De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

aegrum secit, adeo ut in id quoque genus, quod natura pejus est, in hoc statu salubris 1 nutatio sit. AEtas citi edia tutissima est: quae neque juVentae calore , neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adolescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile , neque obesum. Nam longa statura, ut in

juventa decora est, sic matura senectute conficietur. Gracile corpus infirmum: obesum hebes est. Vere tamen maxime, quaecunque humoris motu novantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines , pustulae, profusio sanguinis , abscessus CorporiS, quae Graeci nominant, bilis atra, quam μελαγχολι- appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravedines, destillationes oriri solent. Hi quoque morbi, qui in articulis nervisseque modo urgent, modo quiescunt, tum maxime& inchoantur, & repetunt. At ae stas non quidem vacat plerisque ab his morbis; sed adjicit febres, vel continuas, Vel ardenteS, Vel tertianaS, VOmitus , alvi dejectiones , auricularum dolores, ulcera ori S, cancros, & in ceteris quidem partibus, sed maxime obscoenis; & quidquid sudore hominem resolvit. Vix quidquam ex his in autumnum non incidit: sed oriuntur eo quoque tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, qNam Graeci oebisidi nominant, Urinae dissicultas , quam στραγγ οὐν Bppellant, tenuioris intestini morbus , quem si, ais nominant. Fit item laevitas intestino-TUm , quae λει περία Vocatur, c OXae doloreS , morbi comitiales. Idem que tempus, diutinis malis fa-

82쪽

CELSI

tigatos, & ab aestate tantum proxima pressi,s late imit, Sc alios novis morbis conficit, & quosdam

longissirinis implicat, maximeque qu3xtani S, qu e per hiemem quoque e Xerceant. Neque aliud magis tem pus pestilentiae patet, cujuscunque ea generis .est

quamvis variis rationibus nocet. Hiems autem. cd

pitis dolores, tu sit in , Sc quidquid in faucibus; in

lateribus, in visceribus mali contrahitur , irritat. Ex tempestatibus, Aquilo tussim movet, fa0ces CXasperat , Ventrem adstringiti, urinam supprimit, horrores eXcitat, item dolores lateris de pectoris. Sanum tamen corpus spissat, & mobilius atque expeditius reddit. Au ster aures hebetat, sensus t3rdat, capitis dolores movet, alvum so luit , totum corpus cssicit hebes, humidum. languidum. Ceteriventi, quo vel huic vel illi propioros sunt, eo magis vicinosi hiβ llisve affectus faciunt. Denique omnis calor & jecur & lienem inflammatim entem hebetat, & , Ut anima deficiat, ut sanguis pro rumpat , essicit. Frigus modo nervorum distentionem , modo rigorem infert ; illud mires δες, hoc τέ ανος Graece nominatur: nigritiem in ulceribus , dc horrorem in febribus excitat . , in siccitatibus , acutae febres, lippitudines, tormina, urinae dissicultas , articulorum dolores oriuntur. Per imbres , longae febres , alvi dejectiones , angina , cancri ,

morbi comitiales , resolutio nerUOrum, qUam τοι-

ραλυσιν Graeci nominant. Neque solum interest , quales dies sint, sed etiam quales ante praece sierint. Si hiems sicca Septemtrionales ventos habuit ,

Ver autem Austros dc pluvias exhibet, sere su

83쪽

MEDICINAE L IB. II. 's

eunt lippitudines, tormina , febres , maxuneque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus. Si vero Austri pluvi aeque hiemem occuparunt , Ver autem frigidum Sc siccum est, gravidae quidem feminae , quibus dum adest partus , abortu periclitantur : hae vero, quae gignunt, imbecillos , Vixque vitales edunt. Ceteros lippitudo arida , , si seniores sunt, gravedines atque desillationes mald habent. At 1i a prima hieme Austri

ad ultimum ver continuarunt, laterum dolores , &insania febricitantium , quam φρενῖτιν appellant quam celerrime rapiunt. Ubi Vero calor a primo Vere orsus, aestatem quoque similem eXhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi. At

1i sicca aestas Aquilones habuit, autumno Vero imbres Austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio , raucitas, in quibusdam etiam tabes oriuntur. Sin autem autumnuS quoqUe aeque

siccus iisdem Aquilonibus perflatur , Omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit: durioribus vero instare positat &. aridae lippitudines& febres partim acutae, partim longae, & hi morbi , qui ex atra bile nascuntur. Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximiaque his vere optime valent, & aestate prima tuti Gulini sunt : senes aestate & autumni prima parte: juvenes hieme , quique inter juventam senectutemque 1 unt. Inimicior senibus hiems, aestas adolescentibus est. Tum si qua imbecillitas Oritur, pro Ximum est , ut infantes ., terierosque . adhuc puerOSD A

84쪽

36 A. CORN. CELSI

serpentia ulcera oris, quae Graeci nominant, Vomitus, nocturnae Vigiliae, aurium humor, circa umbilicum inflammationes exerceant; proprie etiam dentientium gingivarum eXulcerationes , di- sentiones nervorum, febriculae, alvi dejectiones , maximeque caninis dentibus orientibus , male habent. Quae pericula plenissimi cujusque sunt, de

cui maxime venter adstrictus est. At ubi aetas paulum processit , glandulae, & Vertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes , strumae, Verrucarum quaedam genera dolentia , ακρα ορδονας Grinci appellant, & plura alia tubercula oriuntur. Incipiente vero jam pube, ex iisdem multa, & longa' subres , sanguinis ex naribus cursus. Maxime sue omnis pueritia, primum circa quadragesi-nnina diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, Postea circa pubertatem periclitatur. Si qua et lZm genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate, neque primis coitibus, neque o semina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius tamen his morbi puerilos, qui diutius manserunt, terminantur. Adolescentia morbis acuris. item comitialibus, tabique maxime objecta est: fereque juvenes sunt, qni sanguinem exspuunt. Post hanc aetatem laterum & pulmonis dolores , Icthaisus, cholera , insanaa, sanguinis per quaedam citam vehit ora venarum, Graeci appellant , profusio. In senectute , spiritus & urinaedificultas, gravedo, articulorum & renum doloreS,Nervorum resolutiones, malus corporis habitus, O Zγξ αν Graeci appellant, nocturnae vigiliae, vitia

85쪽

MEDICI NT LIB. II, 37

longiora aurium, oculorum, etiam narium, praeci pueque so ita alvus, &, quae sequunt tr hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque fusi Ventris mala. Praeter haec graciles, tabes, dejectiones , destillationes, item viscerum & laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis , & dissicultate spirandi strangulantur , subitoque saepe moriuntur ; quod in corpore tenuiore ViX eVenit.

CAPUT II.

De abes valetudinis futurata ANTE adversam autem valetudinem, ut supra dixi, quaedam notae oriuntur : quarum omnium commune est, aliter se corpus habere, atque consuevit, neque in pejus tantum, sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis, & speciosior, & coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet. Quae quia neque in eodem habitu subsistere, neque ultra progredi possitiat, fere retro , quasi ruina

quadam, revolvuntur. Pejus tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit, Ubi colorem decoremque amisit: quoniam in his, quae superant, est, quod morbus demat; in his, quaedeshmi, non est, quod ipsum morbum ferat. Praeter haec , protinus timeri debet, si graviora membra sunt; si crebra ulcera oriuntur; si corpus supra consuetudinem incaluit; si gravior somnus

pressit; si tumultuosa somnia fuerunt; si saepius expergiscitur aliquis, quam assuevit, deinde ite-

86쪽

rum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque circa pectus , aut cer Vices, aut crura , Vel genua , vel coxas. Item , ii marcet animus; si loqui & moveri piget; si corpus torpet; si dolor praecordiorum est, aut totius pectoris, aut, qui in plurimis evenit, capitis; si salivae plenum est os; si oculi cum dolore vertuntur; si tempora adstricta sunt ;si membra inhorrescunt; si spiritus gravior est; si circa frontem intentae venae moventur; si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, tOrumve corpus lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, nunquam non aliqua febrem antecedunt. Inprimis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat, neque ideo corporis ulla dissicultas subsequatur. Spiat enim quaedar Proprietates hominum , suae quarum notitia non facile quidquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in his aliquis, quae saepe sine periculo evasit. Ille sollicitari debet, cui haec no Vasunt; aut qui ista nunquam sine culto dia sui tuta

habuit. ' .

CAPUT III.

Quae bona in agrotantibus signa sat. BI Vero febris aliquem occupat , scire licet ,

non periclitari, si in latus aut dextrum aut sim- strum , ut ipsi Visum est, cubat, cruribuS Pari

tum reductis; qui fere sani quoque jacentis habitus

87쪽

MEDICINAE' LIB. I L 30

est: si facile convertitur; si noctu dormit, si interdiu vigilat; si ex facili spirat; si non conflictatur; si circa umbilicum I pubem cutis plana est ;si praecordia ejus sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt : quod si paulo tumidiora su at, tamen digitis cedunt, & non dolent. Haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle de calidum est, quodque aequaliter totum insudat, lacujus febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur. Quando jam ad sanitatem Venit corpuS , sternutamentum etiam inter bona indicia est, &cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae

eodem die finita esst: ac ne ea quidem, quae, qud in vis longiore tempore tenuit, tamen Z0 te alter3m accessionem ex toto, quievit, sic, uti corpuS integrum , quod Graeci vocant, fieret. Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse ex bile & pituita debet; & in urina subsidere , album , laeve, aequale; sic ut etiam , si quae quas nubeculae innatarint, in imum deserantur. Ac venter ei, quia periculo tutus est, reddit mallia , figurata, atque eodem fere .tempore, quo secunda valetudine assuevit, modoque convenientia his, quae assumuntur. Pe or cita alvus est. sed ne haec quidemicrrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est , aut si procedente tempore paulatim contrahitur , & rufa est, neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit. Ac

lumbricos quoque aliquos sub fine morbi descen-

88쪽

6o A. CORN. CELSI disse, nihil nocet. Si inflammatio in superioribus

partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonitus ventris inde ad inferiores partes devolutus; magisque etiam, si sine difficultate cum

stercore excessit.

CAPUT IV.

Mala signa aegrotantium.

CONTRA gravis morbi periculum est, ubi supi

nuS aeger jacet, porrectis manibus & cruribus :ubi ressidere vult in iplo acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus : ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit ex quo tamen pejor est, qui inter quartam horam noctem, quam qui a matutino tempore ad qua tam . Pessimum tamen est, si somnus neque noctu, neque interdiu accedit: id enim fere 1ine continuo dolore esse non potest. Tque Vero signum malum est, etiam somno ultra debitum urgeri: pejusque, quo magis sopor interdiu noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est , vehementerta crebro spirare; a sexto die coepisse inhorre1cere; pus exspuere ; Vix eXs creare ; dolorem habere continuum; dissiculter ferre morbum ; jactare brachia crura; sine Voluntate lacrimare ; habere humorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum di pubem macram , praecordia inflammata , dolentia, dura, tumida, intenta . magi sque, si haec dextra parte, quam sinistra, sunt: Pe-

89쪽

riculosissimum tamen est, si venae quoque ibi vehementer agitantur. Mali etiam morbi signum est, nimis celeriter emacrescere: caput & pedes manus que calidas habere , ventre & lateribus frigentibus; aut frigidas extremas partes acuto morbo urgente aut post sudorem inhorrescere; aut potio Vomitum singultum esse, vel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi, postve longas febres hunc fastidire; aut multum sudare, maYimeque frigido sudore;

aut habere sudores non per totum corpUS aequa

les , quique febrem non finiant. Malae etiam febres , quae quotidie tempore eodem revertantur; quaeVe semper pares accessiones habeant, nequerertio quoque die leventur; quaeve sic continuent, Ut per accessiones increscant, per decessiones tantum molliantur, nec unquam integrum corpus di mittant. Pessimum est, si ne levatur quidem febris , sed aeque concitata continuat. Periculosum est etiam, post arquatum morbum febrem oriri putique si praecordia dextra parte dura manserunt, aut dolentibus his laeva. Nulla acuta febris leviter terrere nos debet. Neque unquam in acuta febre, aut a somno non est terribilis nervorum distentio. Timere etiam ex somno, mali morbi est. Itemque in prima febre protinus mentem esse turbatam ,1membrumve aliquod esse resolutum. Ex quo casu quamviS Vita redditur , tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est sincerae

pituitae , vel bilis ; pejorque , ii viridis , aut niger est. At mala urina est, in qua subsidunt subrubra aut livida : deterior, in qua quas sila quaedam te-

90쪽

nuia atque alba : pessima ex his , si tanquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque , atque alba Vitiosa est, sed in phreneticis maxime. Alvus autem mala est, ex toto suppressa. Periculosa etiam, Guae inter febres sirens conquiescere hominem in cubili non patitur; utique, si quod descendit, est perliquidum , aut albidum, aut pallidum, aut spumans. Praeter haec periculum Ostendit id, quod excernitur, si est exiguum , glutinosiim , laeve, album , idemque' subpalliduli ; vel si est aut lividum , aut biliosum , aut cruentUm, aut pejoris odoris', quam ex constrem litie. Malum es etiam , quod post febres longas sincerum est.

De signis longa Valetudinis. osΤ haec indicta , notum est, longum morbum fieri; sic enim necesse est, nisi occidit. Νeque vitae alia spes in malis magnis est , quam ut impetum morbi trahendo aliqui: cssugiat, porrigaῖurque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sta fit, ex quibus colligere posse sumus , morbum , etsi non interemerit, longius tamen tempus habiturum. Ubi frigidus sudor inter

febres non acuta S circa caput tantum, & cervices Oritur; aut ubi, febre non quiescente, corpus insudat; aut ubi corpus modo imgrestina . modo calidum est , di color alius ex alio fit: aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscenit, ad san fatem non

SEARCH

MENU NAVIGATION