De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

MEDICINAE LIB. V. 273 CAPUT XX.

De pastillis.

Et primo de his, qui ad recentia vulnera glutinanda , sanandaque apti fiant.

J Asr1L1 1 quoque facultates diversas habent.

Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sananis daque apti. Qualis est, qui habet chalcitidis, misyos , spumae nitri, floris aeris, gallae , aluminis scisiastis modice costi, singulorum P. I. aeris combusti , capitulorum mali punici, singulorum P. III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, illinire. At, si nervosus aut muscu-Iosus is locus est, commodius est cerato miscere, sic ut illius octo partes, nona hujus sit. t. Alius pastillus ad glutinanda νulnera. Alius ad idem. Constat ex his : bituminis, aluis minis scissilis, singulorum P. I. aeris combusti P. IV. ' spumae argenti P. XI. olei sextario. a. De sphragide pastillo , quem Poly bus confecit ad

glutinandum utimuS.

Sed longe Polybi celeberrimus est : er ραγὶς autem nominatur. Qui habet aluminis scissilis P. IV. atra stenti sutorii P. II. myrrhae P. V. ' aloes tantundem, capitulorum punici mali, fellis taurini, singulorum P. VI. quae contrita vino austero excia

Corn. Celsus,

302쪽

3. Pasitius ad ulcera fordida , O nigritiem in auribus naribus, O in obscoenis partibus, infammationesque

ectrum.

Ad ulcera sordida, & nigritiem in auribus, naribus, obscoenis partibus, inflammationesque eorum chrysocollae P. I. atramenti sutorii, aluminis scisse silis, singulorum P. II. halica cabi corticis P. 1 v. 'minii P. VI. spumae argenti P. XII. cerussae P. XVI. quae ex aceto & coguntur, &, ubi utendum est, diluuntur. 4. Pastillus Andronis ad uvam infammatam , ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia. Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida , etiam cancro laborantia : gallae , atramenti sutorii, myrrhae, singulorum P. I. aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P. II. capitulorum punici mali P. XXV. ex passo coactorum, Sc. cum usus exigit, aceto vel vino dilutorum , prout valentius aut lenius vitium est, cui medendum est.

3. Pasillus ad fissa ani, vel ora venarum fundentia

sanguinem , Vel caΠcrum.

Proprie autem ad ani fissa, Vel ora venarum sun- dentia sanguinem, vel c3ncrum : aeruginis P. II. myrrhae P. IV. gummi P. VIII. turis P. X11 stibii, lacrimae papa Veris, acaciae, singulorum P. XVI. quae ex vino dc teruntur, & in ipso usu deliquantur.

303쪽

MEDICINAE LIB. V. 27s

6. Potalus ad expeliendum calculum cum urina. Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio : casiae, croci, myrrhae , costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur; deinde vinum lene instillatur, & pastilli fiunt, qui singuli habeant P. I. hique singuli quotidie mane jejuno

dantur.

CAPUT XXI De pessis. Η aec tria compositionum genera, id quae

in malagmatis, emplastris pastillisque sunt, maximum praecipueque Varium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt: ut ea, quae feminis subjiciuntur. ΓΙεσσους Graeci Vocant. Eorum haec proprietas est :medicamenta composita molli lana excipiuntur , eaque lana naturalibus conditur. I. Ad sanguinem evocandum. Ad sanguinem autem evocandum , cauneiS dua hus adjicitur nitri P. I. aut allii semen conteritur adjicitur myrrhae paululum , & unguento susino miscetur. Aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur. 1. Ad vulvam molliendam. Ad vulvam molliendam, ovi Vitellus , & foenum Graecum , & rosa , & crocum temperantur. Aut ela

304쪽

2 6 A. CORN. CELSI

terii P. III. salis tantundem, uvae taminiae P. VI melle excipiuntur.

Aut Boetho auctore, croci, resinae Ierebinthinae, singulorum P. IV. myrrhae P. III. rosae P. I. q. sevi vitulini P. III. cerae P. II. miscentur.

q. Ad inflammationes vulvae Numenii pessus. Optima autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet croci P. III. Cerae P. I. butyri P. VIII. adipis anserinae P. XII. vitellos coctos duos , rosae minuS cyatho. . Ad eiiciendum e vulva infantem mortuum. Si vero infans intus decessit, quo facilius ejiciatur, malicorium ex aqua terendum , eoque utendum est.

utendum st. Si concidere vitio locorum mulier solet, cochleae cum testis suis comburendae, conterendaeque, deinde his mel adjiciendum est.

Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.

305쪽

De medicamentis , quibus aridis utimur. . Ad carnem supercrescentem exedendam.

Jυ ΕΟ M autem mixturae medicamentorum

sunt, quibus aridis neque coactis utimur se, ut inspergamus; aut cum aliquo liquido mixta illinamus: quale est, ad carnem supercrescentem eXedendam , quod habet squamae aeris, fuliginis turis, singulorum P. I. aeruginis P. II. Haec autem eadem cum

melle purgant ulcera; cum cera, implent. M sy quoque εἰ galla, si paribus portionibus misceantur, corpuS consumunt: eaque vel arida inspergere licet, Vel excepta cadmia illinire

2. Ad putrem carnem continendam, ne ultra fer 'at, eamque leniter exedendam , plures compositiones. Putrem Vero carnem continet, neque ultra serpere patitur, Sc leniter exest, mel vel cum lenticula , vel cum marrubio, vel cum oleae foliis, ante ex vino decoctis. Item sertula campana in mulso cocta, deinde contrita. Aut calx cum cerato. Aut amarae nuces cum allio, sic ut hujus pars tertia sit, paulumque his croci adjiciatur. Aut quod habet spumae argenti P. VI. cornu bubuli combusti P. XII. olei myrtei, & vini cyathos terno S. Aut Quod ex his constat: floris punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum P. 11. aluminis scissilis, turis, singulorum P. IV. ' gallae P. V1II. aristot

306쪽

chiae P. X. Vehementius idem facit, etiam adurendo, auripigmentum cum chalcitide, & aut nitro, aut calce, aut charta combusta. Item sal cum aceto. Vel ea compositio, quae habet chalcitidis, capitulorum mali punici, aloes, singulorum P. II. . aluminis scissilis, turis, singulorum P. IV. gallae P. VIII. aristolochiae P. X. . mellis quantum satis stad ea cogenda. Vel cantharidum, sulphuris, singulorum P. I. ' lolii P. III. ' quibus adjicitur picis liquidae quantum satis e 1l ad jungendum. Vel chalcitis quoque cum resina & ruta mixta : aut cum eR-dem resina diphryges : aut uva taminia cum pice liquida. Idem vero possunt faeces vini combustae, &calcis & nitri pares portiones. Vel aluminis scissilis P. I. turis, sandarachae, nitri, singulorum P. I. ' gallae P. VIII. ' aristolochiae P. X. ' mellis quantum satis est. 3. Vera compositio. Est etiam Hierae compositio, quae habet myrrhae, chalcitidis , singulorum P. II. ' aloes , turi S, aluminis scissilis, singulorum P. IV. aristolochiae, gallae immaturae, singulorum P. VIII. malicorii contriti

P. XX.

η. Judari compositio. Est & Judaei: in qua sunt calcis partes duae, nitri quam ruberrimi pars tertia : quae urina impuberis Pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed

subinde is locus, cui id illinitur, madefaciendus est.

307쪽

At Iollas, chartae combustae, sandarachae, singulorum P. I. ' calcis P. II. P. auripigmenti tantundem miscebat.

vel aliis locis : i, ad cancrum , O ad inducendam cicatricem , 6 coercendam carnem increscentem.

Si vero ex membrana, quae sit per cerebrum est , profluit sanguis , vitellus combustus & contritus inspergi debet. Si ex alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. I. sandarachae P. II. ' marmoris cocti P. IV. inspergi debent. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem , squamae aeris, turis fuliginis , singulorum P. II. ' calcis P. IV. ' Eadem increscen

tem quoque carnem coercent.

Timaeus autem ad ignem sacrum, vel ad cancrum his utebatur: myrrhae P. II. ' turis, atramenti sutorii, singulorum P. ΙΙΙ. ' sandarachae, auripigmenti , squamae aeris, singulorum P. IV. ' gallae P. VI. φ cerussae combustae P. VIII. ' Eadem vel arida inspersa , vel melle excepta idem praestant.

Sternutamenta Vero & albo veratro, vel struthio conjecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis, veratri albi, singulorum P. ' III. castorei P. I. φ spumae nitri P. 11. ' struthii P. III.

308쪽

9. Gargaritationes quibus feri debeant. Gargari rationes autem aut laevandi causa fiunt , aut reprimendi, aut evocandi. Laevant, lac, cremor vel ptisanae, vel furfurum. Reprimit aqua, in qua vel lenticula, vel rosa, vel rubus, 'el cotoneum malum, vel palmulae decoctae sunt. Evocant,

sinapi, piper. CAPUT XXIII.

De antidotis, O quibas natis opitulentur. AN Tio OTA raro, sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur collisis corporibus vel perimis, vel ubi ex alto deciderunt, vel in Viscerum, laterum , faucium , interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt adversuS Venena , Vel per morsus, Vel per cibos, aut potiones nostris corporibus inserta. I. Compos Dio antidoti. Unum est, quod habet lacrimae papaveris P. R Z. acori, malobathri P. V. ' iridis Illyricae, gummi, singulorum P. II. ' anisi P. 111. ' nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. I V. - petroselini P. ' III. E. trifolii P. V. ' cassiae nigrae, silis, bdellii, balsami seminis, piperis albi,

singulorum P. φ g. styracis P. ' V. Z. myrrhae, OPO Panacis , nardi Syri, turis masculi, hypocistidis succi, singulorum P. VI. ' castorei P. VI. Y costi,

309쪽

piperis albi, galbani, res nae terebinthinae, croci, floris junci rotundi, singulorum P. VI. Z. dulcis radiciS P. VIII. ' E. quae vel melle vel passo excipiuntur. a. Aliud antidotum Ambrosita nominatum , quod Zo rus Ptolemaeo regi composuit. Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse, atque Ambrosiam nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. V. piperis albi P. g. floris Iunci rotundi P. U. Cin-Namomi P. III. ' casiae nigrae P. IV. ' croci Cilicii P. ' IV. Z. myrrhae, quam stacten nominant, P. V. v nardi Indici P. ' V. z. quae singula contrita melle

cocto excipiuntur: deinde, ubi utendum est, id , quod AEgyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.3. Antidotum Mithridatis. Nobilissimum autem est Mithridatis, quod quotidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. ' g. acori P. V. ' hyperici, cumini, sagapeni, acaciae succi, dis Illyricae, cardamomi,

singulorum P. II. ' am11 P. m. ' nardi Gallici, gentianae radicis. aridorum rosae foliorum singulorum

P. IV. ' papaveris lacrimae, petroselini, singulorum P. R IV. g. casiae, sileris, lolii, piperis longi, singulorum P. VI. ' styracis P. R V. Z. castorei, turi S ,

hypocistidis succi, myrrhae, opopanacis, singulorum P. VI. ' malohathri folii P. VI. v floris junci

310쪽

A. CORN. CELSI

181 rotundi, resinae terebinthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. ' V. Z. nardi, opobalsami, singulorum P. ' VI. E. thiaspis P. φ VI. radicis Ponticae P. VII. ' croci, Zin Ziberis, cinnamomi, singulorum P. ' VIII. Haec contrita melle excipiuntur, & adversus Venenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex vino datur. In ceteris autem affectibus corporis pro modo eorum, vel quod AEgyptiae fabae, vel ervi magnitudinem impleat , satis est.

CAPUT XXIV.

ALCOPA quoque utilia nervis sunt. Quale est,

quod habet soris junci rotundi P. II. R ZZ. costi, junci quadrati, lauri baccarum, ammoniaci, cBrdamomi, singulorum P. φ IV. Z. myrrhae, BeriS combusti, singulorum P. VII. ' iridis Illyricae, cerae, singulorum P. IV. ' Alexandrini calami, junci rotundi , aspalathi, xylobalsami, singulorum P. XVIII. ' sevi P i. ' unguenti irini cyathum.

2. Acopum Elaeodes , ne is utile. Alterum, quod ἐλαιω-Vocant, hoc modo sit: cerae P. R Z. olei tantundem , resinae terebinthinae ad

nucis juglandis magnitudinem , simul incoquuntur :deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optimi mellis acetabulum, tum irini unguenti, & rosae terni cyathi.

SEARCH

MENU NAVIGATION