De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

2. Curatio adversus rabiosi canis morsum.

Utique autem , s rabio sus canis fuit, cucurbitula virus ejus extrahendum est. Deinde, si locus neque nervos VS, neque musculosus ess, vulnus id adurendum est. Si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem vulneri superimponenda, quae ceteris ustis sunt. Ei vero, quod

expertum ignem non est, ea medicamenta, quae Vehementer exedunt. Post quae nullo novo magisterio, sed jam supraposito ulcus erit implendum,& ad sanitatem perducendum. Quidam pos rabiosi

canis morsum protinus in balneum mittunt; ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, vulnere adaperto, quo magiS eX eo quoque virus distillet: deinde multo meracoque vino eXcipiunt. quod omnibus venenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo Videtur. Solet autem ex eo vulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci. υθοφοβίαν Graeci appellant.

Miserrimum genus morbi : in quo simul aeger & siti& aquae metu cruciatur. quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, necopinantem in piscinam non ante ei provisam projicere si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere; si habet, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur. sic enim

1simul & sitis, & aquae metus tollitur. Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum, nervorum distentio absumat. Id ne

342쪽

incidat, a piscina protinus in oleum calidum demir- tendus est. Antidotum autem praecipue id, quod primo loco posui; ubi id non est, aliud) si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est : &, si amaritudine offenditur, mel adjiciendum est : & , si jam is morbus occupavit, per catapotia sumi

potest.

3. Curationes communes adversus Omnes morsus ferpentium.

Serpentium quoque morsus non nimium distan, tem curationem desiderant e quamvis in ea multum antiqui variarunt, ut in singula anguium genera sangula medendi genera praeciperent: atque aliis alia; sed in omnibus eadem maxime proficiunt. Igitur fin primis super vulnus id membrum deligandum est:

Non tamen nimium Vehementer, ne torpeat. Dein Venenum extrahendum est. Id cucurbitula optime

facit. Neque alienum est, ante scalpello circa Vulnus incidere, quo plus vitiati jam sanguinis extrahatur. Si cucurbitula non est, quod tamen vix incidere potest) tum quodlibet simile vas, quod idem possit. Si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui vulnus ex sugat. Neque hercules scientiam praecipuam habent hi , qui Psylli nominantur; sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam venenum serdentis, ut quaedam etiam Venatoria venena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in vulnere nocent. Ideoque colubra ipsa tuto estur: ictus ejus occidit. & si, supente ea, quod per quaedam medicamenta cir

343쪽

MEDICI NAE LIB. V. 3 is

culatores faciunt) in os digitum quis indidit, neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est. Ergo quisquis, exemplum Piylli secutus, id Vulnus exsuxe-xit, & ipse tutus erit, & tutum hominem praestabit. Illud interea ante debebit attendere, ne quod in gingiVis, palatove, aliave parte oris ulcus habeat. Post haec is homo loco calido collocandus est sic, Ut id, quod percusium erit, in inferiorem partem

inclinetur.

Si neque qui exsugat, neque cucurbitula est, sorbere oportet jus anserinum, vel ovillum , vel Vitulinum , & vomere. Vivum autem gallinaceum pul- Ium per medium dividere, & protinus calidum super vulnus imponere sic, ut pars interior corpori jungatur. Facit id etiam hoedus agnusve discissus ,& calida ejus caro statim super vulnus imposita. Emplastra quoque, quae supra comprehensa sunt.

Aptissimumque est , vel Ephesium, vel id, quod ei subjectum est. Praesensque in aliquo antidoto praesidium est. Sin id non est, necessarium est exsorbere Portionem meri vini cum pipere; vel quidlibet

aliud, quo calor movendus est, ne humorem intus coire patiatur. nam maxima pars venenorum frigore interimit. Omnia etiam urinam moventia, quid in ateriam eX tenuant, utilia sunt. q. Speciales curationes adversus ictas serpentium et Oprimo adpeltis ictum aspidis. Haec adversus omnes ictus sunt communia : usu tamen ipse docuit, eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere idebere. Quod demonstrasse dici

344쪽

3i 6 A. COR N. CELSI

tur casus cujusdam pueri, qui eum ab hac ictus esset, & partim ob ipsum vulnus, partim ob immodicos aestus siti premeretur, ac locis s1ccis alium humorem non reperiret, acetum, quod rte secum habebat, ebibit, & liberatus es . Credo, quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissipandi. Quo fit, ut terra respersa eo spumet. E dem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus humorem hominis ab eo discuti,& sic dari sanitatem. s. AAersus actam scorpionis. In quibusdam etiam aliis serpentibus certa quaedam auxilia satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse

pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt. Quidam eodem modo contritum super vulnus imponunt. Quidam super prunam eo imposito, Vulnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem ejus super vulnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris quam nλιοτροπιον Graeci vocant semen, vel certe lia ex vino. Super vulnus vero etiam furfures ex aceto , vel ruta silvatica recte imponitur, Vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen

medicos , qui ab scorpione ictis nihil aliud, quam

ex brachio sanguinem miserunt. 6. Adversus aranea O scorpionis ictum. Ad scorpionis etiam, & ad aranei ictum , allium cum ruta recte miscetur, ex oleoque contritum superimponitur.

345쪽

7. Adversus cerastis, O di adis, O haemorrhoidis

ictum.

At, si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhoiS percussit, asphodeli, quod AEgyptiae fabae magnitudinem aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est stic, ut ei rutae paulum adjiciatur. Trifolium quoque & mentastrum, & cum aceto panaceSaeque proficiunt. Costumque & casia, & cinnamomum recte per potionem assumantur. 8. AAersus chersydri ictum, O cerastis. Adversus chersydri vero ictum, panaces, aut laser, quod sit scrupulorum P. II. Vel porri succiis cum hemina vini sumendus est,& edenda multa

satureja. imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum; aut ex eodem hordeacea far na; au I ruta , Vel nepeta, cum sale contrita,

melle adjecto. Quod in eo quoque Vulnere, quod cerastes fecit, aeque Valet. 9. Adversus phalangit ictum. Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam cUra tionem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est, dandusque ei myrrhae & uvae taminiae par modus ex passi hemina; vel radiculae semen, aut lolii radix ex vino; Sc super Vulnus furfures ex aceto cocti, imperandumque, ut is con quiescat.

346쪽

318 A. CORN. CELSI

IO. AdMersus ictus Italorum anguium, qui minus terribiles peregrinis funt. Verum haec genera serpentium & peregrina, &aliquanto magis pestifera sunt; maximeque aestu Osis gignuntur locis. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minii S terribiles angues edunt. Adversus quos satis proficii herba betonica, vel cantabrica, vel centauri On , Vel Agrimonia, Vel trixago, vel personata, Vel marinae pastinacae, singulae binae ve tritae, & cum vino potui datae, & super vulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis i ctum & jejuni & jeiuno magis nocere. ideoque perniciosissimi sunt, cum incubant : utilissimumque est, ubi ex anguibuS me IUS est, non ante progredi, quam quis aliquid assum sit.

II. Remedium generale adversus omnia venena, vel

in cibo, vel in potione a sumta. Non tam facile his opitulari est, qui Venenum, vel in cibo, vel in potione sumserunt. Primiam, quia non protinus sentiunt, ut ab angue icii : ita ne succurrere quidem statim sibi possunt. Deinde, quiano Xa non a cute, sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto Vomere. Deinde, ubi praecordia exhausit, bibere antidotum: si id non est, vel merum Vinum.

347쪽

MEDICINAE LIB. V. 339I2. Specialia remedia adversus quaedam venena: Oprimo advestis cantharidas. Sunt tamen quaedam remedia propria adversus Uaedam Venena, maximeque leviora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum lacte contusa

vel galbanum vino adjecto dari, vel lac per se debet.

Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quamplurimum ingerendum est; deinde is vomere cogendus : posteaque laser ex Vino dandum. Isque , si febre vacat, in calidum balneum mittendus: si non VBcat, ungenduS in calefacientibus est. Post quae quies ei necessaria est.

Si hyoscyamum, servens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum.

Si cerussam, jus malvae, Vel juglandis ex vino

contritae, maxime prosunt.

intus coiit. Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum, aut coagulum, aut cum aceto laser.

Si fungos inutiles quis assumserit, radicula aut

348쪽

A. CORN. CELSI

32oe posca, aut cum sale Sc aceto edenda est. Ipsi vero hi & specie quidem discerni possunt ab utilibus, ScCocturae genere idonei fieri. Nam sive ex oleo inser-buerunt, sive piri surculus cum his interbuit, omni

I 8. De adusis corporis locis, O quomodo curari

debeant.

Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur; ataque sequi videtur, ut de his dicam. Haec autem Optime curantur foliis aut lilii, aut linguae caninae, aut betae in vetere vino oleoque decoctis. Quorum quodlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed dividi quoque curatio potest in ea , quae me diocriter exedentia reprimentiaque, primo & pu sulas prohibeant, & summam pelliculam eXasperent: deinde ea , quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina; vel

anyrrha cum Vino; Vel creta cimolia cum turi S coretice contrita, & aqua coacta, atque, ubi usuS necessitas incidit, aceto diluta. Ex insequentibu S, quaelibet =aπαρὰ. Sed idonea maxime est, quae vel plumbi recrementum , vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflamma tio est, impositam habere cum melle lenticulam eiibi ea declinavit, farinam cum ruta, Vel porro, vel marrubio, donec crustae cadant: tum ervum cum melle, aut irim, aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit: novissime siccum linamen

tum s

349쪽

MEDICINAE LIB. V.

CAPUT. XXVIII.

De interioribus ulceribus, quae, aliqua corporum Paru

LB his, quae extrinsecus incidunt, ad ea Veniendum est, quae interius, corrupta aliqua corporum Parte, nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo pejus. Ejus hae notae sunt. Rubor est, sit perque eum non nimium pustulae eminent, maxime nigrae, interdum sublividae, aut pallidae. In his sanies esse videtur: infra color niger est. Ipsum corpus aridum ,& durius, quam naturaliter oportet. Circauue quasi crusta est; eaque inflammatione cingitur. Neque in eo loco levari cutis potest, sed inferiori carni quasia TXa est. Somnus urget. Nonnunquam horror, aut febris oritur, aut utrumque. Idque vitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit; interdum celerius, interdum rardius. Supra quoque, procedens inalbescit; dein lividum fit; circumque exiguae pustulae oriuntur. Et si circa stomachum faucesve incidit , subito spiritum saepe elidit. Nihil melius est, quam prorinus adurere. Neque

id grave est. nam non sentit; quoniam ea caro mortua est. Finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. Tum deinde vulnus, sicut cetera adusta, curandum est. Sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta: quae undique a viva carne diducta , trahit secum, quidquid corruptum erat Coi n. Cebus. X

350쪽

A. CORN. CELSI

in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum, vel etiam adurentia. Vis

pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet,

protinus a Viva corruptam partem resolvet.

Certaque esse fiducia potest sere, si undique vitiosa caro excedat, qua hujusce rei medicamen exest : si id non sit, medicamentumque malo Vincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in ejusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est. Aquam liberaliter hibere expedit. Magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit.

Σ. De carcinomate.

Non idem periculum καρκ affert, nis1 imprudentia curantis agitatum est. Id vitium sit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum. Et in jecore, aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur : isque immobilis, inaequaliter tumet; interdum etiam torpet. Circii eum inflatae venae quasi recurvantur: haeque pallent, Aut livent: nonnum. quam etiam in quibusdam delitescunt. Tactusque is locus, aliis dolorem affert, in aliis eum non habet. Et nonnunquam sine ulcere durior aut mollior est, quam esse naturaliter debet. Nonnunquam iisdem Omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem : interdum simile his est , quae vocant Graeci κονδυλωματα, aspredine quadam & magnitudine sita: colorque ejus ruber est, aut lenticulae

SEARCH

MENU NAVIGATION