장음표시 사용
311쪽
3. Eγχριστα ad ulcera purganda O implenda.' χριστα autem Graeci vocant liquida, quae illinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda &implenda , maxime inter nervos , paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, seVivitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae , rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur,& tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis Vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur. . Ad sacrum ignem. Ad sacrum ignem : spumae argenti P. VI. φ cornu bubuli combusti P. II. ' conteruntur, adjiciturque invicem vinum, & id, quod specialiter sil vocatur, & myrteum, donec utriusque terni cyathi
De catapotiis. I. catapotium ad somnum arcessendum, O levationem doloris , O simul ad concoquendum.
Ατλpori quoque multa sunt, variisque de
causis fiunt. vocant, quae somno dolorem levant. Quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est. Sunt enim ex vehementibus medicamentis,& stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum , quod habet papaveris lacrimae, galbani,
312쪽
singulorum P. I. ' myrrhae, castorei, piperis, singulorum P. II. ' Ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse.
Alterum, stomacho pejus, ad somnum Valentius, ex his fit: mandragorae P. E. apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P. IV. ' quae eY Vino teruntur. Unum autem ejusdem magnit dinis, quae sit pra posita est , abunde est sumsisse.
Sive autem capitis dolores, sive ulcera , sive lippitudo, sive dentes, sive spiritus dissicultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis , aut latuS torquet, sive vitio locorum aliqua prolabitur & obmutescit, Occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium. Silis, acori, rutae silvestris seminis , singulorum P. 'I. castorei, cinnamomi, singulorum P. II. papaveris lacrimae, panaci S radiciS, mandragorae malorum aridorum, junci rotundi floris, singulorum P. II. piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paulum aut devoratur, aut aqua diluitur, Sc potui datur.
Quin etiam silvestris papaveris, cum jam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipulus, qui
313쪽
manu comprehendi potest, in vas demittitur, & superinfunditur aqua , quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi jam bene manipulus is coctus est, ibidem expressus projicitur; cum eo humore passe sum pari mensura miscetur, infervetque, donec crassitudinem sordium habeat. Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt, ad nostrae fabae magnitudinem , habentque usum multiplicem. Nam & somnum iaciunt, Vel per se assumta, vel ex aqua data : & aurium dolores levant, adjectis exiguo modo rutae succo, ac passo : & tormina supprimunt ex vino liquata : & inflammationem vulvae coercent, miX tacerato ex rosa facto, cum paulum his croci quo
que accessit: & ex aqua fronti inducta, pituitam in
oculos decurrentem tenent. . Catapotium ad inducendum fomnum , quem vulpa dolens prohibu t.
Item, si vulva dolens somnum prohibet, croci P. II. anisi , myrrhae, singulorum P. I. papaveri SIacrimae P. IV. ' cicutae seminis P. VIII. miscentur, eXcipiunturque vino veteri, &, quod lupini magnitudinem habet, in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur. 6. Ad iecur sanandum. Ad sanandum jecur, nitri P. Z. croci, myrrhae nardi Gallici, si1ngulorum P. I. ' melle excipiuntur , daturque, quod AEgyptiae fabae magnitudinem habeat, l
314쪽
2.86 A. COR N. CELSI . Ad finiendos dolores lateris. Ad lateris dolores finiendos, piperis, aristolochiae, nardi, myrrhae pares portiones. 8. Ad thoracis dolores finiendos. Ad thoracis, nardi P. I. turiS, casiae, singulo rum P. III. myrrhae, cinnamomi, singulorum P. VI. croci P. VIII. resinae terebinthinae quadrans , mellis heminae treS.
Ad tussim, Athenionis : myrrhae, piperis, sing liorum P. I. ' castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. I. ' Quae separatim contusa postea junguntur, & ad magnitudinem fabae nostrae, hina ca-etapotia mane, bina noctu dormituro dantur.
Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Hera clidis Tarentini : croci P. I. cinnamomi, castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. I. myrrhae, PI peris longi, costi, galbani, singulorum P. E.
tussientibus. Quod si purganda sunt ulcera in faucibus tuse sientibus : panaci S, myrrhae, resinae terebinthinae, singulorum P. V. ' galbani P. E. hyssopi P. Z. conterenda sunt, hisque hemina mellis adjicienda, &ιRiod digito excipi potest, devorandum est.
315쪽
MEDICINAE LIB. V. 287l Iet. Colice Cassii medici. Colice vero Cassii ex his constat: croci, anisi, castorei, singulorum P. III petroselini P. IV. piperis & longi, & rotundi, singulorum P. V. papaveris lacrimae, junci rotundi, myrrhae, nardi. singulorum P. VI. quae melle excipiuntur. Id autem& devorari potest, & ex aqua calida sumi.
l . , Infantem Vero mortuum, aut secundas expellit
aquae potio, cui salis ammoniaci P. I. aut cui dictamni Cretici P. I. adjectum est.
Ex partu laborantibus, erysimum ex vino tepido jejunis dari debet.
Vocem adjuVat, turis P. I. in duobus cyathis vini datum.
Adversus urinae dissicultatem : piperis longi, castorei, myrrhae, galbani, papaveris lacrimae , cro ci , costi, unciae singulae, styraeis, resinae terebinthinae pondo sextantes, mel, absinthii cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae AEgyptiae δc mane &coenato dari debet.
Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis , cla
316쪽
namomi, nardi, myrrhae, turis, singulorum p. 1. croci P. I. ' piperis grana XXX. ex passa tribus sex lariis decoquuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, myrrhae, turis, singulorum p. I. conjiciuntur in passi eundem modum , eodemque modo decoquuntur. Aut ejusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indure scat, & adjicitur tritae casae P. I. '
De quinque generibus noxarum corporis,
UΜ facultates medicamentorum proposuerim genera, in quibus noxa corpori est , proponam. Ea quinque sunt. Cum quid extrinsecus laesit, ut in vulneribus. Cum quid intra se ipsum corruptum est, Ut in cancro. Cuia quid innatum est, ut in vesica calculus. Cum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur. Cum quid deest, ut Cum curta pars aliqua est. Ex his alia sunt, in quihus plus medicamenta, alia in quibus plus manus proficit. Ergo, dilatis his, quae praecipue scalpel-1um & manum postulant, nunc de his dicam, quae maxime medicamentis egent. Dividam autem hanci quoque curandi partem , sicut priorem ; & ante dicam de his, quae in quamlibet partem corporis inclindunt : tum de his, quae certas partes infestant. In
cipiam a vulneribus. 3 i I. De vulneribus, qua per tela inferuntur.
In his autem ante omnia scire medicus debet,
317쪽
quae insanabilia sint, quae dissicilem curationem habeant , quae promtiorem. Est enim prudentis hominis, primum eum , qui servari non potest, non attingere, nec subire speciem ejus, ut occisi, quem sors ipsius peremit. Deinde, ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est , indicare necessariis periclitantis, in dissicili rem esse : ne, si victa ars malo fuerit, vel ignorasse, vel fefellisse videatur.
Sed ut haec prudenti viro conveniunt: sic rursiis histrionis est, parvam rem attollere, quo PlUS Prae' stitisse videatur. Obligarique aequum est consessione promtae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est , majus curantis negligentia fiat.
2. Quae vulnera insanabitia sint. Servari non potest , cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui jocinoris portae, cui in spina
medulla percussa est; cuique aut pulmo mediuS, aut jejunum , aut tenuius intestinum , aut VentriculuS, aut reneS vulnerati sunt; cuive circa fauces grandes Venae, Vel arteriae praecisae sunt. 3. Quae xulnera dfficilem curationem habeant. Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte pulmo, aut jocinoriS crassum, aut membrana, quae continet cerebrum, BUt lieniS , aut Vulva, aut vesica, aut ullum intestinum, aut septum Iransversum vulneratum est. Hi quoque in praecipiti sunt in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis vel poplitibus mucro desedit. Periculosa Corn. Celsus. T
318쪽
etiam vulnera sunt, ubicunque venae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt. Idque evenit non in alis tantum, atque poplitibus; sed etiam in his venis, quae ad anum testiculosque perveniunt. Praeter haec malum Vulnus est, quodcunque in alis, vel feminibus, vel inanibus locis, vel in articulis, vel inter digitos est.
Item quodcunque musculum, aut ner Uum , But 3rteriam, aut membranam, aut OS, aut cartilaginem laesit. q. Quae vulcera tutiorem curationem habeant.' Tutissimum omnium , quod in carne est. Et haec quidem loco vel pejora, vel meliora sunt. Modo vero periculum facit, quodcunque magnum est. . Observationes in vulneris genere O figura. Aliquid etiam in vulneris genere figuraque est. Nam pejus est, quod etiam collisum , quam quod tantum discissum est: adeo ut acuto quoque, quam retuso telo, vulnerari commodius sit. Pejus etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est; ex quove caro alia parte abscissa, alia dependet. Pessima, quae plaga in orbem est : tutissima , quae lineae modo recta est. Quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius, vel tolerabilius est. 6. AEtatis obferpatio, o corporis , O vita, O temporis. Quin etiam confert aliquid & aetas, & corpus, Zc vitae propositum, & anni tempus : quia facilius sanescit puer vel adolescens, quam senior; valen S,
319쪽
29 Iquam infirmus; neque nimis tenuis, neque nimis Plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus,
qUam corrupti; exercitatus, quam iners ; sobrius &remperans, quam vino venerique deditus. Opportunissimumque curationi tempus vernum est; aut Certe neque fervens, neque frigidum. siquidem vulnera & nimius calor & nimium frigus infestant; maxime tamen horum varietas : ideoque perniciosissimus autumnuS est.
Sed pleraque ex vulneribus oculis subjecta sunt: quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco demonstravimus, cum positus interiorum partium Ostendimus. Verumtamen, quia quaedam Vicina 1unt, interest quoque, vulnus in summa parte sit, an penitus penetraverit, necessarium est notas subjicere, per quas, quid intus ictum sit, scire possiimus;& ex quibus vel spes, vel desperatio oriatur. 8. Signa percussi cordis.
Igitur, corde percusso, sanguis multus fertur, venae languescunt, color pallidissimus, sudores frigidi, malique odoris, tanquam in rorato corpore Oriuntur: extremisque partibus frigidis matura mors sequitur. 9. Signa pulmonis icli. Pulmone vero icto, spirandi dissicultas est : sanguis ex Ore spumans, ex plaga rubens, simulque etiam spiritus cum sono sertur: in vulnus inclinari
320쪽
juvat: quidam sine ratione consurgunt. Multi, si iuipsit in vulnus inclinati sunt, loquuntur: si in aliam Partem, obmutescunt. Io. Signa iocinoris vulnerati. Jocinoris autem vulnerati notae sunt: multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis : ad spinam reducta praecordia; in ventrem cubandi dulcedo; punctiones, doloresque usque ad jugulum, junctumque ei latum scapularum Os, intenti. quibus nonnunquam etiam biliosus vomitus accedit. II. Signa percussorum reΠum. Renibus vero percussis, dolor ad inguina testiculosque descendit : dissiculter urina redditur; ea' que aut est cruenta, aut cruor fertur.
At, liene icto, sanguis niger a sinistra parte prorumpit : praecordia cum Ventriculo ab eadem parte indurescunt: sitis ingens oritur : dolor ad jugulum, sicut jocinore vulnerato, Venit
At, cum vulva percussa est, dolor inguinibus,& coxis, & femoribus est : sanguinis pars per vul-DUS , parS per naturate descendit : vomitus bilis insequitur. Quaedam obmutescunt; quaedam mente labuntur; quaedam, sui compoteS, ner Uorum ocul O-rumque dolore urgeri se confitentur; morientesque Iandem eadem, quae corde Vulnerato, patiuntur.