De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

MEDICINAE LI B. I. 23riclitari conjectura sua voluerit: ne occidisse, nisi servasset, videretur. Veri tamen simile est, potuisse aliquid cogitare, detracta tali verecundia , & 1Oretasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus. Ad quod medicinae genus , neque semper similitudo aliquid confert; di si quando confert ;iamen id ipsum rationale est, inter multa similia senera, & morborum de remediorum, cogitare , quo potissimum medicamento sit utendum. Cum igitur talis res incidit , medicus aliquid oportet inveniat, quod non utique fortasse , sed saepius

tamen etiam respondeat. Petet autem novum quo

que consilium, non ab rebus latentibus istae enim dubiae & incertae sunt sed ab his, quae explorari possitiat, id est , evidentibus causis. Interest enim , fatigatio morbum , an sitis; an frigus, an calor; an vigilia, an fames fecerit; an cibi vinique abundantia , an intemperantia libidinis. Neque ignoraretriinc oportet, quae sit aegri natura : humidum magis, an magis siccum corpus ejus sit: validi nervi, an infirmi: frequens adversa Valetudo, an rara: eaque, clim est, Vehemens esse soleat, an levis ;brevis, an longa: quod is vitae genus sit secutus; laboriosum, an quietum; cum luxu, an cum frugalitate. Ex his enim , similibusque, s epe curandi nova ratio ducenda est. Quamvis ne haec quidem sic praeteriri debent , quasi nullam controversiam recipiant. Nam & Erasistratus non ex his fieri morbos dixit: quoniam & alii, & iidem alias post ista non febricitarent.

Et quidam Medici seculi nostri, sub auctore ut

52쪽

M A. CORN. CELSI

ipsi videri volunt . Themisone contendunt, nullius causae notitiam quidquam ad curationeS pertinere: satisque esse, quaedam communia morbΟ-rum intueri. Et quidem horum tria genera esse , linum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum e X cernere aegros , modo ni natum : modo alia parte parum , alia nimium. Haec Butem genera morborum , modo acuta esse , modo longa ; & modo increscere , modo consistere, modo minui consuevisse. Cognito igitur eo , quod eae his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse rii profluvio laborat , continendum; si mixtum vitium habet , Occurrendum subinde vehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum , aliter Vetustis: aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter jam ad sanitatem inclinantibus. Horum Observationem medicinam esse , quam ita siniunt , ut quasi Viam quandam , quam μοδον Graeci nomi-MBnt, eorumque , quae in morbis communia sunt , contempla tricem esse contendant. Ac neque rationalibus se, neque experimenta tantum spectantibus annumerari volunt: cum ab illis eo nomine

dissentiant, quod in conjem ira rerum latentium nolunt esse medicinam ; ab his eo , quod parum

artis esse in observatione experimentorum credunt.

Quod ad Erasistratum pertinet, primum, ipsa e Videntia ejus opinioni repugnat; quia raro, nisi post

horum aliquid, morbus venit. Deinde non sequitur, Ut, quod alium non aficit, aut eundem alias, id ne alteri quidem, aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quaedam subesse corpori , Vel

53쪽

ME D ICINI LIB. I. V

ex infirmitate ejus, vel ex aliquo assecim , quae Vel in alio non sunt , vel in hoc aliaS non fuerunt, eaque per se non tanta , ut concitent morbum; tamen obnoxium magis aliis injuriis corpus esticiant. Quod si contemplationem rerum naturae quam

temere Medici sibi vindicant) satis comprehendisse set, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa apprehendi, quod contulisse plurimum videtur. Potest: autem id, dum solum est, non moVere, quod junctum aliis maxime movet. Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit, idque nimis repleto corpore incidere, reperit, cur ex duobus aeque repletis, alter in morbum inciderit, alter omni periculo Vacarit;

quod quotidie fieri apparet. Ex quo disci potest ,

ut vera sit illa transfusio , tamen illam non per se , cum plenum corpus est , fieri; sed cum horum aliquid accesserit. Themisonis vero aemuli, si perpetua, quae Promittunt, habent, magis etiam, quam ulli, rationales sunt. Neque enim , si quis non omnia tenet, quda rationalis alius probat, protinuS alio noVo nomine artis indiget; si modo, quod primum est, non memoriae soli, sed rationi quoque insistit. Sin , quod vero propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt, quod ii, quos experimenta sola sustinent: eo magis , quoniam , si compresserit aliquem morbus , an faderit, quilibet etiam imperitissimus videt. Quid autem compressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si

54쪽

26 A. COR N. CELSI

a ratione tractum est, Rationalis est medicus: s, Ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, Empiricus est. Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usu ni

est. Neque adjectum quidquam Empiricorum prO- fessioni, sed demtum est; quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, & non plus, quam Vulgaria. Nam Sc hi, qui pecoribus ac jumenti S medentur, cum propria cujusque ex mutis animalibus nosse non pO1lint, communibus tan tummodo insistunt. Et exterae gentes, cum subtilem medicinae rationem non no Uerint, communi Irantum vident. Et qui ample valetud narios nu-sriunt, quia singulis summa cura considere non1ustinent, ad communia ista confugiunt. Neque ,

hercules, istud antiqui medici nescierunt, sed his

contenti non fuerunt. Ergo etiam vetustissimus auctor Hippocrates dixit, mederi oportere , communia , Propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere ullo modo possunt. Siquidem & compresiorum & suentium morborum genera diversa sunt; faciliusque id in his, quae fluunt, inspici potest. Aliud est enim sanguinem , aliud bilem , aliud eibum , vomere: aliud dejectionibus, aliud torminibus laborare: aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes

quoque humor erumpit, Ut in oculOS, auresque, quo periculo nullum humanum membrum Udcat. Nihil autem horum sic, ut aliud, curatur. Ita protinus in his a communi suentis morbi contemplaiione ad propriam medicina descendit. Atque in

55쪽

MEDICINAE LIB. I.

hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe

necessaria es; quia non eadem omnibus, etiam in similibus casibus, opitulantur. Siquidem certae quὀedam res sunt, quae in pluribus ventrem aut adstringunt, aut resolVunt. Inveniuntur tamen, in quibus aliter, atque in ceteris, idem eveniat. In his ergo communium inspectio contraria est , propriOrum tantum salutaris. Et causae quoque aestimatio

saepe morbum solvit. Ergo etiam ingeniosissimus seculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassisius, febricitanti cuidam & magna siti assecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosceret ,

aquam frigidam ingessit. Qua ille epota, cum Vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno &sudore discuss1t. Quod auxilium medicuS opportune pro Vidit, non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat, aut fluebat; sed ex causa , quae ante praecesserat. Estque etiam proprium aliquid & loci &temporis , istis quoque auctoribus. Qui, cum disse Putant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut lociS aut temporibus magis vitetur frigus, aestus , satietas, labor, libido ; magisque ut con uiescat iisdem aut locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sentit; ac neque vomitu stomachum, neque purgatione alvum sollicitet. Quae vera quidem sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt; . risi persuadere nobis volunt, sanis quidem considerandum e sse, quod coelum , quod tempus anni sit: aegris vero non esse; quibus tanto magis omnis

56쪽

28 A. CORN. CELSI

Observatio necessaria est , quanto magis obnoXla offensis infirmitas est. Quin etiam morborum in iisdem hominibus aliae atque aliae proprietateS sunt:& , qui secundis aliquando frustra curatus est , contrariis sepe restituitur. Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur: ex quibuS contentUSilno ero. Nam famem facilius fert adolescens, quam puer facilius in denso coelo, quam in tenui; facilius hieme, quam aestate; facilius uno cibo, qudin Prandio quoque asilietus ; facilius inexercitatu S , quam exercitatus homo sustinet. Saepe autem in eo magis necesiaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae competit, eum , qui PropriuNon no Vit , communia tantum intueri debere :eumque , qui nosse propria potest, illa quidem non oportere negligere, sed his quoque insistere. Ideoque , cum par scientia sit, utiliorem tamen medi-Cum esse amicum , quam eXtraneum. Igitur , ut ad Propositum meum redeam , rationalem quidem puto medicinam es e debere; instrui vero ab evidentibus causis, obscuris omnibus, non a cogitR-tione artificis , sed ab ipsa arte rejectis. Incidere autem Vivorum corpora , & crudele, supervacuum est; mortuorum corpora, discentibus necessarium. Nam positum & ordinem nosse debent. Quae cadavera melius, quam Vivus & vulneratus homo , repraesentant. Sed & cetera , quae modo in vivis cognosci possunt, in ipsis curationibus vulneratorum paulo tardius, sed aliquanto mitius usus

ipse monstrahit. His propositis, primum dicam ,

57쪽

MEDICINAE LIB. I. 29

quemadmodum sanos agere conveniat: tum ad ea transibo , quae ad morbos curationesque eorum Pertinebunt.

Quemadmodum sanos agere conveniat.

tis est, nullis obligare se legibus debet; ac neque medico, neque jatralipta egere. Hunc oportet Varium habere vitae genu S : modo ruri esse , modo in urbe , saepiusque in aegro : navigare , Venari , quiescere interdum, sed frequentiUS 4e exercere. Siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat. Illa maturam senectutem , hic longam adolescentiam reddit. Prodest etiam interdum balneo , interdum aquis frigidis uti: modo ungi, modo id ipsum negligere : nullum cibi genus fugere , quo populus utatur: interdum in convivio esse, interdum ab eo se retrahere: modo plus justo, modo non amplius assumere : bis die potius, quam semel cibum capere: & semper quam plurimum , dummodo hunc concoquat. Sed ut hujus generiS eXercitationes cibique necessarii sunt, sic athletici supervacui. Nam & intermissus propter aliquas civiles necessitates ordo exercitationis corpus affligit: Ec ea corpora , quae more eorum repleta sunt , celerrime & senescunt, & aegrotant.

58쪽

De concubitu.

Concubitus vero neque nimis concupiicendus, neque nimis pertimescendus est. Rarus corpus eX- citat ; frequens solvit. Cum autem frequens non numero sit, sed natura, ratione aetatis & corporis, scire licet, eum non inutilem esse, quem corporis neque languor neque dolor sequitur. Idem interdiu pejor est, tutior noctu ita tamen , si neque illum cibus , neque hunc cum vigilia labor fatim sequitur. Haec firmis servanda sunt: cavendumque, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.

CAPUT II.

Qtiae ιmbecillis 1ervanda sint. AT imbecillis, quo in numero magna pars Urbanorum , Omnesque paene cupidi literarum sunt, observatio major necessaria est: ut, quod vel corporis, vel loci, vel studii ratio detrahit, cura restituat. Ex his igitur, qui bene concoliti, mane tuto surget: qui parum, quiescere debet; & , si mane surgendi necessitas fuerit, redormire. Qui

Non concΟXit, eX toto conquiescere , ac neque Iabori se, neque eXercitationi, neque negotio credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ru-

Elat, is ex intervallo aquam frigidam bibere , Scse nihilominus continere. Habitare vero aedificio

59쪽

MEDICINA LIB. I. 3I

lucido, perflatum aestivum , hibernum solem habente : caVere meridianum solem , matutinum &vespertinum frigus; itemque auras suminum atque stagnorum minimeque , nubilo coelo , soli aperienti se committere, ne modo friguS, modo calor moveat: quae res maxime gravedines destillationesque concitat. Magis vero gravibus locis ista servanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt. Scire autem licet, integrum corpus esse , cum quotidie mane urina alba, dein rufa e st. Illud concoquere , hoc concoxisse significat. Ubi experrectus est aliquis , paulum intermittere : deinde , nisi hiems est, fovere os multa aqua frigida debet. Longis diebus meridiari potius ante cibum; sin minus , post eum. Per hiemem porissimum totis noctibus conquiescere. Sin lucubrandum est, non

post cibum id facere , sed post concoctionem. Quem interdiu vel domestica , vel civilia officia

tenuerunt, huic tempus aliquod servandum curationi corporis sui est. Prima autem ejus cUratio, exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet : in eo , qui minus laboravit, & bene concoxit, amplior: in eo, qui fatigatus est, de minus concoxit, remissior. Commode Vero eXercent, clara lectio, arma , pila , cursus, ambulatio. atque haec non utique plana, commodior est : siquidem melius ascensus quoque & descensus , cum quadam arietate corpus moveat; nisi tamen id perquam

imbecillum est. Melior autem est sub dii o. quam in porticu : melior, si caput patitur, in sole, quam in umbra: melior in umbra, quam Parie:eS δ ut

60쪽

A. CORN. CELSI

Viridaria essiciunt, quam quae tecto subest : melior recta , quam flexuosa. Exercitationis autem plerumque sinis esse debet sudor, aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit : idque ipsum , modo minus, modo magis faciendum est. Ac ne his quidem , athletarum exemplo, Vel certa esse lex, vel immodicus esse labor debet. Exercitationem recte sequitur , modo uncti O , Vel in sole , vel ad ignem, modo balneum , sed in conclavi quam maxime Scalto, & lucido, spatioso. Ex his vero neutrum 1emper fieri oportet; sed saepiuS alterutrum , pro

corporis natura. Post haec paulum conquiescere Opus est. Ubi ad cibum Ventum est, nunquam utilis est nimia satietas: saepe inutilis nimia abstinentia : saepe , si qua intemperantia subest , tutior est in potione, quam in esca. Cibus a salsamentis , Oleribus , similibus lue rebus melius incipit. Tum

caro assumenda est, quae assa optima , aut elixa est.

Condita omnia duabus de causis inutilia sunt, quoniam Sc plus propter dulcedinem assiimitur , Scquod modo par est , tamen aegriuS concoquitur.

Secunda mensa hono stomacho nihil nocet , in imbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum Valet, palmulas, pomaque, & funila melius primo cibo assiimit. Post multas potioneS , quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est: post satietatem, nihil agendum. Ubi expletus est aliquis,

facilius concoquit, si, quidquid a sitim sit , potione aquae frigidae includit , tum paulisper invigilat, deinde bene dormit. Si quis interdiu se implevit , post cibum neque frigori , neque aestui, neque la-

SEARCH

MENU NAVIGATION