De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Sin cerebrum membrana ve ejus VulnUS accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit. fereque bilis vomitus insequitur: quorundam sensus obtunduntur, appellatique ignorant: quorundam trux vultus est : quorundam oculi, quasi rei'oluti, huc atque illuc moventur: fereque tertio, vel quinto die delirium accedit. Multorum etiam nervi distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant, ac nudum vulnus frigori objiciunt.

Ubi stomachus autem percussus est, singulitis,& bilis vomitus insequitur : si quid cibi vel potio

nis assumtum est , id redditur cito : venarum motuSelanguescunt : sudores tenues oriuntur; per quos extremae partes frigescunt.

aliorum intestinorum. Communes vero jejuni intestini & ventriculi vulnerati notae sunt. Nam cibus & potio per vulnus exeunt: praecordia indurescunt: nonnunquam bilis per os redditur. In testino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta vel stercus, vel odo rem ejus exhibent.

Medulla vero, quae in spina est, discussa, nervi

322쪽

a94 A. COI N. CELSI

solvuntur, aut distenduntur: sensus intercidit: interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes Vel semen, Vel urinam, vel etiam stercus

excernunt.

At, si septum transversum percussum est, prae cordia sursum contrahuntur, spina dolet, spiritus rarus est, sanguis spumans fertur.

Vesca vero vulnerata, dolent inguina: quod super pubem est, intenditur: pro urina, sanguis aut ex ipso vulnere urina descendit : stomachus asscitur. itaque aut bilem vomunt, aut singultiunt: irigus, & ex eo morS sequitur.

bus 2 quandoque meliora, deterio Me snt. His cognitis, etiamnum quaedam alia noscenda sunt, ad Omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumuS, pertinentia. Ex his autem exit sanguis , sanies, PUS. Sanguis omnibus notus est. Sanies est tenuior hoc, varie crassa, & glutinosa, & colorata. Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius &sanguine & sanie. Exit autem sanguis ex Vulnere recenti, aut jam sanescente. Sanies es: inter utrumque tempus. Pus ex ulcere jam ad sanitatem spectante. Rursus & sanies de pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanieb, quia Vel ioρ , Vel μ λαπα nominatur. Est

323쪽

MEDICINE LIB. V. 29s

pus, quod ε appellatur. 'Iχωρ tenui S, subalbidus, ex malo ulcere exit, maximeque tibi, nervolzeso , inflammatio secuta est. Mσλίκηρα crassior est,

glutinosior , & subalbida , mellique albo. subsimilis,

Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi ner Vacirca articulos Iaesi sunt; & inter haec loca, maXI- meque e X genibuS. Tλαiωδής tenue, subalbidum, quasiunctum, colore atque pinguitudine oleo albo non disimile apparet in magnis ulceribus sanescentibuS. Malus est autem sanguis, nimium aut tenui S, aut crassus; colore vel lividus, vel niger; aut pit Ulta

mixtus, aut varius. OptimuS calidUS, rhabenS, modice crassus, non glutinosti S. Itaque protin US et USVulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguiS

bonus fluxit. Itemque postea spes in his major est, ex quibus melioris generis quaeque proveniunt. SamnieS igitur mala est, multa, nimis tenuis, livida, aut pallida, aut nigra , aut glutinosa, aut mali OdOris, aut quae de ipsum ulcus, & iunctam ei cutem erodit. Melior est non multa, modice crassa, subrubicunda, aut subalbida. autem pejor est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris. Tolerabilior est subalbi dus, qui cetera Omnia contraria prioribus habet. Melicera autem mala est, multa, & percrassa: melior quae ZI tenuior, Sc minus copiosa est. Pus

inter haec optimum est. Sed id quoque pejus est, multum, tenue, dilutum; magisque, si ab initio tale est : itemque, si colore sero simile , si pallidum, si lividum , si1 faeculentem. Praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat Melius est ,

324쪽

A. CORN. CELSI

quo minus est, quo crassius, quo albidius: itemque . si laeve est, si nihil olet, si aequale est. Modo tamen, convenire & magnitudini vulneris tempori debet. Nam plus eX majore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. 'ξλοιιωδες quoque pejus est multum, & parum pingue : quo minUS au tem, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.2I. Curatio adversus profusionem sanguinis in

vulneribuS.

Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est, qui se Vari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio, neve insanam alio interimat. Si profusionem timemus quod ex sede vulneris, de magnitudine ejus, ic ex impetu ruentis sanguinis intelligi potest) siceis linamentis vulnus implendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa , ac manu super comprimenda. Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt. Et, si sicca parum Valent, aceto madefacienda sunt. Id vehemens ad sanguinem supprimendum est : ideoque quidam id vulneri infundunt. Sed alius rursus metus subest, ne, nimis V Alenter ibi retenta materia , magnam inflammationem postea moveat. Quae res essicit, ut neque rodentibus medicamentiS, neque adurentibus, & ob id ipsum inducentibus crustam , sit utendum , quam Vis pleraque ex his sanguinem supprimunt: sed, si semel ad ea decurritur, his potius, quae mitius idem ess ciunt. Quod si illa quoque profluvio vincuntur, Venae, quae sanguinem fundunt, apprehendendae,

325쪽

MEDICINAE LIB. V. 29 7

circaque id, quod ictum est, duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut & in se ipsae coeant,& nihilominus ora praeclusa habeant. Ubi ne id quidem reS patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque nervuS, neque musculus est, ut puta in fronte, vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est, .cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.

22. Curationes adversus vulnerum infammationem.

Et adversus profusionem quidem in his auxilium est : adversus inflammationem autem, in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est vel OS, Vel nervus, vel cartilago, vel musculuS, aut ubi parum sanguinis pro modo vulneris fluxit. Ergo quoties quid tale erit, sanguinem mature supprimere non oportebit; sed pati fluere, dum tutum erit,

adeo ut, si parum fluxisse videbitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique, si corpus juvenile,

robustum, & exercitatum est : multoque magis, si id vulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus videbitur, praecidendus erit. nam percussu S, mortiferus est: praecisus, sanitatem recipit.

23. De glutinatione vulnerum. Sanguine autem vel suppresso, si nimius erumpit; vel exhausto, si per se parum fluxit; longe Optimum est, vulnus glutinari. Potest autem id, quod vel in cute , vel etiam in carne est; si nihil ei praeterea mali accedit. Potest caro. alia parte de-

326쪽

298 A. COR N. CELSI

pendens, alia inhaerens; si tamen etiamnum integra est, si conjunctione corporiS Qvetur. In his vero, quae glutinantur , duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet: maximeque, si discissa auris ima est. vel imus nasus, Vel frons, Vel bucca, vel palpebra, Vel labrum, Vel circa guttur cutis , vel venter. Si vero in carne Vulnus est, hiatque, neque in unum orae facile attrahuntur, sutura quidem aliena est: imponendae vero fibulae sunt Graeci nominant) quae OrdS, Paulum lamen, contrahant, quo minus lata postea cicatrix sit.

Ex his autem colligi potest. id quoque , quod alia

parte dependens, alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam, an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus vulnus purgatum est : ne quid ibi eoncreti sanguinis relinquatur. Id enim & in pus vertitur, & inflammationem movet, & glutinari vulnus prohibet. Ne linamentum quidem , quod supprimendi sanguinis causa in- dirum est, inibi relinquendum es . nam id quoque

inflamm3t. Comprehendi vero sutura, vel fibula, non cutem tantum , sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit; quo ValentiuS haereat, neque cutem abrumpat. Utraque Optima est ex acia molli, non nimiS torta, quo mitius corpori insidat. Utraque neque nimis rara, neque nimis crebra injicienda est. Si nimis rara est , non continet: si nimis crebra est, vehementer assicit; quia, quo saepius acuScorpus transivit, quoque plura loca injectum visa

327쪽

MEDICI N FE LIB. V. 209

culum mordet, eo majores inflammationes oriun iur; magisque aestate. Neutra etiam Vim ullam desiderat : sed ea hactenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sita sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius Vulnus esse patiuntur: sutura oras jungit, qUM ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent; ut si quid intus humoris concreverit, sit qua emanet. Si quod vulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni vulneri primo imponenda est spongia ex aceto expressa. Si sustinere aliquis aceti Vim non potest, vino utendum est. Levis plaga juvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia imponitur. Sed ea , quocunque modo imposita esst , dum madet, prodest: itaque ut inarescat, non est committendum. Licetque sine peregrinis, & conquisitis, & compositis medicamenti S vulnuS curAre, Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sevo compositum sit ex hi S, quae cruentis vulneribus apta esse proposui et maximeque si caro est, Barbarum : si nervi, vel cartilago , vel aliquid ex eminentibus, qualeS BUreS,

vel labra sunt, Polybi sphragidem. Alexandrinum

quoque viride nervis idoneum est : eminentibusque partibus ea, quam Graeci ρυπτουσαν Vocant.

Solet etiam , colliso corpore , exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est , scalpello latius aperire ; nisi musculi nervique juxta sint, quos incidi non expedit. ubi satis diductum est, medicamentum imponendum est. At, si id, quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius ta-

328쪽

A. CORN. CELSI

men aperiri propter nervos aut musculos non licet padhibenda sunt ea, quae humorem leniter extrahant ; praecipueque ex his id, quod oges vocari proposui. Non alienum est e iam, ubicunque vulnus est grave, impositum, quo id juvetur, insuper

circumdare lanam succidam ex aceto & oleo : vel

cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si nervosus, aut musculosus, quod emolliat,24. Quomodo vulnus ligari conveniat.

Fascia vero ad vulnus deligandum lintea apti iasma est : eaque lata esse debet, ut semel injecta

non Vulnu S tantum , sed paulum utrirque etiam oras ejus comprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius attrahitur : si aeque Bb utraque, transverse comprehendere oras debet; aut si1 id vulneris ratio non patitur , media primum injicienda est , ut tum in utramque partem ducatur. Sic autem deliganda est, ut & contineat, neque adstringat. quod non continetur, elabitur: quod nimis adstrictum est, cancro periclitatur. Hieme saepius fascia circuire debet : aestate, quo ties necesse est. Tum extrema pars ejus inferioribus acu assuenda est. nam nodus vulnus laedit;

nisi tamen longe est. illo neminem decipi decet, ut propriam viscerum curationem requirat, de quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus , Vel sutura , vel alio medicinae genere est. In visceribus nihil movendum est ; nisi, si quid ex jocinore, aut liene , aut pulmone dumtaXat extremo dependeat ,

329쪽

MEDICINAE LIB. V. 3 1

praecidatur. Alioqui vulnus interius ea Vimis ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique Visceri convenire superiore libro proposui. 2 S. Quomodo vulnerato agendum sit. His ita primo die ordinatis, homo in lecto collocandus est : isque, si grave vulnus est, abstinere, quantum VireS patiuntur, ante insammatio-Nem , a cibo debet : bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; vel, si aestas est, neque febris, neque dolor est, etiam frigidam. Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro viribus corporis aestimandum, ut imbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit; tenuem scilicet, & exiguum , qui tantum sustineat. multique etiam ex profluvio sanguinis intermorientes ante ullana curationem Vino reficiendi furit; quod alioqui inimicissimum vulneri est.

26. De notis vulnerum.

Nimis vero intumescere vulnus, periculosum enihil intumescere, periculosissimum est. illud indicium est magnae inflammationis : hoc, emortui Corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet, mature Vulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si

in magno vulnere, dum inflammatio est , permanet. Illa perniciosa est , quae vel levi vulneri supervenit, Vel ultra tempus inflammationis durat vel delirium movet: vel si nervorum rigor aut di- flentio, quae ex Vulnere orta est, ea non finitur

330쪽

Vomitus quoque biliosus non voluntarius, Vel Protinus, ut percussus est aliquis , vel dum inflammatio manet, malum signum est in his dumtaxat, quorum Vel nervi, Vel etiam nervosi loci vulnerati sunt. Sponte tamen Vomere, non alienum est;

Praecipue his , quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque jam insana matione orta , neque cum in superioribus partibus Plaga est.

27. De curationibus vulneriam.

B duo sic vulnere habito, tertio die id aperiendum , detergendaque sanies ex aqua frigida esst, Cademque rursus injicienda sunt. Quinto jam die , quanta insammatio futura est , se ostendit. Quo

die, rursus detecto vulnere, considerandus color est. Quod si lividus , aut pallidus, aut Variu S, aut niger est ; scire licet, malum vulnus esse . idque , quandocunque animadversum est , terrere nos potest. Album , aut rubicundum esse Vulnus, cDmmodissimum est. Item cutis dura, crassa, dolens, periculum ostendit. Bona signa sunt, ubi haec sine dolore , tenuis , & mollis est. Sed si glutinatur vulnus, aut leviter intumuit, eadem sitiit imponenda, quae primo fuerunt.

Si gravis inflammatio est, neque glutinandi spes

est, ea, quae pus m OV eant. Aquae quoque calidae necessarius usus est, ut & materiam digerat, & duritiam emolliat, & pus citet. Ea sic temperanda est, it manu contingenti jucunda sit; & usque eo adhi-henda, donec aliquid minuisse ex tumore, calorem-

SEARCH

MENU NAVIGATION