장음표시 사용
351쪽
similis. Neque tuto secatur. nam protinuS aut reso- Iulio nervorum , aut distentio insequitur. Saepe homo imis obmutescit, atque ejus anima deficit. Qui-husdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur & intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum id sit, quod και-οηθες RGraecis nominatur. Deinde ex eo id καρκιίνο μοι, quod suae ulcere est. Deinde ulcuS. Ex eo, thymium. Tolli inlid, nisi , potest: reliqu3 curationibus irritantur, & quo major vis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus; quidam ferro adusserunt: quidam scalpello exciderunt. neque ulli unquam medicina profuit: sed adusa, protinus concitata sunt, & increverunt, donec Occiderent. Excisa etiam, post inductam cicatri-Cem, tamen re Verterunt, & causam mortis attulerunt. Cum interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum tentent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quo minus ad ultimam senectutem perveniant, non prohibentur. Discernere autem cacoetheS, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo scire potest, nisi tempore & experimento. Ergo, ubi primum id vitium notatum est, imponi
debent medicamenta adurentia. Si levatur malum, minuunturque ejus indicia, procedere curatio potest & ad scalpellum, & ad ustionem. Si protinus
irritatum est, scire licet, jam carcinoma esse; removendaque sunt omnia acria, omnia Uehementia.
Sed, si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam, aut emplastrum satis
352쪽
est. Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa injiciendum est , adjiciendusque ei pulvis ex contrita testa. ex qua faber ferrarius tingere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercrevit, tentanda squama aeris est quae lenistima ex adurentibus est) eatenus, ne quid eminere patiatur : sed ita, si nihil exacerbavit: sin minus, eodem cerato contenti esse debebimUS.
Est etiam ulcus, quod Θηρίωμα Graeci vocant. Id& per se nascitur, & interdum ulceri ex alia causa facto supervenit. Color est vel lividus, vel niger: Odor foedus : multus, di muco similis humor. Ipsun
UlcuS neque tactum, neque medicamentum sentit: Prurigine tantum m OVetur. at circa dolor est, Se inflammatio. Interdum etiam sebris oritur. Nonnunquam ex ulcere sanguiS erumpit. Atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur, sitque ex his ulcus, quod δρπητα έGιομενον Graeci Vocant; quia celeriter serpendo, penetrandoque usque ad ossa, Corpus Vorat. Id ulcus inaequale est, coeno simile: inestque multus humor glutinosus; odor intolerabilis; majorque, quam pro modo ulceris, inflammatio. Utrumque, sicut Omnis cancer, fit maxime in senibus; vel his, quorum corpora mali habitus sunt. Curatio utriusque eadem est : sed in majore malo major vis necessaria. Ac primum, a Victus ratione ordinandum est : ut quiescat in lectulo : ut primis diebus a cibo abstineat: aquam quam plurimam asse
sumat. Alvus quoque ei ducatur. Dein, post inflam-
353쪽
mationem, cibum boni succi capiat, vitatis omnibus acribus : potionis quantum volet, sic , ut m Ierdiu quidem aqua contentus sit : in coena etiam Vini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in his, quos ερπης urgebit, atque in his, qui adhuc habebunt, utendum erit. Et victus quidem taliS necessarius est. Super ulcus vero inspergenda est arida aloe,
Cenanthe, &, si parum proficiet, chalcitis. Ac, si
quiS nervUS, e Xesa carne, nudatus est, contegenduSante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eaScompositiones Veniendum est, quae vehementius
adurunt. Quidquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet. Superdanda cum melle sunt vel linamenta, vel oleae folia ex vino decocta, vel marrubium : eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto, dein bene expressb. Circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda, quae reprimmant, cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet; diligenter nervis, si qui apparent, ante contectiS. Adustum vel medicamentis vel ferro corpuS, primum purgandum, deinde implendum esse, apparere cuilibet ex prioribus potest. 4. De sacro igne. Sacer quoque ignis malis ulceribus annumerari. debet. Ejus duae species sunt. Alterum est 1ubrubicundum, aut mixtum rubore atque pallore; exasperatumque per pustulas continua S, quarum nulla
altera maior est, sed plurimae perexiguae. In his sen
354쪽
Per fere pus, & saepe rubor, cum calore est: serpitque id nonnunquam , sanescente eo , quod primum
vitiatum est : nonnunquam etiam exulcerato, ubi,
ruptis pustulis, ulcus continuatur, humorque exit, qui esse iliter saniem & pus videri potest. Fit maxime in pediore, aut lateribus, aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis. Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum, inaequaliter tamen; mediumque sanescit, extremis procedentibus : ac saepe id, quod jam sanum videbatur, iterum exulceratur. At circa, Pro X ima cutis, quae vitium receptura est, tum id Ior& durior est, coloremque habet ex rubro stibnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora seniora tentantur , aut quae mali habitus sunt; sed in cruri
Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex his, quae serpunt; sic prope difficillime tollitur. Medicamentum ejus fortissimum est, uno die sebris, quae humorem noxium Absum At. Pus, quo crassius & albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os ulcerum caedi, quo pluSpuris exeat, & id, quo ibi corruptum corpuS est, extrahatur. Sed tamen, si febricula accessit, abstinentia, lectillo, alvi ductione opus est. In omni vero sacro igni, neque lenibus & glutinosis cibis, neque saliis & acribus utendum est; sed his, quae interutrumque sunt : qualis est panis sine fermento, pi
natio. Si non est febricula, & gestatio utilis est, &ambulatio, vinum austerum, & balneum. Atque
355쪽
in hoc quoque genere potio magis liberalis esse,
quam cibus, debet. Ipsa autem ulcera, si mediocriter serpunt, aqua calida : si vehementius, vino calido fovenda sunt. Deinde acu pustulae , quaecunque sunt, aperiendae. Tum imponenda ea, quae putrem carnem e X edant. Ubi inflammatio sublata, ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere, possunt proficere mala cotonea in Vino cocta , atque contrita : pote st emplastrum vel Hierae, Vel τετραγαρμακον, cui quinta pars tura S adlecta sit: potest nigra hedera ex vino austero cocta; Ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse propo sui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proscient s. De chironio ulcere . Chironium autem ulcus appellatur , quod & ma gnum est, & habet oras duras, callosa S, tumenteSEAit sanies non multa, sed tenuis : Odor m BlUS. ne que in ulcere, neque in ejus tumore ulla est inflammatio : dolor modicus est. Nihil serpit, ideoque nullum periculum affert; sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur . deinde iterum TNmpitur, ulcusque renovatur. Fit maxime in pedibus & cruribUS.
Super id imponi debet, quod & lene aliquid, &Vehemens, 5c reprimens habeat. Quale ejus rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum P. VI. ' cadmiae, cerae, singulorum P.
356쪽
VIII. ' rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam. 6. De ulceribus, quae ex frigore in pedibus O manibus
Fiunt etiam ex frigore hiberno ulcera, maxime
in pueris , & praecipue pedibus , digitisque eorum,
nonnunquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est. Interdum pustulae oriuntur , deinde exulceratio. Dolor autem modicuS : prurigo major est. Nonnunquam humor exit, sed non multus; qui referre vel pus, vel saniem videtur. In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta; aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus. Si nondum adapertum ulcus est , aes, quam maxime calidum quis pati potest , admovendum est. Si jam exulceratio est , imponi
debet alumen , aeQua portione cum ture contritum , cum Vino adjecto; aut malicorium in aqua coctum, deinde contritum. Si summa detracta pellicula est , hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt. 7. De fruma. Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure & sanguine quasi glandulae oriuntur. Quae vel praecipue fatigare medicos solent, quoniam & febres movent, nec unquam facile maturescunt; &, si ve ferro , live medicamentis curantur, plerumque iterum juxta cicatrices ipsas resurgunt; multoque post medicamenta saepius. qui-
357쪽
MEDICINAE LIB. V. 329bus id quoque accedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice; sed etiam in alis, & inguinibus, & in lateribus. In mammis quoque seminarum se reperisse, chirurgus Meges a ctor est. Propter haec & album veratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur. Et medicamenta imponuntur , quae humorem Vel educant, Vel dissipent; quorum supra mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae eXedunt, crustaque eum locum adstringunt: tunc Vero Ut ulcUS curant. Quaecunque autem ratio curandi est , corpuS, PUro ulcere, exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perveniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento
cognitum, quem struma male habet, eum, si anguem edit, liberari.
8. De furunculo. Furunculus vero, est tuberculum acutum cum
inflammatione , & dolore; maximeque ubi jam in pus vertitur. Qui ubi adapertus est, & exiit pus ,1 ubter apparet pars carnis in puS Versa, pars corrupta subalbida, subrubra; quem ventriculum quidam furunculi nominanti In eo nullum periculum est , etiamsi nulla curatio adhibeatur : inaturescit enim per se, atque erumpit. Sed dolor essicit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet. Proprium ejus medicamentum galbanum est. sed alia quoque supra comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet, primum, non pingue em pla-
358쪽
strum, ut id reprimat: deinde, si non repressit,
quodlibet puri movendo accommodatum. si ne id quidem est, vel resina , vel fermentum. Expresso pure, nulla ultra curatio necessaria est. 9. De Phlymate. Phyma vero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius & planius , saepe etiam majuS. Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro e X plet, nunquam excedit. Phyma etiam latius patere consuevit: sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Ubi divulsum est, pus eo idem modo apparet: ventriculus, qui in furunculo, non invenitur : verum omniS corrupta caro in pu S vertitur.
Id autem in pueris & saepius nascitur, & facilius tollitur : in juvenibus rarius oritur , & dissicilius
curatur. Ubi aetas induravit, ne nascitur quidem. Quibus vero medicamentis discuteretur, supra propositum est. IO. De Phingethso. Φυγεθλον autem est tumor, non altus, sed latus, in quo quiddam pustulae simile est. Dolor distentioque vehemens est, & major quam pro magnitudine tumoris : interdum etiam febricula. idque tarde maturescit, neque magnopere in puS con Vertitur. Fit maxime aut in cervice , aut in alis , aut in inguinibus. Panum, ad similitudinem figurae, nostri vocant. Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra demonstravi.
359쪽
I I. De abscessibus. Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium, totum ad suppurationem spectans. Idque fere fit aut post febres, aut post dolores partis alicujus, maximeque eOS , qui ventrem in sestarunt. Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem ejus, quod ψυμα vocari proposui, rubet que cum calore, & paulo post etiam cum duritia , magisque nocenter adolescit, & sitim vigiliamque exprimit. Interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest ; maximeque , ubi altius puS mo vetur : sed cum siti vigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones. Et, quod de subito durius non est melius est : & , quamvis non rubet, coloriS tamen aliter mutati est. quae signa jam pure Oriente nascuntur : tumor ruborque multo ante incipiunt.
Sed , si locus mollis est, avertendus is materiae aditus est per cataplasmata , quae . simul & reprimunt, & refrigerant: qualia & alias & paulo ante in erysipelate proposui. Si jam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant, & resolvant: qualis
est ficus arida contusa : aut faex mixta cum cer3to, quod ex adipe suilla coamim sit; aut cucumeri S radix , cui ex farina duae partes adjectae sint, ante ex mulso decoctae. Licet etiam miscere aequiS portionibu S ammoniacum, galbanum, propolim, Viscum,
pondusque adjicere myrrhae dimidio minus, quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoqueti malagmata idem essciunt, quae supra explicui.
360쪽
Quod per haec discussum non est, necesse est.
maturescat. Idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacea, ex aqua cocta, cui & olerum aliquid recte miscetur. Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque sit pra reddidi, recte sunt. Eademque
omnium curatio : tantum modo distat. Crudum est
autem , in quo major quasi venarum motus est, &gravitas, & ardor, & distentio, & dolor, & rubor,& durities; & , si major abscessus est, horror, Bl-que etiam febricula permanet: penitusque condita suppuratione pro his , quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Ubi ista se remiserunt, jamque is locus prurit, & aut sublividus, aut subalbidus est, matura suppuratio est. Ex qua, ubi vel per ipsa medicamenta , vel etiam ferro aperta est, pus debet emitti. Tum, si qua in alis, vel inguinibus sunt,
sine linamento nutrienda sunt. In ceteris quoque
partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non
est, si valet corpus , aeque linamenta superVacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec , nisi magna plaga est, imponi debent. Commode vero mel super linamenta, vel sine his imponitur lenticula ex mel-1e , aut malicorium ex vino coctum. quae per se& mixta idonea sunt. Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda, vel malva contrita , vel foeni Graeci linive semen ex
passo coctum superdandum est. Quidquid deinde impositum est , non adstringi, sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere