cruribusque; a thorace abstinendum. In hoc casu per hiemem, locis maritimis; per aesta' iem, mediterraneis Opus est.

237쪽

MEDICINAE LIB. IV.

CAPUT V.

I AUC1BUs subest stomachus; in quo plura longa

vitia incidere consuerunt. Nam modo ingenS calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo e X ulceratio afficit. Interdum pituita, interdum bilis oritur. Frequentissimumque est ejus malum, quo resolvitur : neque ulla re magis aut asscitur, aut corpus asscit. Ut diversa autem vitia ejus, sic etiam remedia sunt. Ubi exaestuat, aceto cum rosa eXtrinsecus sub

inde fovendus est; imponendusque pulvis cum oleo;& ea cataplasmata , quae limul & reprimunt, &molliunt. Potui, nisi quid obstat, gelida aqua prae

standa.

Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae; neque incidere cutem necesse est : prosunt sicca Mcalida fomenta, sed non vehementissima. Interponenda abstinentia est. Utilis in jejunio potio est absinthii, aut hyssopi, aut rutae. Exercitatio primo levis, deinde malor adhibenda est; maximeque quae superiores partes moveat. quod genus in omnibus stomachi vitiis aptissimum est. Post exercitationem opus est unctione, frictione; balneo quoque nonnunquam, sed rarius; interdum alvi ductione. Cibis deinde calidis, neque insantibus: eodemque modo calidis potionibus, primo aquae; post, ubi resedit insatio, vini austeri. Illud quoque in omni bus stomachi vitiis praecipiendum est, Ut, quG nro- Corn. Celsus. O

238쪽

A. CORN. CELSI

do se quisque aeger refecerit, eodem sanuS Utatur, nam redit huic imbecillitas sua, nisi iisdem defenditur bona valetudo , quibus reddita est. At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor &dolor sequitur, prima sunt quies, & abstinentia; Iana sulphurata circumdata; in jejunio absinthium.

Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est : deinde cibis quidem utendum est modicis; imponenda Vero extrinsecus, quae simul& reprimunt & molliunt: deinde, his detractis, utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquias digerant: interdum alvus ducenda : adhibenda exercitatio, & cibus plenior. At, si exulceratio stomachum infestat, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt. Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda. Adhibendi lenes Sc glutinosi cibi , sed citra satietatem. Omnia acria atque acida removenda. Vino, si febris non est, dulci, aut si id inflat, ςerte leni utendum : sed neque praefrigido, neque nimis calido. Si vero pituita stomachus impletur, necessarius modo in jejunio, modo post cibum vomitus est. Utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio. Νihil edendum, bibendumque, nisi calidum; Vitatis tantum his, quae pituitam contrahere consuerunt. Molestius est, si stomachus bile vitiosus est. Solent autem hi, qui sic tentantur, interpositis quibusdam diebus, hanc, & quidem , quod pessimum

est, atram vomere. His recte alvus ducitur: potiones ex absinthio dantur: necessaria gestatio, naviga-

239쪽

tio, &, si fieri potest, ex nausea vomituS : Vitanda cruditas: sumendi cibi faciles stomacho non alieni, vinum austerum.

Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est, cum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus, ac sic tabe consumi Huic generi inutilissimum balneum est. Lectiones, exercitationesque superioris partis necessariae, item tinctiones , frictionesque : hinc perfundi frigida, atque in eadem natare, canalibus ejusdem subjicere etiam stomachum ipsum, & magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est : consistere in frigidis, medicatisque sontibus , quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque assii mendi sunt frigidi, qui potius dissiculter coquuntur, quam facile vi Tiantur. Ergo plerique, qui

nihil aliud concoquere possunt, bubulam coquunt. Ex quo colligi potest, neque a Uem, neque Vend-tionem, neque piscem dari debere, nisi generis durioris. Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum meracum , potissimum Rheticum, vel Allobrogicum , aliudve, quod de austerum & resina conditum est: si id non est, quam asperrimum, maximeque Signinum. Si cibus non continetur, danda aqua, & eliciendus plenior vomitus est; itertrinque dandus cibus,& tum admovendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae, ibique duabuS aut tribuS horis continendae sunt. Si simul & vomitus, & dolor est, imponenda supra stomachum est lana succida, vel spongia eX aceto, Vel cataplasima, quod refrageret,

240쪽

A. CORN. CELSI

Perfricanda vero non diu, sed vehementer brachia,& crura, & calefacienda. Si plus doloris est, infra praecordia quatuor digitis cucurbitula utendum est : protinus dandus panis ex posca frigida. Si non continuit, post vomitum lene aliquid ex his , quae non aliena stomacho sint. Si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini. singulis interpositis horis , donec stomachus consistat. V8lens etiam medicamentum est, radiculae succus : Valentius, acidi punici mali, cum pari modo succi, qui ex dulci punico malo est, adjecto etiam intubi succo, & mentae, sed hujus minima parte; quibus tantundem, quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optime miscetur. Id enim plus quam Vinum ad comprimendum stomachum potest. Supprimendus autem Vomitus est, qui per se venit, etsi nausea est. Sed si coacuit intus cibus, aut computruit, quo rum utrumlibet ructus ostendit, ejiciendus est; protinusque, cibis assumtis iisdem, quos proxime posui, stomachus restituendus. Ubi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra proecepta sunt.

CAPUT VI.

De laterum dolor Ibra,

STOMAC Πυs lateribus cingitur; atque in hiS

quoque VehementeS dolores esse consuerunt. Eo

rum initium vel ex frigore, vel ex ictu, vel ex ni-

SEARCH

MENU NAVIGATION